The complete works of John Gower, volume 4

Part 11

Chapter 113,256 wordsPublic domain

[126a] _These four lines (with picture below) are found here in_ CEG. L _has them later_, Lib. III. cap. i.

=Incipit Cronica que Vox Clamantis dicitur.=[127]

=In huius opusculi principio intendit compositor describere qualiter seruiles rustici impetuose contra ingenuos et nobiles regni insurrexerunt. Et quia res huiusmodi velut monstrum detestabilis fuit et horribilis, ~narrat~[128] se per sompnium vidisse diuersas vulgi turmas in diuersas species bestiarum[129] domesticarum transmutatas: dicit tamen quod ille bestie domestice, a sua deuiantes natura, crudelitates ferarum sibi presumpserunt.[130] De causis vero, ex quibus inter homines talia contingunt enormia, tractat vlterius secundum distincciones libelli istius, qui in septem diuiditur partes, prout inferius locis suis euidencius apparebit.=

=Incipit prologus libri Primi.=[131]

Scripture veteris capiunt exempla futuri, Nam dabit experta res magis esse fidem. Vox licet hoc teneat vulgaris, quod sibi nullum Sompnia propositum credulitatis habent, Nos tamen econtra de tempore preteritorum Cercius instructos littera scripta facit. Ex Daniele patet quid sompnia significarunt, Nec fuit in sompnis visio vana Ioseph: Angelus immo bonus, qui custos interioris Est hominis, vigili semper amore fauet; 10 Et licet exterius corpus sopor occupet, ille Visitat interius mentis et auget opem; Sepeque sompnifero monstrat prenostica visu, Quo magis in causis tempora noscat homo. Hinc puto que vidi quod sompnia tempore noctis Signa rei certe commemoranda ferunt. Visio qualis erat, quo tempore, cuius et anno Regis, in hiis scriptis singula scire potes. Scribentis nomen si queras, ecce loquela Sub tribus implicita versibus inde latet. 20 [Sidenote: Nota de nomine Iohannis Gower.[132]] Primos sume pedes Godefridi desque Iohanni,[133] Principiumque sui Wallia iungat eis: Ter caput amittens det cetera membra, que tali Carmine compositi nominis ordo patet. Tu tamen ad scribe laudem nil pone, sed illam[134] Concipe materiam quam tibi scripta dabunt. Nam nichil vt lauder scribam, curamque futuri[135] Nominis vt queram non meus actus habet. Quos mea terra dedit casus nouitatis adibo, Nam pius est patrie facta referre labor. 30 Quod michi flere licet scribam lacrimabile tempus, Sic quod in exemplum posteritatis eat.[136] Flebilis vt noster status est, ita flebile carmen, Materie scripto conueniente sue. Omne quod est huius operis lacrimabile, lector Scriptum de lacrimis censeat esse meis:[137] ~Penna madet~ lacrimis hec me scribente profusis,[138] ~Dumque feror studiis, cor tremit atque manus.~[139] Scribere cumque volo, michi pondere pressa laboris Est manus, et vires subtrahit inde timor. 40 Qui magis inspiciet opus istud, tempus et instans, Inueniet toto carmine dulce nichil. Si vox in fragili michi pectore firmior esset, Pluraque cum linguis pluribus ora forent,[140] Hec tamen ad presens mala, que sunt temporis huius, Non michi possibile dicere cuncta foret. Pectora sic mea sunt limo viciata malorum, Quod carmen vena pauperiore fluet. Poplice contracto restat grandis via Rome,[141] Et modico sensu grande libellus opus. 50 Sic veniam pro laude peto, mea namque voluntas Est bona, sit quamuis sensus ad acta minor. Adde recollectis seriem, mea musa, Latinis, Daque magistra tuo congrua verba libro. Sompnia vera quidem, quorum sentencia cordis Intima conturbat, plena timore canam:[142] Insula quem Pathmos suscepit in Apocalipsi, Cuius ego nomen gesto, gubernet opus.[143]

FOOTNOTES:

[127] _Title_ Incipit--dicitur CE _om._ GDL

[128] 4 narrat CE fingit GD

[129] 5 bestiarum species GD

[130] 7 sumpserunt E

[131] Prol. _Heading om._ L

[132] _margin_ No_ta_ de no_m_i_n_e Ioh_ann_is Gower CE No_ta_ nomen L Nomen compilatoris est Ioh_ann_es Gower vt p_atet_ in his t_ri_bus v_er_sib_us_ T _om._ GD

[133] 21 Godefri des atq_ue_ D

[134] 25 adscribe EL ascribens D

[135] 27 nil vt laudes D nichil vt laudes L

[136] 32 Sicq_ue_ DL

[137] 36 censeat C sensiat GEH₂ senceat T senciat D(_p. m._)L

[138] 37 Penna madet C (_ras._) E Sepeque sunt GDLTH₂ hec] de D

[139] 38 _Text_ C (_ras._) E Humida fit lacrimis sepeque penna meis GDLTH₂

[140] 44 fauent DH₂

[141] 49 confracto DLH₂

[142] 56 conturbat D conturbant CEGLT

[143] 58 Huius ergo DL

=Hic declarat in primis sub cuius regis imperio, in quibus eciam[144] mense et anno, ista sibi accidencia, cuius tenor subsequitur, contingebat.[145] Commendat insuper, secundum illud quod esse solebat, fertilitatem illius terre[146] vbi ipse tunc fuerat, in qua, vt dicit, omnium quasi[147] rerum delicie pariter conueniunt. Et loquitur vlterius de amenitate temporis, necnon et de diei serenitate, que tunc tamen sompnium nimis[148] horribile precedebant.=

=Incipit liber Primus.=

Cap^m. i. Contigit vt quarto Ricardi regis in anno, Dum clamat mensem Iunius esse suum, Luna polum linquens sub humo sua lumina condit, Sponsus et Aurore Lucifer ortus erat; Surgit ab occasu noua lux, Aurora refulget Orbis ab occidua parte, paritque diem; Luce diem reparat mirandaque lumina prebet, Dum fuga dat noctem, luxque reuersa diem. Clara repercusso radiabant lumina Phebo, Et facies celi leta refulsit humo: 10 Splendida mane videt pulsis Aurora tenebris, Quam spectans hilarem quisquis in orbe colit:[149] Purpureas splendore fores et plena rosarum Atria glorificat de nouitate sua. In curru Phebus claris rutilante smaragdis Estuat in Cancro feruidus igne nouo. Omnia fecundat, nutrit, fouet, auget, habundat, Cunctaque viuificat, que mare, terra creat. Que melius poterant ornant redolencia currum,[150] Gloria, lux renitens, splendor et omne decus. 20 Aureus axis erat, nec temo fit alter ab auro,[151] Splendet et in curuis aurea pompa rotis. Per iuga gemmatus argenteus ordo choruscat, Crisolitis radios prebuit vnde suos; Ignitique suum currum post terga vehentes Aera discurrunt celsitonantis equi. Purpurea residens velatus veste refulsit, Cuius in aspectu secula cuncta patent. Ante suum solium gradiuntur quatuor anni Tempora, que variis compta diebus erant: 30 Tunc tamen a dextris stetit alba propinquior estas Serta gerens, et eam cuncta creata colunt. Omnia tunc florent, tunc est noua temporis etas, Ludit et in pratis luxuriando pecus. Tunc fecundus ager, pecorum tunc hora creandi, Tunc renouatque suos reptile quodque iocos; Prataque pubescunt variorum flore colorum, Indocilique loquax gutture cantat auis; Queque diu latuit tunc se qua tollat in auras Inuenit occultam fertilis herba viam;[152] 40 Tuncque pruinosos mollitur Lucifer agros,[153] Inque suos pullos concitat ales opus. Tunc glacialis yemps canos hirsuta capillos Deserit, et placidi redditus orbis erat: Quicquid yemps operit gelido de frigore cedit, Et periunt lapse sole tepente niues. Arboribus redeunt detonse frigore frondes, Regnat et estatis pompa per omne nemus: Rore refudit humum, dat terre gramina, siluis Frondes, arboribus pomaque grata satis: 50 Mille fuit variis florum renouata coronis, Herbifer in cuius lege virescit ager. Flos sua regna petit, florumque coloribus amplus Ludit ager, que suus gaudia vultus habet. Iam legit ingenua violas sibi compta puella Rustica, quas nullo terra serente vehit. Tot fuerant illuc quot habet natura colores, Pictaque dissimili flore superbit humus: O quia digestos volui numerare colores, Nec potui, numero copia maior erat. 60 Orta fragrant clausis sicut paradisus in ortis Candida cum rubeis lilia mixta rosis: Deforis in campis stat primula cincta ligustris, Omnis et hec herba quam medicina probat: Herbarum vires fuerant, que semine, succo, Seu radice queunt ferre salutis opem: Purpureum viridi genuit de cespite florem, Quam natura suis legibus ornat, humus: Balsama, pigmentum, cum nardo cassia, mirra Cum gutta sedes hic statuere suas. 70 Purpuree viole, rosa rocida, candida semper Lilia certabant hunc habitare locum. Ille locus solus sibi vendicat omne quod aer, Quod mare, quod tellus, nutrit habetque bonum: Hic decus est orbis, flos mundi, gloria rerum, Delicias omnes, quas petit vsus, habet; Insitus arboribus, herbis plantatus, et omni Munere prepollens, que sibi poscit homo. Est alter paradisus ibi, nam quicquid habere[154] Mens humana cupit, terra beata parit, 80 Fontibus irriguis fecundus, semine plenus,[155] Floribus insignis fructiferisque bonis; Terraque cum rore dulces commixta vigores Concipit, et varia gramina nata fouet. Frondibus inde nemus vestitur, floribus ortus, Graminibus campus, seminibusque solum; Siluaque fronde suo renouatur, et omne virescit Pratum, quod lutea sorde subegit yemps. Mulcebant zephiri natos sine semine flores, Et calor a superis lucidus ornat humum. 90 Tempus et in volucres cantum fundebat, et altis Vocibus ex variis personat omne nemus: Semper idem repetens cuculus de gutture plano Clamat, et est testis temporis ipse noui: Nuncius Aurore modulans volutabat Alauda[156] Desuper, et summi cantat in aure dei; Turtur et ex viridi congaudens tempore fidum In maris obsequium cor vouet ipsa suum; Amissamque sue suplet Philomena loquele Naturam, que suis predicat acta notis:[157] 100 Concinit et Progne de virginitate sororis[158] Lesa, dum tanti sunt in amore doli. Milia mille sonant volucrum velut organa cantus, Et totidem flores lata per arua fragrant: Inter eos certant, ferat vtrum cantus ad aures Aut odor ad nares de bonitate magis:[159] Lis tamen ipsa ~pia fuit et discordia concors~, Dum meriti parilis fulsit vterque status. Cum natura sue legis dulcedine siluas Replet, et ex omni parte resultat auis; 110 Cum decus et florum vastos sic induit agros, Ac herbosa coma florida prata colit; Flat leuis in ramis resonans quam dulciter Eurus,[160] Dulcis et in ripa murmure plaudit aqua; Omneque sic animal placido de tempore gaudet, Piscis et ob solem fluminis alta petit; Non fuit hoc viuens, cui non renouata voluptas[161] Temporis ex aura dulciter huius erat. Talia cumque videns oculus letatur, et illa In thalamum cordis ducit ad yma viri; 120 Auris et auditu cordis suspiria pulsat, Quo Venus in iuuene poscit amoris opem. Ecce dies talis fuit, in qua tempus amenum Me dabat in lusum girouagare meum.[162] Omnia finis habet: aderat sic vespere tandem Cum solet occasus intitulare diem: Illa quieta dies solitas compleuerat horas, Dulcibus atque silent organa clausa notis: Merserat in tenebris nox feruida lumina solis, Et sopor ad lectum strinxerat ire virum: 130 Deficiente die tunc flexi corpus ad ymum, Quo lassata solet membra fouere quies. Tristia post leta, post Phebum nebula, morbi Tempora post sana sepe venire solent: Non ita clara dies fuerat transacta per ante, Quin magis obscura noctis ymago venit. Ecce tegunt nigre latitancia sidera nubes, Aurea luna fugit, nox caret igne suo. Flexerat obliquo plaustrum temone Boetes, Nec via directa tunc fuit acta poli; 140 Infortunata set constellacio centrum Dissoluens rabide tartara misit humo. Prima quies aberat, nec adhuc mea lumina mulcet Sompnus, quem timide mentis origo fugat: En coma sponte riget, tremit et caro, cordis et antrum[163] Soluitur, et sensus fertur ad instar aque; Sic magis assidua iactatus mente reuolui, Quid michi tam subiti causa timoris erat: Sic lecto vigilans meditabar plura, que mentem Effudi, variis corde vagante modis. 150 Tempus erat quo cuncta silent, quo mente sopita In vaga nonnulla sompnia corda ruunt; Set neque sompnus adhuc neque sompnia me laquearunt, Dum pauor ex subito spondet adesse malum. Noctis erat medium, grauis et palpebra querelas Ponderat ex oculis, set mora tardat opem. Sic vigil in curis consumpsi tempora noctis, Nescius ex quali sorte propinquat opus: Tempora preterita vidi, metuique futura; Tandem sic oculos clauserat vmbra meos. 160 Sic, vbi decepte pars est michi maxima noctis Acta, subit subito lumina fessa ~sopor~: Exiguam subii requiem, dum Lucifer ignem[164] Prouocat Aurore, sompnia tuncque fero.

=Hic incipit sompnium, vbi quodam die Martis dicit se varias vulgi turmas vidisse, quarum primam in similitudinem asinorum mutari subito speculabatur.=

Cap^m. ii. [165]Dumque piger sompnus inmotos fixerat artus,[166] Iam fuerat raptus spiritus ipse meus: Vt flores legerem me campis ire putabam, Quando suam propriam Mars colit ipse diem. Nec michi longa via fuerat, dum proxima vidi Innumerabilia monstra timenda nimis, 170 Diuersas plebis sortes vulgaris iniquas Innumeris turmis ire per arua vagas: Dumque mei turbas oculi sic intuerentur, Miror et in tanta rusticitate magis, Ecce dei subito malediccio fulsit in illos, Et mutans formas fecerat esse feras. Qui fuerant homines prius innate racionis, Brutorum species irracionis habent: Diuersas turmas diuersaque forma figurat, Quamlibet et propria condicione notat. 180 Sompnia pondus habent, hinc est quod mira reuoluam, Vnde magis vigilans sum timefactus adhuc. Elatos asinos subita nouitate rebelles Vidi, nec frenis quis moderauit eos; Viscera namque sua repleta furore leonum Extiterant predas in repetendo suas. Perdidit officium capitis sine lege capistrum, Dum saltant asini cuncta per arua vagi; Terruit en cunctos sua sternutacio ciues, Dum geminant solita voce frequenter yha. 190 Sunt onagrique rudes asini violenter, et omnis Que fuit vtilitas vtilitate caret. Amplius ad villam saccos portare recusant, Nec curuare sua pondere dorsa volunt; Set neque rurales curant in montibus herbas, Ammodo set querunt deliciosa magis; A domibus alios expellunt, ius et equorum Iniuste cupiunt appropriare sibi. Presumunt asini gemmatis ammodo fungi Sellis, et comptas semper habere comas: 200 Vt vetus ipse suam curtam Burnellus inepte Caudam longari de nouitate cupit, Sic isti miseri noua tergaque longa requirunt, Vt leo de cauda sint et Asellus idem. Pelle leonina tectum se pinxit Asellus, Et sua transcendit gloria vana modum: Cauda suo capiti quia se conferre nequibat, Contra naturam sorte requirit opem. Attemptant igitur fatui, poterint vt aselli[167] Quod natura vetat amplificare sibi: 210 Quam sibi plantauit caudam qui contulit aures Non curant, set eam vilius esse putant. Voluere plura solet animi meditacio stulta, Que magis impediunt quam sua vota ferunt: Omnes stulticia stultis innata dolores Parturit, et finem prestat habere malum. Magnos magna decent et paruos parua, set illi, Qui sunt de minimis, grandia ferre volunt. Mens oritur subito, diuturnos que parat actus, Incipit et leuiter que sine fine grauant: 220 Sic asini fatui, quos fastus concitat, omni Postposita lege condita iura negant. Hos intemperies sic aeris inficiebat, Quod transformati sunt quasi monstra michi: Auribus in longis potui quos noscere dudum In frontis medio cornua longa gerunt. Ille biceps gladius non scindit forcius illis, Vulneris atque noui fusa cruore madent. Qui de natura pigri tardare solebant, Precurrunt ceruis de leuitate magis. 230 Nonne leui saltu vincit Leopardus Asellum?[168] Tunc tamen ad saltum vicit Asellus eum.[169] Longior in cauda fuerat tunc vilis Asellus Quam fuit insignis, prodolor! ipse leo. Quicquid velle iubet asinorum legis habebat Vires, et nouitas ius vetus omne fugat. Vt stolidos tamen atque rudes hos mos asininus Signabat, quod eis nil racionis erat: Et quia sic fatuos vidi timui magis ipsos, Nec dabat vlterius pes michi fidus iter. 240

=Hic dicit se per sompnium secundam vulgi turmam in boues vidisse mutatam.=

Cap^m. iii. Cum quibus ecce boues veniunt quos cuspide nullus Pungere tunc ausit, immo timebat eos: Contra iura bouis bos spernit habere bubulcum, Ammodo nec duci de nouitate sinit. Cornutando furit hodie bos qui fuit heri Per cornu leuiter ductus vt arua colat: Qui fuerant domiti nuper, modo fronte minaci Cornibus elatis debita iura negant: Amplius ex aratro se dicunt nolle iugari, Colla set erecta libera ferre volunt: 250 Ammodo non comedunt paleas neque stramina grossa, Est vbi set granum de meliore petunt. Sic transformatas formas natura reliquit, Et monstris similes fecerat esse boues; Vrsinosque pedes caudas similesque draconum Gestant, quo pauidus omnis abhorret eos: Sulphureas flammas emittunt oris ab antro, Quas, vbi disperse sunt, aqua nulla fugat: Sit lapis aut lignum, fuerit set quicquid ab estu[170] Tactum, comminuens ignea flamma vorat. 260 Hec armenta nequit aliquis defendere pastor, Quin magis in dampnum ruris et vrbis agunt. In Colchos thauri, quos vicit dextra Iasonis,[171] Non ita sulphureis ignibus ora fremunt, Quin magis igne boues isti crepitancia tecta Incendunt, que suis flatibus illa cremant. Non Minos taurus, quem Neptunus dedit illi, Sic nocuit campis, dum furibundus erat, Quin magis arua boues isti vastant, et in vrbe Horrida rite suo dampna furore parant. 270 Nessus et in tauri specimen mutatus et armis Victus ab Eacide, dum sibi bella mouet, Tam neque Centauri nec et ipse ferox Minotaurus Hoc metuenda viris tempore bella dabant, Quin magis ecce boues isti violenter aratra Linquentes, hominum constituere necem. Arma sui vacuos operis dispersa per agros Linqunt, nec solitum ius sibi vomer habet; Ecce iacent rastri, sic sarcula sicque ligones, Buris, trabs, crapulus sunt neque restis eis;[172] 280 Nil iuga, nil torquis, nichil aut retinacula prosunt, Nil sibi paxillus, temo vel ansa iuuant: Vsus abest aratri, vacat et dentale relictum, Nec sua tunc crates debita ferre sinunt: Currus et auriga cessant, cessatque carecta, Que nichil vlterius vtilitatis habent: Agricoleque bonis iter vnum legibus absque Restat, et indomiti sunt racionis idem. Sic, vbicumque vides, campi cultore carentes, Vastaque, que nemo vendicat, arua iacent: 290 Expectant frustra promissas horrea messes, Annua si talis regula seruet agros. Bos leo, bos pardus, bos vrsus, set bouis ipsum Constat naturam non meminisse suam. Sic ego pestiferos errare boues quia vidi Indomitos sulco, mens mea mota fuit. Prodolor! o! dixi, cessabit cultus agrorum, Quo michi temporibus est metuenda fames.

=Hic dicit se per sompnium terciam vulgi turmam in porcos vidisse transmutatam.=

Cap^m. iiii. Sompnus adhuc creuit, et lassos occupat artus, Auget et vlterius sompnia plura michi. 300 Cristatos porcos, furiosos, demone plenos, Post ea percepi stare frequenter ibi:[173] Associata simul fuit horum concio multa, Aera stercoribus inficiendo suis. Porculus en porcum furiens et aperculus aprum Consequitur, nec eos amplius artat ara. Federa cum socio dat verres iuncta nefrendo, Vt magis euertant congradiuntur humum; Scropha que Sus sociam porcam sibi consociarunt, Que magis vt noceant, plura maligna mouent. 310 Inmundos porcos sic vidi ledere mundum, Vix quod erat mundus tutus vt obstet eis: Non erat aque bladis hominum porcarius vllus, Qui tunc de solito more fugauit eos; Non erat in nares torques qui posset eorum Ponere, quin faciunt fossa timenda nimis; Nullus et hirsuta nexus constringere colla Tunc potuit, set eis omne licebat iter. Deuia natura sic errat ab ordine, mores Porcus quod porci non habet, immo lupi. 320 Inter eos aper vnus erat quem Kancia duxit;[174] Terra sibi similem ducere nulla potest. Emicat ex oculis, spirat quoque pectore flammas, Cuius ab igne procul vix fuit vna domus: Fulmen ab ore volat, vrbis afflatibus ardet,[175] Ac elephantinis dentibus arma parat: Feruida cum rauco latos stridore per armos Spuma, set humano sanguine mixta, fluit; Stridentemque nouo spumam cum sanguine fundit, Quem fera de iugulo plebis in arua ruit: 330 Que ferit ex capite fortissima subruit ipse, Preualet insultus vincere nemo suos: Erigit ad bellum se signifer horrida ceruix, Inque furore suo tigridis instar habet; Et sete rigidis similes hastilibus horrent, Que magis inferni noxia signa gerunt. Sicut onusta carecta fremit, seu frendet aquarum Cursus, sicque suus murmura passus habet: Hec fera crescentes segetes proculcat in herba, Et cererem paleas triuerat inque leues. 340 Creuit aper quod eo maiores herbida monstro Educat agrestes pascua nulla feras. Non locus est tutus in quem fera tanta minatur, Sit nisi celestis, quo mala ferre nequit. Ira fere mota furias excedit abissi, Cuius in aduentu patria tota fremit: Ex aquilone tamen verres venit alter, et apro Conuenit, vt pariter fossa parare queant. Tegia silua ferum talem non protulit aprum,[176] Quamuis in Archadia maximus ille fuit: 350 Non ita commouit in montibus Herculis iram, Gentibus aut aliis obstitit ipse viis, Quin magis hii porci, per sompnia quos ego vidi, Dampna ferunt variis milia mille modis. Non aper ille ferox, agitabat quem Meleager In nemorum latebris, tam violentus erat, Quin magis in porcis furit et violencius istis Ira nocet, que suis dentibus arma parat. Nil sedimen vel amurca placet, nichil atque segistrum Confert, vt dictis sint alimenta feris; 360 Non siliquas silue quercinas aut sibi glandes Querunt, set rapiunt que meliora vident; Spisse nil feces, aqua nec communis eorum Sufficit ad potum, set bona vina vorant. Rustica natura, dum fert incognita vina, Mortuus vt truncus ebrietate iacet: Sic gula porcorum viguit, quod in vrbe quietos Vix poterat proprios diues habere cibos. Amplius hospicium porcorum non ara fertur, Sordidus aut puluis lectus habendus eis: 370 Immo sua sorde calcarunt regia tecta, Vrbis et in medio nobiliora petunt. Nuper deformes modo transformantur, et illos Qui fuerant porci forma superba colit: Vt leo qui rugit fuerat grunnitus eorum, Ad quorum sonitus concutit Eccho nemus. Hii fuerant porci, maledictus spiritus in quos Intravit, sicut leccio sancta refert.

=Hic dicit se per sompnium quartam vulgi turmam in canes vidisse mutatam.=