The story of Robinson Crusoe in Latin
Part 3
Quantam vero conceperit Crusoëus noster lætitiam, quum primum ori suo frustum admovit, is tandem sibi fingere potest qui per quatuor hebdomades continuas nihil ciborum rite paratorum comederit, omnemque iis unquam vescendi spem penitus amiserit.
Summa erat Robinsoni felicitas ; sensit tamen id sibi maximum deesse, hominem quocum illam communicaret. Inest enim nobis aliquid ab ipsa natura penitus insitum, ut non alia res hominem magis delectet quam si cum homine versari possit et colloqui. Natura quippe nihil solitarium amat, et si suppetant omnium rerum quas ipsa desiderat abundantia et copia*, erepta hominis omnino aspiciendi potestate, nemo est tam ferreus qui id vitæ genus sustinere possit, cuique fructum voluptatum omnium non auferat solitudo. “ Heu ! ” ait ille cum gemitu ; “ O me felicem, si mihi contingat societas unius amici aut unius hominis vel miserrimi cujus mutua in benevolentia conquiescam* ! Si saltem adsit unum modo animal mansuetum, canis aut felis, quod beneficiis mihi devinciam ! nunc autem mihi vivendum est prorsus incomitato atque ab omni animantium societate remoto. ” Hic lacrimis genæ maduerunt.
Quas inter querelas oculis forte in ostium tugurii conjectis araneam animadvertit, quæ telam suam in angulo quodam contexerat. Tantopere autem socio invento lætatus est, ut qualis esset minime curaret ; juvabat intueri qua arte telam a medio texere inciperet, ac deinde fila immitteret alia in rectum, alia in orbem, maculasque*, paribus semper intervallis, indissolubili nodo adnecteret, quæ minora animantia veluti retibus implicata tenerent. Itaque non desiit ei bis in die muscas culicesque* sufficere. Illa quoque in tantam cum hospite amicitiam iniit, ut quoties Robinson telam tetigisset, illa, specu progrediens, prædam ex herili manu acciperet.
Jam nox appropinquabat solque in undas immergi videbatur. Oriens ex opposita cœli parte Luna radios in speluncam fundebat tanto Robinsonis gaudio ut ille aliquamdiu somnum capere non posset. Tandem obdormivit, dum ignis, subjecta materia, lente alitur.
Caput Septimum
Præda ingens — Deest res maxime necessaria — Vota irrita — Ambulatio — Natatio — Res variæ.
Crusoëus, quum solis æstus in insula interdiu esset fervidissimus, matutinum imprimis aut vespertinum tempus operi impendere solebat. Itaque primo mane surrexit, quumque ligna super focum reposuisset, dimidiam cocossæ nucem, quæ de hesternis epulis reliqua erat, comedit. Quo facto, quum aliam lamæ partem veru affigere vellet, carnem, jam putrescere, propter nimium calorem, sensit. Carendum igitur hodie fuit voluptate quam ex edenda carne percepisset.
Deinde humeris pera venatoria cinctis, ad litus se contulit, ostreas collecturus. Ibi vero pro ostreis, quarum mira paucitas erat, aliud alimenti genus Robinsoni contigit invenire, quod certe utilitate ostreas vinceret ; animal cui tectum ipsa composuit natura, quod secum quocumque libuerit gestat, testudinem nimirum ; tantaque illam magnitudine quanta in his regionibus raro reperitur ; quippe librarum fere quinquaginta pondus æquabat.
Sæpe ille carnem testudinis et jucundam esse et salubrem audierat. Prædam igitur humeris impositam lente domum deportat. Tum securi sua inferiorem partem conchæ percutit repetito ictu, donec frangeretur ; et sic testudine potitus, opimam ejus partem assandam resecuit. Quam quum veru affixisset, ut magnam famem explere cupiebat, vix expectare poterat donec rite cocta esset.
Interim dum sedet assam versans, secum reputat quid de reliqua testudine sit faciendum, ne putrescat. Ad illam enim muria condiendam* et patina et sale carebat. Quomodo se inde expediat ?
Sollicito enim animo prævidit egregiam illam testudinem, quæ sibi vel octo amplius dierum victum præbuisset*, postero die putridam fore ; neque tamen animum subiit qua ratione illam condiret. Ac subito hoc ei consilium in mentem venit. Superior testudinis crusta clipei similitudinem aptissime referebat. “ Hæc erit, ” (sic ille secum), “ pro patina. Unde autem salem petam ? O me stultum ! ” ait, fronte simul percussa. “ Nonne possum carnem aqua marina irrigare, quæ quidem idem præstabit ac si sale esset condita ? Optime ! egregie ! ” iterum iterumque exclamat, atque lætatus veru celerius versat.
Et nunc caro rite assa est. Quum ille esculentum quoddam ejus frustulum gustasset, sic secum non sine suspirio locutus est : “ ah ! si modo fragmentum panis vel minutissimum mihi nunc contingat ! Quam stultus fui, qui puer non intellexerim quantum Dei erga homines beneficium panis sit ! Tunc temporis, ut satis mihi fieret, cibi lautiores dapibus addendi erant. O utinam nunc mihi adesset fragmentum quodlibet panis illius quem tunc ad canem nostrum horti custodem projiciebam ! Quam me felicem nunc prædicarem ! ”
Robinson igitur quam lautissime posset epulatus est. Deinde, fervidissimo diei tempore, paululum in strato recubuit, ut secum meditaretur quodnam potissimum opus susciperet, quum remisso calore liceret operam in aliquid conferre.
“ Quid nunc prius agam ? optimum erit ad venandos aliquot lamas proficisci. Quid autem proderit tanta carnis copia ? ” Sic secum reputanti in mentem incidit consilium novum, cunctisque prioribus longe præstantius. Scilicet animalia quædam, si posset, mansuefacere decrevit quæ sibi victum simul et societatem præstarent. Lamæ autem quum jam mansuetissimi natura viderentur, speravit fore ut facile nonnullos ex iis vivos exciperet. Statuit funiculum ita aptare ut esset pro laqueo, tum post arborem insidiari, et lamæ capiti, qui primus appropinquaret, laqueum injicere. Hac mente funem satis crassum contorquet ; atque paucas post horas cuncta confecta sunt. Tum identidem omnia expertus*, vidit res bene successuras esse.
Quoniam vero locus ille qua lamæ ad aquam devenire solebant satis remotus erat, nec constabat* num unoquoque vespere eo venturi essent, re ad crastinum diem dilata, interim cætera ad iter faciendum paravit. Tum resecto testudinis frusto quod et vespertinæ et crastinæ cœnæ sufficeret, reliquam partem aqua marina irrigavit.
Quo facto foveam mediocrem in solo fodit, quæ sibi ad tempus cellæ vicem præstaret ; atque in ea concham testudinis carne repletam condidit, ostio cellæ intextis ramalibus* occluso.
Reliquum a meridie tempus jucundæ ambulationi impendit ut animum recrearet ; quam ob causam ad litus maris se contulit, unde suavis aura spirabat qua aëris æstus paululum temperabatur. Ibi dum secum spatiatur, valde delectatus est aspectu maris tam immensi cujus plana facies fluctibus sese invicem leni lapsu pellentibus vix crispabatur. Hic animo affectus, oculos in eam terrarum partem convertit* in qua sita erat cara sibi patria, quumque hæc optimorum parentum memoriam desideriumque renovarent, nonnullæ obortæ sunt lacrimæ.
Atque sic obambulanti venit in mentem sibi ut corpus abluat ad squalorem detergendum. Vestem igitur deposuit. Ut vero stupuit aspecto indusio quod unicum habebat ! Quoniam in regione tam calida nunquam illud exuerat, vix cerni poterat linteum albi coloris olim fuisse.
Primo igitur statuit sedulo indusium lavare. Quo quidem ex arbore suspenso, ipse in aquam desiliit.
Quum autem puer natandi artem didicisset, placuit ex eo loco ubi in aquam descenderat natando pervenire ad tractum quemdam terræ satis longo spatio in mare procurrentem, quem nondum adierat.
Illud quoque consilium faustissimum fuit. Vidit nimirum hunc terræ tractum aquis subeuntibus* inundari, recurrentibus vero magnam copiam testudinum ostrearumque in sicco destitui.
Maris ille locus quem circumnatavit, adeo piscibus abundabat ut fere manibus capi possent. Quod si reticulo instructus fuisset, multa facile cepisset millia. Hoc autem adhuc carebat. Quum tamen omnia suscepta ei hactenus prospere cessissent, speravit fore ut aliquando piscatorium rete sibi conficeret.
His rebus jucundissimis lætus Crusoëus ex aqua emergit, quum horam fere integram natando consumpsisset. Indusium quoque aëris calor penitus siccaverat ; tum ille voluptate lintei mundi induendi fruitur.
Quum vero nunc consuevisset cuncta attente meditari, cogitavit hanc voluptatem non fore diuturnam, si quidem hoc unico indusio sibi nunc utendum esset, quo semel attrito nulla suppeteret ratio qua aliud compararet. Quæ meditatus gaudio simul et mærore affectus est. Attamen animo mox confirmato, domum reversus est, cœnam sumpsit, quumque Deum pie oravisset, placide se in lectulo composuit.
Caput Octavum
Lama mansuefacta — Pulli — Res variæ.
Postero die Crusoëus prima luce surrexit, atque ad venandum sese accinxit. Assumptis igitur tuberibus solanorum* assis, idoneoque testudinis frusto foliis involuto, securi instructus et laqueo quem pridie ad lamas irretiendas confecerat, umbellamque manu tenens, in viam se contulit.
Summum jam mane erat. Constituit igitur paululum a recta via digredi ut ex itinere alias quoque insulæ partes exploraret. Innumeras inter volucres quæ arboribus insidebant psittacos miris coloribus pictos conspicit. Ut ille optabat unum ex iis capere, quem mansuetum atque socium sibi faceret ! Adulti vero callidiores erant quam qui caperentur ; pullorum autem nidum nusquam vidit.
Quum autem collem quemdam mari vicinum ascendisset, conjectis inde oculis inter rupium hiatus, aliquid conspexit quod placuit proprius cernere. Descendit igitur et magno cum gaudio animadvertit id esse . . . salem. Hactenus quidem pro condimento adhibuerat aquam marinam, quæ tamen salis meri præstantiam non æquabat. Aquæ enim marinæ sapor multum amaritudinis habet. Temere* quoque ille putaverat carnem aqua marina conditam salubrem atque incorruptam servari posse, quippe quæ* ubi motu caret non minus putrescit quam aqua e fluviis aut fontibus hausta. Valde igitur ei profuit sal hic repertus ; itaque ambas ille peras eo complevit, quod statim domum deportaret.
Lætus deinde eum petiit locum ubi lamam se excepturum sperabat. Recubuit sub arbore, et expectabat qua hora solebant transire, atque interea carne assa et tuberibus epulatus est ; quibus quidem, addito sale, sapor nunc longe jucundior erat.
Sub finem prandii, ecce lamas accurrentes e longinquo prospicit. Confestim insidiatus, expectat dum appropinquent ; nonnulli jam præterierant, sed longius quam ut caperentur. Una tandem ex illis tam prope accessit ut collo laqueum injicere posset. Quæ quum balare conaretur, Robinson, ne cæteros deterreret, laqueum ita contraxit ut vox faucibus hæreret*. Tum eam celerius in dumeta abreptam e conspectu cæterorum removit. Capta lama duorum pullorum mater erat. Qui quidem magno Robinsonis gaudio matris vestigia secuti, hominem minime timere visi sunt. Leniter illos Robinsoni demulcenti manum lambunt quasi orarent ut matrem dimitteret.
Voti igitur compos, captivam quamvis reluctantem, omni vi connisus, secum abstraxit, brevissimamque viam ingressus tandem feliciter domum revertitur.
Nunc ut hospites commode exciperet cœpit stabulum exstruere atrio suo contiguum ; securi nempe lapidea teneras arbores excidit, quas ita denso ordine conseruit, ut parietem satis validum objicerent. Quam lamam nuper alligaverat arbori, fessa ea jam recubuerat ; pulli autem captivi prope matrem nescii jacebant, et lac ab uberibus trahebant.
O pergratum Crusoëo nostro spectaculum ! Iterum atque iterum constitit, carissimum pecus intuens, seque ipsum beatum prædicavit quod nunc animantes quosdam socios haberet. Jam sibi visus est vitam sine comitibus non amplius degere ; unde tantam voluptatem cepit, ut viribus novis auctus brevi stabulum incohatum perficeret. Tum lama cum pullis ibi inclusa, ostium densis fruticibus sepsit.
Quantam nunc lætitiam expertus est ! Etenim præter jucundissimam illorum animalium societatem multa alia maximaque commoda inde speravit. Neque hoc frustra. Poterat aliquando discere qua arte ex eorum lana vestem sibi conficeret ; poterat eorum lacte vesci, atque butyrum cum caseo inde parare.
Paulum aberat ut felicissimus esset, sed unum deerat. Optabat enim ut intra eundem parietem ipse habitaret cum grege, quem semper haberet ante oculos, quoties domi commoraretur. Hoc diu multumque in animo versavit. Quum tandem minime laboris pigeret, statuit alteram domicilii partem diruere, novamque in majus exstruere, qua atrium ipsum aliquantulum amplificaretur. Ut autem, dum esset in nova sepe serenda occupatus, tutus ipse habitaret, prudenter statuit veterem non prius evellere quam nova confecta fuisset ; atque tanta fuit sedulitas, tanta diligentia, ut opere intra paucos dies perfecto, grata jam trium sodalium societate gauderet.
Lama etiam cum pullis brevi ad Robinsonem assuevit. Domum enim redeunti obviam subsultantes* veniebant, odorantes an forte quidquam cibi attulisset, manumque lambentes, quasi gratias acturi pro gramine aut surculis ab ipso acceptis.
Tum pullis paulatim a matris lacte desuefactis, cœpit ipse bis quotidie illam mulgere ; vasculorum vicem ei præstabant putamina cocossæ, et lacte jam potitus modo dulci, modo coagulato*, quamvis solus non omnino infelix erat.
Quum arbor cocossæ tot ei tantaque præberet, illam propagare magnopere cupiit. Quomodo autem hoc efficeret ? Audiverat ille quidem arboribus ramulos inseri* posse ; nunquam tamen hanc artem discendam curaverat. Tum sæpius ita ingemuit : “ Eheu ! quam levis fui puer, qui omnibus ad doctrinam adjumentis uti noluerim ! Si mihi melius consuluissem, nonne attendissem ad ea quæ tum oculis, tum auribus meis subjiciebantur ? O si mihi repuerascere liceret, quanta ego cura, ad omnia quæ hominum sollertia et labore perficiuntur, animum adverterem ! ”
Illo igitur ut optatum finem assequeretur, nullam aliam rationem vidit, quam si e nucibus nonnullas sereret. Hoc ergo facere constituit, quanquam cibi adeo suavis et rari jacturam ægre ferebat. Nec multo post magna cum lætitia erumpentia quædam animadvertit semina, quæ tepefacta vapore mirum in modum adoleverunt.
Lama mater pullique brevi eandem mansuetudinem induerant quam canes nostri solent. Hos ad se cœpit adjungere, iisque jumentorum loco commode uti, quoties aliquid grave aut supra vires hominis vehendum erat.
Jam pridem, quum esset in otio, animadvertebat quantæ sibi foret utilitati, si artem corbium texendarum intelligeret. Puer autem olim adeo istam artem despexerat, ut nullum unquam corbium opificem attentius considerasset ; quo factum est, ut hujus artis, quamvis facilis, æque ac cæterarum artium, omnino rudis esset.
Quum autem in umbella texenda satis felix fuisset, subinde in posterum huic quoque artificio otium impendit ; atque usu diuturno sollertior factus, idoneam tandem corbem confecit ; et postquam duas ejusmodi texuit, junctas funibus lamæ dorso imposuit.
Caput Nonum
Terræ motus — Mons ignivomus — Lamæ, vi aquarum abrepti — Spelunca Robinsonis diruta.
Sequente nocte, Crusoëus securus recumbebat ; fideles lamæ ad pedes domini jacebant ; luna splendebat de cœlo, aere puro tranquilloque ; omnia denique in rerum natura alto silentio tenebantur. Jamque labore diurno fessus, dulci fruebatur somno ; parentum vero imago, quæ crebro recursabat, ante oculos somniantis obversabatur. Tum subito terra insolito tremuit motu, tanto fragore mugituque tam horribili, ut multæ tempestates velut agmine facto ingruere reviderentur. Insequitur frequens terræ motus, alius alium ; exoritur simul furens procella, qua arbores, qua ipsæ dejiciuntur rupes, et mare cum fremitu æstuans in imis sedibus conturbatur. Dixisses cuncta inter se præliari rerum primordia, atque ignem, aëra, aquam, terram, in exitium ruere.
Robinson mortis metu correptus e spelunca in vestibulum prosilit ; prosilientemque exterriti lamæ sequuntur. Vix inde aufugerant, quum saxum in quo spelunca erat prolabitur. Ille, cui timor alas addiderat, per ostium vestibuli se proripuit, lamis eum prope insequentibus.
Primum autem eam petiit montis vicini partem quæ in nudam planitiem excurrebat*, ne arboribus ipse concidentibus obrueretur. Quo tendens, subito magno cum terrore ingentem hiatum in ea ipsa montis parte videt unde erumpunt fumus, flammæ, favillæ, lapides, cum cinere quasi liquenti cui lava nomen. Vix etiam fuga morti se eripuit ; quippe lava candens, torrentis instar, ruebat ; magna præterea montis fragmenta hinc et inde disjiciebantur.
Tum ad litus procurrentem nova horrendaque rerum forma excipit. Turbo vehementissimus ab omni cœli parte nimbos collegerat quasi alios aliis impositos, unde tam gravis aquæ vis subito ruit, ut omnis regio aquis superfusis inundaretur.
Hæc inter mala Robinson, quid fugiat, quid petat incertus, in arborem vix se recipit ; miseri autem lamæ undarum æstu abripiuntur. Eheu ! quam graviter illorum ejulatu animus ejus vulneratur ! Quantopere vellet suo eos periculo servare, nisi fluctuum impetu longius abrepti fuissent !
Sæviit terræ motus adhuc paululum ; tum repente omnia silent, venti residunt, hiatus ignem evomere desinit, fragor sub pedibus cessat, cœlo redit pristina serenitas, omnis etiam aqua brevi effluit.
Jam ex arbore in quam perfugerat descendit ; sed animum curæ obruerant. Spelunca, quæ sola huc usque tutum ipsi refugium præbuerat, penitus diruta videbatur. Lamæ fideles carissimique ante ipsius oculos undis abstracti, omnia opera perierant ; quæ in futurum moliebatur consilia* omnia perierant. Mons quidem flammas evomere desierat, sed ex hiatu tardus fumus aterque oriebatur, unde metuendum erat ne ille montis ignivomi naturam in posterum quoque retineret.
Tum curis et angore consumptus, ex qua descenderat arbore ad eam se reclinavit, et solatii expers reliquam noctem degebat.
Oritur dies novus, lux autem alma miserum Crusoëum jamdudum immotum deprehendit. Neque enim somnus dulcis oculos ei clauserat ; neque animum subierat alia cogitatio præter tristem illam luctuosamque : “ Quid nunc de me fiet ? ”
Se tandem corripit atque somnianti similis ad vastatum domicilium titubans procedit. Quantam vero putatis fuisse ejus lætitiam quum haud procul a vestibulo carissimos lamas salvos incolumesque obviam sibi prosilientes conspexit ! Initio, suis fidem oculis vix habuit. Brevi autem sublata est omnis dubitatio ; illi enim accurrere, manum herilem lambere, quantamque lætitiam ex ejus reditu caperent exultando et balando exprimere.
Tunc autem animus ei, hactenus fractus dejectusque, rursus erectus est. Lamas suos intuetur, oculisque in cœlum sublatis, lacrimas profundit. Tum amicos reduces lætissimis blanditiis excipit, iisque comitibus procedit, certiora de domicilio visurus*.
Atque ibi multo minus damni invenit quam primo metu et animi abjectione veritus erat. Laquear, quod saxo constabat, collapsum erat, atque proximam terræ molem secum traxerat : attamen omnia ista rudera* e spelunca removeri posse videbantur, ita ut laxius ipse commodiusque habitaret.
Ad hoc accedebat aliquid ex quo intelligeret hoc sibi feliciter contigisse. Quum enim accuratius locum inspexisset ubi saxum illud dependerat, magno cum stupore cognovit illud undique solo ita molli innixum* fuisse ut male hæreret. Verisimillimum igitur erat molem hanc impendentem suo pondere brevi delapsuram fuisse. Tunc subito in genua prostratus gratias Deo egit quod sic iterum servatus fuisset, ac deinde alacriter ad opus se contulit.
Caput Decimum
Crusoëus domicilium reficit — Parat sibi alimenta in hiemem — Imbribus continuis impeditus domi, fingit vasa — Nectit rete — Arcum et sagittas conficit.
Humum profecto arenamque haud difficile erat subducere ; supererat autem ingens saxum in duas partes diffisum, quibus movendis unus homo impar videbatur. Conatus est Crusoëus partem minorem provolvere, sed frustra ; et nunc iterum omni omissa spe, hæsit inops consilii.
Recordatus est tandem se puerum vidisse, quoties operariis* aliquid magni ponderis erat moliendum, pertica eos longa crassaque uti cujus extremam partem moli movendæ subjicerent. Itaque ejus rei experimentum facere properat. Peracta vix horæ parte dimidia, saxa quæ vix quatuor homines junctis viribus movere potuissent, e spelunca extracta sunt, et mox lætus admodum vidit domicilium suum et latius et tutius quam antea esse. Jam enim parietes non minus quam laquear ipsum saxo constabant, nec vel minima quidem rima perspiciebatur.
Tunc ad montem ignivomum, qui vaporem atrum emittere nondum desierat, propius accedere audet. Miratur ingentem saxorum liquefactorum copiam quæ longe lateque diffusa necdum etiam refrigerata erant. Quum animadvertisset lavam ad eum locum effluxisse in quo solana crescebant magnopere timuit ne torrens igneus totam istam regionem vastasset. Itaque quum eo se contulisset, magno cum gaudio cuncta bene se habere deprehendit. Et continuo statuit variis in partibus insulæ suæ solana serere, ne quo casu sinistro fructum tam egregium amitteret.
Interim quum mons fumum emittere desiisset, ad hiatum ipsum accedere ausus est. Latera quoque et imam partem ejus lava refrigerata opertam invenit ; quumque nusquam vel minimum inde oriri fumum videret, non sine causa existimavit ignem sub terra penitus exstinctum, neque in posterum sibi ejusmodi eruptionem esse extimescendam. Qua spe confirmatus, ad alimenta in hiemem colligenda animum convertit. Hoc motus consilio, octo lamas subinde eodem modo cepit quo priores. Istos omnes mactavit, excepto hirco, quem socium tribus suis lamis jam cicuribus adjunxit, maximamque carnis partem supra focum suspendit, quæ fumo siccaretur.
Jam igitur copiam haud modicam carnis sibi paraverat. Nihilominus tamen veritus est ne sub finem hiemis, si forte asperior futura esset aut longior, inopia ciborum opprimeretur. Itaque nonnullos etiam lamas capere voluit. Illi vero insidiis hominis cognitis cavere sibi didicerant. Novis igitur utendum erat artibus quibus illos exciperet. Neque hoc ei non successit ; tanta ingenii humani vis esse solet ad res necessarias sibi comparandas ! Animadverterat nimirum lamas, quoties eum ad fontem conspexissent, semper celerrime per collem quemdam ad arbusta properare. Hujus collis pars altera erat dumetis cincta, altera autem prærupta duarum fere ulnarum altitudine, unde lamæ saltu se dejicere solebant.
Statuit igitur fossam altam eo loco cavare in qua lamæ desuper prosilientes caperentur. Labore indefesso intra paucos dies novum hoc opus confectum est. Tum fossam virgultis texit. Postero autem die magnopere lætatus est, quum duo ejus generis animalia in eam desiliisse animadvertisset. Quibus captis, tantam habuit carnis copiam, quanta per hiemem quamvis longam abundanter sufficeret. Tum ut hiemem jam instantem caveret, fœnum lamis parandum, ligna ad ignem fovendum colligenda, solanorum tubera effodienda, eademque in cella condenda erant. E fœno, cujus magnam copiam collegerat, acervum struxit, qualem agricolæ nostri struere solent. Quoties vero fœnum addebat, illud ita pedibus impressis conculcabat ut haud facile pluvia posset interlui. Insuper ut magis etiam imbribus defenderetur, tectum ex arundinibus confecit, haud infirmius iis quæ culmo* apud nos teguntur. Dies proximos ligna arida colligendo impendit. Tum tubera solanorum effodit, nec parvam eorum paravit copiam. Quibus in cella conditis, decussit quoque omnia mala citrea quæ matura erant ; jamque victum suum minus curabat. Hiems vero, exacto jam mense octobri, nondum venerat. Immo potius continuis imbribus ita pluebat ut aer in aquam mutatus videretur. Nec satis liquebat quænam hujus rei causa esset. Quindecim dies præterierant, ex quo non longius domicilio suo progressus fuerat quam ad cellam, ut alimenta et aquam sibi lamisque peteret. Reliquum tempus omne veluti captivo homini degendum fuit.
Eheu ! quam tarde tempus nunc ei trahi visum est, nihil agenti, homini solitario ! Nunc perspexit quam vera essent quæ sæpius magistri olim præcepissent : eas opes esse parandas quæ una cum naufrago possent enatare.
“ O me in pueritia stultum, ” sic enim dicit, “ qui scribere aut legere tam molestum, otiari vero jucundum existimarem ! O utinam quas olim aspernatus sum doctrinas memoria jam tenerem ! Ex illis enim id nunc depromerem quod esset non solum vitæ oblectatio, sed etiam levamentum miseriarum. ”