The complete works of John Gower, volume 4

Part 20

Chapter 203,263 wordsPublic domain

Cap^m. x. In libris cleri Rome sic scribere vidi: ‘Vt melius viuas, hec mea scripta legas. Vis seruire deo, vis noscere qualia querit? Hec lege, tuncque scies qualiter illud erit. Dilige mente deum, pete, crede, stude reuereri:’ Teste libro cleri, sic iubet ipse geri. ‘Est quia vita breuis, fuge luxus corporis omnes, Preponens anime celica dona tue: Iusticiam serua, tua sit lex omnibus equa; Hoc facias alii, quod cupis ipse tibi: 800 Ex toto corde dominum tu dilige, tota Ex animaque simul sit tibi fratris amor: Gignit nempe dei dileccio fratris amorem, Et diuinus amor fratris amore viget. Munera fer miseris, que Cristo ferre teneris, Arma quibus noceas, bella nec vlla geras: Sis pius et paciens, tua sitque modestia cunctis Exemplum pacis, duret vt illa magis.’ Hec ita cum legi, confestim me stupor vrget, Qualiter in clero bella videre queo: 810 Querere sic volui de clero, quis foret ille; Qui michi responsum de racione daret. Questio mota fuit, qua sumpta clericus vnus Astat et oppositis prompserat ista meis; Supponens primis quod ei sit culmen honoris Pontificis summi, talia dixit ibi. ‘Diuidit imperium terrena potencia mecum, Iureque celicolo subdita regna colo; Set quia terra prope nos est celumque remotum, Que magis est nobis terra propinqua placet. 820 Aula michi grandis, sublimis et arte decora, Nobilis est thalamus, mollis et ipse thorus: Vt placeant ori que postulo, de meliori Fercula lauta cibo sunt michi, vina bibo: Ex auium genere, de piscibus omne salubre, Vt magis est placitum, dant michi ferre cibum: Singula que genera vini dat potibus vua Optineo, quod in hiis sit michi nulla sitis. Sunt michi carmina consona, timpana, letaque musa, Histrio dat variis cantica plena iocis: 830 Que mare, terra parit, meliora vel aera format, Sunt michi prompta foro, sicut habere volo. Est michi vinea, sunt viridaria fonte reclusa, Que peto de mundo cuncta tenere queo: Est michi fecundus dotalibus ortus in agris, Pompaque castrorum, summus et vrbis honor: Silua feras, volucres aer suscepit habendas, Et mare quam vario pisce repleuit aquas. Set loca non tantum nobis, nec et illa creata Sufficiunt, auri sint nisi dona ~lucri~.[390] 840 ‘Ecce fores large, quas seruat ianitor arte, Sic vt in has pauper nullus habebit iter: Curia quos reprobat isto sermone repellit, “State foras, vacui, flebitis ante fores.” Que non dona manum presentat ianitor illam Excludat, nostras nec sciat ipsa vias: Qui tamen occulto cupit vt sit noster amicus, Aurum det, sine quo victima nulla placet: Que manus est plena, magis inuitabitur illa, Stet foris et vacua, nec veneretur ita. 850 Omnia soluo, ligo, summo diademate regno, Orbis ego dominus: quid michi velle magis? Me dominum clamat, me viuens omnis adorat, Omne solum calco sic deus alter ego. Est thronus excelsus, quo possumus omnibus vna Et benedicta manu, sic maledicta dare: Sicque potestate nostra reuerenter vbique Magnus in ecclesia, maior in orbe sumus. ‘Dicimus, et facta iam sunt, mandamus, et ecce Accrescunt subiti dona creata lucri. 860 Que Cristus renuit suscepimus omnia regna Mundi, que dominans gloria vana dedit: Sic exaltati de terra traximus ad nos Omnia deliciis amplificata magis. Sic status assumptus quales sumus approbat, vt nos Ocia plectentes qui cruciamus humum. Suaue iugum, leue Cristus onus nobis dedit, et nos Pondera que mundi sunt grauiora damus: Iura damus populis, set nos non lege tenemur, Que michi lex placuit iuris habebit onus. 870 Iudiciis hominum non stat quod pecco per orbem, Sic michi cuncta licent, que magis acta placent; Et si mundus in hiis fiat michi forte rebellis, Est mea de guerris forcior ecce manus. Hiis quoque de causis respondeo papa, quod omnes Per mea terrigenos bella retrudo viros. ‘Inter discipulos fuerat discordia facta, Norma set infantis pacificauit opus: Nos tamen ad veram nullo moderamine pacem Flectere quis poterit, hoc neque pompa sinit. 880 In cruce confixus patitur sua funera Cristus, Et fuit illa viris passio vera salus: Omnibus exemplum fuit hec paciencia Cristi, Alterutrum socii simus vt inde pii. Nos tamen in signum vindicte ponimus illam, Plebis et in mortem ferre iubemus eam: Sicque pium signum diuertimus a pietate, Que fuit et vita, nunc noua pestis erit. Sic modo sunt mortis nuper vexilla salutis, Que tulit et pacem crux modo bella gerit: 890 Sicque crucem domini baiulamus, mente set vlla Non sequimur dominum, qua tulit ipse crucem. Quod nequit hoc virtus, supplebunt ammodo vires, Non mos set mortis pugna parabit iter: Nostra sinistra teret quicquid fundauerat olim Dextra, que sic humilis non parit oua fides. Quam collegerunt alii dispergere messem Tendimus, et feritas nostra vorabit humum: Vinea sic domini nostros inculta labores Non habet, estque magis bellica facta manus: 900 Sic magis, extrahere quem de pietate tenemur, Sternimus in puteum de feritate bouem. ‘Quod tulerat Petrus lucrum Iudea fatetur, Quas tulit et Paulus gens manifestat opes: Nos neque cum vacuis manibus veniemus in auro, Quod tamen est lucrum spirituale nichil. Postera quicquid agat etas, iam nulla veremur Crimina, dum mundus noster amicus erit: Vt sit enim nomen nostrum nomen super omne, Est vbi rarus honor, pugna iuuabit opus. 910 Ense peribit homo iuxta leges Machometi, Eius qui nomen spernit habere sacrum: Nos ita decretum iam ponimus ense volutum, Nomen vt hinc nostrum presit in omne solum. Cesaris imperio qui contradicit, amicus Eius in hoc mundo non reputatur homo: Sic homo, qui nomen nostrum non preficit altum, Filius est mortis, ensis in ore reus. ‘Mittere sic gladium non pacem venimus orbi, Et noua iam facimus omnia, dampna tamen. 920 Sic caput in membra iam seuit, et aggrauat illos, Quos minus officio lederet ipse suo: Sic pater in natos nunc fit magis ipse Saturnus, Quos sua deberet lexque fouere, necat: Sic et pastor oues, quas pascere iure tenetur Iam vorat, et proprium predat ouile suum: Sic ferus vt iudex agitamus secla per ignem, Purgatique magis eris habemus opes. Vendat enim tunicam sibi clerus et hinc emat ensem, Cesset et a sacris quilibet ordo suis: 930 Nomen et in terris sic nostrum magnificemus, Vt timeant alii bella futura sibi. Iam pastoralis baculus vertetur in hastam, Mitra fit in galeam, pax ruit inque necem:[391] Qui prodesse velit prosit, nam nos super omnes Preferri volumus, gestet et alter onus. ‘Sic nos, qui summi portamus nomina cleri, Corde magis ceci duximus arma sequi: Quicquid agant anime, nos subdere corpora mundi Tendimus, et nobis lex positiua fauet; 940 Nam licet ex glosa gladium quod sumat vtrumque, Quo ferat extenta bellica, nostra manus. Ergo magis paueant omnes dedicere nobis, In quorum bellis os ferit atque manus. Attamen ad pacem nostram suscepimus omnes Barbaricas gentes, ne cruciemur eis: Contra Cristicolas pretendimus arma mouere, Qui modo sunt ausi vix sua iura loqui. Auriculam Petrus abscidit, vulnus et illud Sanum restituit Cristus vt ante fuit; 950 Nostra set ira caput aufert, quo vulnere nullum Nouimus in sanum post reuenire statum. Est igitur Petri maior sentencia nostra, Et gladius noster forcior ense suo.’ Sic differt Clemens nunc a clemente vocatus, Errat et Acephalo nomine nomen habens.

=Hic loquitur de prelatis illis, qui nomen sanctum sibi presumunt, appropriant tamen sibi terrena, nec aliis inde participando ex caritate subueniunt.=

Cap^m. xi. Angelus, vt legitur, sancto quandoque Iohanni Dixit, cumque cadens alter adorat eum, ‘Tu michi, serue dei, videas ne feceris illud, Immo deum toto cordis honore cole.’ 960 ‘Quem tamen in terris celestis ciuis honorem Respuit, hunc repetit curia nostra sibi; Flectitur inde genu, que pedes post oscula nostros Mulcent, vt Cristi pes foret alter ibi.’ Precipit hoc Cristus, eius quod discipulorum Nemo patris nomen querat habere sibi: In celo sancti proclamant ‘Sanctus’ vt illi Qui sedet in solio dignus honore suo. ‘Nos tamen in gente nomen portamus vtrumque, “O pater, o sancte,” quisque salutat, “aue!” 970 Extitit a Cristo data nobis magna potestas, Vndique quam mundus amplificare studet. Hoc sit vt esse potest: celum quicumque ligabit, Scimus nos mundum posse ligare satis: Nam modo lex posita bellorum ponit auara Quod valet ecclesia vi reuocare sua. Set quicquid clerus rapit et tenet ex alienis, Hoc valet a clero tollere nullus homo.’ Quicquid habet clerus proprios hoc vertit in vsus, De laicis partem vult set habere suam. 980 Hic bona cuncta sua fore dicit sanctificata, Nec licet vt laicus mittat ad illa manus; Partem sed laici petit ipse per omnia lucri, Nec vult cum dampno participare suo. Si communis amor fuerit, commune sit omne, Quod liquet alterutrum posse iuuare virum: Set quia iam clerus non est communis amoris, Quicquid habet soli vult retinere sibi. Ex veteri lege raptum sit quicquid ab hoste,[392] Non valet illud homo sanctificare deo; 990 Nostra set ecclesia clerus vicinia rapta Predat, et hec propria dicit habere sacra. Sic multat laicum clerus, multare set ipsum Nemo potest, et ita stant modo iura noua: Sic non pastor oues pascit, set pastus ab ipsis Lac vorat et vellus, alter vt ipse lupus: Sic libras siciens libros non appetit, immo Marcam pro Marco construit ipse libro: Summas non summa memoratur, et optima vina Plusquam diuina computat esse sacra: 1000 Virtutis morem non, set mulieris amorem Querit, et hoc solo temptat arare solo. Sic honor ex onere non est, nam fulget honore Corpore, set corpus non digitabit onus.

=Hic loquitur de Simonia prelatorum, et qualiter hii delicati, dicentes se esse ecclesiam, aliis grauiora imponunt, et vlterius de censura horribili laicos pro modico impetuose infestant.=

Cap^m. xii. Ecce, deo teste, vir qui non intrat ouile Per portam, latro furque notatur eo. Sic et in ecclesiam promotus per Simoniam Clerus, furtiuo se gerit inde modo; Nec bona de furto conferre placencia Cristo Quis valet, immo deus pellit ab inde manus. 1010 Ergo valet fiscus que non vult carpere Cristus; Sunt quia mundana, mundus habebit ea: Namque suo iure dum clerus abutitur, inde Priuari dignum iura fatentur eum. Se vocat ecclesiam clerus, quasi diceret, illam Non tanget laicus, est honor immo suus: Sic fastus cleri communi iustificari Non vult iusticia, set latitante via. Se leuat et reliquos subdit predatque subactos Legis composite de nouitate sue: 1020 Sic modo sub specie diuina cerno latere Has pompas mundi, stant neque iura dei. Sancta quid ecclesia est hominum nisi turma fidelis? Sic patet vt laicus, quem colit ipsa fides, Est pars ecclesie, melior nec clericus ipse, Ni melius viuat. Quis michi tale negat? Vna fides, vnum baptisma, deus manet vnus, Sic nos ecclesia iungit et vna tenet; Et veluti multa tegit vna cortice grana, Sic populos plures colligit vna fides. 1030 Ecclesie sancte cur tunc sibi nomen habere Vult tantum clerus, alter vt ipse deus? Appendit legis pondus collis alienis, Set non vult humeris quid graue ferre suis Omnia dat licita sibimet, michi set prohibenda; Ille quiescit, ego sudo labore meo. Sic iter ex factis viciis prebet faciendis, Verba set econtra dicet in aure tua: Hinc plebs attonita dubitat, si credere dictis, An cleri factis debeat ipsa prius. 1040 Set prohibens michi rem, dum sit culpandus eadem, Vix credo verba, sunt quia facta rea: Tollere sicque nouos de clero cerno superbos, Per veteres humiles quod ~dedit~ ipsa fides. Precipiunt isti maxillam percucienti Subdere, sic vt eo stet pacienter homo: Intuleris set eis si quid graue, mox tibi mortis Censuris anime dant maledicta tue. Qui necat hic animam sub pena mortis, eadem, Si posset, corpus perderet ipse prius. 1050 Sic magis ipse lupo fert pastor dampna maligno In iugulando suas, quas medicaret, oues. Hii gestant celi claues, intrant nec et ipsi, Nos nec inire sinunt, quos sine lege regunt: Nec populi mentes doctrine vomere sulcant, Nec faciunt operis id quod oportet opus. Ad dextram Cristi vellent residere beati, Set nollent calicem sumere, Criste, tuam. Hii piscatores laxant sua recia lucris, Vt capiant mundum, non animabus opem. 1060 Sic male viuentes laicis exempla ministrant, Qui velut instructi more sequntur eos: Sic ouis ex maculis pastoris fit maculosa, Et cadit in foueam cecus vterque simul.

=Hic loquitur qualiter prelatus non solum doctrina set eciam bonis actibus populo sibi commisso lucere deberet.=

Cap^m. xiii. In tenebris pergens nescit quo vadat, vt ille Qui non discernit que sit habenda via; Cumque caret populus doctrina, nec videt ipsum Qui suus est presul iura tenere dei, Cum neque scripta docet, neque facta facit pietatis, Immo sui vicii dedita culpa patet, 1070 Cum de nocte sua pereat sine luce lucerna, Et virtutis habent presulis acta nichil, Tunc errare facit plebem, sine luceque cecus Cecum consequitur, vnde ruina venit. Ergo suas luces accendant clarius illi Qui sunt ductores, vt videamus iter. Igne lucerna micans tria dat, splendet, calet, vrit; Hec tria presul habet sub racione trium: Vita splendorem demon~strat, amore~ calorem, Et quia peccantes arguit, vrit eos. 1080 Cum populum sibi corde ligat, precibusque beatis Seruat et auget oues, tunc placet ipse deo. Vt sit sollicitus quicumque pauore tenetur, Ne lupus ille Sathan intret ouile suum: Pascat oues presul exemplaque sancta ministret, Vt sapiant dulces mellis in ore fauos. Sepius assueuit Tubicen prodesse, suosque Dux bene pugnantes concitat ore viros: Te magis, o presul, qui dux es spiritualis, Promere lege dei consona verba decet. 1090 Solue tuam vocem sicut tuba ductilis altam, Osque tuum verbis instruat acta gregis: Clama, ne cesses, populo dic crimen eorum, Preuius exemplis tu tamen esto bonus. Dum sapor assidua remanens sit dulcis in vnda, Gracius ex ipso fonte bibuntur aque: Cum magis in Cristo sit cleri vita beata, Quem docet ille magis, sermo beatus erit. Sermo dei numquam vacuus redit, immo lucrata Conferet emissus dupla talenta lucri: 1100 Sermo dei purus, mens quem sincera ministrat, Claustra poli penetrans dona reportat humo. Curatos anima tales que possidet egra, Inueniet, si vult, sana salutis iter. Qui nil terrenum sapiunt, set celica querunt, Et solum siciunt esuriuntque deum; Quos non librarum pascit nitor, immo librorum, Non facies auri, set cibat ara dei; Hii, cum sint propria digni mercede laboris, Permansura serunt que sine fine metunt. 1110 Sic qui recta docet, facit et super hoc quod oportet, Expedit vt facias quod tibi dictat opus: Tunc bene fortis equs reserato carcere currit, Cum quos pretereat quosque sequetur habet. Legis enim veteris scripture sunt memorande, Quo bonus exemplum pastor habere queat. Commemoranda satis fuit hec sapiencia, quando Ante gregem virgas ordinat ille Iacob: Partim nudat eas ablato cortice, partim Corticis indutas veste relinquit eas. 1120 In virgis splendet sublato cortice candor, Cum de scripturis splendida verba trahit; Cortex saluatur, cum litera sola tenetur, Et pastor sensu simplice pascit oues.[393] Set quid pastores dicent exempla negantes? Vt sibi proficiant ista nec illa tenent. Cuius nec vita bona seu doctrina iuuabit, Instruat vt populum, nil reputamus eum. Indiscreta tamen sunt qui documenta parantes Scismatis in plebem magna pericla mouent. 1130 Indocti causa doctoris sepe scolares Virtutis capiunt commoda nulla scole: Sic importuni prelati, quamuis habundent Dogmata, si desint acta, vigore carent. Quidam corripiunt magis ignibus impetuosi, Et velut vrsus oues de feritate premunt; Talis enim doctor, cum durius increpat vllum, Ledit eum cuius debuit esse salus; Vulnerat ipse reos, set vulnera nulla medetur; Prouocat in peius quod fuit ante malum: 1140 Sic nos prelati nequit os curare superbi, Cum viciosus homo moribus auctor erit. Est et prelatus, qui corripiens quasi blando De sermone fauet, nec reus inde cauet: Corripiebat Hely pueros dulcedine patris, Non vice pastoris, non grauitate soni; Pro quorum culpa dampnatur Hely, quia valde Impius in pueris per pia verba fuit. Sic pastor qui subiectos non corripit, iram[394] Summi patris emens carcere dignus erit. 1150 Ista solent scribi, ‘Medium tenuere beati, Non nimis alta petas, nec nimis yma geras.’ Non nimis ex duro presul nos iure fatiget, Nec nimis ex molli simplicitate sinat. Si non leua manus equitis moderacior extet, Oppositis frenis sepe repugnat equs. Eripit interdum, modo dat medicina salutem, Nil prodest quod non ledere possit idem. Set qui frena tenet, prouiso tempore, presul, Quo magis est sanum ducet honestus iter: 1160 Sepius ex dulci peccans sermone reviuit, Qui magis impaciens verba per acra foret. Expedit interdum tamen absque fauore rebelles Equa quod inuitos presulis ira premat: Sepe ferus morbus herbis mitescit amaris, Namque feret molles aspera spina rosas: Dura vides quod humus stimulantibus obruta sulcis Sepius ad placitum molle cacumen habet. Vnctus erit presul oleo, quod plura figurat, Precipueque sibi conuenit illa sequi: 1170 Quatuor ista facit, penetrat, lucet, cibat, vngit, Que sibi mitratus debet habere bonus. Nil penetrare potest nisi cum virtute vigoris, Ista tamen virtus in penetrando iuuat; Nam cum mollicies fuerit coniuncta vigori, Mitis et austerus presulis actus erit. Fermento careat, oleo spergatur, vt absit Culpa nocens, et eum sanctus inungat amor: Vox ita doctoris, quanto sublimius intus Corda ferit, tanto forcius illa mouet: 1180 Sic olei virtus virtutes ponderat eque, Forcia dum penetrat, micius acta regit. Lux cecis, cibus est ieiunis, vnccio morbis; Hiis iubar infundit, hos cibat, hosque fouet: Lux est exemplo, cibus est dum pascit egenos, Vnccio dum populis dulcia verba serit. Hoc oleo, testante Dauid, Cristus fuit vnctus, Vnguine leticie cum pater vnxit eum: Non vnguntur eo qui culpam Simonis equant, Qui vendunt vel emunt, nec sacra gratis habent: 1190 Exulat hic de plebe dei qui peccat in istis, Tales nam pellit Cristus ab ede sua.

=Hic loquitur qualiter signa Anticristi in Curia Romana precipue ex auaricia secundum quosdam apparuerunt.=

Cap^m. xiiii. Plura locutura mens deficit ipsa timore, Labitur exanguis et tremefacta silet; Huius enim vicii michi tangere si licet vlla, Testis erit Cristus Romaque tota simul. Roma manus rodit non dantes, spernit et odit, Donum pro dono sic capit omnis homo. Non est acceptor personarum deus, immo Gracior intendit actibus ipse viri; 1200 Gracia set nostra tantum quos mundus in auro Ditat, non alios accipit illa viros. Qui precium ponit diues preciata reportat Munera, nam tali curia tota fauet: Assumens oleum secum non intrat ibidem, Aurea ni valeat vngere gutta manum: Copia nil morum confert vbi deficit aurum, Nam virtus inopum nulla meretur opem. Auro si pulses, intrabis, et illud habebis Quod petis, et donum fert tibi dona tuum: 1210 Si tibi vis detur large, da munera larga, Nam si pauca seras, premia pauca metes. Quid faciet sapiens? stultus de munere gaudet. Dicat ad hec clerus, qui sapit ista magis.[395] Munera, crede michi, capiunt hominesque deosque, Placatur donis maior in orbe datis: Set cum pro mundo tribuat sua munera Simon, Promotus Cristi non erit inde sui. Vt veniant ad aquas sicientes sponte citauit Cristus, et ecce suo fonte cibauit eos; 1220 Fontibus et nostris siciens non hauriet vllus Absque lucri pretio, quod dabit ipse prius. Vendere quid pro quo modus est quem curia nostra Seruat, et auxilio Simonis ipsa viget: Curia nostra virum nouit sine munere nullum, Set redit in vacuis euacuata manus. Dum dare vult laicus, precellit Theologiam; Si des dona michi, dona rependo tibi: Marcus, Matheus, Lucas, si nulla, Iohannes, Dona ferant, perdunt que sibi dona petunt: 1230 Si veniat famulus mundi, viget ipse receptus, Si famulus Cristi, nemo ministrat ei. Si veniat pauper, musis comitatus Homeri, Et nichil attulerit, pauper vt ante redit: Si nouus Augustinus ibi peteret, nec haberet Quod daret ipse prius, transiet ipse vagus. Construit atque legit laicus, bene cantat, in auro; Si dare sufficiat, stat bene quicquid agit. Qualis enim pietas hec est discernite vosmet, Aut si iusticia iura tenebit ita. 1240 Si labat ecclesia declinans forte per istos, Summus eam releuet de pietate sua, Confundens hereses et que sunt scismata tollat, Ne quis Cristicolas perdere possit oues: Vnanimes redeant tibi, te miserante, redemptor, Quos pax, quos pietas, quos liget vna fides. Anticristus aget que sunt contraria Cristo, Mores subuertens et viciosa fouens: Nescio si forte mundo iam venerat iste, Eius enim video plurima signa modo. 1250 Petri que titubat nauem prius erige, Criste, Quam pereat, nec eam fastus in orbe voret.

=Hic loquitur secundum commune dictum, qualiter honores et non onera prelacie plures affectant, quo magis in ecclesia cessant virtutes, et vicia multipliciter accrescunt.=