The complete works of John Gower, volume 4
Part 19
Cap^m. vii. Semper in aduersis est virtus maior, et ecce Lumen in obscuro clarius esse solet. Nobile vincendi genus est paciencia; vincit Qui patitur; si vis vincere, disce pati. 410 Armiger ipse tuus et signifer est tibi Cristus, Si simplex fueris et pacienter agas. Ense manu, iaculis, aliis pugnare iubetur, Nos pugnare fide, spe, pietate decet. In seruum domini nichil hostis iuris habebit, Ordine seruato causa fauebit ei: Sic cum doctrinis fueris completus honestis, Tunc hostes poteris inde fugare tuos. Vt sis sublimis meritis accinctus in hostes, Scripture iaculis hostica tela fugas. 420 Pro nobis pugnet Ysaïas cum Ieremia, Cum Daniele Iohel, cum Samuele Dauid; Lex euangelii, vox Pauli, sermo prophete, Tres michi sunt testes, nostra stat vnde salus. Cogitat ecce Dauid domino fundare, set audit A domino, templum, ‘Non fabricator eris: Es vir sanguineus, ideo dignum michi templum Sanguine fedatus tu fabricare nequis.’ Sanguinis effusor, amplectens crimina mundi, Ex bellis templum non valet esse dei: 430 Ecclesie sancte talis non erigit edem, Nec sacre fidei collocat ipse domum. Est nam mors odium, sicut scriptura fatetur; Qui fratres odit est homicida sui: Quomodo nos igitur, plebis de sanguine tincti, Altaris famuli possumus esse dei? Peccantis Cristus vult vitam, nec moriatur, Set conuertatur, viuat vt ipse deo: Et nos pro mundi rebus iugulamus in ense, Quos Cristi sanguis viuere fecit, eos. 440 Quas statuit Cristus leges fuerant pietatis, Nec peciit mundi quid nisi corda sibi; Non cordis carnem, set quam dileccio mentem Prestat, et has leges vendicat esse suas: Nos tamen econtra cum sanguine carnea corda Poscimus, vt nostra sit magis ira fera. Nescio si mundum sub guerra vincere tali Possumus; hoc reputo, displicet illa deo: Namque malignantis deus ecclesiam magis odit, Subque manu tali prospera nulla sinit. 450 Virtutem dat eis, qui mundum vincere norunt, Ipsa fides Cristi fratris et intus amor. Fratris amor pacem confirmat, federa seruat, Stringit amicicias continuatque fidem:[375] Fratris amor nescit aliena sitire, nec vmquam Que sua sunt querit, nec scit habere suum: Fratris amor ledi non vult nec ledere querit, Nec queritur, nec dat vnde queratur homo. Augens merorem male vindicat ipse dolorem, Dum pugnat clerus obstat et ipse deus: 460 Nam mundanus amor premit omni tempore quosque, Set diuina manus seruat ab hoste suos.[376] Prima dei timor est sapiencia, prima salutis Est via, lux prima premia prima parans: Federe perpetuo timor amplexatur amorem, Quem sibi consimili federe iungit amor. Vna nequit virtus alia virtute carere, Nam timor est et amor connumeratus idem: Est pater, hinc amor est; est iudex, inde timetur; Et timor hic et amor comoda multa ferunt. 470 Non timor est serui set nati, suppliciumque Non parit, immo parat premia magna viro. Omnis amans Cristum timet illum; qui timet ipse Non facit excessum, prouocet vnde ~deum~: Hic amor inspirat hominem discernere celum, Iudicat et mundi gaudia vana fore. Est igitur mirum, modo quod discordia cleri Non se pacificat huius amoris ope. Litera sacra docet, virtus quod amor placet omnis, Et non mundanus ambiciosus honor; 480 Namque suos mundus dilectores magis arcet, Et minus in fine commoditatis habent. In veteri lege nullas habuere Leuite Terras, nec mundus sollicitauit eos; Immo deo soli plebis pro pace vacare Est et non alia sollicitudo sua. Non est ergo bonum mundanas sumere guerras, Cum deus est mitis et bona pacis amat.
=Hic tractat eciam qualiter non decet prelatos contra populum Cristianum ex impaciencia aliqualiter bella mouere; set tantum ex precibus, deo mediante, absque ire impetu omnem mundi deuincant[377] maliciam.=
Cap^m. viii. Inuoluens mentem meditando me stupor angit, Cristi doctrina quam pietosa fuit; 490 Omne quod est pacis instruxit regula Cristi, Quicquid et est belli nostra cupido mouet. Ponit et opponit racio michi de racione, Qualiter ex clero bellicus vnus erit. Plures sunt cause, quod non ita fiat, et inde Cristus in exemplum plurima verba docet: Et si pro mundo fiat, sapiencia mundi Arguit econtra, si videatur opus: Nam dum pacifici fuerant nec honoris auari, Omnis tunc requies glorificabat eos. 500 Si mundana decet mundanos bellica pugna, Longius a clero sit tamen ille furor: Que prosunt aliis, aliis nocuisse probantur, ~Quod~ facit hunc stare, corruet alter eo: Non bene conueniunt laicis misteria cleri, Nec clero laici conuenit arma sequi. Bella gerant alii, regat et paciencia clerum, Quique tubis resonant, nos tacuisse decet. Quo leuius cessit cuiquam victoria belli, Victoris tanto gloria maior erit. 510 Non hiis, qui poterunt ex verbo cuncta ligare, Expedit vt ponant quomodocumque manus: Non opus est armis, vbi vox benedicta triumphat; Qui vincit precibus, est sibi guerra nichil: Quem deus in tanto promouit munere clerum, Sollempnes satis est voce mouere preces.[378] Qui sibi vult pacem, paciens in pace quiescat; Non grauat hunc mundus quem iuuat ipse deus: Quo casu queris, tibi respondere tenebor: Qui bellator erit, bella parantur ei. 520 O quam perduros habet impaciencia fines, Vnde solet preceps exitus esse grauis. Impetus, vt memini, grauis est deformiter illis, Quos sine iure dei propria iura regunt; Stultaque multociens nocuit vexacio stulto, Qui proprio capiti fine refundit onus: Cumque suas vires quis vult preponere Cristi Viribus, et bellum vincere credit eis, Tanto debilior erit, et cum sic superare Se putat, en victus subditur ille prius. 530 Vult implere viam Balaam, set trita flagellis Et diuina videns tardat asella viam: Quod sibi sic hominis habet impetuosa voluntas, Denegat effectus commoditatis opus. Quam variis vicibus humane res variantur, Hoc docet expertus finis vbique rei:[379] Quam minima causa magnum discrimen oriri Possit, ab effectu res manifesta docet. Rebus in aduersis opus est moderamine multo, Nec decet in grauibus precipitare gradum: 540 Micius in duris sapiens Cato mandat agendum, Nam nimis accelerans tardius acta facit: Rebus in ambiguis quociens fortuna laborat, Plus faciet paciens quam furor ille potest. Talia rite docet, aliis dum predicat, ecce Clerus, et econtra sic quasi cecus agit.[380] Turpia doctorem fedant, cui culpa repugnat, Nec sibi quid longo tempore laudis erit. Nos nisi prosperitas nichil excusare valebit, Quam constat nimiam nos tenuisse diu: 550 Extitit in letis minor et sollercia nobis, Cernere nec cecos nostra cupido sinit. Copia multociens hominem defraudat inanem, Atque magis plenum causat habere famem. Quam fuerat requies nuper sine crimine clero Dulcis, amara modo sollicitudo docet. Casibus in letis magis est metuenda voluptas, Sepius in vicium que vaga corda ruit: Casibus in letis quam sit vicina ruina, Et lapsus facilis, nemo videre potest. 560 Non reputet modicum modico contenta voluntas,[381] Res de postfacto que fuit ante docet: Nec magnum reputet quisquam, quin tempore quouis Fortuito casu perdere possit idem. Discant precipites et quos mora nulla retardat, Ne nimis accelerent in sua dampna manus: Hoc docet in clero magis experiencia facti, Quod mundana nichil cura valoris habet. Est homo iumentis similis, qui fulget honore Vanus, et ignorat quid sit honoris onus. 570 Est honor ille deo, puto, quando superbia mentem Non grauat, immo dei debita iura tenet. ‘Qui mecum non est, hic contra me reputatur, Collector sine me spersor inanis erit’: Hec sunt verba dei, cuius de pondere legis Addit vel minuit lex positiua nichil.
=Hic tractat quod, sicut non decet dominos temporales vsurpare sibi regimen in spiritualibus, ita non decet[382] cleri prelatos attemptare sibi guerras et huiusmodi temporalia, que mundi superbia et auaricia inducunt.=
Cap^m. ix. Anulus et baculus sunt ius papale sequentes, Quos velut in signum spirituale tenet; Cesaris et ceptrum mundi sibi signat honorem,[383] Quo quasi mundane res famulantur ei. 580 Papa colens animas has dampnat viuificatque, Corpora set Cesar subdita iure regit. Non licet vt Cesar animas torquere valebit, Nec de posse suo res tenet illa sibi; Nec decet ex guerris hominum quod papa fatiget Corpora, namque sibi non tenet illud opus: Quisque suum faciat factum, pro quo venit ille, Saltem qui pondus tam capitale gerit. Qui tenet hic animas sub cura, celsior extat, Et gradus anterior glorificabit eum. 590 Quicquid agit papa, licet, vt status ille fatetur, Errat persona, non status ille tamen: Nam sacer ille status mundum transcendit, et eius Celorum claues dextera palma gerit. Hinc aperitque polum, tetram quoque claudit abissum,[384] Que super aut subtus sunt, sua iura colunt; Quod ligat est firmum, quod soluit eritque solutum, Posse suum nostris sic animabus habet. Cesaris hec que sunt, lex vt reddantur eidem Vult, et vt illa dei sint tribuenda deo. 600 Cesaris est vt ei caput inclines, animamque Pape, sic proprium reddis vtrique suum: Cesar habere statum pape nequit, aut sibi papa Cesaris imperium non propriare potest. Cesaris hoc non est vt spiritualia temptet, Nec decet vt papa Cesaris arma gerat: Papa suum teneat Cesarque suum, quod vtrique Iura coequata stent racione rata. Si sibi presumat Cesar papalia iura, Hoc non papa sinit, immo resistit ei: 610 Ergo quid est bellum pape quod Cesaris extat? Nam deus ecclesie pacis amator erat. Set quia papa suis mundum scrutatur in armis, Inueniet similem quem petit inde modum: Opponis mundo, mundus respondet, et illam Quam sibi preponis rem dabit ipse tibi. Quos prius ecclesia fundauerat ipsa fideles,[385] Nunc magis impaciens dura per arma necat. Rusticus agricolam, miles fera bella gerentem, Rectorem dubie nauita puppis amat: 620 Cristus amat pacem, pax vendicat et sibi clerum, Clerus et ergo suos debet habere pios. Turpe referre pedem nec passu stare tenaci, Turpe laborantem deseruisse ratem; Turpius est Cristi pro mundo iura fugare, Qui statuunt bellum pacis adesse loco. Omnia regna quasi, Cristi que nomen invndat, Bella gerunt reprobis horridiora Gethis. Sufficeret tamen hoc, quod bella forent laicorum, Si non quod proprio clerus in ense ferat: 630 Quicquid agant laici, minus excusare valebo Clerum, quem Cristi regula pacis habet. Set bona que mundi fugitiua sunt velut vmbra,[386] Postposito Cristo, bella nephanda mouent. Quicquid in humanis sit spiritualiter actum, Clerus in officio clamat habere suo: Est et mundanis que maior gloria rebus, Vendicat hoc gladii proprietate sui. Sic modo fert clerus geminas quibus euolat alas, Illa tamen mundi plus placet ala sibi. 640 Sic piper vrtice mordacis semina miscent,[387] Dum clerus mundi sponsus adheret ei; Dumque tumens mundo clerus se miscet auaro, Quo doleat populus, fit magis egra salus. Non satis est illis populum vexare quietum, Set magnum bello sollicitare deum. Est ‘Non occides’ scriptum, set in orbe manentem Preualet hoc certum nullus habere locum. Est vbi dic ergo ius nostrum, nonne caducis Talibus in rebus quas retinere nequis? 650 Linea natalis matris de iure fatetur Heredem Cristum, qua fuit ortus, humi: Si quid in hoc mundo nobis proprium magis esset, Pars foret hoc Cristi que titulatur ei: Hanc tenet intrusor modo set paganus, ab illa Thesauris nostris nulla tributa feret. Nos neque personas neque res repetendo mouemus Bella viris istis, lex ibi nostra silet: Non ibi bulla monet, ibi nec sentencia lata Aggrauat, aut gladius prelia noster agit: 660 Que sua sunt Cristus ibi, si vult, vendicet ipse, Proque sua bellum proprietate ferat. Nos ita longinquis non frangimus ocia guerris, It neque pro Cristi dote legatus ibi; Set magis in fratres, signat quos vnda renatos, Pro mundi rebus publica bella damus. Mandatum Cristi clerus quod predicet extat, Et sibi sic lucrum spirituale gerat; Non lego quod mundi pro lucro clerus ad arma Procedat, set ibi parcat amore dei. 670 Sermo tamen cleri paganos nescit, vt illos Conuertat, nec eo se iuuat ipse lucro: Castra sibi que domos pocius lucratur et vrbes, Pro quibus, vt vincat, forcius arma mouet. Est sibi quod proprium, sic spirituale recusat, Torpet et improprie quo foret ipse vigil; Que tamen impropria Cristus sibi dixerat, ~illa~ Mundi terrena propriat ipse sua: Sic magis impropria propriat, propriisque repugnans Dispropriat clerus, que dedit acta deus. 680 Venit enim princeps huius mundi, famulatum Optinet et nostrum, fert quia grande lucrum. Cristi pauperiem mens nostra perhorret auara, Ocia ne nostri corporis ipsa premat; Nec sua cor mulcet humilis paciencia nostrum,[388] Hoc etenim nostra pompa superba negat: Nullus nos cinget nisi libera nostra voluntas, Cuius habet tenera ducere frena caro. Conditor est iuris qui spernere iura videtur, Nec tenet ipse vias, quas docet esse suas; 690 Crimina condempnat qui crimine primus habetur, Corripiens alios deteriora facit. Ipse suas maculas, qui noscere vult aliorum, Noscat, et emendet que sua culpa parat: Qui claues Petri gestaret vt ostia celi Panderet, illa viris claudit in orbe prius. Cum magis hoc penso, magis obstupefactus in illo Sum, nam lux quicquid predicat vmbra fugat: Vnius gustus infecit milia multa, Commaculantur eo cuncta sapore malo. 700 Sublimo residens dux prima superbia curru, Multa minans vultu, lumine, voce, manu: Subsequitur liuor, turba comitatus acerba, Pallida res, atra pestis, amara lues; Que solet et pietas peccata remittere vindex, Extat auaricia lucra caduca petens. Quam grauis est pestis, quam triste superbia nomen, Radix peccati, fons et origo mali! Fons fuit hec sceleris, tocius causa doloris, Virtutum morbus, saltus ad yma cadens, 710 Hospes auaricie, paupertas prodiga, fraudis Principium, fallax sensus, iniqus amor, Irrequies mentis, lis proxima, mortis amica, Perfida mens, racio deuia, vanus honor. Hec quasi de proprio sunt apropriata superbo, Heres et baratri primus habetur ibi: Hoc capitale malum quo regnat egens caput omne Conficit, et caude par facit esse sue. Hoc caput est rerum viciis seruire coactum, Liber homo didicit hoc graue ferre iugum; 720 Non illud domini, quod dicitur esse suaue, Immo quod imposuit invidus hostis ei; Non quo libertas perquiritur illa salutis, Set quod seruili condicione premit. Fabrica prima, decus primum, primatis honore Preditus, est prime perdicionis opus. Prodolor, heu! tante dic que sit causa ruine: Elate mentis motus origo fuit. O mens elata, presumpcio dira, superni Regis habere locum, iudicis esse parem, 730 Equarique suo factori, non imitari, Equiperare deum nec bonitate sequi! Expedit exemplis vt talibus euacuetur Fastus, et ex humili corde paretur opus. Incertum dimitte, tene certum, quia Cristi Actus erat pacis, bella nec vlla mouet. Si caput ecclesie delinquat ab ordine sacro, Ecce nephas capitis membra nephanda parat.
Ordo sacerdotum pro Cristi nomine guerras Non dedit, immo pati cum pietate solet. 740 Fustibus hii torti quemquam torquere recusant, Cunctaque sic vincunt, dum pacienter agunt; Inque bono vicere malum, quia Cristus eorum Dux fuit, et iustis iusta petita dabat. Quesiuit precibus bona spiritualia Petrus, Vicit et egregie sic sua bella prece: Hec fuit excelsi dextre victoria, cuius Viribus efficitur quicquid adesse cupit. Omnia namque pie moderatur, et omnia iusto Pondere perpendit, dum sua vota dedit: 750 Sic qui prospiceret Cristi meditans pietatem, Non tumidus fieret nec leuitate fluens. Non fuit argentum sibi dixit Petrus et aurum, Set preciosa magis dat sibi dona deus: Dixerat hic claudo quod surgat, surgit et ille, Ambulet et vadat, vadit et ipse statim. Nunc quid erit nobis? nam si vir postulet omnis Vt sic curemus, absque salute sumus. Non habet elatus animus, quo digna precetur, Molle cor; ad timidas dat deus immo preces. 760 Qui fuerat dulcis salibus viciatur amaris, Floriger et veris floribus extat inops. Auro magnifici sumus et virtutis egeni, Nam que sunt auri duximus illa sequi: Aurum si quis habet, satis ipsum constat habere, Est et in hoc mundo sic benedictus homo. Influit in cleri totus quasi mundus hiatum, Inque suas fauces aurea queque vorat: Vt tamen inde iuuet inopes, non paruula gutta Refluit, immo tenax propriat omne sibi. 770 Se dedit in precium Cristus pro munere plebi, Nos tamen ingrati nostra negamus ei. O caput ecclesie, reminiscere tempora Cristi, Si dedit exemplis talia sicut agis. Ipse redemit oues, a morteque viuificauit, Quas pietatis inops tu cruciando necas. Precipit ipse, vices per septem septuagenas Dimittat Petrus, parcat et ipse reis; Tu tamen ad primam gladio cum vindice culpam Percutis, et nullo parcis amore viro. 780 Ecce Rachel plorat nec habet solamina tristis, Dum genus ex proprio ventre reliquit eam. O genus electum, gens sancta, quid est quod auara Scandala iudiciis ponis in orbe tuis? Prodolor! ecclesie bona, que debentur egenis, Dissipat in bellis qui dominatur eis. Prodolor! a clero, pietatis iure remoto, Cauda fit ecclesie qui solet esse caput; Fitque salus morbus, fit vitaque mors, releuamen Lapsus, lex error, hostis et ipse pater. 790
=Hic querit quod, exquo prelati scribunt et docent ea que sunt pacis, quomodo in contrarium[389] ea que sunt belli procurant et operantur. Ad quam tamen questionem ipse subsequenter respondet.=