The story of Robinson Crusoe in Latin

Part 4

Chapter 4 3,308 words Public domain Markdown

Cujus otii pertæsum necessitas coegit ut varias res gerendas susciperet quas nunquam antea tentaverat. Jam diu consilium ollæ aut lampadis fabricandæ animo agitabat, quibus quidem auctus, in meliori sane conditione versaretur. Itaque, quanquam pluebat, terram argillaceam studiose conquisivit, opusque orsus est.

Quod quidem certe non statim ei ex voto cessit. Iterum iterumque tentandum erat, et dies nonnullos grato in labore transigebat, donec tandem ollam fictilem cum lampade absolvisset. Quas non procul ab igne collocavit ut paulatim arefierent*. Tum alias etiam ollas, cacabos catinosque* varia forma variaque magnitudine fingere instituit ; atque ut ille plurimum operæ in his artibus posuit, ita maximam sollertiam adsecutus est.

Magnum opus fuit ac difficile fictilia vasa vitro ita incrustare ne liquore madefierent. Sed quum nihil intentatum, nihil inexpertum relinqueret, vicit patientia.

Interea pluere non desiit. Quamobrem necesse ei fuit varia fingere opera ne misere tædio conficeretur. Proxime autem operam nectendo reti piscatorio navat*. Jam antea non parvam copiam funiculorum nunc valde opportunam contorserat. Quum enim otio abundaret et patientissimus laboris rem decies et amplius male inceptam retractaret*, invenit tandem qua arte nodos faceret.

Tum venit ei in mentem tentare ut arcum et sagittas conficeret. Quanto studio animus flagravit, quum hæc secum agitans multa recenseret commoda quæ inde esset percepturus ! scilicet lamas interficere, aves dejicere, et quod erat potissimum, se ipsum in domicilio defendere posset. Itaque tanta eum incessit cupido arcus perficiendi ut pluviam cadentem parum curans, ad conquirendum lignum procurrerit. Cui tamen consilio quum quodlibet lignum aptum non existimaret, ejusmodi quæsivit quod durum idem ac lentum esset, ut et facile flecteretur et in pristinam fere formam rediret.

Tale ergo lignum inventum atque decisum domum deportat, confestimque opus aggreditur. Tum vero cultris egenti quanta visa est inopia ! Quanquam iterum iterumque secabat, vix tantum profecit quantum nos cultris chalybeis instructi uno ictu proficimus. Ab ortu quidem usque ad occasum diei operi intentus erat, sed necesse fuit ut octo dies integros huic labori impenderet. Valde tandem lætatus est, quum arcum nono die perfectum videret ; neque tunc præter nervum et sagittas quidquam desiderabat. Quum vero funem quam firmissimum contorsisset, ad sagittas fabricandas se accinxit.

Jam si ferrum habuisset quod sagittis præfigeret*, quanti, quæso, hoc æstimasset ! Frustra autem in votis illud habuit. Dum igitur rem mente agitat, tandem meminit se audiisse homines feros ossibus magnorum piscium aut silicibus acutis uti ad sagittas hastasque acuendas. Protinus illos statuit imitari. Consilium quoque iniit hastæ conficiendæ. Quorum utrumque statim aggressus, ad litus accurrit, ibique ossa piscium lapidesque aptissimos invenit. Tum perticam longam et rectam amputat hastæ vice functuram, pluviaque madidus domum revertitur. Intra paucos dies et hasta et sagittæ confectæ sunt. Tum hastam præfigit lapide præacuto, ac deinde sagittas, hinc ossibus piscium robustis, inde pennis ad extremam partem additis, alites* facit. Quo facto placuit arcus experimentum facere. Qui quidem, quanquam multa deerant, quod ferreis instrumentis non fuerat instructus, attamen satis idoneus visus est dejiciendis avibus minoribusque aliis animalibus. Neque dubitavit fore ut hominem ferum nudumque, si quidem satis appropinquasset, eo graviter esset vulneraturus.

Attamen pluvia nondum cessaverat, sed duobus tandem peractis mensibus cœlum cœpit nitescere. Nunc Robinson hiemem adventare putavit, quum jam contra hiems exacta* esset. Vix suis ille oculis fidem habuit, quum alma veris vi nova gramina, novos flores, novos surculos emergentes cerneret. Etsi causam non intelligebat, res tamen ante oculos erat. “ Hoc profecto, ” ita se ipse alloquitur, “ me in posterum monebit ne quid rejiciam, cujus rationem animo perspicere nequeam. ”

Caput Undecimum

Summæ Robinsonis miseriæ — Ab insectis infestatur — Vestes ex pellibus sibi conficit — Incidit in gravem morbum.

Attamen multum aberat ut Crusoëus omnia haberet quæ ad victum cultumque vitæ requiruntur. Omnes ei vestes usu diuturno contritæ diffluebant*, nec satis videbat quonam modo novas confecturus esset. Cui quidem tum non contra frigoris vim vestibus opus erat sed ut sese ab insectis defenderet, quibus insula abundabat et quorum morsibus excruciabatur, tumidis fere semper manibus genisque. Quanti porro dolores eum manebant, vestibus omnino laceratis ! Neque multum aberat ut hæc pateretur.

Ad hanc calamitatem accedebat quod parentum societatisque humanæ desiderio animus ejus sæpe angeretur. Quam ob rem non raro ingemuit, quum e litore oculis madidis et languentibus oceanum circumspectaret immensum, neque aliud præter aquam, præter cœlum, conspiceret. Quoties animus ei dubia spe pendebat, e longinquo prospicienti nubeculam ex æquore quasi emergentem, quam sibi cogitatione navem malis velisque instructam fingebat ! Cæca nondum cupidine deceptus, quanto luctu, quanta animi ægritudine oppressus, domum revertebatur !

Veritus autem ne qua navis insulam præterveheretur aut etiam apud eam ipso absente, ancoras jaceret, in tumulo quodam eminenti signum erigere statuit, quo adpellentibus suam calamitatem indicaret. Stabat pro signo tignum* ex quo tunica, ut erat omnino attrita, suspenderat ; verba quoque palo inscribere voluit quibus miseram suam conditionem apertius significaret. Qua vero ratione ? Nullum quidem illi consilium, nisi ut litteras cultro lapideo insculperet ; quanam autem lingua ?

Si enim Gallicum vel Anglicum sermonem usurpasset, fieri poterat ut navis Germanica, aut Hispana, aut Lusitana adpelleret, in quibus nemo navigantium significationem verborum intellecturus esset. Forte nonnullas voces* Latinas recordatus est quibus votum suum exprimeret.

Linguæ enim Latinæ nulla erat Europæanorum gens omnino ignara, et plerique eorum qui liberaliter instituti sunt aliquantulum certe intelligunt. Propterea speravit fore ut in qualibet navi quæ eo deferretur unus saltem reperiretur inscriptionis istius interpres. His verbis constabat : —

Ferte opem misero Crusoëo

Sic illi nonnihil profuit verba aliquot Latina meminisse.

Jam inopia calceorum et tibialium* maxime laboravit. Quibus scilicet sensim omnino dilaceratis, muscæ nudos pedes stimulis fodiebant. Quoties sedebat meditatus quomodo corpus tegeret ! sed frustra. Carebat enim et instrumentis simul et arte quibus finem assequi posset. Tandem pellibus lamarum quos mactaverat facillime vestiri posse se existimavit. At istæ crudæ rigidæque erant, neque unquam ille curaverat qua arte in parandis pellibus crudis coriarii uti solent. In qua si versatus esset, nec acu, nec filis instructus erat, quorum ope e coriis vestimentum sibi consueret.

Cæterum necessitas, omni arte et doctrina efficacior, eum admonuit quomodo inopiæ suæ mederetur. Pellibus igitur sumptis, cultro siliceo, non sine magno labore, calceos primum, tum tibialia quoque secuit. Quæ quum consuere non posset, incisis foraminibus fila trajecit* quibus ea circa tibias religaret.

Ex alio quodam corio curvo rigidoque larvam confecit quam duobus perfodit foraminibus per quæ acies oculorum penetraret, tertiumque quo spiritum ore duceret.

Statuit a labore omnino non desistere, donec tandem tunicam braccasque* e pellibus lamarum perfecisset ; et certe res erat maxime operosa ; quid autem est quod sine labore homines assequi possint ? Nihil vero tam arduum quod non expugnet pertinax labor. Illi quoque res ex voto cessit ; id quod eum tanta affecit lætitia quanta verbis exprimi non posset.

Jam Robinsoni habitus vestitusque vere mirifici fuerunt. A capite ad calcem pellibus villosis horridus ; gladii loco, securi lapidea cinctus ; gerebat humeris peram venatoriam, arcumque cum fasciculo sagittarum ; dextra hastam ipso longiorem, sinistra umbellam textam viminibus atque foliis cocossæ obsitam* ; pro pileo denique corbem præacutam et pellibus setosis tectam. Cogitate, quæso, qualis aspectus hominis fuerit. Risum ipse non tenuit, quum suum lympharum in speculo simulacrum aspexisset.

Hæc inter casu quodam impeditus est quem jam diu metuebat ; in morbum incidit.

Ac primo stomachi capitisque doloribus affectum, et omnibus membris fatigatum se sensit, summoque demum animi angore et debilitate oppressus in terram collabitur. Vocis expers atque sensus, oculos in cœlum defigit. “ Alme Deus ! miserere mei ! ” Hæc sola subinde magno cum gemitu eloqui poterat.

Neque tamen diu curis consumptus quiescere potuit. Quum quidquid virium supererat collegisset, ea quæ ad curam sui maxima necessaria essent prope stratum ponit, ut, si propter vim morbi surgere non posset, haberet tamen quo paululum sublevaretur ; sed vix valuit nonnullas cocossæ conchas aquæ plenas inducere, quas juxta stratum collocavit. Tum aliquot tubera trita et quatuor mala citrea, quæ reliqua habebat, addidit : quo facto, exhaustis viribus in lecto recubuit ; ac brevi febri correptus est. Quanquam pellibus lamarum se totum texerat, a frigore tamen se defendere non potuit. Quo frigore duas fere horas cohorruit. Tum æstus tam vehemens insequitur ut viscera penitus urantur. Pectus crebro concutitur pulsu, sicut solet celerrimo cursu anhelantibus. Tanta autem ejus imbecillitas fuit, ut vix concham aqua repletam labris admovere posset. Jamque nox oborta erat. Qua quidem nocte tristiorem nullam unquam ille degerat.

Frigore vicissim contremuit et arsit calore, acerbissimo continuoque capitis dolore cruciatus ; neque somno recreatus est. Quibus malis adeo frangebatur, ut proximo mane vix posset reptare ad ligna alendo igni necessaria.

Ad vesperem morbus ingravescit. Iterum igni corpus ægrum admovere conantem vires deficiunt. Itaque nunc spes omnis salutis abjicienda fuit, et in eo sensit se esse ut moreretur.

Nox hæc illi similis fuit ; ignis insuper extinctus est ; aqua in conchis cœpit putrescere ; Crusoëo adeo vires deficiunt, ut vix se in lecto commovere valeat. Mortem quoque appropinquantem sentire sibi visus, tantam inde lætitiam cepit, ut ea ipsa confirmatus, piis precibus se rite pararet ad iter illud ineundum unde negant quemquam redire*.

Deum peccatorum veniam supplex rogavit ; quo facto gratias ei egit pro beneficiis in se per totam vitam indignum collatis, imprimis autem pro calamitatibus quibus ipsum castigavisset ; postremo parentibus suis miseris solatium atque felicitatem precatur ; tum animum immortalem Æterno Patri commendavit ; et postquam se composuit mortem expectabat.

Quæ quidem visa est gradum corripere* ; angoribus enim ingravescentibus pectus anhelare atque suffocari cœpit. Optatum tempus tandem videtur advenisse. Vehementissimo angore compressus jam non spirat ; tum capite reclinato, pæne exanimatus et in lectulo resupinus porrigitur.

Caput Duodecimum

Convalescit ex morbo — Maximi luctus — Parva gaudia — Psittacus.

Attamen spiritum facilius trahere cœperat ; tum sublatis paulatim oculis circumspexit, satis incertus animusne suus e corpore migrasset, necne. Jam vero minime dubium erat quin viveret. Neque tamen ergo gaudebat ; mortem enim in isto rerum articulo vita potiorem habuisset. Magna quoque infirmitate oppressum se sensit, doloris tamen expertem. Quum enim antea æstu ardenti flagrasset, nunc sudor plurimus salubrisque per omnes artus manabat. Atque ne intercluderetur*, pellibus additis se texit, et sic post dimidiam circiter horæ partem magnopere allevari sibi visus est. Jam vero siti exarsit vehementissima, cui explendæ quum idonea non esset aqua putredine corrupta, opportune malorum citreorum meminit. Adeo autem infirmus erat, ut unum labris ægre admoveret ; cujus tamen succo egregie refectus, sudore continuo effluente, dulci somno sopitus neque nisi sole oriente experrectus est.

Tunc vero vis morbi omnino laxata erat, neque, præter infirmitatem virium, quidquam mali superfuit ; cibum quoque appetere cœpit, bulbumque solani frixum* comedit, instillato mali citrei succo quo saporem ejus jucundiorem efficeret et palato refrigerando aptiorem.

Lamarum suorum curam, quamdiu ægrotus jacebat, penitus deposuerat. Nunc autem valde commotus est, quum eos ad pedes suos videret jacentes, oculis in se defixis, quasi ipsum interrogarent num melius valeret. Est autem illud animalium genus a natura ita comparatum, ut camelorum instar, plurimos dies sine potu degere possint. Alioquin male cum iis actum fuisset. Per dies enim duos aquam non biberant, necdum etiam Robinson, præ corporis imbecillitate, surgere aquamque iis ministrare potuit.

Quum lama mater ad eum satis appropinquasset ut hanc posset attingere, tum levato corpore in cubitum, dextra eam mulsit, ex cujus tepidi lactis haustu plurimum accepit levaminis. Quo facto rursus dormiebat usque ad solis occasum. Nunc autem cibi major fuit appetitus. Itaque nonnulla solanorum tubera succo mali citrei aspersa comedit, ac denuo somnus eum complexus est.

Quæ quies dulcissima, ut in corpore natura robusto, tantopere ad vires ejus reficiendas valuit, ut proximo mane surgere, et pedetentim progredi auderet.

E spelunca in vestibulum titubans prorepit. Ibi solis orientis radii, inter frondes vicinarum arborum nitentes, jucundo eum calore recreant. Sibi recens esse natus videtur ; Deo, vitæ fonti æterno, gratias agit quod sibi denuo intueri liceat sidus illud pulcherrimum mirandaque summi rerum Conditoris opera. Nunc aspicit cœrulei cœli immensitates, nunc recentem et amœnam arborum fruticumque rore madentium* viriditatem, nunc lamas fideles qui circumstantes domino blandiri et lætitiam videntur indicare.

Mox autem faventibus aere puro et aqua frigida lacte temperata, necnon placida mentis serenitate, penitus convaluit. Brevi quoque viribus recuperatis, ad opera instituta se rettulit.

Hoc unum tunc ei molestum fuit quod ignis exstinctus esset. Verumtamen magna cum animi moderatione hunc casum tulit, nec spem omnino amisit, quippe qui nunc expertus foret nihil esse cur adversus hiemis inclementiam sibi jam caveret ; atque etsi ab ineunte ætate carne vesci consueverat, speravit tamen fore ut ea carere solisque fructibus et lacte lamarum vitam sustentare posset.

Quid nunc suscipiat, confectis omnibus quæ manibus sine ullius instrumenti auxilio confici possent ? Nihil ergo sibi superesse putavit, nisi ut in otio et somno vitam consumeret. Qua quidem conditione miseriorem sibi fingere nullam potuit. Jam enim tantopere labori assuetus erat ut vitam intolerabilem existimaret, quoties utili operæ vacare non liceret* ; itaque diu multumque secum reputabat quemnam laborem nunc capesseret, ut fugeret otium. Invenit tandem in quo operam suam collocaret.

Diu noctuque animo versaverat consilium naviculæ conficiendæ, cujus ope tentaret ut in societatem hominum rediret, atque se ab ea solitudine eximeret quam graviorem erat expertus ex quo ignis usum amiserat. Nec temere* terram Americanam haud procul abesse augurabatur. Statuit autem, si modo scaphulam sibi parare posset, spretis omnibus periculis, continentem petere. Quum totum se huic consilio tradidisset, procurrit aliquando ad eligendam arborem cujus truncus in formam cymbæ cavaretur. Hac mente loca nonnulla perlustrans quæ nondum inviserat, varia ignotarum plantarum genera detexit, in quibus constituit experimenta facere ut intelligeret an iis quoque vesci posset. Inter alios frutices nonnullos invenit frumenti Indici.

Miratus ille spicarum magnitudinem in quibus supra ducenta grana denso ordine structa erant, non dubitavit quin panis ex iis confici posset. Quomodo autem grana moliturus erat ? quomodo farinam furfure* purgaturus ? quomodo tandem panem inde cocturus, quum careret igne ? Nihilominus tamen aliquot spicas inde secum abstulit, quarum grana sereret : “ Quidni, ” sic ait ille secum, “ fieri possit ut ex iis aliquam olim utilitatem percipiam ? ”

Postea vero repperit arborem quoque frugiferam in quam antea non inciderat. Capsulas crassas ab arbore pendentes vidit, quarum unam quum confregisset, sexaginta circiter fabas invenit. Quamvis saporem jucundum in iis non cognosceret, attamen unam ex iis, quæ sibi maturior visa est, peræ suæ commisit. Erant fabæ cacaoticæ, e quibus potus cacaoticus paratur.

Tandem arborem ingentem sibi prorsus ignotam invenit, cujus fructus nuces cocossæ magnitudine æquabant. Qui quum putamina nulla haberent, saporem vero jucundissimum, toti comedi poterant. Arbor ipsa multum dissimilis cocossæ erat. Neque enim huic, sicut cocossæ, truncus erectus, neque in coronam magnorum foliorum superne* desinit. Postea comperit arborem eam esse quam paniferam appellamus, propterea quod fructus ejus vel crudi, vel comminuti atque depsendo* subacti, barbaris hominibus vicem panis præstant.

Inter redeundum, quod jam diu optabat, nidum psittaci invenit. Tum circumspiciens qua parte facillime locum invadat, pede suspenso accedit. Vigilabat in sede extra nidum prominente mater pullis incubans, et ad aspectum inusitatæ formæ aliquid mali suspicata, aciem oculorum arrigebat ad periculum. Retractis virgultis Robinson per densissimas frondes conscendit. Sed quo proprius accedit strepitus foliorum, eo magis matris crescebat sollicitudo. Ac demum homo adest, manumque nido injicit. Avolat mater, avolant adulti jam validiores ; unus cæteris tardior in manibus hæret ; Crusoëus domum properat, hilarior quam si thesaurum auri nactus esset. Tum redux quam sollertissime potest caveam concinnat, in qua hospitem novum collocet. Qua quidem juxta stratum suum posita, tam lætus recubuit quam qui novum sibi amicum comparavit.

Caput Tredecimum

Multus labor in excavanda scapha — Crusoëi constantia — Quomodo diem inter varias occupationes distribuit — In bellicis artibus se exercet.

Nullum unquam negotium tam molestum tamque diuturnum susceperat, quam quum cymbam fabricare adortus est. Multi alii animum abjecissent, e manibus securis brevi excidisset, et tale susceptum visum fuisset, sin minus stultum, at saltem ejusmodi quod fieri nullo modo posset. Robinson autem hanc legem sibi fecerat ut nullis laboribus ab ullo unquam incepto deterreretur. Itaque hoc etiam summa animi constantia persecutus est ; et si illud multo plus et temporis et curæ postulasset, ei in mentem non venisset a proposito recedere. Jam satis intellexit illi opus pluribus annis esse ; dies igitur ita dividere decrevit, ut cuilibet horæ suus labor attribueretur. Experientia enim Crusoëus edoctus erat nihil majori ad industriam promovendam adjumento esse, quam si certo ordine inter singulas diei horas labor apte dispertiatur. Hoc enim modo augentur temporis momenta quæ suo quæque usu distinguuntur.

Itaque oriente sole surgere consueverat et ad fontem se conferre, ut caput, manus, pectus, pedesque ablueret. Deinde domum reversus vestes induebat. Quo facto, collem speluncæ imminentem conscendere, unde longe lateque circumspicere posset, atque ibi in genua prostratus preces matutinas fundere, Deumque orare pro carissimis parentibus quorum, etsi eos deseruerat, nunquam oblitus est. Tum lamas mulgere quarum gregem non ita contemnendum* paulatim educaverat. Deinde aliquam lactis partem haurire. Quibus peractis prima diei hora effluxerat.

Ita omnibus rebus instructus quæ sive ad tutelam sui, seu ad laborem pertinerent, ibat tum ad litus, si mare recederet ostreas in prandium collecturus, tum ad arborem ex qua navem fabricare statuerat.

Sub horam quintam, quum diei fervidissimum tempus esset, laborem intermittebat. Tum litus repetebat, aut ostreas conquisiturus, si modo mane non invenisset, aut corpus loturus, quod bis quotidie facere in morem ei venerat.

Deinde iterum lamas mulgere, caseos ex lacte coagulato premere*, prandiumque mediocre instruere quod fere lacte, et caseo recenti, nonnullis ostreis, cum dimidia nuce constabat. Nec illi querendi locus* erat quum in fervidis istis regionibus ciborum appetitus multo minor sibi quam sub cœlo frigidiori esset. Attamen solitus a puero carnem edere, illam tundendo emollire denuo conatus est, ut aviditatem expleret ; sed frustra. Inter prandendum cum psittaco suo confabulari solebat, quem nonnulla verba eloqui docuerat. Scilicet audiebat discipulus et reddebat sonos, in vicem reticens ut qui mente verba agitaret. Hunc quoque assuefecerat se vocantem audire et euntem sequi.

Post prandium, horam quieti sub umbra aut in spelunca dabat, stante ad latus psittaco et lamis circa dominum recubantibus. Tum ille interdum sedens, animalia ista, in quæ defixos tenebat oculos, alloquebatur, verba sua intelligi ratus ; adeo ille gestiebat cum quolibet animante* mentis cogitationes sensusque communicare, ut sæpius oblivisceretur se cum animalibus rationis expertibus sermonem habere. Quoties autem psittacus vocem distincte emittebat, tantum erat domino gaudium, ut humanam vocem audire sibi videretur, atque insulæ, lamarum, psittacique oblitus, se inter homines versari sibi cogitatione fingeret. Sed quum brevi evanesceret error ille blandissimus, tum ad memoriam solitudinis revolutus, hoc modo ingemiscebat : “ miserum Crusoëum ! ”

Sub horam a meridie secundam ad arborem reversus, rursus magno operi instabat. Quo in labore durissimo quotidie duas horas consumere sibi præceperat ; quibus peractis redibat ad litus, quum ad corpus denuo abluendum, tum ad ostreas conquirendas. Reliquam diem variis operibus in hortis impendebat ; nunc triticum* aut solana serere, sperans fore ut olim, igne recuperato, commodis suis et utilitati servirent ; nunc teneras stirpes insertas* irrigare ; nunc sepes serere quibus hortum clauderet ; nunc arbores circumcidere*, ramosque flectere qui sibi umbram hospitalem ministrarent.

Sub horam diei duodecimam, si modo nihil majoris momenti agendum superesset, sese in bellicis artibus exercere, arcum tendere, sagittas emittere, ut, si quando incideret in barbarum hominem aut ferum animal, satis se defenderet. Quarum quidem artium tantam paulatim peritiam adeptus est, ut raro, quamvis longo interposito intervallo, a scopo*, nummi magnitudinem æquante, aberraret. Vesperascente cœlo, lamas tertium mulgere, et stellis aut luna lucentibus, parce cœnare.

Caput Decimum Quartum

Robinson insulam peragrat — Vestigia hominum reperit — Summus terror — Prospicit crania, ossa, manus, pedes — Quod territo et fugienti accidit.

Crusoëus assiduam per tres annos navi conficiendæ operam dederat, trunco vix dimidia quidem parte exciso. Incertum quoque videbatur an illud, etsi eadem assiduitate operi instaret, trium aut quatuor annorum spatio perfecturus esset ; nec tamen in suo studio atque opere cessavit ; quid enim aliud susciperet ? neque vero illi placuit neque licuit otioso esse.

Forte tandem in mentem ei venit se, quanquam jam diu in insula ista habitabat, non nisi minimam partem adhuc explorasse. Timorem istum quo impeditus insulam totam nondum peragrarat objecit sibi* ut animi vitium. “ Forsan, ” ita secum locutus est, “ si minus ego timidus fuissem, multa invenissem quæ nunc mihi maximæ utilitati essent. ”

Quæ quidem cogitatio animum impulit ut illico statueret proximo mane in viam se conferre ; eoque ipso die omnia ad iter faciendum paravit.

Postridie, orto sole, uno e lamis dierum quatuor victu onerato, armis ipse indutus fidenti animo viam ingressus est. Constituit, quantum fieri posset, litus sequi, neque silvestribus locis se committere, ne in feras incideret.

Primo die nihil ei in itinere memorabile accidit. Sex millia circiter illo die confecit, et quo longius progrediebatur, eo certius comperit se in sterilissima insulæ parte sedem constituisse. Multis nimirum in locis arbores invenit vario fructuum genere abundantes, unde victum non salubrem minus quam jucundum petere potuisset. Horum usus nominaque postea didicit.