The complete works of John Gower, volume 4
Part 34
Cap^m. xviii. Iustus et iniustus per mortem transit vterque, Terraque sorte pari corpus vtrumque vorat: Disparilis meriti restat tamen exitus horum, Est nam leta bonis mors et amara malis. Est igitur felix homo qui viuens bene fecit, Quo moriens poterit sumere dona dei; Dona quidem celi, quo gaudia cuncta refulgent, Quo sine tristicia vita perhennis erit. 980 Mors aberit, morbus, labor, hostis, curua senectus, Non habet hec felix illa superna domus: Spiritibus summis equabit gracia regis, Pro quibus est vltro passus amara crucis. Hic est ille locus pacis que potentis honoris, Quo tenebre nulle, quo sine nocte dies; Quo deus absterget lacrimam luctumque, nec illuc Amplius aut clamor aut dolor vllus erit: Nec mors nec morbus, sitis, esuries nec egestas, Set neque casus habet hunc habitare locum. 990 Lux ibi continua, pax iugis, gloria perpes, Vita beata, salus vera, perhennis amor: Est ibi spes que fides, bonitas, laus, gracia, virtus, Sensus, amor, pietas, gloria, forma, decus. Est sine sorde caro iuuenilis, et absque senecta Etas, diuicie sunt sine labe doli: Est pax absque metu, honor omnis et absque superbo;[628] Absque labore quies, absque dolore salus. Consummata manent ibi gaudia, passio nulla Est et ibi, set habet omne quod optat homo: 1000 Vita perhennis ibi viget, et patet illa beata, Que super omne valet, visio clara dei. Vis tibi describam paucis quid sit locus ille? Plus est quam quiuis dicere possit homo: Plus est quam possit mentis racione doceri, Vel plus quam cordis cella tenere queat. Quam felix locus est, quam digna laude colendus, In quo conveniunt gaudia cuncta simul! Sic, quia non finit ibi gloria, non ego possum Finem condigne ponere laudis ei. 1010 Hic erit angelici cetus, quam perdidit olim, Suppleto numero gloria plena suo: Hic erit humano generi laus summa, resumpto Corpore cum fuerit glorificata caro: Hic erit in domino cunctis gaudere per euum, Omnia cum fuerit omnibus ipse deus: Et sic mors iusti tollit sibi cuncta nociua Corporis, ac anime celica regna parat. Cum moritur iustus, tunc viuens incipit esse; Hec mors vitalis, que moriendo iuuat; 1020 Hec mors non oneri set plus conducit honori, Possidet in requiem mortuus vnde deum.
=Hic loquitur de duplici[629] morte peccatoris, vna ex qua corpus hic resoluitur, alia ex qua digno dei iudicio penis perpetuis anima cruciatur.=
Cap^m. xix. Heu! nimis infelix qui se viuens male gessit, Quo grauis in morte pena vorabit eum: Mors etenim duplex homini debetur iniquo; Est mors prima grauis, altera feda magis. Prima necans corpus de mundo segregat illud, Nec valet vlterius quid sibi ferre mali; Altera set grauior animam deducit ad yma, Reddit et hanc Sathane, que solet esse dei: 1030 Ponit in ambiguum que sit mundana voluptas, Et fore dat certum pena quod omnis adest, Pena quidem baratri, dolor omnis quo vegetabit, Quo semper moritur, nec valet ipse mori. Non vox vlla valet miseras edicere penas, Quorum tormenta languida fine carent: Hinc timor atque tremor, labor et dolor inde sequetur, Perpetue pene mors furit absque mori: Iugi morte mori, seu iugi viuere morte, Nil differt dicas, viuere siue mori. 1040 Heu! mortem repeto tociens, quia nil nisi mortis Effigiem miseris inferet ille locus, Ille locus quem dira fames, quem frigus et ardor, Quem tenebre, quem nox, noctis et vmbra tegit. Vermis ibi mentes corrodit, et ignis ab estu Corpora consumet, pena timenda nimis: Tortor ibi, qui semper habet torquere nec vnquam Deficiet, tortum torrida pena teret. Quicquid erat placitum carni subuertitur omne, Quod fuit et dulce torquet amara lues: 1050 Quod fuerat pulcrum fedat turpissima forma, Quod fuerat sanum, pena resoluit opus: Quod fuerat forte tunc viribus expoliatur; Est sapiens stultus, est ibi diues inops: Quod fuerat luxus prius, est ibi vermis et ignis, Fit, gula que fuerat, insaciata fames. Sunt tenebre visus pungens et scorpio tactus, Gressus et in laqueos mortis habebit iter: Aures torquentur strepitu fetoreque nares, Et que sunt pene gustus amara sapit: 1060 Est ibi flens oculus, dens stridens, omneque membrum Soluitur in luctum, quo sine fine dolet. Quod fuerat vita mors est, quod corpus eratque Vt fax comburens semper in igne coquit. Heu, set ymago dei nuper tam pura creata Illa dolens anima demonis instar habet. Non Thetis extinguit ibi fulmina, set neque morsus[630] Vipereos medici compta medela iuuat: Stans ibi continuus dolor est vt parturientis, Tempora nec venie spectat habere locus. 1070 Perpetuum pene tormentum nemo gehenne Mente capit, set ibi stat dolor absque pari: Cor de mente tremit, de corde caro, quod in ista Scribere materia plus nequit egra manus. Quo vultu, vel qua facie, vel quo comitatu Tunc apparebit iudicialis apex? Terribilis vultus, facies quasi sit furibundi, Horridus aspectus aspera queque minans: Iudicis ille furor breuis, ira set absque remissa Pena, nil venie nil pietatis habens. 1080 Mater et angelicus cetus, necnon duodenus Iudicium faciens ordo sequetur eum: Angelus hic et homo pariter tormenta subibunt, Penam pro meritis soluet vterque suis; Efficientque pares pene, quos nuper iniqus Peccandi pariles efficiebat amor. Distinguetur ibi malus et bonus, ille sinistram, Ille tenens dextram, iudiciumque ferent. O, quam tristis erit miseris sentencia danda, Perpetue mortis perdicione mori. 1090 Hec erit illa dies domini, qua luce patebunt Clarius occulta, que modo clausa latent: Hec erit illa dies ire, lux illa tremenda, Qua non subsistet angelus absque metu. Cum vix si iustus puncto saluandus in illo,[631] Impie, quo fugies? quae fuga? Nulla quidem. Est igitur mentis prudentis, mentis honeste, Mentis discrete tale timere malum. O nimium felix, tales euadere clades Qui valet, et meriti viuere laude sui! 1100 O nimium felix, o secla per omnia felix, O preseruatus, oque beatus homo, Qui poterit mortis tantas euadere penas, Celica cumque deo gaudia ferre suo! Nunc igitur sedeat sapiens et computet actus, Quam prius adueniat iudicis illa dies.
=Postquam de gaudiis et penis que bonis et malis debentur tractauit, consulit vlterius quod unusquisque ad bonos mores se conuertat, et de hiis que negligenter omisit, absque desperacione contritus indulgenciam a deo confidenter imploret.=
Cap^m. xx. Cumque repentinum casum breuis hora minatur,[632] Dum tenuem flatum suscitat aura leuis, Care, memento tui, quis sis, cur, vnde vel ad quid, Vel cuius factus condicionis eras; 1110 Quod caro sit fragilis, fallax facilisque moueri, Prona sit ad peius, pessima prompta sequi. Spiritus hunc mundum spernat speretque futura, Semper in auctoris fixus amore sui: Quod caro spiritui subdatur eumque sequatur, Spiritus auctori seruiat ipse suo; Quod motus carnis moderetur, commemoranda Est mors et pena mortis habenda malis. Non poterit melius hominis caro viua domari, Quam quod mente gerat mortua qualis erit. 1120 Fletibus assiduis, est dum data gracia flendi, Penituisse iuuat estque salubre satis: Nec deus ethereus hec crimina vendicat vlli, Que confessa dolens non residiua facit. Qui reus est igitur homo, penam temporis huius Sustineat, donec diluat omne malum; Vt sic purgatus, cum iudex venerit, illam Effugiat penam, que sine fine manet: Nam qui iussa dei non seruat et vltima vite Spectat, ad infernum cogitur ille trahi. 1130 Scripture fallunt, aut certe noscere debes Quod redit ad veniam vix animalis homo; Victus enim vicio vicii fit seruus, et in se Non habet admissum soluere posse iugum: Ergo perpes ei debetur pena necesse, Qui sibi peccandi velle perhenne facit. Parcere nempe deo proprium tamen et misereri est, Vnde, licet sero, te reuocare stude. Figmentum nostrum nouit, set et ipse medetur Tandem contritum, qui petit eius opem. 1140 Non te desperes, pius est deus, immo deumque Qui negat esse pium, denegat esse deum: Hic quasi fons viuus patet omnibus, et vacuari Vt fons nescit aquis, hic pietate nequit. Set quia spem nimiam presumpcio sepe fatigat, Tu tibi spem pone sicut oportet agi: Vt sapiens speres, tibi sit tua spes moderanda, Eius habent sancto frena timore regi. Non timor excedat, quo desperacio mentem Polluat, immo deum mentis amore time: 1150 Nec spes presumat, set amet commixta timore,[633] Sic timor est virtus spes et vterque salus. Set meditando tamen tua mens de fine remorsa, Semper amara timens speret habere bona: Sanccius vt viuas, memorare nouissima semper, Ledunt nam iacula visa perante minus. Respice cotidie, mortis quia tempus adesse Festinat, que simul prospera cuncta ruet.
=Hic loquitur quod sunt modo pauci, qui aut propter celi affectum aut gehenne metum huius vite voluptatibus renunciant; set quecumque caro concupiscit, omni postposita racione, ardencius perficere conantur.=
Cap^m. xxi. Qui sibi commemorans, puto, singula ponderat eque, Senciet a fine gaudia vana fore: 1160 Nunc tamen a viciis est quilibet infatuatus, Quod de fine suo vix memoratur homo. Quisque suum corpus colit, et de carnis amore Gaudet, et est anime causa relicta sue: Gloria nec celi mentes neque pena gehenne A mundi labe iam reuocare queunt. Sic caro, sic demon, sic mundus vbique modernos Deuiat, vt Cristi vix sciat vnus iter: Est caro que fragilis, demon versutus, iniqus Mundus, in hoc hominum tempore regna colunt: 1170 Et sic bruta quasi perit humane racionis Virtus, dum vicium corporis acta regit. Est homo nunc animal dicam, set non racionis, Dum viuit bruti condicione pari. Nescia scripture brutum natura gubernat, Iudicis arbitrium nec racionis habet: Est igitur brutis homo peior, quando voluntas Preter naturam sola gubernat eum. Corporis, heu! virtus per singula membra revoluens Naturam viciis seruit ad acta foris; 1180 Ac anime racio carnis viciata vigore De virtute nichil interiore sapit. Morigeri cicius modo sunt derisio plebis, Et scola peccati iustificabit opus: Que solet illa viros veteri de more beare, Iam noua virtuti frena libido mouet.[634] Inter eos mundi quibus est donata potestas, ‘Sic volo, sic iubeo,’ sunt quasi iura modo. Succumbunt iusti clamantes, ‘Ve! quod in orbe Impia pars hominum singula regna terit.’ 1190 Vis prohibet leges, euertunt crimina mores, Virtus peccati turbine quassa perit: Mundus turbatur, rerum confunditur ordo, Involuitque simul omnia grande chaos. Squalidus in terra sic stat genitor genitusque, Quod natura suo vix stat in orbe loco. Liuor et ambicio, gula, fraus, metuenda libido, Ira, tumor mentis, scismata, laudis amor, Ambiciosus honor, amor et sceleratus habendi, Ipse voluptatis vsus et ecce malus, 1200 Furta, rapina, dolus, metus et periuria, testes Sunt mundi quod erit ammodo nulla fides.
=Hic loquitur de variis vindictis occasione peccati in hoc seculo iam quasi cotidie[635] contingentibus, que absque iustorum virorum meritis et oracionibus nullatenus sedari poterunt.=
Cap^m. xxii. Ecce dies veniunt, predixit quos fore Cristus, Et patuere diu verba timenda dei. Precessere fames, pestis, motus quoque terre, Signaque de celo, stat quoque guerra modo: Nititur aduersus regnum consurgere regnum, Gens contra gentem, sic patet omne malum. Vt pecoris sic est hominis fusus modo sanguis, Victa iacet pietas, et sinit ista deus: 1210 Est et adhuc vindex extenta manus ferientis Continuans plagas, nec timet vllus eas. Longanimis domini sentencia sepe moratur, Vir bonus inmunis nec malus vllus erit. Quem deus ille ferit, nullo valet orbe tueri, Si non contritum culpa relinquat eum. Mortem peccantis non vult deus, immo misertus Vult vt vertatur, quo sibi vita datur: Est pius ipse deus, scripturis sicut habemus, Pro Sodomis Abrahe dixerat ipse pie: 1220 ‘Inter iniquorum tot milia tu populorum Redde decem iustos, et miserebor eis. Est michi nam soli proprium miseris misereri, Multis pro paucis parcere curo libens.’ O deus, ergo tibi quid dicam, quomodo nostri Luctus continui sunt tibi nuga quasi? Nonne decem iusti modo sunt, meritis vt eorum Stellifer ipse dies curet in orbe malos? Aut deus oblitus est immemor ad miserandum, Dormit vel fingit, aut sibi facta latent. 1230 Verius vt dicam, deus est accensus, et ignis Fulminat inde Iacob, iraque lata furit: Sic et plasma suum plasmator abhorret, et ipsum Torquet pro factis que videt ipse malis. O, qui mentali videt ex oculo mala nostra Omnibus in gradibus continuare dies, Dicere tunc poterit quod talia nullus ab euo Impunita diu crimina vidit homo. Quis status ille modo, quin sit transgressus, et ordo, Quem iustum dicam, deficit vnde sciam. 1240 Hoc nisi gratis emat, dubito prope quod generalis Decasus nostre prosperitatis adest: Set quia de summis gradibus mala progrediuntur, Est qui summus eos corrigat ipse deus.
=Hic loquitur sub compendio recapitulando finaliter de singulis mundi gradibus, qui singillatim a debito deuiantes ordine virtutes diminuendo extingunt, et ea que viciorum sunt augmentando multipliciter exercent.=
Cap^m. xxiii. Dudum prelatus solum diuina gerebat, Nunc propter mundum nescit habere deum: Curatus cure dudum seruiuit, et ipse Nunc vagus exterius circuit omne genus: Dudum presbiteri casti, nunc luxuriosi; Ocia que querunt plurima dampna fouent: 1250 Ex studio mores dudum didicere scolares, Nunc tamen econtra stat viciata scola: Indiuisus amor monachos sibi strinxit vt ardor, Nunc petit inuidia claustra tenere sua: Asperitas dudum fratres in carne domabat, Regula set mollis ammodo parcet eis:[636] Dudum milicia fuit et sibi gracia prompta, Gracia nunc tarda stat, quia vita mala: Mercator dudum iustum peciit sibi lucrum, Nunc quoque fraude sua querit habere lucra: 1260 Simplicitas animi fuerat sociata coloni, Nunc magis indomitum cor gerit ipse ferum: Lex dudum iusta nulli parcebat amica, Quam vigor argenti subdit vbique sibi. Par status imparibus est actibus attenuatus, Exceditque suum quisque viator iter. Sic pietas humilis teritur, que superbia regnat; Liuor adest agilis, torpet et omnis amor: Permanet ira ferox, et abit paciencia suplex, Viuit et accidia, sollicitudo perit: 1270 Ebrietas, non sobrietas, tenet ammodo mensas, Feruet et in viciis crapula plena cibis: Casta pudicicia dudum precingere lumbos Affuit, et modo vult soluere luxus eos: Nuper larga manus inopi sua munera spersit, Nunc cupit et bursam claudit auara tenax. Dic modo quot viciis modo sola superbia mundum Ad varii sceleris precipitauit opus:[637] Dic quot liuor edax acies sua signa sequentes Subdidit imperio vique metuque suo: 1280 Dic quot auaricie manibus vel mente rapaci Intendunt populi iura negando dei; Quot gula deliciis torpet, quot torpor inanes Carnis adulterio fedat in orbe suo. Singula nempe vorat anime caro, sic quod vbique Subdidit inmundam crimine mundus eam: Singula fallacis mundi dulcedo subegit, Nos tamen inmundos mundificare nequit.
=Iam in fine libri loquitur magis in speciali de patria illa in qua natus fuerat, vbi quasi plangendo conqueritur, qualiter honores et virtutes veteres a variis ibidem erroribus superuenientibus, vt dicitur, ad presens multipliciter eneruantur.=
Cap^m. xxiiii. Singula que dominus statuit sibi regna per orbem, Que magis in Cristi nomine signa gerunt, 1290 Diligo, set propriam super omnia diligo terram, In qua principium duxit origo meum. Quicquid agant alie terre, non subruor inde, Dum tamen ipse foris sisto remotus eis; Patria set iuuenem que me suscepit alumpnum, Partibus in cuius semper adhero manens, Hec si quid patitur, mea viscera compaciuntur, Nec sine me dampna ferre valebit ea: Eius in aduersis de pondere sum quasi versus; Si perstet, persto, si cadat illa, cado. 1300 Que magis ergo grauant presenti tempore, saltem Vt dicunt alii, scismata plango michi. Vna meo sensu res est, que pessima cunctis Iam poterit dici fons et origo mali. Heu! quia iusticia procul abcessit fugitiua, Cessit et est alibi pax sociata sibi: Pax, que iusticie dudum solet oscula ferre, Nunc fugit a terra, ius perit ecce quia. Plures iam nocui sumunt sibi regna magistri, Vis iubet et velle, iura nec vlla videt: 1310 Nunc vbi se vertit magnas, sine iure sequntur Leges, set populus inde subibit onus: Corpore sicque meo non tantum torqueor, immo Sunt michi pro minimo res quibus vtar ego. Non est de modicis quod adulterium modo ledit; Que caro deposcit omnia namque licent. In terris aliis Venus et si predominetur, Exsoluunt meritis hoc aliunde suis; Est ibi nam posita lex, que communis ad omnes Iudicat, et causas terminat absque dolo: 1320 Non status aut sexus, non dona, preces, timor aut quid Possunt a minimo tollere iura viro: Et sic iusticia redimit quodammodo culpam Carnis, que fragili condicione cadit. Set nos in patria non solum vincimur ista Ex carnis stimulo, quo stimulatur homo; Immo suas metas lex transit nescia iuris, Sicque per obliquas patria nostra vias Deuiat in tanto, quod, dicunt, amplius ordo Non erit in nostris partibus: vnde deus 1330 Visitat has partes vindicta, qualis ab euo In nullo mundi tempore visa fuit. Non tamen est terra que gaudet in omnibus vna, Set magis in nostra fit modo virga fera: Clamor vbique, vide, non solus conqueror ipse; Culpas tam patulas est reticere nephas: Sic fleo cum flente, lex fallit, fallor et ipse; Stat mea nam grauibus patria plena malis. Nos, quibus assueuit numquam crudeliter vti Fatum, iam pressos sternit vbique reos. 1340 Que fuerat tellus omni preciosa metallo, Iam nequit ex plumbo pondus habere suum;[638] Dignior argento, fuluo quoque dignior auro, Nobile que genuit, vix valet esse quadrans. Nuper dixerunt quicumque venire solebant, ‘Venimus ad portus, vbera terra, tuos.’ Nunc tamen vt sterilis reputaris et es, quia mores Nunc neque diuicie sunt aliquando tue. Quo ferar, vnde petam mestis solacia rebus? Anchora iam nostram non tenet vlla ratem. 1350 Sic mea, que stabilis fuit, infirmatur iniquis Patria iudiciis, iura negando viris: Sic gentis domina, quasi iam viduata, tributa Reddit peccato, statque remota deo. Sic que morigera fuerat, nunc est viciosa; Dudum legifera, nunc sine lege fera: Sic ea que larga fuerat, nunc tollit egena; Que fuerat sancta, fit Venus ipsa dea: Est sale iam spersa, fuerat que fructibus ampla, Et velut vrtica, que solet esse rosa: 1360 Que fuerat pulcra, quasi monstrum stat reputata; Fit caput in caudam, sic terit omnis eam. Scandala feda parit nouiter transgressa nouerca, Omnis que laudis mater et hospes erat: Que fuit angelica nuper, nunc angulus extat, Languet et in tenebris sorde repressa magis. Patria, quam famam dicunt habuisse sororem, Est magis infamis omnibus ipsa locis: Que fuerat digne super omnes celsior orbe, Nunc deus est alibi, subditur ipsa quasi: 1370 Ordine retrogrado quicquid sibi laudis habebat Cedit, et instabilis vndique spreta iacet. Firma mouet, ruit alta, terit modo forcia discors Error, et innumera spergit vbique mala: Torpescunt proceres, clerus dissoluitur, vrbes Discordant, leges sunt sine iure graues: Murmurat indomitus vulgus, concrescit abvsus Peccati solitus; sic dolet omnis humus. Hinc puto quod seuit pes terreus in caput auri, Et lupus agnorum cornua vana timet.[639] 1380 In meritis hominum solum deus aspicit orbem, Et sua de facto tempora causat homo.
O sterilis terra morum, sani viduata Consilii, lesa nec medicamen habens, Dic vbi fortuna latitat modo, qua reputabas Nuper in orbe tuum non habuisse parem. Si Lachesis sortem tibi contulit esse dolosam, Iam venit ipsa tui ~reddere~ pacta doli:[640] Nunc palletque tuis nigris Aurora venenis, Cuius lux aliis fulsit in orbe magis; 1390 Nuncque iuuentutis flos que tibi creuit habunde Aret, et a viciis inveterata peris; Fedaque nunc volucris, venturi nuncia luctus, Concinit in fatis bubo propheta tuis. Scit deus hanc causam specialius esse notandam, Qua locus iste modo distat honore suo: Hoc scio, quod cunctis locus in prouerbia crescit, Et quasi nunc speculum denotat omnis eum. Talia per terras fatali lege geruntur, Vt reputant, set ego non ita stare puto: 1400 Non est fortuna, que talia causat habenda, Nec sors, set merita nostra per acta mala. Qui tamen hanc stare modo credit et hanc reuocare Vult, purget crimen, sic reuocabit eam: Gracia prompta dei querentibus inuenietur, Nam sibi conuersis vertitur ipse deus. Dum pia pro pace cecinit processio terre, Firmaque iusticia fecerat acta sua, Dumque fides steterat et amor ~sine labe manebat~,[641] ~Tunc, quia pax viguit, sors bona cuncta tulit~. 1410 ~Nunc~ igitur nostra ~sit vita deo~ renouata,[642] Ne sors fortuita plus queat esse mala: Vota vetusta precum redeant domino dominorum, Vt redeat dominus cum pietate suis; Per quem pax et honor et tempora sana redibunt, Que pro peccato sunt fugitiua modo. Prospera qui veteris vult temporis esse renata, Reddat et emendet facta priora nouis. Est deus ipse piis pius et seuerus iniquis, Sic valet ob meritum quisquis habere deum. 1420 Nos igitur, domine, tua gracia, que solet olim Ferre reis veniam, te miserante iuuet: Anticipet pietas tua nos, ne dicat eorum Gens, ‘Vbi sit dominus, qui solet esse pius?’ Da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris, Nam sine te nullum scis quod habemus opem: Nunc tua pro lapsis nitatur gracia rebus, Nostra nec anterior sit tibi culpa memor: Numquam pigra fuit causis tua gracia nostris: Est vbi nunc illa, que solet esse salus? 1430 Nos peccatores sumus, et tu plus miserator, Scit bonitasque tua nos opus esse tuum: Si plus peccaret vir, plura remittere posses, Materiam venie sors tibi nostra dedit. Si quociens homines peccant, tua fulmina mittas, Exiguo presens tempore mundus erit: A te pendentem sic cum circumspicis orbem, Auctor, pacificum fac opus esse tuum. Nos, deus alme, tui serui, quamuis modo tardi, Te, non fortunam, credimus esse deum: 1440 Scimus te solum super omnes esse colendum; Sic nostri solus tu miserere, deus!