Vitruvii De architectura libri decem
Part 15
sermone cum dicamus sol lux flos vox. nunc enim nec unde incipit nec ubi desinit intel|legitur, sed quod ex (5) acuta facta est gravis et ex gravi acuta, apparet auribus. per distantiam autem e contrario. namque cum flectitur inmutatione vox statuit se in alicuius sonitus finitione, 5 deinde in alterius, et id ultro citro crebre faciendo constans apparet sensibus, uti in cantionibus | cum flectentes (10) vocem varietatem facimus modulationis. itaque intervallis ea cum versatur, et unde initium fecit et ubi desiit apparet in sonorum patentibus finitionibus, mediana autem 10 latentia intervallis obscurantur.
3 Genera vero sunt modulationum tria, primum quod | Graeci nominant αρμονιαν, secundum χρωμα, tertium (15) διατονον. est autem harmoniae modulatio ab arte concepta, et ea re cantio eius maxime gravem et egregiam 15 habet auctoritatem. chroma subtili sollertia ac crebritate modulorum suaviorem habet delectationem. diatoni vero quod na|turalis est, facilior est intervallorum distantia. (20) in his tribus generibus dissimiles sunt tetrachordorum dispositiones, quod harmonia tetrachordum et tonos et diheses 20 habet binas. dihesis autem est toni pars quarta, ita in hemitonio duae diheses sunt conlocatae. chromati duo hemitonia in ordine sunt | composita, tertium trihemitonium (25) est intervallum. diatono toni duo sunt continuati, tertium 24 hemitonium finit te|trachordi magnitudinem. ita in =112=
2 sed quod (quid _a. c. G_) _sic x_.
3 gravis et (&) ex (_sic_) _x_.
5 inmutatione (_i. e._ immutatione _sec. S_) _anceps x_. | finitionem (-nē _GS_) _x_ (ἵϲτηϲιν αὑτὴν ἐπὶ μιᾶϲ τάϲεωϲ _Aristox._).
6 crebre _HS_: crebro _G_.
7 cum: circum _G^{c}_.
8 intervalles _H et a. c. S_.
11 latentia: patentia (potentia _a. c. G_) _x_.
13 armoniam (-ā _GS, sic et 16. 22 etc._ arm. _x_) … chroma … diatonon _x_.
14 ab arte _G_: ad arte (_solus_) _H_ (_unde_ ad artē _S_, ab arte _LP_).
15 ea re cantio _G(S^{c})_: ea recantio _HS_.
19 tetrachordarū (_sic_) _S_.
20 (harmoniâ) tetrachordum: -dorum (-ū _GS_) _iterum x_ (_del. A. Wilmanns_). | dihesis _H_, diheris _G_, diesis _S_ (dieses _G^{c}_).
21 diesis _x_.
22 heminotio _H_. | diesis _HS_, dihesis _G_ (dieses _G^{c}_).
23 trihemitonium (_Perrault_): trium hemitoniorum _x_.
24 diatono toni: diatoni _x_.
* * * * *
Page 110
tribus generibus tetrachorda ex duobus tonis et hemitonio sunt peraequata, sed ipsa cum separatim uniuscuiusque generis finibus considerantur, dissimilem habent intervallorum 4 designationem. igitur intervalla | tonorum et hemitoniorum (5) tetrachordo in voce divisit natura finiitque terminationes 5 eorum mensuris intervallorum quantitate, modisque certis distantibus constituit qualitates, quibus etiam artifices qui organa fabricant ex natura constitutis utendo comparant ad concentus convenientes eorum | perfectiones. (10)
5 Sonitus, qui graece φθογγοι dicuntur, in unoquoque 10 genere sunt X et VIII, e quibus VIII sunt in tribus generibus perpetui et stantes, reliqui X cum non uniter modulantur sunt vagantes. stantes autem sunt qui inter mobiles | interpositi, continent tetrachordi coniunctionem et (15) e generum discriminibus suis finibus sunt permanentes, 15 appellantur autem sic, proslambanomenos, hypate hypaton, hypate meson, mese, nete synhemmenon, paramese, nete diezeugmenon, nete hyperbolaeon. mobiles autem sunt qui in te|trachordo inter inmotos dispositi in generibus ex (20) locis loca mutant, vocabula autem habent haec, parhypate 20 hypaton, lichanos hypaton, parhypate meson, lichanos meson, trite | synhemmenon, <paranete synhemmenon,> trite =113= diezeugmenon, paranete diezeugmenon, trite hyperbolaeon, 6 paranete hyperbolaeon. ei autem qua moventur, recipiunt
2 sunt _G: om. HS_.
4 intervallo (intuallo _S_) _x_.
5 tetrachordo: et(&)tetrachordorum _x_. | finitque _x_.
8 fabricant: faciunt _S_.
10 pthongi _HS_, ptongi _S_.
11 VIII _HG_: octo _S_.
12 non uniter (_qui sc._ οὐ μένουϲιν ἐπὶ μιᾶϲ τάϲεωϲ): com(con)muniter _x_.
13 mobiles sunt inter (ſ̄ int̄ _in ras. S^{c}_) positi _x_.
16 proslambanomenos _GS_: iros lambanomenos _H_. | hypate hypato (_H_, hipaton _G_, ypaton _S_) _x_.
17 hypate meson _G_: hypateon meson _HS_. | nete synemmene (-emene _S_) _GS_: netesyn exemmene _H_.
18 diezeucmene _x_. | hyperboleon _x_ (-laeon _infra 113, 2 et 15 H_).
19 ex: et (&) _x_.
20 parhypatae (-te _GS_) hypate _x_.
21 lichanos (licanos _G_) phalon _x_.
22 trite (-re _H_) sy(i _G_)nemenu tritediezeu(y _H_)gmenu (-n[o/u]s _G_) paranete paranetediezeugmenu _etc. x_. | paranete synhemmenon _om. x_.
24 recipi[v/ẹ]nt _S^{c}_.
* * * * *
Page 111
virtutes alias, intervalla enim et distantias habent crescentes. itaque | parhypate, quae in harmonia distat ab hypate (5) <dimidium> hemitonium, in chroma transmutata habet hemitonium. quae lichanos in harmonia dicitur, ab hypate distat hemitonium, in chroma translata progreditur duo 5 hemitonia, in diatono distat ab hypate tria hemitonia. ita X sonitus propter trans|lationes in generibus efficiunt (10) 7 triplicem modulationum varietatem. tetrachorda autem sunt quinque, primum gravissimum, quod graece dicitur υπατον, secundum medianum, quod appellatur μεϲον, tertium 10 coniunctum, quod ϲυνημμενον dicitur, quartum disiunctum, quod διεζευγμενον nomi|natur, quintum, quod (15) est acutissimum, graece υπερβολαιον dicitur. concentus quos natura hominis modulari potest, graece quae ϲυμφωνιαι dicuntur, sunt sex, diatessaron, diapente, diapason, <diapason> 15 8 et diatessaron, <diapason> et diapente, et disdiapason. ideoque et a numero nomina ceperunt, quod cum | vox constiterit (20) in una sonorum finitione ab eaque se flectens mutaverit et pervenerit in quartam terminationem, appellatur diatessaron, in quintam diapente [in sextam diapason, in 20 octavam et dimidiam diapason et diatessaron, in nonam et dimidiam diapason et diapente, in XII disdiapason]. 9 non | enim inter duo intervalla, cum chordarum sonitus (25) aut vocis cantus factus fuerit, nec inter tria aut VI aut VII 24 pos|sunt consonantiae fieri, sed uti supra scriptum est, =114=
2 (_etc._) armonia _x_.
3 dimidium _om. x_. | inchroma transmutata _G_, inchromatra mutata _H_, incromata mutata _S_.
4 quae: qui _x_. | lichanus _x_.
5 traslata _G_.
10 hypaton … meson … sinhemmenon (_HG_, sinemmenon _G^{c}_, synemenon _S_) … diezeu(i _H_)gmenon … hyperboleon _x_.
14 graeceque (-q⁊) syn(m _GS_)phoniae(e) _x_.
15 sex _HG_: VI. _S_. | diapason et diatessaron, diapason et diapente: & diatessaron & disdiapente _H_, et disdiatessa(e _S_)ron et dis(bis- _S_)diapente _GS(LP)_.
16 & bisdiapason _S_.
17 coeperunt _x_.
20 in sextam--(22) XII disdiapason: _est additio interpolatoris_ (_A. Wilmanns: Comm. in hon. Mommseni 1877 p. 259_) _cf. supra ad p. 67, 7_. | in octavam et dimidiam--(22) XII. disdiapason _om. S_.
22 et (diapente) _om. x_.
24 nec intertia aut sexta aut septem (_sic HG_, septi^{ma} _S_) _x_ (_corr. Wilmanns_).
* * * * *
Page 112
diatessaron et diapente et ex ordine ad disdiapason convenientiae ex natura vocis congruentis habent finitiones, et ei concentus procreantur ex coniunctione sonituum [qui graece φθογ|γοι dicuntur]. (5)
V Ita ex his indagationibus mathematicis rationibus fiant 5 vasa aerea pro ratione magnitudinis theatri eaque ita fabricentur ut cum tangantur, sonitum facere possint inter se diatessaron diapente et ex ordine ad disdiapason. postea | inter sedes theatri constitutis cellis, ratione musica ibi (10) conlocentur ita uti nullum parietem tangant circaque habeant 10 locum vacuum et ab summo capite spatium, ponanturque inversa et habeant in parte quae spectat ad scaenam suppositos cuneos ne minus altos semipedem, contraque eas cellas | relinquantur aperturae inferiorum graduum (15) 2 cubilibus longae pedes duo, altae semipedem. designationes 15 autem eorum, quibus in locis constituantur, sic explicentur. si non erit ampla magnitudine theatrum, media altitudinis transversa regio designetur et in ea tredecim cellae duodecim aequa|libus intervallis distantes confornicentur, (20) uti ea echea quae supra scripta sunt ad neten 20 hyperbolaeon sonantia in cellis quae sunt in cornibus extremis, utraque parte prima conlocentur, secunda ab extremis diatessaron ad neten diezeugmenon, tertia diatessaron ad paramesen, quarta ad neten | synhemmenon, quinta diatessaron =115=
3 concentus: coventus _H_, conventus _G_, c̄uentꝰ _S_. | qui--(4) dicuntur _del. Reber_ (_cf. p. 112, 11_).
4 pthongi _H_, ptongi _GS_.
6 ita _om. G_ (_suppl. G^{c}_).
8 diatesseron (_hic et in seqq. semper_) _G_. | et _om. x_.
11 locum--(12) habeant _bis scripta in H_ (_priora del. H^{c}_).
13 semipede _x_. | contraque--(15) semipede _om. S_.
14 inferior[v/e]m _H_. | graduū _G_: gradibus _HS_.
15 semipede _x_. | 17 si aū (autem) non _S_.
20 ea echea: eae (eę _S_) echo _x_. | ad netḥ̇en _G^{c}_: adnetent _H_, ad nete _S_.
21 sonentia _H_ (_non GS_).
23 ad neten diezeugmenon: ad neten (_H_, nete _S_, netḥ̇en _G^{c}_) sy(i _G_)nhemmenu (_HG_, synemenu _S_) _x_.
24 ad paramesen: adnethen (_HG_, neten _S_, netḥ̇en _G^{c}_) ad paramesen (-son _S_) _x_. | adneten (nethen _H_) sin hemmenu (_H_, sinhemenu _G_, synemenu _S_) _x_. | quinta ad diatessaron _S_.
* * * * *
Page 113
ad mesen, sexta diatessaron ad hypaten meson, in 3 medio unum diatessaron ad hypaten hypaton. ita hac ratiocinatione vox a scaena uti ab centro profusa se circumagens tactuque feriens singulorum vasorum | cava excitaverit (5) auctam claritatem et concentu convenientem sibi consonantiam. 5 sin autem amplior erit magnitudo theatri, tunc altitudo dividatur in partes IIII, uti tres efficiantur regiones cellarum transverse designatae, una harmoniae, altera chromatos, tertia diatoni. et ab imo quae erit prima, | ea ex (10) harmonia conlocetur ita uti in minore theatro supra scriptum 10 4 est. in mediana autem prima in extremis cornibus ad chromaticen hyperbolaeon habentia sonitum ponantur, in secundis ab his diatessaron ad chromaticen diezeugmenon, in tertiis ad chromaticen synhemmenon, quartis diatessaron ad | chromaticen (15) meson, quintis diatessaron ad chromaticen hypaton, 15 sextis ad paramesen, quod ea et ad chromaticen hyperbolaeon diapente et ad chromaticen synhemmenon 5 diatessaron habet consonantiae communitatem. in medio nihil est conlocandum, ideo quod sonituum nulla alia qualitas in chromatico | genere symphoniae consonantiam 20 potest habere. in summa vero divisione et regione cellarum in cornibus primis ad diatonon hyperbolaeon fabricata vasa sonitu ponantur, in secundis diatessaron ad diatonon <diezeugmenon>, tertiis ad diatonon synhemmenon, quartis diatessaron ad diatonon me|son, quintis diatessaron ad 25 diatonon hypaton, sextis diatessaron ad proslambanomenon, in medio ad mesen, quod ea et ad proslambanomenon diapason et ad diatonon hypaton diapente habet symphoniarum 6 communitates. haec autem | si qui voluerit ad =116= perfectum facile perducere, animadvertat in extremo libro 30
5 et: ex _x_.
13 diezeugmenon _S_: -nu _HG_. | intert(c _G_)iis diatessa(e _G_)ron ad chr. sy(i _G_)nhemmenu (synemenu _S_) _x_.
16 parames[e/ọ]n _G^{c}_. | ea _om. x_. | ad (chr.): in _x_.
17 hyperboleū _S_. | synemmenon _Wilmanns_: meson _x_.
18 habeant _x_.
19 sonitum (-ū _S_) _x_.
22 (_et seqq. exc. v. 24_) diatonum (-ū _S_) _x_.
24 diezeugmenon _om. x_. | tertiis diatessa(e _G_)ron addiatonon (-n̄ _G_) sy(i _G_)nhemenon (_HG_, synemenon _S_) _x_.
28 diapson _H_.
* * * * *
Page 114
diagramma musica ratione designatum, quod Aristoxenus magno vigore et industria generatim divisis modulationibus constitutum reliquit. de quo si qui ratiocina|tionibus his (5) attenderit, ab natura vocis ad audientium delectationes facilius valuerit theatrorum efficere perfectiones. 5
7 Dicet aliquis forte multa theatra quotannis Romae facta esse neque ullam rationem harum rerum in his fuisse, sed errabit in eo, quod omnia publica lignea theatra tabulatio|nes habent complures, quas necesse est sonare. (10) hoc vero licet animadvertere etiam ab citharoedis, qui 10 superiore tono cum volunt canere, avertunt se ad scaenae valvas et ita recipiunt ab earum auxilio consonantiam vocis. cum autem ex solidis rebus theatra constituuntur, id est ex structura | caementorum, lapide, marmore, quae (15) sonare non possunt, tunc echeis haec rationes sunt explicandae. 15 8 sin autem quaeritur in quo theatro ea sint facta, Romae non possumus ostendere sed in Italiae regionibus et in pluribus Graecorum civitatibus, etiamque auctorem habemus Lucium Mum|mium, qui diruto theatro Corinthiorum (20) ea aenea Romam deportavit et de manubiis ad 20 aedem Lunae dedicavit. multi etiam sollertes architecti, qui in oppidis non magnis theatra constituerunt, propter inopiam fictilibus doliis ita sonantibus electis hac ratiocinatione compositis perfecerunt utilissimos | effectus. (25)
VI Ipsius autem theatri conformatio sic est facienda uti 25 quam magna futura est perimetros imi, centro medio conlocato circumagatur linea rotundationis, in eaque quattuor | scribantur trigona paribus lateribus et intervallis, quae =117=
4 ad naturas vocis & audientium _x_.
6 quod (_H_, [đ/q] _S_) annis _HS_, quot annis _G_.
8 errauit _x_.
9 tribulationes _G_.
10 citharo edis _H_, citharoedis _S_, -rędis _G_.
12 valbas _x_ (valvas _S^{c}_).
14 lapido _H_ (-de _GS_).
15 echeis: exhis _x_. | hac rationes (_sic H_, hac ratione _GS_, hę rationes _L_) sunt (ſ̄ _S_) explicandae (-ę _S_, -e _G_) _x_.
17 regiones _HG_, regione _S_ (= _L ex corr._).
19 lucium: _sic x_.
20 ea ae(ę _S_)nea (_sc._ echea _v. 16_) _sic x_.
21 etiam _HG_: aū (autem) _S_.
22 propter _om. S_.
23 doleis _x_.
27 rotundationis _GS_: rutundationes _H_.
28 paribus _GS_: partibus _H_. | et _om. x_. | quae _om. x_.
* * * * *
Page 115
extremam lineam circinationis tangant, quibus etiam in duodecim signorum caelestium <descriptione> astrologi ex musica convenientia astrorum ratiocinantur. ex his trigonis cuius latus fuerit | proximum scaenae, ea regione qua praecidit (5) curvaturam circinationis, ibi finiatur scaenae frons, et 5 ab eo loco per centrum parallelos linea ducatur, quae 2 disiungat proscaenii pulpitum et orchestrae regionem. ita latius factum fuerit pulpitum quam Graecorum, quod omnes artifices in scaena | dant operam, in orchestra autem (10) senatorum sunt sedibus loca designata. et eius pulpiti 10 altitudo sit ne plus pedum quinque, uti qui in orchestra sederint, spectare possint omnium agentium gestus. cunei spectaculorum in theatro ita dividantur uti anguli trigonorum, qui currunt circum curvaturam cir|cinationis, dirigant (15) ascensus scalasque inter cuneos ad primam praecinctionem, 15 supra autem alternis itineribus superiores cunei 3 medii dirigantur. i autem qui sunt in imo et dirigunt scalaria, erunt numero VII, reliqui quinque scaenae designabunt compositionem, et unus medius contra se | valvas (20) regias habere debet, et qui erunt dextra ac sinistra hospitaliorum 20 designabunt compositionem, extremi duo spectabunt itinera versurarum. gradus spectaculorum ubi subsellia componantur ne minus alti sint palmipedem, <ne plus pedem> et digitos sex, latitudines eorum ne plus 4 pedes duo semis, | ne minus pedes duo constituantur. tectum 25 porticus quod futurum est in summa gradatione, cum scaenae altitudine | libratum prospiciatur, ideo quod vox =118= crescens aequaliter ad summas gradationes et tectum perveniet. namque si non erit aequale, quo minus fuerit
1 circinnationes (_hic_) _HS_ (circinationis _G_). | duodecim _HS_: XII. _G_.
2 descriptione _om. x_ (_add. Joc._). | astro(a _G_)logi _x_.
4 quae(ę _G_) prae(ę _G_)cidit _HG_, quę p̄cedit _S_.
5 finiatur _GS_: -antur _H_.
9 in caena _H_.
14 circinationes _HS_ (-nis _G_).
17 i: hi _x_ (_cf. p. 26, 26. 217, 3. sed_ ei _p. 113, 3. 114, 3. 222, 3. 276, 13_).
20 ac _om. x_.
23 con(ō _S_)ponantur gradus ne minus _x_. | alti sint palmo pede (| _H_) et dig. _x_.
24 digito^{s} sex (_ante ras._) _G_: digito sex (.VI. _S_) _HS(G^{c})_.
27 per(ꝑ _GS_)spiciatur _x_.
* * * * *
Page 116
altum, vox praeripietur ad eam altitudinem ad quam perveniet 5 primo. orchestra inter | gradus imos quam diametron (5) habuerit, eius sexta pars sumatur, et in cornibus utrimque ad aditus eius mensurae perpendiculo inferiores sedes praecidantur, et qua praecisio fuerit, ibi constituantur 5 itinerum supercilia. ita enim satis altitudinis habebunt 6 eorum confornicationes. scaenae longi|tudo ad orchestrae (10) diametron duplex fieri debet. podii altitudo ab libramento pulpiti cum corona et lysi duodecuma orchestrae diametri. supra podium columnae cum capitulis et spiris altae quarta 10 parte eiusdem diametri, epistylia et ornamenta earum columnarum altitudinis quinta parte. plu|teum insuper (15) cum unda et corona inferioris plutei dimidia parte. supra id pluteum columnae quarta parte minore altitudine sint quam inferiores, epistylia et ornamenta earum columnarum 15 quinta parte. item si tertia episcenos futura erit, mediani plutei summum sit dimidia parte, columnae | summae medianarum (20) minus altae sint quarta parte, epistylia cum coronis earum columnarum item habeant altitudinis quintam partem. 20
7 Nec tamen in omnibus theatris symmetriae ad omnes rationes et effectus possunt respondere, sed oportet archi|tectum animadvertere quibus proportionibus necesse sit (25) sequi symmetriam et quibus ad loci naturam aut magnitudinem operis temperari. sunt enim res quas et in 25
1 ad (quam) _om. x_.
2 grados _HS_. | quam: quod (qđ _G_, [o/q]d _S_) _x_.
3 sumatur _G_: sum|matur _H_, sūmatur _S_.
4 utrum(ū- _GS_)que aditus _x_. | perpendiculum (-ū _GS_) _x_ | interiores _x_.
5 qua _Phil._: quae (quę _GS_) _x_.
6 altitudinem (-ē) _x_.
8 duplex _G_: dupl& _H_, dupla _S_.
9 duodecu(i _S_)mam (-ā _GS_) _x_. | orchistrę _S_. | diametris (_ante corr._) _G_.
12 quinta _HS(G^{c})_: quarta _G_.
14 quarta _HS^{c} G^{c2}_: quarte _GS_ (-tę _G^{c1}_).
15 epi(y _HS_)sti(y _S_)lium (-ū _GS_) _x_.
16 episcenos _HG_, episkenos _S_ (_qui in seqq. scribit_ skenam _quam antea_ scęnam).
17 (d. p.) columnae. summae media parte columnae. summae medianarum minus _H_, colūnę sūmę media parte colūnę. sūmę medianarū minus _S_, colūnę summę media parte. colūnę sūmę medianarū minus _G_.
22 oport&S: oportere _HG_.
25 temperari: _cf. p. 277, 12_.
* * * * *
Page 117
pusillo et in magno theatro necesse est eadem magnitudine fieri pro|pter usum, uti gradus diazomata pluteos itinera =119= ascensus pulpita tribunalia et si qua alia intercurrunt ex quibus necessitas cogit discedere ab symmetria ne inpediatur usus. non minus si qua exiguitas copiarum, id est 5 marmoris, ma|teriae reliquarumque rerum quae parantur, (5) in opere fuerit, paulum demere aut adicere, dum id ne nimium inprobe fiat sed cum sensu, non erit alienum. hoc autem erit si architectus erit usu peritus, praeterea ingenio mobili sollertiaque non fuerit viduatus. 10
8 | Ipsae autem scaenae suas habent rationes explicatas (10) ita uti mediae valvae ornatus habeant aulae regiae, dextra ac sinistra hospitalia, secundum autem spatia ad ornatus comparata, quae loca Graeci περιακτουϲ dicunt ab eo quod machinae sunt in his locis versatiles trigonoe habentes 15 sin|gulae tres species ornationis, quae cum aut fabularum (15) mutationes sunt futurae seu deorum adventus cum tonitribus repentinis, versentur mutentque speciem ornationis in fronte. secundum ea loca versurae sunt procurrentes, quae efficiunt una a foro, altera a peregre aditus 20 9 in scaenam. genera | autem sunt scaenarum tria, unum (20) quod dicitur tragicum, alterum comicum, tertium satyricum. horum autem ornatus sunt inter se dissimili disparique ratione, quod tragicae deformantur columnis et fastigiis et signis reliquisque regalibus rebus, comicae 25 autem aedificiorum privatorum et mae|nianorum habent (25) speciem prospectusque fenestris dispositos imitatione, communium aedificiorum rationibus, satyricae vero ornantur arboribus speluncis montibus reliquisque agrestibus rebus in topiodis speciem deformatis. 30
2 diazumata _x_.
3 qualia _S_.
7 fuerit: defuerint _x_.
10 nobili _S_.
11 explicitas _x_.
14 periactus _x_.
15 trigonos _HS_, trigones _G_.
16 singulae: insingula _x_. | ornationisque _G_, -nesque _HS(G^{c})_.
17 mutationis _H_ (-nes _GS_).
18 repentinise aversentur _H_, repentinis ea versentur _GS_.
19 infrontes _x_.
26 moenianorum _HS_.
27 profectus _x_.
30 intopeodi speciem (-ē _GS_) deformati _x_.
* * * * *
Page 118