The complete works of John Gower, volume 4

Part 10

Chapter 103,257 wordsPublic domain

Cap^m. xxi. Hic loquitur de consueta presbiterorum voluptate, et qualiter hii stipendia plebis ex conuencione sumentes, indeuote pro mortuis orando non se debite ad suffragia mortuorum exonerant.

Cap^m. xxii. Hic tractat causam, quare accidit quod laici, quasi iuris amici, luxurie [98]presbiterorum consuetudinem abhorrentes, eam multociens castigantes grauiter affligunt.

Cap^m. xxiii. Hic scribit contra hoc quod aliqui presbiteri dicunt, qualiter ipsi in carnis luxuriam committendo non grauius hominibus laicis deum offendunt.

Cap^m. xxiiii. Hic describit qualiter omnia et singula que sacerdocii concernunt officium magne virtutis misteria designant. Et primo dicet de vestibus sacerdotalibus ex vtraque lege ob diuinam reuerenciam competenter dispositis.

Cap^m. xxv. Hic loquitur qualiter sacrificia de veteri lege altari debita fuerunt in figura ad exemplum nunc noue legis presbiterorum: dicit ~vlterius~ qualiter ~eciam ex~ vtraque lege sacrificantes altari debent esse sine macula.

Cap^m. xxvi. Hic loquitur quod etas sufficiens, priusquam gradum sacerdocii sibi assumat, in homine requiritur: loquitur eciam de suorum rasura pilorum, et dicit quod talia in signum mundicie et sanctitatis specialiter presbiteris conveniunt. Dicit vlterius quod presbiteri a bonis non debent esse operibus ociosi.

Cap^m. xxvii.[99] Hic loquitur de presbiterorum dignitate spirituali, et qualiter hii, si bene agant sua officia, plus aliis proficiunt; sinautem, de suis malis exemplis delinquendi magis ministrant occasiones.

Cap^m. xxviii. Postquam dixit de errore illorum qui inter seculares sacerdocii ministerium sibi assumpserunt, intendit dicere secundum tempus nunc de errore scolarium, qui ecclesie plantule dicuntur.

Cap^m. xxix. Hic querit causam, que scolarium animos ad ordinem presbiteratus suscipiendum inducit: tres enim causas precipue allegat; tractat eciam de quarta causa, que raro ad presens contingit.

=Expliciunt Capitula libri tercii.=

=Incipiunt Capitula libri Quarti.=

Cap^m. i. Exquo tractauit de errore Cleri, ad quem precipue nostrarum spectat regimen animarum, iam intendit tractare de errore virorum Religiosorum. Et primo dicet de Monachis et aliis bonorum temporalium possessionem optinentibus: ordinis vero illorum sanctitatem commendans, illos precipue qui contraria faciunt opera redarguit.

Cap^m. ii. Hic loquitur de Monachis illis, qui contra primi ordinis statuta abstinencie virtutem linquentes delicacias sibi corporales multipliciter assumunt.

Cap^m. iii. Hic loquitur qualiter modus[100] et regula, qui a fundatoribus ordinis primitus fuerant constituti, iam nouiter a viciorum consuetudine in quampluribus ~subuertuntur~.

Cap^m. iiii. Hic loquitur de Monachis illis, qui contra primitiua ordinis sui statuta mundi diuicias ad vsus malos, suo nesciente preposito, apropriare sibi clanculo presumunt.

Cap^m. v. Hic loquitur qualiter monachi extra claustrum vagare non debent.

Cap^m. vi. Hic loquitur de monachis illis, qui non pro diuino seruicio, sel magis pro huius mundi honore et voluptate, habitum sibi religionis assumunt.

Cap^m. vii. Hic loquitur qualiter paciencia vna cum ceteris virtutibus a quibusdam claustris, viciis supervenientibus, se transtulerunt.

Cap^m. viii. Hic loquitur quod sicut monachi ita et errantes canonici a suis sunt excessibus culpandi.

Cap^m. ix. Hic loquitur qualiter religiosi male viuentes omnibus aliis infelicissimi existunt.

Cap^m. x. Hic loquitur qualiter vnusquisque qui religionis ingredi voluerit professionem, cuncta mundi vicia penitus abnegare et anime virtutes adquirere et obseruare tenetur.

Cap^m. xi. Hic loquitur qualiter religiosi consorcia mulierum specialiter euitare debent.

Cap^m. xii. Hic tractat quasi sub compendio super hiis que in religionis professione secundum fundatorum sancciones districcius obseruanda finaliter existunt.

Cap^m. xiii. Hic loquitur vlterius de mulieribus illis, que in habitu Moniali sub sacre religionis velo professionem suscipientes ordinis sui continenciam non obseruant.

Cap^m. xiiii. Hic loquitur qualiter ordinarii ex sua visitacione, qua mulieres religione velatas se dicunt corrigere, ipsas multociens efficiunt deteriores.

Cap^m. xv.[101] Hic loquitur de castitatis commendacione, que maxime in religione mulieribus convenit professis.

Cap^m. xvi. Postquam tractauit de illis qui in religione possessoria sui ordinis professionem offendunt, dicendum est iam de illis qui errant in ordine fratrum mendicancium; et primo dicet de hiis qui sub ficte paupertatis vmbra terrena lucra conspirantes quasi tocius mundi dominium subiugarunt.

Cap^m. xvii. Hic loquitur de fratribus illis, qui per ypocrisim predicando populi peccata publice redarguentes, blandiciis tamen et voluptatibus clanculo deseruiunt.

Cap^m. xviii. Hic loquitur de fratribus illis, qui propter huius mundi famam, et quod ipsi eciam, quasi ab ordinis sui iugo exempti, ad confessiones audiendas digniores efficiantur, summas in studio scole cathedras affectant.

Cap^m. xix. Hic loquitur qualiter isti fratres inordinate viuentes ad ecclesie Cristi regimen non sunt aliqualiter necessarii.

Cap^m. xx. Hic loquitur qualiter isti fratres inordinate viuentes[102] ad commune bonum vtiles aliqualiter[103] non existunt.

Cap^m. xxi. Hic loquitur de fratribus illis, qui incautos pueros etatis discrecionem non habentes in sui ordinis professionem attractando colloquiis blandis multipliciter illaqueant.

Cap^m. xxii. Hic loquitur de Apostazia fratrum ordinis mendicancium, precipue de his qui sub ficta ypocrisis simplicitate quasi vniuersorum Curias magnatum subuertunt, et inestimabiles suis ficticiis sepissime causant errores.

Cap^m. xxiii. Hic loquitur qualiter isti fratres mendicantes mundum circuiendo[104] amplioresque querendo delicias de loco in locum cum ocio se transferunt. Loquitur eciam de superfluis eorum edificiis, que quasi ab huius seculi potencioribus vltra modum delicate construuntur.

Cap^m. xxiiii. Hic loquitur qualiter, non solum in ordine fratrum mendicancium set eciam in singulis cleri gradibus, ea que virtutis esse solebant a viciis quasi generaliter subuertuntur. Dicit tamen quod secundum quasdam Burnelli constituciones istis precipue diebus modus et regula specialius obseruantur.

=Expliciunt Capitula libri quarti.=

=Incipiunt Capitula libri Quinti.=

Cap^m. i. Postquam dictum est de illis qui in statu Cleri regere spiritualia deberent, dicendum est iam de hiis qui in statu Milicie temporalia defendere et supportare tenentur. Et primo distinguit causas, ex quibus ordo Militaris cepit originem.

Cap^m. ii. Hic loquitur qualiter miles, qui in mulieris amorem exardescens ex concupiscencia armorum se implicat exercicio, vere laudis honorem ob hoc nullatenus meretur. Describit eciam infirmitates amoris illius, cuius passiones variis adinuicem motibus maxime contrariantur.

Cap^m. iii. Hic describit formam mulieris speciose, ex cuius concupiscencia illaqueata militum corda racionis iudicio sepissime destituuntur.

Cap^m. iiii. Hic loquitur quod, vbi in milite mulierum dominatur amoris voluptas, omnem in eo vere probitatis miliciam extinguit.

Cap^m. v. Hic loquitur de militibus illis, quorum vnus propter mulieris amorem, alter propter inanem mundi famam, armorum labores exercet; finis tamen vtriusque absque diuine laudis merito vacuus pertransit.

Cap^m. vi. Hic loquitur interim de commendacione mulieris bone, cuius condicionis virtus approbata omnes mundi delicias transcendit: loquitur eciam de muliere mala, cuius cautelis vix sapiens resistit.

Cap^m. vii. Hic loquitur qualiter milicia bene disposita omnibus aliis gradibus quibuscumque commune securitatis prestat emolumentum.

Cap^m. viii.[105] Hic loquitur qualiter milicie improbitas alios gradus quoscumque sua ledit importunitate et offendit.

Cap^m. ix. Postquam dictum est de illis qui in statu militari rem publicam[106] seruare debent illesam, dicendum est iam de istis qui ad cibos et potus pro generis humani sustentacione perquirendos agriculture labores subire tenentur.

Cap^m. x.[107] Hic loquitur vlterius de diuersis vulgi laborariis, qui sub aliorum regimine conducti, variis debent pro bono communi operibus subiugari.

Cap^m. xi. Quia varias rerum proprietates vsui humano necessarias nulla de se prouincia sola parturit vniuersas, inter alios mundi coadiutores Ciuium Mercatores instituuntur, per quos singularum bona regionum alternatim communicantur, de quorum iam actibus scribere consequenter intendit. Et primo dicit quod in mutuo conciuium amore policia magis gaudet, quam omnium malorum radix auaricia ad presens, prodolor! extirpare presumpsit.

Cap^m. xii. Hic loquitur de duabus auaricie filiabus, scilicet vsura et fraude, que in ciuitate orientes ad ciuium negociaciones secretum prestant obsequium. Set primo dicet de condicione vsure, que vrbis potencioribus sua iura specialius ministrat.

Cap^m. xiii. Postquam dixit de potencia vsure, iam de fraudis subtilitate dicere intendit, que de communi consilio quasi omnibus et singulis in emendo et vendendo ea que sunt agenda procurat et subtiliter disponit.

Cap^m. xiiii. Hic loquitur vlterius quomodo fraus singula artificia necnon et vrbis victualia vbicumque sua subtili diposicione gubernat.

Cap^m. xv. Hic loquitur de Ciue illo maliuolo et impetuoso, qui Maioris ministerium sibi adoptans in conciues suam accendit maliciam, quo magis sanum ciuitatis regimen sua importunitate perturbat et extinguit.

Cap^m. xvi. Hic loquitur eciam de ciue illo, qui linguosus et Susurro inter conciues seminator discordiarum existit. Loquitur de variis eciam periculis occasione male lingue contingentibus.

=Expliciunt Capitula libri quinti.=

=Incipiunt Capitula libri Sexti.=

Cap^m. i. Exquo de errore in singulis temporalium gradibus existente tractatum est, iam quia vnumquemque sub legis iusticia gubernari oportet, tractare vlterius intendit de illis qui iuris ministri dicuntur, quamuis tamen ipsi omnem suis cautelis iusticiam confundunt, et propter mundi lucrum multipliciter eneruant.[108] Set primo dicet de illis qui magis practicam cum fallaciis in iuris confusionem exercent.

Cap^m. ii. Hic loquitur de causidicis et aduocatis illis, qui vicinum populum depredantes, ex bonisque alienis ditati, largissimas sibi possessiones adquirunt: de quibus tamen, vt dicitur, vix gaudet tercius heres.

Cap^m. iii. Hic loquitur de causidicis et Aduocatis illis, qui quanto plures sunt in numero, tanto magis lucra sicientes patriam deuorant, et iuris colore[109] subtilia plectentes, suis cautelis innocentem populum formidantem illaqueant.

Cap^m. iiii. Hic loquitur qualiter isti causidici et iuris Aduocati in sua gradatim ascendentes facultate, Iudicisque aspirantes officium, iudicialis solii tandem cacumen attingunt; vbi quasi in Cathedra pestelencie sedentes, maioris auaricie cecitate percussi, peioris quam antea condicionis existunt.

Cap^m. v. Hic loquitur quasi per epistolam Iudicibus illis directam, qui in caduca suarum diuiciarum multitudine sperantes deum adiutorem suum ponere nullatenus dignantur.

Cap^m. vi. Hic loquitur de errore Vicecomitum, Balliuorum, necnon et in assisis iuratorum, qui singuli auro conducti diuitum causas iniustas supportantes, pauperes absque iusticia calumpniantur et opprimunt.

Cap^m. vii.[110] Hic loquitur quod sicut homines esse super terram necessario expedit, ita leges ad eorum regimen institui oportet, dummodo tamen legis custodes verum a falso discernentes vnicuique quod suum est equo pondere distribuant. De erroribus tamen et iniuriis modo contingentibus innocenciam Regis nostri, minoris etatis causa, quantum ad presens excusat.[111]

Cap^m. viii. Hic loquitur quod, exquo omnes quicumque mundi status sub regie maiestatis iusticia moderantur, intendit ad presens excellentissimo iam Regi nostro quandam epistolam in eius honore[112] editam scribere consequenter, ex qua ille rex noster, qui modo in sua puerili constituitur etate, cum vberiores postea sumpserit annos, gracia mediante diuina, in suis regalibus exercendis euidencius instruatur. Et primo dicit quod, quamuis regalis potencia quodammodo supra leges extollatur, regiam tamen decet clemenciam, quod ipse bonis moribus inherendo, quasi liber sub iusticie legibus se et suos in aspectu Regis altissimi assidue gubernet.

Cap^m. ix. Hic loquitur qualiter rex sibi male consulentes caucius euitare, proditoresque regni sui penitus extinguere, suorum eciam condiciones ministrorum diligencius inuestigare, et quos extra iusticiam errantes inuenerit, debita pena corrigere debet et districcius castigare.

Cap^m. x. Hic dicit quod rex sano consilio adhereat, ecclesie iura supportet et erigat, equs in iudiciis et pietosus existat, suamque famam cunctis mundi opibus preponat.

Cap^m. xi. Hic loquitur qualiter regiam libertatem in viciorum nullatenus decet incidere seruitutem, set sicut coram populo alios excellit potencia, ita coram deo pre ceteris ampliori virtutum clarescat habundancia.

Cap^m. xii. Hic loquitur qualiter rex a sue carnis voluptate illicebra[113] specialiter se debet abstinere, et sub sacre legis constitucione propter diuinam offensam sue coniugis tantum licito fruatur consorcio.

Cap^m. xiii. Hic loquitur et ponit magnifico iam Regi nostro Iuueni nuper serenissimi Principis patris sui exempla, dicens quod, vbi et quando necessitatis illud exigit facultas, rex contra suos hostes armorum probitates audacter exerceat, et quod ille nulla aduersitate sui vultus constanciam videntibus aliis amittat.

Cap^m. xiiii. Hic loquitur quod absque iusticie experta causa rex bellare non debet. Dicit insuper quod regie congruit dignitati, discreto tamen prouiso regimine, magis amore quam austeritatis rigore suos subditos tractare.

Cap^m. xv. Hic loquitur secundum Salomonis experienciam, quod ceteris virtutibus ad regni gubernaculum preualet sapiencia, que deo et hominibus regem magis reddit acceptabilem.

Cap^m. xvi. Hic loquitur qualiter celi deus, qui est rex regum et dominus dominancium, a regibus terre pura mente precipue colendus est et super omnia metuendus.

Cap^m. xvii. Hic loquitur qualiter rex in caritate dei et proximi viuens, contra superuenientem mortem, que nullo parcit regi, omni se debet diligencia prouidere.

Cap^m. xviii. Hic loquitur in fine istius epistole, vbi pro statu regis deuocius exorat, vt deus ipsius etatem iam floridam in omni prosperitate conseruet, et ad laudem dei suique et sibi commisse plebis vtilitatem feliciter perducat in euum.

Cap^m. xix. Hic recapitulat quodammodo sub figuris et exemplis tam veteris quam noui testamenti, in quibus pretendit quod eorum loco qui in omni sanctitate legem dei et fidem Cristi primitus augmentantes ecclesiam colebant, et a diu[114] mortui sunt, iam resurgunt alii precipue de clero, qui illam omnium viciorum multitudine suffocantes corrumpunt.

Cap^m. xx. Hic tractat vlterius quod, sicut virtuosis nuper in ecclesia existentibus succedunt viciosi, sic et mundi proceribus omnis milicie nuper de probitate famosis succedunt modo alii, qui neque diuine neque humane laudis digni efficiuntur.

Cap^m. xxi. Hic loquitur adhuc vlterius super eodem, qualiter loco eorum qui nuper casti fuerunt et constantes, surrexerunt modo alii, qui huius seculi vanitatem concupiscentes pudoris constanciam penitus amiserunt.

=Expliciunt Capitula libri sexti.=

=Incipiunt Capitula libri Septimi.=

Cap^m. i. Postquam de singulis gradibus, per quos tam in spiritualibus quam in temporalibus error quasi vbique diffunditur, tractatum hactenus existit, iam secundum quorundam opiniones tractare intendit de pedibus statue quam Nabugodonosor[115] viderat in sompnis, quorum videlicet pedum quedam pars ferrea, quedam fictilis, in figura deterioracionis huius mundi extiterat, in quam nos ad presens tempus, quod est quodammodo in fine seculi, euidencius deuenimus. Et primo ferri significacionem[116] declarabit.

Cap^m. ii. Hic loquitur contra istos auaros omni ferro in hoc saltem tempore duriores, quorum diuicie nisi participentur, nullius, vt dicit, possunt esse valoris.

Cap^m. iii. Hic loquitur de statue secunda parte pedum, que fictilis et fragilis erat, et de eiusdem partis significacione.

Cap^m. iiii. Hic loquitur adhuc vlterius de miseriis que in pedum statue diuersitate nouissimo iam tempore eueniendis figurabantur: dicit enim quod ea que nuper condicionis humane virtuosa fuerant, in suum modo contrarium singula diuertuntur.

Cap^m. v. Quia vnusquisque ad presens de mundi conqueritur fallaciis, intendit hic de statu et condicione mundi, necnon et de miseria condicionis humane, tractare consequenter.

Cap^m. vi. Hic loquitur de principio creacionis humane: declarat eciam qualiter mundus ad vsum hominis, et homo ad cultum dei creatus extitit; ita quod, si homo deum suum[117] debite non colat, mundus que sua sunt homini debita officia vlterius reddere non teneatur.

Cap^m. vii. Hic loquitur quod, exquo creator omnium deus singulas huius mundi delicias vsui subdidit humano, dignum est quod, sicut homo deliciis secundum corpus fruitur, ita secundum spiritum deo creatori suo gratum obsequium[118] cum graciarum accione toto corde rependat.

Cap^m. viii. Hic tractat qualiter homo dicitur minor mundus; ita quod secundum hoc quod homo bene vel male agit, mundus bonus vel malus per consequens existit.

Cap^m. ix. Hic loquitur qualiter homo, qui minor mundus dicitur, a mundo secundum corpus in mortem transibit; et sicut ipse corporis sui peccato huius mundi corrupcionis, dum viuit, causat euentum, ita in corpore mortuo postea putredinis subire corrupcionem cogetur. Et primo dicet de mortui corporis corrupcione secundum Superbiam.

Cap^m. x. Hic loquitur de ~corporis mortui~ corrupcione secundum Inuidiam.

Cap^m. xi. Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Iram.

Cap^m. xii. Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Auariciam.

Cap^m. xiii. Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Accidiam.

Cap^m. xiiii. Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Gulam.

Cap^m. xv. Hic loquitur de corporis mortui corrupcione secundum Luxuriam.

Cap^m. xvi. Exquo tractauit qualiter variis peccati deliciis humanum corpus in hoc mundo[119] putredine consumitur, interrogat vlterius de homine peccatore, quomodo mundi voluptates tam fallibiles in sui preiudicium ita ardenter sibi appetit et conspirat.

Cap^m. xvii. Hic loquitur qualiter omnia et singula mundi huius sicut vestimentum veterascunt, et quasi sompnifera in ictu oculi clauduntur: loquitur eciam[120] de mortis memoria et eiusdem nominis significacione.

Cap^m. xviii. Hic loquitur quod, quamuis[121] iustis et iniustis vnus sit naturaliter interitus, mors tamen iusti omnes exsoluens miserias eius spiritum glorie reddit sempiterne.

Cap^m. xix. Hic loquitur de dupplici morte peccatoris, vna ex qua corpus hic [122]resoluitur, alia ex qua digno dei iudicio penis perpetuis anima cruciatur.

Cap^m. xx. Postquam de gaudiis et penis que bonis et malis debentur tractauit, consulit vlterius quod vnusquisque ad bonos mores se conuertat, et de hiis que negligenter omisit, absque desperacione contritus indulgenciam a deo confidenter imploret.

Cap^m. xxi. Hic loquitur quod sunt modo pauci, qui aut propter celi affectum aut gehenne metum huius vite voluptatibus renunciant; set quecunque caro concupiscit, omni postposita racione ardencius perficere conantur.

Cap^m. xxii. Hic loquitur de variis vindictis occasione peccati in hoc seculo iam quasi cotidie contingentibus, que absque iustorum virorum meritis et oracionibus nullatenus sedari poterunt.

Cap^m. xxiii. Hic loquitur sub compendio recapitulando finaliter de singulis mundi gradibus, qui singillatim a debito deuiantes ordine virtutes diminuendo extingunt, et ea que viciorum sunt augmentando multipliciter exercent.[123]

Cap^m. xxiiii. Iam in fine libri loquitur magis in speciali de patria illa in qua ipse[124] natus fuerat, vbi quasi plangendo conqueritur qualiter honores et virtutes veteres a variis ibidem erroribus superuenientibus, vt dicitur, ad presens multipliciter eneruantur.[125]

Cap^m. xxv. Hic loquitur qualiter ea que in hoc presenti libello quasi sompniando de mundi scripsit erroribus, non ex se tantum, set ex plebis voce communi concepit. Consulit tamen finaliter quod, siquis inde se culpabilem senciat, priusquam nobis peiora succedant tempora, suam ex humili corde culpam penitens[126] emendet.

AD MUNDUM MITTO MEA IACULA, DUMQUE SAGITTO; AT VBI IUSTUS ERIT, NULLA SAGITTA FERIT. SED MALE VIUENTES HOS VULNERO TRANSGREDIENTES; CONSCIUS ERGO SIBI SE SPECULETUR IBI.[126a]

FOOTNOTES:

[79] _The_ MSS. _used for the_ Vox Clamantis _are the following_:--

S (_All Souls College, Oxford_, 98), C (_Cotton, Tiberius_, A. iv), E (_Ecton Hall_), H (_Harleian_ 6291), G (_Glasgow, Hunterian Museum_, T. 2. 17), D (_Bodleian Library, Digby_ 138), L (_Bodleian Library, Laud_ 719), T (_Trinity College, Dublin_, D. 4. 6), H₂ (_Hatfield Hall_), L₂ (_Lincoln Cathedral Library_ A. 7. 2). _The text is based on_ S.

_Table of Contents not found in_ HLTL₂ (H _defective_)

[80] 3 velud C

[81] 4 fingit SGD narrat CE

[82] Lib. I i. 2 eciam _om._ D

[83] i. 7 tamen _om._ D

[84] vi. 4 comitabantur E comitebantur SCG committebant_ur_ D

[85] vii. 3 associabantur E

[86] ix. 3 Geay D Iay E

[87] iii. 2 et _om._ D

[88] iiii. S _has lost a leaf_ (Lib. II. iiii-Lib. III. xxii, luxurie). Text _follows_ C

[89] v. _This heading om._ D

[90] iiii. Hic loquit_ur_ quo_modo_ diligentib_us_ positiuis q_uas_i quotidie noua instituu_n_t_ur_ nobis p_e_c_ca_ta q_ui_b_us_ t_ame_n p_ri_us fiu_n_t p_re_lati p_ro_pt_er_ luc_rum_ dispensa_n_t _et_ ea fieri liberi p_ro_pt_er_ auru_m_ p_er_mittu_n_t D

[91] v. 1 illis _om._ D

[92] vi. 1 loquitur _om._ D

[93] vi. 2 dicit E dicitur CGD

[94] vii. 1 loquitur _om._ D

[95] viii. 1 eciam _om._ D

[96] viii. 2 aliqualiter _om._ D

[97] xv. 1 qualiter] finalit_er_ q_uo_d ED

[98] xxii. 2 S _resumes_

[99] _After_ Cap. xxvii _no space_ CEGD

[100] iii. 1 qualiter modus] de modo D

[101] _After_ Cap. xv _no space_ CEGD

[102] xix. f. ad ecclesie--viuentes _om._ D

[103] xx. 2 aqualiter S

[104] xxiii. 1 circuieundo C c_ir_cu_m_eu_n_do D

[105] _After_ Cap. viii _no space_ CEGD

[106] ix. 1 rem bublicam S

[107] _After_ Cap. x _no space_ CEGD

[108] i. 6 enaruant C

[109] iii. 3 colore _om._ C

[110] _After_ Cap. vii _no space_ CEGD

[111] vii. 5 f. innocenciam--excusat _nearly erased_ G

[112] viii. 3 f. in _and_ honore _partly erased_ G

[113] xii. 1 illecebra CED

[114] xix. 4 adiu C

[115] Lib. VII. i. 4 Nabugonosor C

[116] i. 8 significac_i_o_n_em ferri D

[117] vi. 3 suum CEGD sum S

[118] vii. 4 gratum] cong_ru_u_m_ D

[119] xvi. 3 mundi _om._ C

[120] xvii. 3 eciam S eciam in speciali CED

[121] xviii. 1 quod quamuis] quo_modo_ D

[122] xix. 2 S _has lost two leaves_ (resoluitur--Lib. I. i. 18). _Text follows_ C

[123] xxiii. 4 excercent CE

[124] xxiiii. 2 ipse] ille D

[125] xxiiii. 4 enaruantur C

[126] xxv. 5 penitus CE