The complete works of John Gower, volume 4

Part 29

Chapter 293,408 wordsPublic domain

Cap^m. v. O qui iudicia vite mortis quoque rerum Clauditis in manibus appreciata lucris, 310 De qua iusticia vosmet saluare putatis, Cum sit lex aliis vendita vestra dolis? O dilectores mundi falsique potentes, Terre quique deos esse putatis opes, O qui mundanos sic affectatis honores, Est quibus assidua sollicitudo comes, Discite precipitem quia sepius ardua casum Expectant que leui mobilitate cadunt. Sepius alta cadit ventorum flatibus arbor, Planta satis placido permanet atque gradu: 320 Aerias alpes niuibus candescere scimus, Quas subito torquent frigus et omne gelu; Est ibi ventorum rabies seuissima, dumque Temperiem gratam proxima vallis habet. Sic vobis numquam desunt aduersa, potentes, Nec pax est vobis certa nec vlla quies. Dic michi diuitibus si quando defuit hostis: Quin magis hos quassat sepe ruina grauis. Non dat securos nec ebur nec purpura sompnos, Paupertas vili stramine tuta iacet: 330 Perdere quo possunt, torquet timor omnis auaros, Vanaque sollicitis incutit vmbra metus. Auri possessor formidat semper, et omnem Ad strepitum fures estimat esse prope; Arma, venena timet, furtum timet atque rapinas, Fiduciam certam diues habere nequit. Hunc, dum querit opes, cruciat miseranda cupido, Cum iam quesitas cepit habere, timor. Sic igitur miser est, dum pauper querit habere, Et miser est diues, perdere dumque timet. 340 Dum iacet in plumis, vigilans mens aspera sentit, Feruet enim variis exagitata dolis: Dicit, ‘Habere volo vicini pauperis agrum, Est etenim campus proximus ille meis.’[511] Sic fugat a domibus pupillos iste paternis, Insequitur viduas iudiciisque premit: Deliciis fruitur de rebus pauperis iste, Dampna set alterius computat esse nichil. Si posset mundum lucrari, quis deus esset, Vlterius scire nollet in orbe deum. 350 Iudex, nonne tui fulgor tibi sufficit auri, Vt careat tenebris mens tua ceca tuis? Aproprias aurum tibi fertile, nec tamen vmquam[512] Ad sterilem vitam respicis ipse tuam. Iusticie montes Iudex vix ardua purus Scandit, dum mundi rebus onustus erit. Agrorum fines longos extendere queris, Nec reputas vite tempora curta tue. Quid petis argentum tibi? spem quid ponis in aurum? Sunt nam communes omnibus orbis opes. 360 Sepius ista dei data conspicis hostibus esse, Ante deum nulla laus et habetur eis: Ista paganus habet, Iudeus, latro cruentus; Crede quod iratus sepe dat ista deus. Parua puto, quecumque malos contingit habere, Non est prauorum copia grande bonum. O quociens vir iustus eget, scelerosus habundat, Hic set non alibi, ius quia regnat ibi. Dilectus domini moritur, dum viuit adulter, Non tamen hii Cristi sunt in amore pares: 370 Egrotat iustus, dum sanus floret iniqus, Fine tamen proprium quisque reportat onus. Si tamen in mundo iudex sibi ferre salutem Possit, non curat quid sibi finis erit. O qui cuncta cupis, cur temet deseris? Omne Est quod in orbe tenes, set neque temet habes. O qui scis alios non te, tu notus ad omnes, Non tibi quid prodest illa sciencia, nil. Te noscas igitur primo, me nosce secundo, Rectum iudicium sic sapienter age. 380 Omnia que mundi sunt diligis, omnia Cristi Linquis, et ex nichilo credis habere satis: Tu celum perdis, mundum lucraris, inane Corpus supportas, spiritus vnde cadit. Est tibi perfectum vanum, tibi mobile firmum, Talis enim iudex non bene sentit opus: Edificas turres, thalamos nouitate politos, Quicquid et est orbis plus deitate colis: Edificas ampla, fossa clauderis in arta, Quo medium frontis ostia clausa prement. 390 Quid vestes referam, lectos vel iudicis edes, Quorum luxuries nescit habere pares? Qui modo prospiceret habitacula queque fuerunt, Alterius nouiter diceret illa Iouis. Gloria nonne tuis erit aut tibi pompa perhennis, Quas facis in domibus, dum tua lucra rapis? En cecidit Babilon, cecidit quoque maxima Troia, Romaque mundipotens vix tenet illa locum. Omnis habet subitum mundana potencia finem, Atque fuga celeri deserit ipsa suos: 400 Iudex, ergo time, magnos qui scandis honores, Teque ruinoso stare memento loco. Omne quod est mundi tibi carum transiet a te, Inque tuis meritis iudicat ipse deus: Equaque lex domini tunc que modo cernis ineque[513] Discernet, que tibi pondera iusta dabit. Cum te terribilis exactor missus ab equo Iudice sulphurei merget in yma laci, Prodolor! infelix tunc, quamuis sero, dolebis, Talibus in falsis spem posuisse bonis: 410 Gemma vel argentum nec ibi descendet et aurum, Nec fragilis mundi gloria lapsa breui. Iudicibus populi vanum tamen est quod in ista Materia scripsi; perdita verba dedi: Que nam iusticia, que vel sit Iudicis equa Condicio, non est tempore visa modo: Iusticiarius est; sub tali nomine fallit, Qui sine iusticia nomen inane gerit.

=Hic loquitur de errore Vicecomitum, Balliuorum, necnon et in assisis iuratorum, qui singuli auro conducti diuitum causas iniustas supportantes, pauperes absque iusticia calumpniantur et opprimunt.=

Cap^m. vi. Nunc eciam vicecomitibus quid dicere possum? Numquid in assisis dant nocumenta viris? 420 Macra fit hec causa, de qua viget vnccio nulla Distillans, vt eis vncta sit inde manus: Legis in assisa si sint tua dona recisa, Ius perit et causa scinditur inde tua; Si tamen assessa sint pre manibus tua dona, Tunc potes assisis sumere lucra tuis. Vtque bouem, precio qui stat conductus aratro, Sic tibi iuratos munere ferre vales: Hii tibi proque tuis vendent periuria nummis, Sic aurum iura vincit in vrbe mea:[514] 430 Diuitis iniustam causam sic cerno quietam, Et iustam causam pauperis esse ream. Non comes a vice, set vicio comes accipit ortum, Iuris auaricie fert tamen ipse vices. Sic dico vicecomitibus, quod munere victi Communi populo dant nocumenta modo: Nec sibi iurati sapiunt quid, sit nisi lucri, De sale conditum quod dabis ante manum: Causidici lanam rapiunt, isti quoque pellem Tollunt, sic inopi nil remanebit oui. 440 Sic ego legiferis concludens vltima primis, Dico quod ex bursa lex viget ecce noua; Vt margaritas si porcus sumat in escas, Sumunt legiferi sic modo iura sibi. Vendere iusticiam quid id est nisi vendere Cristum,[515] Quem Iudas cupido vendidit ipse dolo? Numquid adhuc Iude similis quis viuit in orbe? Immo sibi plures viuere credo pares. Namque semel Iudam talem committere culpam Nouimus, hunc et eo penituisse lego; 450 Nunc tamen vt merces vendunt communiter omnes, Gaudentes lucrum sic habuisse suum. Rettulit hoc precium Iudas quod cepit iniqum, Nec liquet hinc veniam promeruisse suam: Nunc erit ergo quid hiis, vendunt qui iura sinistris, Est quibus hora fori cotidiana quasi?[516] Vt vorat et stricte tenet ipsa vorago gehenne, Nec redit vllus homo liber ab ore suo, Sic modo qui vendunt leges que premia carpunt, Hec valet a manibus tollere nemo suis; 460 Et quia sic similes inferno suntque tenaces, Credo quod infernus fine tenebit eos. Quid seu Balliuis dicam, qui sunt Acherontis Vt rapide furie? Tu magis inde caue. Quo portas intrant, prenostica dampna figurant, Cunctis namque viis ve comitatur eis. Vt Crati bufo maledixit, sic maledico Tot legum dominis et sine lege magis.

=Hic loquitur quod sicut homines esse super terram necessario expedit, ita leges ad eorum regimen institui oportet, dummodo tamen legis custodes verum a falso discernentes vnicuique quod suum est equo pondere distribuant. De erroribus tamen et iniuriis modo contingentibus innocenciam Regis nostri, minoris etatis causa, quantum ad presens excusat.=[517]

Cap^m. vii. Pro transgressore fuerant leges situate, Quilibet vt merita posset habere sua: 470 Nunc tamen iste bonus punitur, et alter iniqus, Dum viget ex auro, iustificatur eo. Omnia tempus habent et habet sua tempora tempus, Causaque sic causas debet habere suas. Quid mare conferret, altis dum fluctuat vndis, Sit nisi nauis ei quam vehit vnda fluens?[518] Set quid fert nauis nisi nauta regens sit in illa? Quid valet aut nauta, si sibi remus abest? Quid mare, quid nauis, quid nauta, vel est sibi remus, Sit nisi portus aquis ventus et aptus eis? 480 Gens sine lege quid est, aut lex sine iudice quid nam, Aut quid si iudex sit sine iusticia? In patria nostra si quis circumspicit acta, Hec tria cernet ibi sepe timenda michi. Omnia dampna grauant, set nulla tamen grauiora, Quam cum iusticiam iustus habere nequit. Ex iniusticia discordia crescit, et inde Cessat amor solitus, murmurat atque domus: Murmur si veniat, venit et diuisio secum, Terraque diuisa non bene stabit ea; 490 Et quodcumque sit hoc per se quod stare nequibit, Ve sibi, nam subito corruet absque modo. Testis enim deus est, dicens quod regna peribunt[519] In se diuisa, credoque dicta sua. Ergo videre queunt quotquot qui regna gubernant, Nostre pars sortis maxima spectat eis. Quicquid delirant reges, plectuntur Achiui, Nam caput infirmum membra dolere facit: Dux si perdat iter, errant de plebe sequentes, Et via qua redient est dubitanda magis. 500 Propter peccatum regis populi perierunt, Quicquid et econtra litera raro docet; Regia set bonitas fert plebi gaudia pacis, Nam deus ad sancti regis agenda fauet: Si viciosus enim sit rex, quia lex nequit, ipsum Vult punire deus, qui super omne potest. Expediens populo foret vt bene viueret omnis Rex, iacet in manibus sors quia bina suis: Vna salus populi rex qui bene viuit habetur, Plebis et in pestem rex malus acta parit; 510 Eius enim scelera constat magis esse nociua, Cuius habent populi condita iura sequi. Cum sit maior homo, sunt plus sua crimina tanto; Dum cadit ex altis, leditur inde magis. Plures cerno reos, magis attamen omnibus ipsos, Legiferi qui sunt et sine lege manent. Cum sine lege furit regni viciata potestas, Esse nichil toto tristius orbe potest: Sanccius esse pecus animoque capacius ipso Estimo, qui iura dat neque seruat ea. 520 Imperium Regis non solum bella triumphis Ornant, set leges seruet vbique bonas.[520] Nonne domus poterit componere se sine lignis; Set sibi quid ligna, si nec acuta foret? Set quid acuta valet, nisi persistens operantis Vnitis causis sit manus artificis? Hec sibi si fuerint coniuncta, per omne iuuabunt, Et si diuisa, pars sibi nulla iuuat. Terra quid est sola, populus nisi sistat in illa? Quid populus ve sibi, rex nisi regnet ibi? 530 Est quid rex, nisi consilium fuerit sibi sanum? Sunt quid consilia, rex nisi credat ea? Attamen in nostra sic stat diuisio terra, Quod sibi quisque suam iam legit ire viam: Conciues hodie discordia vexat in vrbe, Extinguit quod ius quilibet alterius;[521] Nec lex campestris est iam memorata magistris, Set qui plus poterit, ipse magister erit. Nunc clerus populum, populus culpat quoque clerum, Et tamen in culpa perstat vterque sua: 540 Invidus alterius nunc culpat quemlibet alter, Parsque suum proprium nulla reformat iter. Si videas vtrumque statum, dices quia certe In magnis lesi rebus vterque sumus.

Nunc magis ~in specie vox plebis clamat vbique~ ~Pectore sub timido que metuenda fero.~ ~Curia que maior defendere iura tenetur,~ ~Nunc magis iniustas ambulat ipsa vias:~ ~Infirmo capite priuantur membra salute,~ ~Non tamen est medicus qui modo curat opus.~ 550 ~Est ita magnificus viciorum morbus abortus,~ ~Quod valet excessus tollere nulla manus:~ ~Sic oritur pestis, per quam iacet obruta virtus,~ ~Surgit et in vicium qui regit omne forum.~ ~Rex, puer indoctus, morales negligit actus,~[522] ~In quibus a puero crescere possit homo:~ ~Sic etenim puerum iuuenilis concio ducit,~ ~Quod nichil expediens, sit nisi velle, sapit.~ ~Que vult ille, volunt iuuenes sibi consociati,~ ~Ille subintrat iter, hiique sequntur eum:~ 560 ~Vanus honor vanos iuuenes facit esse sodales,~ ~Vnde magis vane regia tecta colunt.~ ~Hii puerum regem puerili more subornant,~ ~Pondera virtutum quo minus ipse gerit.~ ~Sunt eciam veteres cupidi, qui lucra sequentes~ ~Ad pueri placitum plura nephanda sinunt:~[523] ~Cedunt morigeri, veniunt qui sunt viciosi,~ ~Quicquid et est vicii Curia Regis habet.~ ~Error ad omne latus pueri consurgit, et ille,~ ~Qui satis est docilis, concipit omne malum:~ 570 ~Non dolus immo iocus, non fraus set gloria ludi~ ~Sunt pueris, set ei sors stat aborta doli.~ ~Sunt tamen occulte cause, quas nullus in orbe~ ~Scire potest, set eas scit magis ipse deus:~ ~Nescit enim mater nato que fata parantur,~ ~Fine set occultum clarius omne patet.~ ~Talia vox populi conclamat vbique moderni~ ~In dubio positi pre grauitate mali:~ ~Sic ego condoleo super hiis que tedia cerno,~ ~Quo Regi puero scripta sequenda fero.~ 580

* * * * *

545-580 _Text_ SCEHGDL _As follows in_ TH₂

Nunc magis ecce refert verbi clamantis ad aures[524] Vox, et in hoc dicit tempore plura grauant. Crimen et, vt clamat, fert maius curia maior, Que foret instructor, legibus extat egens. Ad commune bonum non est lingua locuta,[525] Immo petit proprii commoda quisque lucri. 550* Agmen adulantum media procedit in aula, Quodque iubet fieri, curia cedit eis:[526] Set qui vera loqui presumunt, curia tales Pellit, et ad regis non sinit esse latus. Stat puer immunis culpe, set qui puerile Instruerent regimen, non sine labe manent: Sic non rex set consilium sunt causa doloris, Quo quasi communi murmure plangit humus. Tempora matura si rex etatis haberet, Equaret libram que modo iure caret: 560* Regis namque modus alios moderatur, et omnis[527] Iuris ad officium dicitur esse caput. Si bonus esse velit rex, hii qui sunt bonitatis Sunt magis edocti condicione bona:[528] Si malus esse velit, simili rex sorte clientes, Vt sibi complaciant, eligit, ornat, amat:[529] Hoc set eum tangit discretum quem probat etas, Non puerum, quia tunc fit sibi culpa minor Non est nature lex nec racionis, vt illud Quod mundum ledit sit puerile malum; 570* Non dolus, immo iocus, non fraus set gloria ludi, Sunt pueris, nec ibi restat origo mali. Dixit enim Daniel, quod de senioribus orta Exiit impietas, quam furor orbis habet: Omne quod est mundi vicium plantant veterani, Et quasi de peste spersa venena serunt.[530] Horum namque scelus fertur maculare figuras Tocius mundi, quo furit ira dei. Iamque supercreuit dolus et defecit honestas,[531] Sentit et opprobrium quod fuit ante decus. 580*

* * * * *

=Hic loquitur quod, exquo omnes quicumque mundi status sub regie magestatis iusticia moderantur, intendit ad presens ~regnaturo[532] iam~ Regi nostro quandam epistolam ~doctrine causa~[533] editam scribere consequenter, ex qua ille rex noster, qui modo in sua puerili constituitur etate, cum vberiores postea sumpserit annos, gracia mediante diuina, in suis regalibus exercendis euidencius instruatur. Et primo dicit quod, quamuis regalis potencia quodammodo supra leges extollatur, regiam tamen decet clemenciam, quod ipse bonis moribus inherendo, quasi liber sub iusticie legibus se et suos in aspectu Regis altissimi assidue gubernet.=

Cap^m. viii. Cumque sui Regis legi sit legius omnis Subditus, et toto corpore seruit ei, Est ita conueniens quod eum de corde fideli Mentis in affectu legius omnis amet: Regis et est proprium, commissam quod sibi plebem Dirigat, et iusta lege gubernet eam. Hinc est, quod normam scriptis de pluribus ortam Regis ego laudi scribere tendo mei. O pie rex, audi que sit tua regula regni, Concordans legi mixtaque iure dei. 590 Legum frena tenens freno te forcius arce; Dum nullum metuis, sis metus ipse tibi: Namque timor, virtus humilis, fugit omne superbum, Et quasi virtutum clauiger esse solet. Est tibi, rex, melius quod te de lege gubernes, Subdere quam mundi singula regna tibi: Est propter mundum tibi subdita sors aliorum, Tu propter celum subditus esto deo. Vt tibi deseruit populus de lege subactus, Cristi seruiciis temet ad instar habe: 600 Vincere te studeas, alios qui vincis, et omnes Excessus animi subdere disce tui: Iustificans alios cupias te iustificare, Iuraque dans plebi, des ita iura tibi. Qui superas alios, temet superare labora; Si rex esse velis, te rege, rex et eris. Qua fore se regem poterit racione fateri, Mentis qui proprie non regit acta sue? Non valet hoc regimen aliis conferre salutem, Dum sibi non fuerit rector, vt esse decet. 610 Dum tibi cuncta licent, ne queras cuncta licere, Res etenim licite noxia sepe ferunt: Tu super es iura, iustus set viue sub illis,[534] Spesque tui nobis causa salutis erit. Est mors ira tua, potes id quod non licet, et te Prestita vota tamen ducere iuris habent: Quod licet illesa mentis precordia seruat, Omne tamen licitum non probat esse probum: Quod licet est tutum, set que potes illa sub arto Discute iudicio fultus honore tuo. 620 Micius acta regas, aliter nisi causa requirat; Asperitas odium seuaque bella mouet. Non te pretereat populi fortuna potentis Publica, set sapiens talia fata caue. Vita Pharaonis et gesta maligna Neronis, Que iusto regi sunt fugienda docent. O bone rex iuuenis, fac quod bonitate iuuentus Sit tua morigeris dedita rite modis. Quid tibi forma iuuat vel nobile nomen Auorum, Si viciis seruus factus es ipse tuis? 630 Doctor Alexandri Magni prauos sibi mores Primitus edocuit, dum puer ipse fuit: Rex puer hec didicit, que post dum dedidicisse Temptauit, primus obstat abusus ei: Vicit Alexander Darium simul et Babilonem, Set nequit impressum vincere corde malum. Nuper in exemplis scripserunt sic sapientes, Quod prius imbuerit, testa tenere solet: Rex, igitur cicius viciosos pelle remotos, Nam vix turpe vetus nescit abire foras. 640 Plaude bonis, fuge prauorum consorcia, labem De pice tractata contrahit egra manus.

=Hic loquitur qualiter rex[535] sibi male consulentes caucius euitare, proditoresque regni sui penitus extinguere, suorum eciam conditiones ministrorum diligencius inuestigare, et quos extra iusticiam errantes inuenerit, debita pena corrigere debet et districcius castigare.=

Cap^m. ix. Sordibus implicitos falsosque cauebis amicos, Qui tua deposcunt, te nec amare volunt: Blanda dolosorum fugias per verba leuari, Ne speciale tuum nomen ad yma ruant: Verba nimis leuiter audire que credere dicta Sepe supervacuos cogit inire metus. Vir qui bella mouet, qui predas consulit, et qui Conspirat taxas plebis habere tue, 650 O rex, oro tuas quod claudas talibus aures, Ne tua nobilitas lesa fatiscat eis.[536] Consilium regale tuum vir nullus auarus Tangat, set tales mortis ad instar habe. Illud in orbe malum non est, ~quod cordis auari~ Non latet in cella, dum sitit inde lucrum: Ambulat in tenebris, opus exercet tenebrarum, Odit et impugnat nil nisi pacis opus.[537] Qui mel in ore gerens, set habens in corde venenum, Pacis habet verbum, mente notando malum, 660 Hic est versutus, inimicis regis amicus, Semper venalis, dum vacat ipse lucris; Vipereum genus et vanum plenumque veneno,[538] Fraudibus, insidiis, artibus arma parat: Semper in insidiis sedet incautisque nocere Temptat, et occulto fabricat ipse dolos. Hic rimans animos hominum secreta reuelat, Et similis Iude fabricat acta sua. Qui te sollicitat, rex, et subuertere temptat, Qui te persuadet soluere iussa dei, 670 Quis sit et ipse vide, qualis vel condicionis, Aut tibi si vera dicere verba velit. Discute mente prius animum temptantis, et audi Si vel constanter vel dubitanter agat, Si tibi preponat dubium, mendacia fingens: Semper deprendi verba dolosa timent. Cum sit causa doli, pie rex, tu credere noli, Si quis agat praue, tu sua facta caue. Multus non credit, nisi cum res noxia ledit;[539] Ante manum sapiens prouidet acta regens: 680 Decipiuntur aues per cantus sepe suaues; Blande, rex, lingue mellea verba fuge. Rex, bona digna bonis da premia, rex, et iniquis Que sua promeruit premia culpa dabis: Latro bonus veniam Cristo miserante meretur, Penam promeruit in cruce latro malus. Obsequium prauum trahit e manibus graue donum, Que sunt facta suo fine notabit homo. Si scelus vlcisci racio certissima poscit, Iustus in hoc casu quod decet illud age. 690 Ficta tibi pietas non mulceat aspera iuris, Vlcio iudicium compleat immo tuum: Sepe pericla fera fert iudicis vlcio tarda, Destruit ille bonos qui sinit esse malos. Diuersas penas diuersis addito culpis, Mille mali species, mille salutis erunt. Iudicii signum gladius monstrare videtur, Proditor vt periat, rex tenet arma secus:[540] Rex iubeat tales laqueo super alta leuari, Ne periat Regis legis et ille status.[541] 700 Rex, age, ne plebis furiens discordia dicat, ‘Lex caruit rege iura paterna regens’: Absit et hoc vulgo ne dicat, iure remoto, Quod nichil auxilii principis vmbra facit. Fraus cum fraude sua periat de morte remorsa,[541] Vt stet iusticia regia laude tua: Sic dicant populi, ‘Sit semper gloria regi, Quo bona pax viguit, quo reus acta luit.’ Precipitur gladius vibratus semper haberi, Prompcius vt crimen iudiciale ferat: 710 Ense quiescente, compescere non valet orbem; Qui regnare cupit sanguine iura colat. Arma ferunt pacem, compescunt arma rapacem, Vt reus hec timeat, rex probus arma gerat; Nomine subque tuo ledant ne forte quirites, Plebem te tenero corde videre decet: Si vis namque tuos non castigare ministros, Crimen habet culpe regia culpa sue. Euolat ancipiter ad predas, lucra suisque Deseruit dominis in rapiendo cibos: 720 Sic sunt qui regi famulando suos et ad vsus Tollunt pauperibus dampna ferendo nimis. In prece pondus habet pauper qui clamat egenus Ad dominum, memor est pauperis ipse sui. Sicut enim presul, qui custos est animarum, Pondus in officio debet habere suo; Compotus vtque suus, sic stabit et vltima merces, Gloria vel pena perpetuatur ei; Rex ita qui nostrum moderaris legibus orbem, Dona tuis meritis conferet equa deus. 730 Posse tuum grande, rex, est, que potencior ille, Omne tuum cuius dextera librat opus.

=Hic dicit quod rex sano consilio adhereat, ecclesie iura supportet et erigat,[542] equs in iudiciis et pietosus existat, suamque famam cunctis mundi opibus preponat.=