The complete works of John Gower, volume 4
Part 30
Cap^m. x. Sperne malos, cole prudentes, compesce rebelles, Da miseris, sontes respue, parce reis. Quicquid agas, vicio numquam mergatur honestum; Fama lucro, rebus preficiatur opus. Nil tibi, rex, fingas pro mundo, quo reputeris Iustus apud proceres et reus ante deum: Ecclesiam studeas multa pietate fouere, Cuius enim precibus vult diadema geri. 740 Pauperis et vidue dum cernis adesse querelas, Iudicium miseris cum pietate geras. Expedit interdum sanccita remittere legum,[543] Ne periat pietas de feritate tua: Indulgere tuis tua sic dignetur honestas, Nam puto sepe deum viuere velle reum. Par quoque portet onus sic nobilis atque colonus, Et nichil archanum polluat ante manum. Ardua si causa tibi sit, videas, quia certe Tarda solet magnis rebus inesse fides. 750 Rebus in ambiguis tu certum ponere noli, Fallitur augurio spes bona sepe suo: Est magis humani generis iactura dolori, Nescit principium quid sibi finis aget. Dum tibi suadet opus tractare negocia regni, Consilium regat hoc cum seniore senex. Ibit in occasum quicquid dicemus ad ortum, Lingua loquax habitum nesciat ergo tuum. Consilium prauum regalem turbat honorem, Prouocat inque scelus que bona pacis erant. 760 Iura dabit populo senior, discretaque iustis Legibus est etas vnde petatur honor. Est satis ille senex, cuius sapiencia sensum Firmat in etate, sit licet ipse minor. Non stabiles animos veteres fatuam ve iuuentam[544] Comprobo, non etas sic sua iura dedit: In sene multociens stat condicio iuuenilis, Dum iuuenis mores obtinet ipse senis. Caucius ergo statum videas, pie rex, ad vtrumque; Vnde legas homines, tu prius acta proba. 770 Qui tibi seruicium prebet nec invtilis aurum Appetit, hic seruus debeat esse tuus: Dulcius est mercede labor qui regis honorem Spectat, et in tali spem tibi ferre potes. Est qui pacificus, est vir qui iuris amicus, Liber auaricie, largus ad omne bonum, Vtere consilio tali, pie rex, vt habundet Cronica perpetue laudis in orbe tue. Fama volans gratis, nullo soluente cathenas,[545] Proclamat meritis ista vel illa tuis: 780 Nomen, crede, bonum gasas precellit, honorem Conseruat, remouet scandala, laude viget: Tange bonum florem, dulcem prestabit odorem, Sic virtusque viri fragrat vbique boni. Consule doctores legis, discede malorum A conventiculis, concomitare bonos: Vt granum de messe tibi, de fonte salubri Pocula, de docto dogmata mente legas.
=Hic loquitur qualiter regiam libertatem in viciorum nullatenus decet incidere seruitutem, set sicut coram populo alios excellit potencia, ita coram deo pre ceteris ampliori virtutum clarescat habundancia.=
Cap^m. xi. Gloria nulla, precor, te, rex, extollat inanis, Tedia nam populis vita superba parit. 790 Musca nocet modica, modicis sis prouidus ergo,[546] Non faciunt tutos regia ceptra suos:[547] Exiguus magnum vicit Dauid ille Goliam, Nam virtus humilis corda superba domat. Cristus amans humiles leuat, et de corde superbos Obruit, ergo pie, rex, tua regna rege. Sit tibi credibilis sermo consultaque verba, Quo, quibus et quando, sicut oportet agi: Vt scriptura fidem tuus addat sermo per aures, Verba minus certi ficta timoris habent. 800 Mocio, rex, in te subito non irruat ire; Causas iusticie set moderanter age: Ira mouens animum tollit sibi vim racionis, Et discreta sue mentis agenda negat. Mors et vita tuis manibus de lege feruntur, Prouidus in causis te decet esse magis: Nulla cupido tuam valeat corrumpere famam, Immo tuis donis gaudeat omnis humus. Seruus auaricie non debet nobilis esse Rex, set erit regis liber vbique status. 810 Larga tuis meritis inopes elemosina curet, Qua poteris regem pacificare deum: Fac bona queque potes modico dum tempore viuis; Multa metes, si nunc semina pauca seris. Da tua non parce, cui des tamen aspice caute; Crede, satis res est ingeniosa dare: Non perit hec probitas que dona rependit honeste, Namque piam laudem res data dantis habet. Sepe iuuat, nec eo minor est substancia ponti, Qui modicam pleno flumine sumit aquam: 820 Sic tua rite iuuet miseros elemosina sumpta, Nec erit argenti sic tua summa minor. Si quis amore dei miseris sua dona ministrat, Munera tempus habent, fama perhennis erit. Scindantur vestes, gemme frangantur et aurum, Porrige pauperibus que dedit ante deus. Est ancilla dei simplex elemosina, mortis Antitodum, venie porta, salutis iter: Disputat aduersus dantis peccata, perorat Auctori, redimit probra, precatur opem. 830 Peccatum mors est anime, mors debita pena Peccato, set in hoc mens pia delet eam. Absit culpa gule tibi, rex, nam regis honestas Omnis mundicie debet honore frui: Illud enim vicium primeuum labe parentem Dampnauit, fragilis quo cadit ipse reus: Hostis in hoc vicio Cristum temptauit, et ipse, Qui rex est verus, respuit illud opus: Ecce Saül pugnare volens ieiunia cunctis Imposuit, donec hostica tela domet. 840 Rex, tibi pigriciem pellas et motibus obsta Carnis, et ad mores arripe fortis iter: Regius vtque status plebem supereminet omnem, Nobilis in gestu sic magis ille foret. O tener annorum, dolus in quo nullus habetur, Simplex nobilitas, perfida tela caue: Etas namque doli non te sinit esse capacem, Non te vultque tuum degenerare genus. Sunt tibi forma, genus, honor, ordo, decus que potestas;[548] Contulit hec ortus libera dona tuus: 850 Teque sequantur ita laus, virtus, gracia morum, Et sic plenus homo, rex pie, viue deo.
=Hic loquitur qualiter rex a sue carnis voluptate illicebra[549] specialiter se debet abstinere, et sub sacre legis constitucione propter diuinam offensam sue coniugis tantum licito fruatur consorcio.=
Cap^m. xii. O super omne fuge, pie rex, ne ceca voluptas Carnis ad illicebra prouocet acta tua; Sponsus set propria de legibus vtere sponsa, Nec spolies sacrum laudis honore thorum. Nulla vetus scriptura docet regum quod ab euo Stant Venus et regnum pacificata simul: Intendat Veneri quod homo simul et racioni, Numquam possibile creditur illud opus. 860 Pluribus exemplis tibi luxus erit fugiendus; Biblia que docuit, respice facta Dauid: Involuit regem processu temporis error, Eius dum rapuit cor mulieris amor: Quis dolor inde fuit, seu que vindicta secuta, Terret adhuc animum qui legit illa viri. Sit tibi culpa Dauid speculum, speculeris in illo, Casus vt alterius te super alta leuet: Felix quem faciunt aliena pericula cautum, Precauet vnde vias quas videt ante manum. 870 Respice, dum populum fraus nulla valebat Hebreum Vincere, femineus vicit amore dolus. Exemplis Balaam docearis, quomodo regem[550] Ipse Balak docuit, qualiter ecce fuit. Consilium dedit ipse Balak, qua turbet Hebreos Arte, quibus frangat hostica bella dolis. ‘Accipe, rex,’ inquit, ‘quo consilio potes vti: Non vincit populus viribus ille suis; Immo colendo deum corpusque gerendo pudicum, Vincere semper habet ille per ista duo. 880 Vt superes illum non Marte set arte, puellas Elige, quas ornat vestis et oris honor; Que manibus plaudant, pede ludant, noctibus ignem Spirant, plectra gerant, astra decore premant: Non rigor armorum set lusus pugnet amorum, Non acuum ferrum, set muliebre forum: Sic species vincat acies, sic arma virorum Forma puellarum sub pede victa terat. Celestis sic ira dei consurget in illos, Sic victor populi leta trophea feres.’[551] 890 Rex hoc consilium credens dedit esse, puellas Preparat insignes sidereasque genas: Prelia mira parat, arcu non arcet Hebreos, Non ferit hos ferro nec feriendo fugat:[552] Pugnat non equitum loricis, set nec equorum Loris, immo liris femineisque choris. Hec canit, hec ludit, hec adiuuat arte decorem, Vt gemino vultu fallat in ore decor; Per faciem iacit ista facem, vomit hec per ocellos[553] Sintillas, profert illa per ora fauos: 900 Hee species animos predantur plebis Hebree; Peccant, peccantes opprimit ira dei. Rex tibi sume notam, quam te docet experimentum, Et vetus exemplum det tibi scire modum. Rex, et in exemplis regis concerne Saülis, Femina dum superest, qualia mira potest: Demonis arte potens Maga suscitat illa prophetam, Regis et ad nutum stare coegit eum. Corpora que poterat sibi subdere mortua, viuos Arte magis facili subderet illa viros. 910 Qui premunitur non fallitur, ergo cauendum Est tibi, rex, corpus vt sine labe regas. Rex es, regina satis est tibi sufficit vna; Hanc tibi consocies, sic docet alma fides: Rex, ita si fugias viciorum pondera, mores Et teneas, poteris quicquid habere velis.
=Hic loquitur et ponit magnifico iam regi nostro Iuueni nuper Serenissimi Principis patris sui exempla, dicens quod, vbi et quando necessitatis illud exigit facultas, rex contra suos hostes armorum probitates audacter exerceat,[554] et quod ille nulla aduersitate constanciam sui vultus videntibus aliis amittat.=
Cap^m. xiii. Est tibi, rex, aliud, quod sis defensor in armis Plebis; et vt iura de probitate tegas, Huius in exemplum reminiscere facta paterna, Cuius adhuc vigilans laus vbicumque sonat. 920 Numquam de terra nomen delebitur eius, Precellunt armis Hectoris arma sua; Inque suam laudem que tuam mea scripta reuoluo, Vt probitate memor sit tibi patris honor. Iustus erat iustos, probus vnde probos sibi legit, Nec sinit vrticas commaculare rosam: Confluit in donis non parce dona merenti, De largo corde fit sibi larga manus: Extera depredat loca, set sua propria seruat, Et sibi commisse prospera plebis agit. 930 Eius enim laudes si nos cantabimus omnes, Omnia sunt meritis ora minora suis: Nulla suum meritum poterit complectere fama, Vox minor est omnis laude ferenda sua. Vt breuitate loquar, tantus princeps fuit ille, Laudantum poterit quantus ab ore cani. Francia sentit eum, recolens Hispannia vires, Vnde subegit eam de probitate, timet. Turbans hostiles turmas mediosque per hostes Irruit, et rumpit more leonis iter: 940 Vt lupus ipse fame strictus dispergit ouile, Hos premit, hos perimit, hos secat hosque necat. Sobrius in gestis semper fuit ille, set hostis Sanguine sepe suus ebrius ensis erat: Pugnat et impugnat expugnans acriter hostes,[555] Vaginam siccus mucro subire negat: Fit satur hostilis hostili sanguine mucro, Armorum pascit sanguinis vnda sitim Intra vaginam mucro torpere recusat, Euomitur gladius eius ab ore foras. 950 Sicut aper querulis siluis latratibus actus Letifero celeres conterit ore canes, Sic magis audaces prope se quos attigit hostes, Fulmineo gladii triuit in ore sui. Singula perdomuit fera prelia more leonis; Depopulans populos forcia castra ruit: Vt predas raperet, audax descendit in hostes, Hostica sunt eius colla subacta manu: Colla superborum premit eius dextra per orbem; Sic leopardus eo dicitur esse leo. 960 Terra quieta fuit sub tali principe magno, Non terret gladius quos tegit illa manus: Sub ficu, sub vite sua, sub fronde, sub vmbra, Quisque manet tutus nobilis ense ducis: Sic robusta sua virtus plus surgit in altum, Plus viget hoste suo, plus probitatis habet. O rex, facta tui retine tibi patris, vt illa Laus, quam promeruit, sit tribuenda tibi. Audaces fortuna iuuans consummat in actum Que sibi vult animus, et pociora dabit. 970 Pax super omne bonum scandit, set quando probata Bellum iura petunt, illud oportet agi: Est tempus belli, sic sunt et tempora pacis, Actibus in cunctis tu moderamen habe. Hector, Alexander, fuerant dum nobiliores, Sistere disparibus non potuere rotis: Acta patris vince, maiorque vocaberis illo, Totaque vox clamet laudis honore tue. Rebus in aduersis ne laxes frena timori,[556] Si dolor in mente sit, sine teste dole: 980 Si dolor incurrat animum, similacio vultum Erigat, et facies contegat inde metum: Vultus iocundus timor hostibus est et amicis Gloria, nam facies nuncia mentis erit.
=Hic loquitur, quod absque iusticie experta causa rex bellare non debet. Dicit insuper quod regie congruit dignitati, discreto tamen prouiso regimine, magis amore quam austeritatis rigore suos subditos tractare.=
Cap^m. xiiii. Alta petens aquila volat alite celsius omni, Et regem mundum corde figurat ea. Vt sacra testantur citharistea scripta prophete,[557] In celum tales cor posuere suum. Pennatum Griphes animal pedibusque quaternis Invitos homines carpit et horret equos: 990 Designatur in hoc facinus crudele potentum, Qui mortes hominum cum feritate vorant. Est igitur melius aquile tibi sumere formam,[558] Rex, vt amore pio regna quieta regas, Griphis quam specie populum terrere pauore, Semper enim superat acta timoris amor. Non omnis qui timet amat, set amans timet omnis; Plebs in amore manens plectit vtrumque simul. Omnia vincit amor, amor est defensio regis, Gloria plebis amor, laus et in orbe deo: 1000 Plebs est regis ager, rex cultor qui colit agrum;[559] Si male, fert tribulos, si bene, grana parit. Qui bene regis agit regimen, rex est, set inique Qui regit in viciis, ipse tirannus erit. Si rex de predis viuat, malediccio plebis Murmurat, et regi mota fit ira dei. Lucratur populum que deum rex iustus vtrumque, Statque per hoc regni firma corona sui. Tange tuum pectus, pie rex, quo sumere possis Regis ad imperium que meliora parant: 1010 Si te nobilitas generosaque nomina tangunt, In genus exemplum fer magis ipse tuum: Nomine perspicuo cum sis generosus auorum, Equipares stirpis moribus acta tuis. Hoc in honore dei communi voce precamur, Vt gemines animi nobilitate genus. Pars sit in aspectu tibi quem deus equiparauit Natura, precio, condicione pari: Disceque cunctorum quod sit communis origo, Ortus et occasus vnus, et vna caro. 1020 Nobilis est mentis quisquis virtute refulget, Degener est solus cui mala vita placet; Mores namque bonos veneratur curia celi, Et celum iustus, non generosus, habet. Esto memor, quod fratris amor tibi cuncta ministrat, Datque tibi solus omnia fratris amor: Fratris amor transit terrena, superna resumptis Viribus ascendit, astra polumque petit: Noticiamque dei dum querit, ad astra volare Non timet, vt videat quis deus ipse Syon, 1030 Quis rex inmensus et que sit visio pacis, Quis ve locus celi, gloria quanta dei. Ista decent regem meditari, sit quod in illis Apcior vt reddat debita iura deo. Noscere te studeas et amare deum, duo namque Hec sunt, que tibi, rex, scire necesse iubet. Hec est condicio sub qua tibi contulit esse Viuendique modum conditor ipse tuus.
=Hic loquitur secundum Salomonis experienciam, quod ceteris virtutibus ad regni gubernaculum preualet sapiencia, que deo et hominibus regem magis reddit acceptabilem.=
Cap^m. xv. O pie rex iuuenis, iuuenili quid Salomoni Contigit intende, sis memor vnde tui: 1040 Hic bis sex puer annorum cum sacra dedisset Dona deo, meruit nocte videre deum: Quem deus alloquitur, ‘Pete quod vis munus,’ et inquit Ille, ‘Peto sensum, quo mea regna regam.’ Regia diuino placuerunt verba fauori, Responsumque deus reddidit istud ei: ‘Non plures annos nec opes nec ab hoste triumphos Quesisti, dentur que petis ergo tibi: Non solum sapiens, set diues eris super omnes, Quos habuit mundus, quos vel habere potest.’ 1050 O bene si speculo, rex, te speculeris in isto, Quid magis expediens sit tibi scire potes. Hiis tamen exemplis patet vt sapiencia regis Ad regimen plebis est adhibenda prius. Annus et annus abit, semper sapiencia stabit; Stans super hanc petram non cadet vlla domus. Res est grata senem iuueniliter esse iocosum, Gracior est iuuenem moribus esse senem. Qui gressu morum sequitur quo vult deus, illum Precedit que suas firmat vbique vias. 1060 Mane precare deum, quod leta dies tibi plaudat, Vespere, quod tutus tempora noctis agas: Nam rex qui summo se vult submittere regi, Optinet in regno cuncta petita suo. In manibus regum regalia ceptra tenentur, Vt quasi per virgam cuncta nociua fugat. O rex, ergo tue tua legi debita solue, Corporis ac anime quod sit honoris age: Sume bonos, depelle malos, sis iuris amator, Sis pius et populum dirige lege tuum: 1070 Set lex vt prosit, accedat gracia legi Per Cristum, sine quo lex bona nulla datur: Sit tibi iuris honor, timor excicii, pudor almus,[560] Simplicitas animi, proximitatis amor. Rex, ita si sapiens sapias sapienter ad omnes, Tunc sapis in Cristo regna sapore bono.
=Hic loquitur qualiter celi deus, qui est rex regum et dominus dominancium, a regibus terre pura mente precipue colendus est et super omnia metuendus.=
Cap^m. xvi. O rex, quicquid habes dedit hoc deus, et nichil a te Est quod habes proprium, vel quod habere potes: Esse creaturam te nosce dei, nec ab eius Tu discede viis, si bene stare velis. 1080 Nobile corpus habes et singula membra decora, Sit virtus animi sic magis illa tibi: Vt foris est forma tibi splendida, splendeat intra Mens tua, quod tibi, rex, sit decor ille duplex. Labile forma bonum, species inimica pudoris Vtile virtutum sepe retardat iter: Forma dei munus, forma pars multa superbit, Non tamen in sanctis stat viciata viris: Non tibi forma deum set mens sincera meretur, Iusticie soli vita beata datur. 1090 Non decet in rege quod mens contraria forme Sit, set ab interius exteriora regas. Qui tibi regna tulit, alii quo te venerantur, Rex, in honore dei da tua vota deo. Qui pius est Cristo, regi nichil ingruit hostis, Subdita fortune sors magis immo fauet. Si cupis vt timeant hostes tua ceptra, superni Ceptra dei timeas, tuque timendus eris: Sit tibi celsithronus metuendus ab arce polorum, Cuius ad imperium flectitur omne genu. 1100 Hic ruit, exaltat, infirmat, firmat et orbem, Singula fertque sua regia corda manu: Hic est rex in quo regnant per secula reges, Hic est rex sine quo regna subacta cadunt, Hic est rex per quem mors fine suo rapit omnes Reges, reddit eos actibus atque suis. Magnus erat Cesar totoque potencior orbe, Nunc quem nec mundus ceperat, vrna capit. Sic et Alexander fortissimus ille Macedo Clauditur angusto, puluis et ossa, loco: 1110 Maior erat magno mundo, modo nobile corpus Exulis et victi vilis arena tegit. Ecce diu res nulla manet mortalibus, ecce Nullus honor prohibet, gloria nulla mori: Non prosunt quicquam preconia vana sepultis, Torquent famosos tartara sepe reos. O de preteritis, pie rex, memorare futura, Et reputa firmum quod sit in orbe nichil: Cumque tibi spacium vite conceditur huius, Semper ad omne bonum viue paratus opus. 1120 Subditus esto deo, si tu vis vincere mundum: Qui Cristo seruit, optima regna regit.
=Hic loquitur qualiter rex in[561] caritate dei et proximi viuens, contra superuenientem mortem, que nulli parcit regi, omni se debet diligencia prouidere.=
Cap^m. xvii. Omnes de morte statuit natura timere, Sub cuius lege terminat omne genus: Doctus et indoctus, pauper que potens moriuntur, Omnes fine pari mors facit esse pares. Vnccio nil valet hic, nichil hic insignia rerum Regia, non sanant nec medicamen habent: Gloria nulla potest in mundi rebus haberi, Nec quo se mundus tunc tueatur habet. 1130 Disce quod omnis honor oneri coniunctus adheret, Est onus in fine maius honore tamen: Cum magis excelsus fueris, magis adde timorem, Ardua nam preceps gloria vadit iter. Est hominis vita quasi milicies reputata, Bella super terram nam tria semper agit: Rex qui per medium belli transibit inermis, Sepius incaute stulcior ipse cadit. O rex, ergo tibi bene prouideas, quod iturus Es, set vbi nescis, alta vel yma petens. 1140 Omnia leta vale tibi sunt dictura memento, Pauperis et regis exitus vnus erit;[562] Nam nemo per se subsistere, nemo supremum Securo poterit claudere fine diem. Vt te de mundo moueas, bonus esse viator Incipias, Cristi te sacra scripta monent: Vt fugias hiemem scelerum, te floribus orna Morum, virtutum luce choruscus eas.[563] Motus ab Egipto veluti tentoria tendis, Ad patriam vite dum properare studes. 1150 Esto memor quod sis factus factoris ymago: Cur? vt ei similis iure sequaris eum. Expedit ergo tibi, totis vt viribus illum, Qui te formauit teque redemit, ames. Tanti regis opem, rex, ora, quod tibi vitam Supleat et mortem muniat ipse tuam.[564] Fac ea que tibi vis, bona vel mala, sic et habebis, Te tamen in melius dirigat oro deus.
=~Hic in fine regis epistolam breuiter concludit, dicens quod, sicut rex ex sue libertatis priuilegio sublimari et inde coram populo dominari magnificus affectabit, ita ad onus sui regiminis cum omni iusticia supportandum coram deo iustum et humilem se presentabit. Non aliter stabit regnum quod rex variabit.~=