The complete works of John Gower, volume 4
Part 35
=Hic loquitur qualiter ea que in hoc presenti libello quasi sompniando de mundi scripsit erroribus, non ex se tantum, set ex plebis voce communi concepit. Consulit tamen finaliter quod, si quis inde se culpabilem senciat, priusquam nobis peiora succedant tempora, suam ex humili corde culpam penitens emendet.=
Cap^m. xxv. Hos ego compegi versus, quos fuderat in me Spiritus in sompnis: nox erat illa grauis. Hec set vt auctor ego non scripsi metra libello, Que tamen audiui trado legenda tibi: Non tumor ex capite proprio me scribere fecit Ista, set vt voces plebis in aure dabant. Quem sua mens mordet, de voce sit ille remorsus, Curet vt in melius que tulit egra prius: 1450 Qui tamen inmunem se sentit, ab inde quietus[643] Transeat, et meritis sic stet vterque suis. Quem non culpa grauat mea non sentencia culpat, ~Leditur hinc nullus~, sit nisi forte reus:[644] ~Ne grauet ergo tibi~, gibbosus namque panelli[645] Et non sanus equs ferre recusat onus. Non tamen in specie quemquam de pondere culpe Accuso, set eo se probet intus homo: Non ego mordaci distrinxi crimine quemquam, Nec meus vllius crimina versus habet. 1460 Que sompno cepi, vigilans mea scripta peregi, Sint bona dicta bonis, et mala linquo malis: Omnis enim mundum gemit esse dei laceratum Vindicta nostri pro grauitate mali. Ergo suam culpam contrito corde, priusquam Consumpti simus, corrigat ipse malus. Corrigit hic mundum, qui cor retinet sibi mundum: Cor magis vnde regat, hec sibi scripta legat. Quod scripsi plebis vox est, ~set et ista videbis~,[646] ~Quo clamat populus, est ibi sepe deus~. 1470 Qui bonus est audit bona, set peruersus obaudit, Ad bona set pronus audiat ista bonus. Hec ita scripta sciat malus, vt bonus ammodo fiat, Et bonus hec querat, vt meliora gerat. Mundus non ledit iustum, bene dummodo credit, Quando set excedit, mundus ad arma redit: Mundus erit talis, fuerit viuens homo qualis; Obstet vitalis quilibet ergo malis. ~Culpa quidem lata, qua virtus stat viciata,~[647] ~Cum non purgata fuerit set continuata,~ 1480 ~Que meruit fata sunt sibi fine data.~
[648]=Explicit libellus qui intitulatur Vox Clamantis, editus precipue super articulo primi infortunii, quod infortunato Ricardo secundo in primordiis regni sui, vt audistis, quasi ex dei virga[649] notabiliter in Anglia contingebat. Et nunc vlterius, quia ipse non inde remorsus, immo magis ad modum tiranni induratus, regnum suum assiduis oppressionibus incessanter flagellare non desistit, diuine vindicte flagellum vsque in sue deposicionis exterminium non inmerito assecutus est. Tres namque tunc regni nobiles super hoc specialius moti, scilicet Thomas Dux Glouernie, qui vulgariter dictus est Cignus, Ricardus Comes Arundellie, qui dicitur Equs, Thomas Comes de Warrewyk,[650] cuius nomen Vrsus, hii vero vnanimes cum quibusdam aliis proceribus sibi adherentibus, vt regie malicie fautores delerent, ad dei laudem regnique commodum in manu forti iusto animo viriliter insurrexerunt, prout in hac consequenti cronica, que tripertita est, scriptor manifestius declarare intendit.=
FOOTNOTES:
[590] 9 magnanimi CEHDL magnatum S
[591] 27 Consilium CEHDL
[592] 43 descessit SHG descescit L decessit CED
[593] 87 da pinguibus CE
[594] 125 circumprecordia SG
[595] 160 Est S Et CEHDL
[596] 167 grossantur S grassantur HDLT crassantur CEG
[597] 182 dolum SCGDL suum EHT
[598] 184 scelus] dolus EH
[599] 187 rutilans albedo set SCGDL albus paries tamen EHT
[600] 189f.
Sic foris ex auro tumulus splendescit, et intro Fetet putredo, vermibus esca caro. EHT
DL _have both this couplet and that in the text_
[601] 192 falco SCGDL nisus EHT
[602] 218 pulchra C
[603] 237 ingenii H (_corr._) Ingenuu_m_ L assimulari CE
[604] 256 ipse SL ille CEHD
[605] 269 _Ordinary paragr. in_ CDL, _no paragr._ E
[606] 291 _Ordinary paragr._ CEDL
[607] 350 credet CEHGDL credit S
[608] 409 seruus CE
[609] 470 estatis C (_ras._)
[610] 490 Passebatq_ue_ S
[611] 535 set] et CEL
[612] 562 sunt] sint CE
[613] 599 sitis] satis D
[614] 611 tradidit] contulit CE
[615] 684 queris SGL mauis (mavis) CEHD
[616] 691 regno peccato EHL Regni peccato D
[617] 707 eum CEHDH₂ enim SGLT
[618] 721 perinterius GLT
[619] 767 spernens famam C fama_m_ serpens L
[620] 816 iuuat S iuuant EGDLTH₂
[621] Cap. xiii. _Heading_ 1 mortui corporis CH
[622] 843 redolens dudum CEHD
[623] 903 nisi] sibi C
[624] 918 et] est S
[625] 921 nostre D nostri SCEHGL
[626] 931 imparat C
[627] 961 fit S sit CEHGDL
[628] 997 et _om._ S
[629] Cap. xix. _Heading_ 1 duplici CEGL dupplici SHT duplice D
[630] 1067 Tethis D
[631] 1095 si SGL sit CEHD
[632] 1107 Cumq_ue_ ST Dumq_ue_ CEHGDL
[633] 1151 comixta H
[634] 1186 mouet] tenet EDLT
[635] Cap. xxii. _Heading_ 2 quotidie CED
[636] 1256 parcit CE
[637] 1278 opes S
[638] 1342 suum SG suo CEHDL
[639] 1380 Et lupus SHDL Pastor et CG (_ras._) Lupus et E
[640] 1388 reddere SEHG soluere CDLT
[641] 1409 f. commune regebat Perstitit in nobis tunc honor atque salus EDLTH₂ (gerebat E)
[642] 1411 Sint igitur nostra bona facta deo renouata EDLTH₂ (reuocata L)
[643] 1451 inmunen S
[644] 1454 _Text_ SCEG Sic precor vt nullus DLT
[645] 1455 _Text_ SCEG Detrahet inde michi DL Se trahit inde michi T
[646] 1469 f. _Text_ SCEHG (in ista E) per scripta cauebis Que mala sunt, ideo te dabis atque deo DLTH₂ (perscripta D)
[647] 1479-81 DLTH₂ _have two lines only, as follows_:--
Omnibus ipse tamen peior sum, sed releuamen Det michi per flamen conditor orbis. Amen. 1480*
[648] EXPLICIT, &c. Explicit libellus qui intitulatur Vox Clamantis (_omitting the rest_) EDTH₂ Explicit liber intitulatus Vox clamantis (_omitting the rest_) L
[649] 4 virga dei CHG
[650] 12 Warwyk CH
CRONICA TRIPERTITA[651]
[Sidenote: Opus humanum est inquirere pacem et persequi eam. Hoc enim fecerunt hii tres proceres de quibus infra fit mencio, vbi fides interfuit.
Opus inferni est pacem turbare, iustosque regni interficere. Hoc enim Ricardus ~capitosus~[652] dolosa circumvencione facere non timuit.
Opus in Cristo est deponere superbos de sede et exal~tare humiles. Hoc enim~ deus fecit; ~odios~um ~Ricar~dum de Solio suo proiecit, et pium Henricum omni dileccione gratissimum cum gloria sublimari constituit.] Ista tripertita, sequitur que, mente perita Cronica seruetur; nam pars que prima videtur Est opus humanum, pars illa secunda prophanum Est opus inferni, pars tercia iure superni Est opus in Cristo. Vir qui bene sentit in isto Scire potest mira, quid amor sit, quid sit et ira: Est tamen hoc clamor, ‘Omnia vincit Amor.’
[Sidenote: Hic in prima parte[653] cronice com~positor~ tempora distinguens,[654] causas vnde regnum fuit in se diuisum, postmodum per singula tractabit.] TOLLE caput mundi, C ter et sex lustra fer illi, Et decies quinque cum septem post super adde: Tempus tale nota, qui tunc fuit Anglia mota. ~Dum stat commotus Ricardus amore remotus,~ ~Principio Regis oritur transgressio legis,~ ~Quo fortuna cadit et humus retrogreda vadit.~ ~Quomodo surrexit populus, quem non bene rexit,~ ~Tempus adhuc plangit super hoc, quod cronica tangit.~ ~Libro testante, stat cronica scripta per ante;~ ~Est alibi dicta, transit nec ab aure relicta:~ 10 ~Audistis mira, vulgaris que tulit ira:~ ~Omnibus in villis timuit vir iustus ab illis.~ [Sidenote: Qualiter infortunatus rex Ricardus, virgam dei non metuens, de malo in peius suam semper maliciam continuauit.] Rex induratum cor semper habet, neque fatum Tale remordebat ipsum, qui iure carebat:[655] Stultorum vile sibi consilium iuuenile Legerat, et sectam senium dedit esse reiectam: Consilio iuuenum spirauerat ille venenum, Quo bona predaret procerum, quos mortificaret: Sic malus ipse malis adhesit, eisque sodalis Efficitur, tota regis pietate remota. 20 Tunc accusare quosdam presumpsit auare, Vnde catallorum gazas spoliaret eorum. Tres sunt antiqui proceres, quos regis iniqui Ira magis nouit, et eos occidere vouit: Et sic qui cati pellem cupit excoriati, [Sidenote: Nota de iudicibus illis, qui vt regis errorem precipue contra illos tres proceres quos occidere vellet iustificarent, literas sub eorum sigillis scriptas erronice composuerunt.] Fingebat causas fallaci pectore clausas. Caucius vt factum sibi possit habere subactum, Leges conduxit, pro parte suaque reduxit: Munere corrupti suadente timoreque rupti Legis in errorem regi tribuere fauorem: 30 Hii tunc legiste, quicquid rex dixerat iste, Federa componunt, que sigilla sub ordine ponunt. Tunc rex letatur, super hoc quod fortificatur, Quo magis ad plenum diffundat ille venenum:[656] Tunc aderant tales iuuenes, qui sunt speciales, Laudantes regem, quia vertit sic sibi legem. [Sidenote: Qualiter tres proceres predicti de regis malicia secrecius premuniti in sui defensionem roborati sunt.] Hoc concernentes alii, que dolos metuentes, Ad defendendum statuunt cito quid sit agendum. Tunc rex festinat, et ad hoc sua iussa propinat, Vt tres querantur vbi sunt, et ibi capiantur. 40 Tunc tres, qui iusti fuerant et ad arma robusti, Factum disponunt et ad hoc sua robora ponunt. Qui fuerant isti proceres, in nomine Cristi Expedit vt dicam referens, et eis benedicam. Si non directe procerum cognomina recte, Hec tamen obscura referam, latitante figura: Scribere que tendo si mistica verba legendo Auribus apportant, verum tamen illa reportant. [Sidenote: Nota de nominibus trium procerum predictorum sub figura. Comes Marescallus. Strenuissimus Comes Derbeie.] Sunt Olor, Vrsus, Equs, stat eorum quilibet equs, Non hii diuisi, set in vnum sunt quasi visi: 50 Penna coronata tribus hiis fuit associata: Qui gerit S tandem turmam comitatur eandem, Nobilis ille quidem probus et iuuenis fuit idem, Sic quasi de celis interfuit ille fidelis: [Sidenote: Comes Northumbrie, cuius Signum fuit luna crescens.] Hac sub fortuna presens aquilonica luna[657] Non fuit ad sortem, sequitur set mente cohortem.[658] [Sidenote: Qualiter rex, cuius Signum Sol erat, ciues Londonienses pro auxilio ab eis contra dictos tres proceres optinendo requisiuit; set illi regis maliciam perplectentes eidem nullatenus consensierunt.] Qui solem gessit tenebrosus lumina nescit, In Troie metas dum vendicat ipse dietas. Troia fuit prima, per quem sol tendit ad yma; Pallet in eclipsi populus quia non fauet ipsi: Obsistunt turbe Phebo, ne scandat in vrbe, 60 Dumque suis alis Cignus fuit imperialis. [Sidenote: Qualiter rex Comitem Oxonie, qui per aprum designatur, vt ipse contra tres proceres antedictos gentes bellatrices secum duceret, in partes Cestrie vna cum regio vexillo destinauit.] Fraus tamen obliquas nubes commouit iniquas, Extera dum rebus temptauit lumina Phebus: Cestria surrexit, Aper in qua lumina rexit, Regis vexillum fatue signauerat illum. Set conspiranti deus obstat et insidianti, Quo dolus exosos inuoluit fine dolosos: Auxilio Cigni, regis pro parte maligni[659] Si vis queratur, contraria vis operatur. 70 Querit Aper latebras, fraudes mortisque tenebras,[660] Quo regnum periat regisque superbia fiat; Cignus et expresse super hiis que cernit adesse Prouidet, et curam regni colit ipse futuram: Ducit Aper gentes, quas concitat arma gerentes, Liber vt hiis pergat proceresque per omnia spergat. [Sidenote: Qualiter quodam die Veneris Comes Oxonie cum suis sequentibus in conspectu ducis Glouernie, qui tunc vulpis caudam in lancea gessit, prope villam Oxonie in fugam se vertit, et castra, que ipse familie sue pro signo gestanda attribuerat, ad terram absque releuamine finaliter proiecta sunt. Nam et ipse Comes, vt securiori modo vitam seruaret, profugus vltra mare nauigio transiit.] Cignus vt hoc sciuit, venientibus obuius iuit, Belliger et purgat regnum, quo vita resurgat: Cum Venus incepit lucem, sors bella recepit. Stat Tetis a parte, cecidit dum Cestria Marte;[661] 80 Thamisie fluctus capiunt de sanguine luctus: Vicit Olor pennis, sit ei quo vita perhennis. Tunc Aper Oxonie cecidit de sede sophie; Cum prope stat villam, maledixerat impius illam: Non ibi permansit fugiens set Aper vada transit,[662] Infortunatus fit ibi de fonte renatus. De vulpis cauda velox Aper est vt alauda, Cauda ruit castra, que sunt numero velut astra: Sic quia deliquit, vacuus sua castra reliquit, Pauper et exposcit foueam, qua viuere possit. 90 Set neque castrorum iuuat Aprum pompa suorum, Nec sibi fossa datur, dum profugus inde fugatur: Hec ita dum vidit, quod eum fortuna rescidit,[663] Per mare transiuit, alibi quo viuere quiuit. Sic Aper in leporem mutatus perdit honorem, Amplius et certus locus est sibi nullus apertus. [Sidenote: Qualiter statim post fugam dicti Comitis Oxonie Alexander de Nevill tunc Eboracensis archiepiscopus, qui eciam cum rege in suis erroribus particeps erat, tunc metu ductus consimili fuga per mare reus euasit.] Nil odor incensi tunc profuit Eboracensi, Set nec mitra choris nec opes nec culmen honoris; Ad regale latus cum plus sit ad alta leuatus, Corruit a sede, sic transit presul ab ede. 100 Cure mercator primas fuit et spoliator, Pauper et abcessit, quem preuia culpa repressit: Sic fugit hic predo cleri Noua villa Macedo, Quem, quia sic vixit, pater ecclesie maledixit. [Sidenote: Qualiter Michael de la Pole, Comes Suffolcie, qui tunc regis Cancellarius erat, dum se culpabilem senciit, trans mare eciam nauigando ad salutem[664] alibi se muniuit.] Est Comes elatus, fallax, cupidus, sceleratus; Fraudes per Mille stat Cancellarius ille: Hic proceres odit et eorum nomina rodit Morsibus a tergo, fit tandem profugus ergo. Sic deus in celis mala de puteo Michaelis Acriter expurgat, ne plus comes ille resurgat. 110 [Sidenote: Qualiter eciam episcopus Cicestrie, tunc regis confessor, conscius culpe extera loca petens propria fugiendo reliquit.] Alter et est talis, sub regis qui cubat alis, Mollis confessor, blandus scelerisque professor: Extitit hic frater, qui stat foris intus et ater, Cuius nigredo fedat loca regia, credo. Hic fuit obliqus procerum latitans inimicus, Semper in augendo magis iram quam minuendo: Hic tamen in fine fugit, et de sorte ruine Que mala spondebat aliis prius ipse luebat. Sunt ita predicti cordis formidine victi, De propria viui terra quod sunt fugitiui. 120 [Sidenote: Qualiter tres proceres de querela antedicti Londonias pariter aduenientes, cum rege, tunc apud Turrim existente, pro remedio in premissis optinendo, seruata regis reuerencia, colloquium pacificum habuerunt: vnde de regis consensu parliamentum infra breue Londoniis tenendum optinuerunt.] Tunc tres persone, qui pleni sunt racione, Iusticiam querunt, regem super hoc adierunt. Rex fuit ad muros Turris proceresque futuros Vidit, et ex visu cognouit se sine risu. Armatis turbis portas intrantibus vrbis, Intrant audaces proceres in pace sequaces; Turrim ceperunt, vbi regis honore steterunt. Eius vt a latere vicium poterint remouere, Est iter inuentum, statuunt quo parliamentum, Vt sic purgarent regnique statum repararent. 130 [Sidenote: Qualiter in principio parliamenti concordatum est, quod absencia tunc illorum qui, vt premittitur, a regno sponte fugierunt, in perpetuum exilium absque redempcione iudicaretur.] Terra covnata fuerat de lege vocata; Rex sedet, et tutum fuit os commune locutum. Dicit enim, tales qui regis collaterales[665] Extiterant gentes, super hoc quod sunt fugientes, Iudicium tale fuit exilium generale: De terra dempti sic sunt, non ense perempti; Est ita dilata procerum sentencia lata. [Sidenote: Qualiter parliamentum gradatim processit, precipue contra illos qui regis iniqui fautores iniqui fuerunt, quorum Simon de Burle[666] miles, tunc regis Camerarius, in iudicio conuictus mortis sentencia decollatus est.] Hoc facto querunt alios, qui tunc latuerunt, Quorum regalis Camerarius est capitalis. Corruit in fata gladii vestis stragulata; 140 Stat quia non recta, magis est culpanda senecta: Lacrima Regine dum poscit opem medicine, Obrutus amittit caput et sua funera mittit. Ecce Senescalli non tantum lucra catalli, Que mala quesiuit, sceleris fortuna sitiuit, [Sidenote: Qualiter etiam Iohannes Beauchamp miles, tunc regis hospicii Senescallus, quem rex Baronem de Briggenorth vocari constituit, amisso capite de Curia recessit.] Set magis in mortem decreuit curia sortem: Dum caput inclinat, gladius sibi iura propinat. Ille quidem Cignum despexit, Aprumque malignum Semper laudauit, cor regis et infatuauit; Fallax, versutus, quasi vulpis fraude volutus, 150 Inuidus et paci lingua fuit ille loquaci. Nomen Baronis cecidit sic Pons Aquilonis; Hoc rex erroris posuit sibi nomen honoris. [Sidenote: Qualiter Nicholaus Brembel, qui ciuis et Maior Londoniarum fuerat, ad furcas tractus et ibi suspensus suam vrbis libertatem turpiter amisit.] Maior erat ville, Tribulus dictus fuit ille, Qui proceres pungit regisque dolos magis vngit: Hunc quasi consortem dilexit rex, quia sortem Consilii cepit, quo mortem fine recepit: Furcis pendebat, quem primo terra trahebat, Ictum sic ensis non sentit Londoniensis. [Sidenote: Qualiter eciam Robertus Tresilian miles, qui[667] tunc de Banco regis iudex capitalis extitit, sub eadem furcarum pena diem vite sue iudicialiter clausit extremum.] In banco regis qui librat pondera legis, 160 Iuraque cognouit, aliis plus iura remouit, Cornubiensis erat: si quis sua crimina querat, Peior eo nullus, nec eo fallacior vllus. Hic scelus instigat proceres, quos sepe fatigat, Vnde fatigatus tandem perit hic sceleratus: Crimine prestante super hoc quod fecerat ante, Ad furcas tractus fit ibi pendendo subactus. Pendula sors tristis morientibus accidit istis, In manibus quorum pendebant iura virorum. [Sidenote: Qualiter iudices alii, qui originales regis excessus, vt prefertur, sigillis suis contra proceres roborarunt, ad instanciam prelatorum absque mortis iudicio in partes Hibernie exules ab Anglia transierunt.] Iudicibus reliquis falsisque scienter amicis,[668] 170 Vt patet ante nota, conclamat curia tota: Vrbs, ager et villa damnarunt falsa sigilla, Que dederant causam sceleris regi, magis ansam.[669] Non fuit hec pena, delictis que fore plena Posset, et hoc certe vox plebis dixit aperte;[670] Set nimis ornate penam ficta pietate Pontifices regis moderantur ab ordine legis: Sic non ense cadunt, set in exilium mare vadunt, Quos inconsultos suscepit Hibernia stultos. Legiferi tales super omnes sunt speciales, 180 Regis ad errorem qui plus tribuere fauorem. Hic non sorte pari statuit sors fata parari,[671] Vt reus incepit, sic de mercede recepit: Exulat iste status, fuit alter decapitatus, Hii, cum ceduntur, ad funera fune trahuntur. Dispar erat munus, fuerat tamen exitus vnus;[672] Quicquid homo voluit, tandem mors omnia soluit. [Sidenote: Qualiter diuersi fratres, diuersarum curiarum tunc confessores, vna cum aliis ministris quampluribus, quasi palee invtiles per loca disperguntur.] Vt rex purgetur, vt regnum clarificetur, Restat adhuc queri, poterit quo culpa mederi. Absque deo fratres fuerant hoc tempore patres, 190 Nec sibi confessa per eos est culpa repressa:[673] In viciis arent, vicium qui mundificarent; Morum more carent, mores qui multiplicarent. Fraudis in exemplum sic errat ab ordine templum, Nec cauet ille status solita de sorde reatus: Sunt ita transgressi fratres ad sacra professi, Quod personarum deus extitit vltor earum. Ad regale latus non est status inmaculatus, Quo plus quam Centum remouentur abinde clientum: Lugent cantores, perdunt quia cantus honores, 200 Plangunt scriptores scriptos de fraude rigores: Transit adulator, sceleratus et insidiator, Consilii fautor, inuentor et inuidus auctor. [Sidenote: Qualiter proceres predicti de querela principales, si precibus aut donis flecti possent, sepissime blandiuntur; set illi tanquam vere iusticie executores, vsque in sue querele consummacionem vnanimes constanter astiterunt.] Stat manus extenta, nec cessat Curia tenta, Donec purgetur dolus omnis et euacuetur. Falsi temptarunt iustos, set non superarunt, Nec prece nec dono, Cristo mediante patrono. Tempore quo stabant hii tres, regnum solidabant, Legem firmabant viciataque iura fugabant: Sic emendatum Regem faciunt renouatum, 210 Cercius vt credunt, et sic cum laude recedunt. Concinit omne forum benefactaque laudat eorum, Talia dicentes sunt vndique laude canentes.[674] [Sidenote: Hic in fine compositor gesta dictorum trium procerum laudabiliter commendans, pro eis apud altissimum deuocius exorat.] In Cristi signo sit semper gloria Cigno, Laus et in hoc mundo sit Equo, quem signat hirundo, Vrsus et ex ore populi fungatur honore. Hii tres Anglorum fuerant exempla bonorum; Regnum supportant alienaque pondera portant: Reddat eis munus tribus est qui trinus et vnus. Amen.[675]
FOOTNOTES:
[651] CRONICA TRIPERTITA. _The_ MSS. _are_ SCHG, _as for the_ Vox Clamantis, _and also the Bodleian_ MS. _Hatton_ 92 (H₃).
[652] PREFACE _margin_ capitosus] obstinatus H₃
[653] 1 _margin_ In hac prima parte CHH₃
[654] 2 _margin_ p_rim_o tempora distinguens H p_ri_mo distingue_n_s temp_or_a H₃
[655] 14 ipsum qui iure carebat] semper mala quin faciebat H H₃ mala semper qui_n_ faciebat C
[656] 34 diffundat vbiq_ue_ CHH₃
[657] 55 presens] fallax H (_ras._)
[658] 56 Eclipsata dolis sequitur consorcia Solis H (_ras._)
[659] 69 parte CHH₃ parce SG
[660] 71 fraudis HH₃
[661] 80 tetis SH thetis CGH₃
[662] 85 t_ra_ncit C
[663] 93 dum] cum CH
[664] 109 _margin_ ad sui salutem CHH₃
[665] 133 legis H collat_er_ ales C
[666] 141 _margin_ Burlee CHH₃
[667] 161 _margin_ qui _om._ S
[668] 170 amicis] iniquis CHH₃
[669] 173 ausam (?) MSS.
[670] 175 Possit C
[671] 182 Sic CHH₃
[672] 186 munus] nimius C
[673] 191 sibi] ibi H
[674] 213 laude] verba CHH₃
[675] 219 eis] ei H
=Explicit prima Pars Cronice et Incipit Secunda.=