v. 299 et 300 non discessit, nisi quod στιγμην τελειαν post
_vates_ posuit, et v. 299 asterisco notavit. Prius et Dausq. placuisse videtur, qui certe exponit: _Adnuit_ Hannon, motu capitis indicat, se vera loqui; gestu fidem facit, more oratorum. _Adnuite_ quidam, et vel _ac T. tecta_ malebat Dausq. _aut T. tecta_ Ox. et R. 2. Vulgatum _ut_ genuinum et transpositum putabant Barth. et Cell. hoc sensu: _ut externas a. q. T. tecta_, sicut Hannibal Saguntum, ab Hercule conditam (vid. I, 273, 509), ut externas arces quatit; sic luat hæc, etc. Mox _nunc hoc, inquam, hoc tempore_ Ox. et Put. cum priscis edd. _inquam_, _hoc nunc_, _inquam_, _tempore_ alii. _nunc hoc_, _hoc_, _inquam_, _tempore_ ex emendat. Modii recepit Cell. Ipse reduxi lectionem cod. Colon., quæ nulla mutatione indigere videtur, modo ea, qua feci, ratione interpungatur; nisi forte v. 299 _En nunc_ refingere malis. Nec tamen multum abest, quin præferam emendationem N. Heinsii, _Haud nunc ille, novi c. c. r., E. a. quatit, haud T. tecta: (Sic ... Fata suis) nunc hoc_, etc., quam recepit Lefeb. et adsensu suo comprobavit Ill. Heyne, qui literis ad me datis significavit, olim in libris _haut nunc_, et per compend. _at ne_ scriptum fuisse, et verbis poetæ magnam inesse vim: Hannibal non Saguntum, sed ipsam Carthaginem obpugnat, vel obpugnare putandus; quod utinam ipsi male vertat! conf. I, 270, et Liv. l.l. Tum _sic_ ut in diris et precibus, de quo vid. Lambin et Jani ad Horat. Od. I, 3, 1; Heyne ad Tibull. I, 4, 1; II, 5, extr., inf. V, 179 seq. Ovid. Epist. IV, 167 seq. XX, 3; Hor. Sat. II, 3, 300. Sed primum ex lectione cod. Col. eadem sententia erui, et deinde ex _an nunc_ facilius vulgatum _annuit_ ortum videri potest: præterea _sic_ in obtestatione adhibetur _vel_ ita, ut ab altero quid petamus, et, quo facilius id consequamur, ea illi adprecemur, quæ optatissima ei esse novimus, ut adeo significet hac lege et conditione, _vel_ ut _ita_, seq. _ut_, v. c. ap. Ovid. Met. VIII, 866, unde fere suspicari possis, h.l. legendum esse, _Haud nunc ... quatit, haud T. tecta. Sic propria ... Fata suis, nunc hoc, inquam, hoc ut. t._, etc., nisi forte præstiterit, _At nunc ille ... E. arces quatiat T. tecta, Si propria_, etc.
Lavimus Hennæas animoso sanguine valles, Et vix conducto produximus arma Lacone. 305 Nos ratibus laceris Scyllæa replevimus antra, Classibus et refluo spectavimus æquore raptis Contorta e fundo revomentem transtra Charybdin.
304. Campos Siciliæ (ubi princeps b. Punici I, theatrum fuit) milites nostri animosi sanguine suo inbuerunt. Hæc cladium olim adceptarum commemoratio spectat ad Pœnos a novo bello absterrendos. --_Hennæas_ vid. ad I, 93. 305. _produximus arma_, bellum duximus, traximus. --_Lacone_, Xanthippo. Cf. VI, 301 sq. 306. Hæc spectant ad pugnas navales, quibus victi sunt Pœni in freto Siculo, in quo _Scylla_ et contra eam Charybdis, quæ naves _refluo æquore raptas_ suisque vorticibus in gyrum tractas absorbet, et fractas earum partes ad litus Tauromenitanum, quod inde _Copria_, Κοπρια, dicebatur, evomit. cf. inf. ad XIV, 254 sqq. Lucan. IV, 455, et Hom. Od. μ, 73 seqq. de Scylla et Charybdi Heyne ad Virg. Æ. III, 420 sq. et Hermanni Mythol. Hom. et Hes. p. 373 sq. de ipsa vero re Polyb. I, 21, 23, 24, 25, 28, 60, 61, et Flor. II, 2, 36. --_antra_, κοῖλον σπέος, ἐνθα δ᾽ ἐνὶ Σκύλλη ναίει, etc. Hom. Od. μ, 84 sq. 93 sq. --_spelunca_ ap. Virg. Æn. III, 424. 307. _spectavimus_ tantum, non malum etiam depulimus, Dausq. perperam. Ipsum potius Hannonem his præliis interfuisse putabat Drak. coll. V, 322 sq. Ne hoc quidem necessarium existimem, quia Hannon oratoris partes agit, et fortunæ civium suorum particeps est. Sed conf. v. 322. Verba _classibus raptis_ ad ferreas manus et corvos, quibus classis Pœnorum a Romanis, Duillio duce, tam dilata, quam dilacerata sit, male refert Dausq. cui Charybdis indoles parum nota fuisse videtur, quam multis poetarum locis citra necessitatem declarat Drak.
304. _Hennœas_ Col. Vulgo _Ætnæas_. Vid. ad I, 93. _Henneas_ Lefeb. _Ætneas_ alii. 307. _satiavimus_, vel simile quid suspic. Heins. frustra.
Respice, pro demens! pro pectus inane Deorum! Ægates, Libyæque procul fluitantia membra. 310 Quo ruis? et patriæ exitio tibi nomina quæris? Scilicet immensæ, visis juvenalibus armis, Subsident Alpes! subsidet mole nivali Alpibus æquatum adtollens caput Apenninus!
309. Æstuantis animi adfectu abreptus ipsum Hannibalem, tanquam præsentem, adloquitur. --_pectus inane Deorum_, religionis fœderumque contemtor. 310. _Ægates_, h. cladem, ad has insulas adceptam. conf. I, 34. --_membra Libyæ_, corpora Pœnorum e Libya. Sed. vid. V.L. _Membra Libyæ_ egregie classem adpellat, in qua Carthaginis vis omnis et robur consistebat, N. Heins. Ita vocat Pœnos, in classe militantes, Drak. qui male provocat ad I, 670; nam cives reipubl. quidem, tanquam corporis, non terræ membra dici solent. 312. Acerba irrisione perstringit audax juvenis consilium, Alpes et Apenninum transeundi. --_Scilicet_, num utique _subsident Alpes_? Sed præstat, puto, ironice et cum vi dictum adcipere, ut ap. Virg. Æn. IV, 379; Hor. Od. III, v, 25; Cic. Sull. 24; _freylich, es versteht sich_! Hinc notas exclam., non interrog. posui. [313.] _mole niuali_, etc. ut ap. Virg. Æn. XII, 703. --_subsidet_, decrescet quasi, et se submittet, ut expeditius sit iter tuum.
310. _Libyaque procul_ quin poeta scripserit vix est quod dubitemus. 311. _mœnia_ alii, inepte; _nomina_, ut III, 71, et al. eleganter pro gloria, fama, ut gr. ὄνομα. 312. Hunc versum Carrion et Modius restituerunt e membrr. Col., in quibus et _juvenalibus_, non _juvenilibus_, legi testatur et probat N. Heins. Id recepi, quia et rarior vox poetam decet, et Maro eadem uti solet. Vid. Æneid. II, 518; V, 475; VIII, 163 et Intpp. ad hh.ll.
Sed campos fac, vane, dari; num gentibus istis 315 Mortales animi? aut ferro flammave fatiscunt? Haud tibi Neritia cernes cum prole laborem. Pubescit castris miles, galeaque teruntur Nondum signatæ flava lanugine malæ. Nec requies ævi nota, exsanguesque merendo 320 Stant prima inter signa senes, letumque lacessunt.
315. Sed fac, _campos_ et in iis pugnandi facultatem tibi _dari_, montibus superatis, num Romanos timidi humilisque animi esse putas? 316. _Mortalis_, oppos. τοῦ _divinus_, egregius; vel, qualis mortalium esse solet; vel ejus, qui vinci potest. conf. mox v. 338. --_fatiscere_, lassescere, fatigari, hinc debilitari, vi, cui impar sis, cedere. 317. Cernes tibi non cum Saguntinis rem esse. --_Neritia proles_, Saguntini, coloni a Zacyntho aliisque insulis, quibus Ulysses imperabat, deducti. Cf. I, 290 seq. _Neritos_, Ithacæ mons et vicina maris Ionii insula. Vid. VV.DD. ad Virg. Æn. III, 271; Strab. X, p. 312 seq. Hom. Il. β, 632; Ovid. Metam. XIII, 712, 318, 319; Comparant IV, 425 seq. X, 64 seq. Virg. Æn. X, 324. 320. _ævi_, senectutis, _requies_ et otium a bello ac negotiis _non nota_ Romanis res est. --_exsangues merendo_, militiæ laboribus fracti et debilitati. 321. _letum lacessunt_, mortem ultro adeunt, se ei obferunt. Vid. Heyne ad Virg. Æn. X, 10.
317. _Naritia_ Put. Parm. Med., quod a Dorico Νάριτος pro Νήριτος deduci posse monet Drak. Cf. omnino Heins. ad Ovid. Rem. Am. v. 264. 318. _cristis_ Put. non improb. Lefeb.
Ipse ego Romanas perfosso corpore turmas Tela intorquentes conrepta e vulnere vidi; Vidi animos mortesque virum, decorisque furorem. Si bello absistis, nec te victoribus obfers, 325 Quantum, heu Carthago! donat tibi sanguinis Hannon?»
322. _Ipse ego vidi_, cum emphasi, ut v. 340, et ap. Stat. Silv. V, ii, 113; Drak. 323. _Tela_ e corpore suo tracta, quum alia deficerent, in hostem mittentes vidi. 324. _decoris_, του κλέους, gloriæ _furorem_. Vid. ad I, 32. 326. _donat_ conf. ad I, 487.
323. _retorquentes_, ut _remissurus_ ap. Ovid. Met. V, 95, emend. Burm. prob. Drak. 325. _obsistis_ scripti præter Tell., et priscæ edd., nisi quod in R. 3 _abistis_.
Gestar ad hæc: namque inpatiens asperque coquebat Jamdudum inmites iras, mediamque loquentis Bis conatus erat turbando abrumpere vocem:
327. Turni exemplum Drancem refutantis ap. Virg. Æn. XI, 376 seqq. sequutus est poeta: Livius XXI, 11; aliique historici non definiunt, quinam Hannoni nominatim contradixerint; Ern. --_Gestar_, aliquis ex Barcina factione, quæ apud milites plebemque plurimum valebat. Ipsum nomen a poeta effictum. --_asper_, τραχὺς, iratus. --_coquere iram_ eleganter pro lente parare eam, ut v. 540; VII, 404; πέπτειν, seu πέσσειν χόλον Hom. Il. δ, 513; πέσσειν κήδεα μυρία Il. ω, 639. Contra dolor, vel ira _decoqui_, h. defervescere, deflagrare dicitur ut χόλον καταπέπτειν Hom. Il. α, 81; ubi v. Schol. et Kœppen Drak. laudat Claud. in Eutrop. II, 350; Isean. bell. Troj. III, 131, et Gronov. Diatr. Stat. c. 14. Hinc etiam _coquere consilia_, _bellum_, _extrema cœpta_, pro parare X, 430; XVI, 3; et ap. Liv. et clam moliri, inf. III, 36; VIII, 3; XL, 11. Exquisitius vero ipsa _ira_ nos _coquere_, h. vexare dicitur, ut IV, 538; XIV, 103, et Virg. Æ. VII, 345; ubi vid. Heyne. Ratio harum locutionum in eo quærenda, quod gravis ira acerrimum motum ebullientis sanguinis, et in primis oleosarum ejus partium, a quibus bilis in jecore secernitur, excitat, quo fit, ut bilis largius ex jecinore effluat. Vid. inf. ad v. 626; in V.L., _Platner’s Briefe ein. Arztes über d. menschl. Körper_, T. II, p. 460. et Jani ad Hor. I, xiii, 4.
«Concilione, inquit, Libyæ, Tyrioque Senatu, 330 Pro Superi! Ausonius miles sedet? armaque tantum Haud dum sumta viro? nam cetera non latet hostis. Nunc geminas Alpes, Apenninumque minatur, Nunc freta Sicaniæ, et Scyllæi litoris undas; Nec procul est, quin jam Manes umbrasque pavescat 335 Dardanias: tanta adcumulat præconia leto
330. Num concilio nostro Romanus interest, qui tantum non arma cepit? nam quoad ceterea, alioquin hostis speciem satis manifestam præbet Hannon. τά γὰρ ἄλλα ἐχθρός οὐ λανθάνει ὤν; quæ solemnis Græcorum locutio. D. Heins. 333. _geminas Alpes_ Dausq. perperam exponit _fissas_ ab Hannibale, quasi duas ex unis factas: sed melius N. Heins. et Drak. Alpes ipsas et Pyrenen, ut ap. Sidon. Apoll. V, 593, et _binæ A._ ap. Prudent. Pass. Laurent. v. 438. 335. Nec multum abest, quin Romanos etiam occisos pertimescat. 336. _adcumulat præconia leto_, ut ap. Ovid. Fast. II, 122.
330. _Concilio, en_, sublata interrogat. nota, et mox _arma Quiritum_, malebat N. Heins. 332. Vulgo _nam cætera (non latet) hostis_. 333. _minati_ Oxon. _minaci_ Put. unde _minari_ conj. N. Heins. vid. ad lib. I, vers. 334. Non male!
Vulneribusque virum, ac tollit sub sidera gentem. Mortalem, mihi crede, licet formidine turpi Frigida corda tremant, mortalem sumimus hostem. Vidi ego, quum, geminas artis post terga catenis 340 Evinctus palmas, vulgo traheretur ovante, Carceris in tenebras, spes et fiducia gentis Regulus Hectoreæ: vidi, quum robore pendens, Hesperiam cruce sublimis spectaret ab alta.
338. _Mortalem... hostem_: cf. sup. v. 316; Virg. Æn. X, 375; Hom. Il. π, 622; φ, 568, 569. Gestar oratoria arte singula fere Hannonis argumenta adsertaque refellit, et iisdem sæpe verbis utitur. 340 seq. Hæc obponit iis, quæ Hannon v. 322 seq. dixerat, et vim virtutemque hostium non magnopere extimescendam esse, probat ex eo, quod Pœni Regulum, summum Romanorum ducem, captivum duxerint. [342.] _gentis Hectoreæ_, Trojanæ, et hinc Romanæ, ab illa oriundæ. 343, 344. Vide notas Argum. Lib. VI, subnexas.
337. _ac tollit sub sidera gentem_, Col., quod Draken. firmat coll. Virg. Æneid. III, 422, 576; IV, 504. Vulgg. _tollitque ad s. g._ Post _gentem_ distinguitur in ed. Parm., probb. N. Heins. et Drak., ut vox _mortalem_ cum emphasi repetatur. Vulgo _gentem Mortalem: mihi_, etc. 341. _Evinctus_ ex Col. recepi cum Lefeb. vid. sup. ad v. 48. Vulgo _Succinctus_. 344. _spectabat_ Put. et priscæ edd.
Nec vero terrent puerilia protenus ora 345 Sub galea et pressæ properata casside malæ. Indole non adeo segni sumus! adspice; turmæ Quot Libycæ certant annos anteire labore, Et nudis bellantur equis! ipse, adspice, ductor, Quum primam tenero vocem proferret ab ore, 350 Jam bella et lituos, ac flammis urere gentem Jurabat Phrygiam, atque animo patria arma movebat.
345. Refutat et irridet verba Hannonis sup. v. 318 seq. 346. _properata_, ante justam militaremque ætatem sumta. 348. _annos anteire labore_ plus laboris et ante, quam ætas patiatur, suscipere. Drak. conf. IV, 426; Stat. Theb. XI, 34, et Silv. V, ii, 13 seq. 349. _nudis_, infrenatis, _equis_. Vid. ad I, 215. --forte etiam, sine stragulis. Conf. inf. XVII, 64, 65. --Conf. I, 78 sq. et XIII, 744 seq. ubi tamen decimo ætatis anno Hannibal jurasse dicitur, ut nono Liv. XXI, 1; Polyb. II, 1; III, 11 al. 350. _primo ab ævo_ inf. v. 428. [352.] _patria arma_, bellum adversus Romanos, quod pater jam meditabatur, _animo movebat_. Conf. ad VII, 586.
345. _Nec nõ_ Tell. et R. 2, vitiose pro _võ_, h. vero. 352. _animo patrio_, qualem pater habebat, Ox. et Put. quod non displicet N. Heins. coll. sup. v. 288, et Ovid. A. am. I, 191. Post hunc versum in editis, non scriptis, exemplaribus legitur alius, inepti versificatoris manu adsutus, _ultor erit cædis jam te spectante propinquæ_, quem jam Carrion et Modius obelo transfixerunt, quibus nec ipse Dausq., ut solet, obstrepit.
Proinde polo crescant Alpes, astrisque coruscos Apenninus agat scopulos; per saxa nivesque, (Dicam etenim, ut stimulent atram vel inania mentem) 355 Per cælum est qui pandat iter: pudet Hercule tritas Desperare vias, laudemque timere secundam.
353. Hæc spectant ad verba Hannonis v. 312 sq. --_Proinde_, ut ap. Virg. Æ. XI, 383; ubi vid. Heyne. --_coruscos_, quia Apenninus est ὄρος νιφόεν, vel ei inminent silvæ, seu arbores _coruscæ_, de quibus vid. Heyne ad Virg. Æn. I, 164 et XII, 701. 355. _stimulent_ ad virtutem, reficiant, confirment, _mentem atram_ h. tristem et timidam, ut _nigram_; (vid. Cerda ad Virg. Æn. IX, 719; et Burm. ad Petron. c. 82.) nisi malis, _stimulent_, ad iram, vel vexent, crucient, _mentem atram_, invidam, malam, gloriæ virtutique Hannibalis obtrectantem, ut ap. Hor. Epod. VI, 15; VIII, 3; Epist. I, xix, 30, et Sat. I, iv, 85. --Ernesti maluerit, _ut stimulent_, sic paulisper adtollant, _artam_, timidam, _vel inania_, aucta in miraculum et hyperbolica, _mentem_. 356. _Hercule_, qui primus Alpes transiit, unde et ara ei sacra in ipsarum valle erat. Conf. Ind. it. Barth. Adv. VI, 15; Liv. V, 34; Plin. III, 17; Diodor. IV, 19 sq. et al. 357. _timere_, non sperare, ad eam non adspirare.
353. _Propinquæque_, vel, teste Lefeb., _Pro quinque que polo_ Put. _Proinde paulo_ Dausq. et al., utrumque contra metri leges. _Satque polo_ R. 2. _Proinde_ duabus syllabis efferendum, ut ap. Lucret. III, 1049, 1066; IV, 652, 998; Virg. Æn. XI, 383. Conf. ad III, 16: _accrescant_ corrig. N. Heins. Sed vulgatum doctius, ut mox _astris agat_. Conf. App. _astrisqe_, non _altusque_, Col et Ox. 357. _Despectare_ R. 3.
Sed Libyæ clades, et primi incendia belli Adgerat, atque iterum pro libertate labores Hannon ferre vetat: ponat formidinis æstus, 360 Parietibusque domus inbellis femina servet Singultantem animam: nos, nos contra ibimus hostem, Quîs procul a Tyria dominos depellere Byrsa, Vel Jove non æquo, fixum est: sin fata repugnant,
358. _incendia belli_ ut ap. Virg. Æ. I, 566. 359. _Aggerat_ conf. v. 304 sqq. 361. _inbellis femina_ Hannon dicitur, sarcasmo satis noto, ut adeo non opus sit tot exemplis, quot laudarunt Dausq. et Drak. 362. _Singulantem animam_ D. Heins. docte magis, ut solebat, quam vere explicabat cessantem, otioque torpentem, ut in lacrimantibus fieri soleat, quibus a singultu subinde vox inhibeatur, ἀμβλήδην σχολάζουσαν καὶ ἀργοῦσαν cum adverb. Hom. Innuit potius summam tristiam mortisque timorem: singultant enim vel lacrimantes vel morientes. 363. _Tyria Byrsa_, ut ap. Virg. Æn. I, 367; ubi vid. Intpp. --_dominos_ ut sup. v. 45. Summa vis et πάθος in his, et qui sequuntur, versibus, ut in tota oratione! 364. _Jove non æquo_, iniquo, irato, invito et non favente, ut contra _æquus_ est propitius. Cf. Ind. et ad III, 2; Virg. Æ. I, 479; VI, 129. Jovis autem ira metuenda, quoniam ὅρκιος est. Vid. ad I, 9.
362. _nostros_ pro _nos, nos_ Put. Male, etsi _hostes_ refingas. 364. _repugnant_, non _repugnent_, scripti et antt. edd.
Et jam damnata cessit Carthagine Mavors, 365 Obcumbam potius; nec te, patria inclita, dedam Æternum famulam; liberque Acheronta videbo.
365. Hæc Dausq. ad h.l. et Drak. ad XII, 517 referunt ad vulgarem veterum opinionem, Deos tutelares geniosque locorum expugnanda et expugnata urbe excedere vel omnino rebus adversis suos deserere, et ad hostes transire; unde ab his evocari, (Liv. V, 21; Plin. XXVIII, 2.) sed ab oppidi incolis in tuto arcanoque loco recondi, et catenis etiam constringi solebant. Conf. v. 590 seq. Tac. Hist. V, 13; Plut. Alex. c. 41; Curt. IV, iii, 21; Drak. l.c. et Intp. ad Virg. Æ. II, 351 seq. Sic contra Dii _præsentes esse_, vel _adesse_, quibus favent, et _redire_ dicuntur, (v.c. VIII, 235, et Val. Fl. II, 485) fortuna mutata, cœptisque nostris iterum adspirante. Sed hæ loquendi formulæ etiam sensu forensi et poetico adcipi possunt; ut h.l. 365. _Mavors_ de belli fortuna. Altera interpretatio præferenda, si Carthago Martem præ ceteris diis coluit; quod poeta etiam I, 118, innuisse videri potest. Idem Marsus colligebat ex portento capitis equini, inter fundamenta urbis inventi. Sed vid. Heynii Exc. XIV, ad Virg. Æn. I, et conf. sup. I, 26 sqq. 367. _liberque Acheronta videbo_ ut ap. Ovid. Met. XIII, 465; Senec. Troad. v. 144 seq. et Lucan. VII, 612; Drak.
366. _dedam_ Col. Vulgo _dudum_, prob. Dausq., qui in verbis _patria inclita dudum_ et _æternum famulam_ elegantem antithesin inesse putabat, quæ potius in verbis _famulam_ et _liber_ quærenda. Pessime tamen Barth. jungebat, _dudum famulam non videbo æternum_. 367. _subibo_ maluerit N. Heins. poeticæ dictioni substituens vulgarem. Drak. confert VII, 739; XIII, 709, Hom. Il. ο, 252; Hor. Od. II, 13, 22, xiv, xvii et al.
Nam quæ, pro Superi! Fabius jubet? ocius arma Exuite, et capta descendite ab arce Sagunti; Tum delecta manus scutorum incendat acervos, 370 Uranturque rates, ac toto absistite ponto. Dî procul, o! merita est numquam si talia plecti Carthago, prohibete nefas; nostrique solutas Ductoris servate manus!» Ut deinde resedit, Factaque censendi, Patrum de more, potestas; 375 Hic Hannon reddi propere certamine rapta Instat, et auctorem violati fœderis addit.
373. _prohibete nefas_, ut ap. Virg. Æn. V, 197; ubi vid. Intpp. --_solutas manus_, libertatem. 376, 377. Cf. Liv. XXI, 10, extr.
368. Post _jubet_ pro commate interrog. notam posuit N. Heins. 372. _nunquam si_ scripti. Vulgo _si nunquam_ et _nusquam_ Tell. _si numquam in talia plecti_ emend. Barth. Adv. VI, 25. Male! _Talia_ ut gr. τοιαῦτα, vel ταῦτα pro οὕτω, κατὰ ταῦτα in hunc modum, taliter. Marsus per talia, et Cell. ob talia, διὰ ταῦτα, interpretatur. Pro _plecti_ poetam _felix_, vel simile scripsisse suspicabatur Withof. 374. _ut_ scripti et primæ edd. Vulgatum _tum_ servavit Lefeb. Sed _tum deinde_ vix quisquam dixerit, et _tum_ mox sequitur. 375, 377. Hi tres versus desunt cod. Col. et inducendi videbantur, ut inepti et adulterini, Modio et D. Heins. dissentt. Dausq., N. Heins. et Lefeb. quibus ea, quæ sequuntur, favent. _Patribus_ corrig. Burm. et mox _addi_ N. Heins. Illud recepit Lefeb., hoc Drak.
Tum vero adtoniti, ceu templo inrumperet hostis, Exsiluere Patres, Latioque id verteret omen Oravere Deum. At postquam discordia sentit 380 Pectora, et infidas ad Martem vergere mentes;
378. _Templo_ vid. ad I, 617. 380. _Oravere Deum_, in cujus templo erant, ut omen in Latium converteret. Conf. Virg. Æn II, 190, et sup. ad v. 54. Conf. omnino Liv. XXI, 18, extr. Flor. II, 6; ubi vid. Salmas. Appian. Hisp. c. 13, et Polyb. III, 33.
378. _templa irrumperet_, ut II, 692, V, 450; XIII, 79, etiam legi posse monent N. Heins. et Drak. qui tamen _irrumpere_ et cum tertio casu IX, 365; X, 368; XII, 490; XIII, 176 et al. jungi docent. Sic et _intrare_, de quo vid. ad VI, 498. Conf. Burm. et Heyne ad Virg. Æn. VI, 528. 380. _sensit_ e Col. recepit Drak. Vulgatam retinui, quia _exposcit_, _imperat_, etc. sequuntur.
Non ultra patiens Fabius rexisse dolorem, Concilium exposcit propere, Patribusque vocatis Bellum se gestare sinu pacemque profatus, Quod sedeat legere, ambiguis neu fallere dictis 385 Inperat, ac, sævo neutrum renuente Senatu, Ceu clausas acies gremioque effunderet arma, «Adcipite infaustum Libyæ, eventuque priori Par, inquit, bellum:» et laxos effundit amictus. Tum patrias repetit pugnandi nuntius arces. 390
382. _Non patiens_, μή δυνάμενος. 385. _sedeat_, ut _stat_ II, 235; pro _sedeat animo_, h. statutum cum animo ac deliberatum habeant, certum sit ac decretum. Nam _sedere_ est firmum et inmobile esse, v.c. VIII, 648. Cf. Ind. et Virg. Æn. II, 660; IV, 15; V, 418; XI, 551. 390. Poeta omittit, quæ Livius libro XXI, 19; tradit.
382. _rexisse_ scripti et antt. edd. ante Juntinam, in qua _texisse_ primus dedit Nicander, sensu parum diverso. 383. Hunc versum ingenio inepti hominis procusum et adsutum esse arbitror. Nam primum languet; deinde eo extruso sententia bene procedit; denique non adsequor, cur Fabius, qui et iræ impatiens est, et senatui interest, novum exposcat concilium, neque extemplo pacis conditiones ferat, quod teste Livio XXI, 18 fecit. 387. Etiam hic versus ejiciendus videtur tamquam insititius. Non minus certe languet, et verbum _effundere_ mox repetitur. 389. _effundit_, non _effudit_, scripti et primæ edd.
Atque ea dum profugæ regnis agitantur Elissæ, Adcisis velox populis, quîs ægra lababat Ambiguo sub Marte fides, prædaque gravatus Ad muros Pœnus revocaverat arma Sagunti.
392. _Adcisis_, obpressis, _populis_, Olcadibus, Oretanis Carpetanisque, qui delectus acerbitate consternati metum defectionis præbuerant. Vid. Liv. XXI, 11, et Polyb. III, 13, 15. --_Adflictis_, h.e. male mulctatis, emend. Withof. quia Livius illos populos tantum obpressos dicat celeritate Hannibalis. At vid. var. lect. --_labare_, ut Drak. verbis utar, est deficere, labefactari, minari ruinam, nutare, propemodum labi, nondum tamen labi, ut egregie notavit Gronovius a Livii Præfationem, et ejus librum XXII, cap. 61. --_ægra_, infirma.
391. Vulgo _Elisæ_. Sed vid. ad I, 81. 392. Vulgatam lect. _Accitis_ ab h.l. alienam esse, et alii jam dudum monuere, et ex notis adparet. _Adscitis_ conj. Dausq., quo tamen difficultas non tollitur. Melius _Attritis_ N. Heins. ad h.l. et ad Claud. Epithal. Honor. v. 179, coll. inf. VI, 301; VII, 247; XII, 83; XV, 3; XVI, 454. Proxime tamen ad vulgatam adcedit emendatio Barth. Adv. VI, 25 _Adcisis_, quam et Heins. non improbavit, et nos cum Lefeb. recipere non dubitavimus. _Adcisæ_ propr. dicuntur _res_ tenues, extenuatæ, inminutæ, consumtæ, debilitatæ, adflictæ, inpr. malis et calamitatibus; unde _populi adcisi_ sunt virium exhausti, adflicti et obpressi, vel quorum res, opes et vires adcisæ, seu fractæ sunt et infirmatæ. Prior dictio in deliciis potissimum est Livio, v.c. III, 10 (ubi vid. Intpp.); VI, 5; VII, 29; VIII, 29 al. Burmanno neque τὸ _Adtritis_, neque τὸ _Adcisis_ placebat, quia illud de lento bello, non de subito impetu, qualis Hannibilis fuerit; hoc autem de rebus quidem et _robore_, non vero de populis dicatur. Quod ad posterius adtinet, primum analogia nobis favet, et deinde contrarium patet ex Silii VIII, 588, et Liv. VIII, 11. Conf. Heyne Obss. in Tibul. IV, i, 189.
Ecce autem clipeum, sævo fulgore micantem, 395 Oceani gentes ductori dona ferebant, Callaicæ telluris opus, galeamque coruscis Subnixam cristis, vibrant cui vertice coni Albentis, niveæ tremulo nutamine pennæ;
395. Splendidum hunc locum de Hann. clipeo Silius tractavit ad exemplum Virg. Æ. VIII, 626 sqq. Varia de hoc episodio dicenda essent, nisi otium nobis fecissent Ill. Heyne in Exc. IV, ad Virg. Æn. VIII, et Cl. _Schlichtegroll über den Schild des Herc._ quorum observationes ad h.l. transferre magni nec negotii nec ingenii est. Conf. ad VI, 653 sq. --_sævo_, δεινῷ summo. Conf. ad I, 2, et Perizon. ad Ælian. V. H. I, 1. 397. _Callaicæ telluris_ dona sunt, quoniam ea metallis, maxime auro, abundabat. vid. Martial. X, 16; XIV, 95, et 139, extr. _Callaici_, Καλλαϊκοὶ ap. Ptol. et Strab., vulgo Καλλαίκοι, _Callæci_, populus Hispaniæ Tarrac. inter Durium et Minium fluvios, versus _Oceanum_, ubi nunc fere Gallæcia, seu Gallicia est, et superior Portugaliæ pars. Nomen adcepisse dicitur ab ant. urbe _Calle_, cujus portus adhuc nomine _Puerto_, vel _Port a Port_ insignis est, unde Portugalia denominata. Hinc minus recte _Gallæci_ et _Gallœci_ adpellantur. 398. _Subnixam_, conf. Heyne ad Virg. Æn. IV, 217; Heins. ad Ovid. Met. VI, 715, et Gronov. Diatr. in Stat. c. 55. 399. _Albentis coni_, propr. clari, vel splendidi, λευκοὶ, et hinc, vel ænei, vel aurei, ut _fulva cassis_ V, 78; VII, 637, _aurea galea_, Virg. Æn. IX, 50: κόρυθες λαμπροῖσι φάλοισι Hom. Il. ν, 132.
399. _Albentis_ ἀρχαϊκῶς, non _Albentes_, Col. _coni Flaventis_, hoc aurati, conjectura N. Heinsius audacter et frustra: _tutamine_ Oxon. vitiose. Vid. ad lib. I, 460.
Ensem unum, ac multis fatalem millibus hastam; 400 Præterea textam nodis, auroque trilicem Loricam, nulli tegimen penetrabile telo. Hæc, ære et duri chalybis perfecta metallo, Atque opibus perfusa Tagi, per singula lætis Lustrat ovans oculis, et gaudet origine regni. 405
400. _multis fatalem_: elegantissime: πολλοὺς ἀναιρησομένη; D. Heins. 401. _Lorica texta_, contexta, _nodis_, χιτὼν λεπιδωτος, vel στρεπτος Hom. Il. ε, 113, φ, 31, et _conserta hamis_ ap. Virg. Æn. III, 467; ubi vid. Heyne. Nam _nodi_ dicuntur quæcumque vincula, et h.l. catenulæ, (conf. Virg. Æ. I, 296.) annuli, seu circuli, inter se inplexi, quibus squamæ junguntur, quique Maroni et inf. V, 140, _hami_ vocantur; _bilicem Loricam_ (ut θώρηξ διπλόος ap. Hom. Il. δ, 133.) memorat Virg. Æ. IX, 707, et XII, 375; sed _trilicem_, Æn. III, 467; V, 259, et VII, 639; ad quæ ll. vid. Heyne. 404. _opibus Tagi_, auro vid. ad I, 155, 234. --_per singula lustrat_, pro, perlustrat singula, Draken. --Conf. Virg. Æn. VIII, 617 seq. et 730. 405. _gaudet origine regni_ h. cælatura armorum, clipei in primis, originem Carthaginis adumbrante. Male Schmid. dona illa futuri regni putat indicia.
400. _unam_ Col. et Oxon. _una_, hoc simul donum ferebant, recte, puto, emend. Barth. Adv. VI, 25, et N. Heins. 401. _texam_ Col. _intextam_ conj. N. Heins. Præstiterit forte _nexam_, vel _lectam_, hoc conlectam, ut apud Virg. Æneid. lib. I, v. 320. Sed vid. not. 402. _Loricam_, _nulli_, non _l. et nulli_, Col. Recte; nam _tegimen_ de ipsa lorica intelligendum. 405. _et gaudet o. r._ Col. _gaudetque et_ Put. Vulgo _gaudetque in o. r._
Condebat primæ Dido Carthaginis arces, Instabatque operi subducta classe juventus. Molibus hi claudunt portus, his tecta domusque Partiris, justæ Bitia venerande senectæ. Ostentant caput effossa tellure repertum 410 Bellatoris equi, atque omen clamore salutant.
406. Argumentum clipei exponit poeta, et vv. 406, 425; in epitomen redegit, quæ Maro de Ænea et Didone pluribus verbis refert. _Condebat_, _Instabat_, _claudunt_, etc. eleganter pro, in clipeo videbat imaginem Didonis arcem C. condentis, etc. --_primæ_, vel ut _primam_ sup. v. 235, ubi vid. V.L., vel antiquioris C. Nam est quoque _Carthago Nova_ in Hispania, de qua vid. ad III, 368. 407. _Instabat operi_ ut ap. Virg. Æ. I, 423 et 504. --_subducta classe_ in litus, ut contra _deducere_, more veterum satis noto. Conf. Heyne ad Virg. Æn. I, 551. 408. _Molibus_ lapidum _claudunt portus_ vid. Heyne ad Virg. Æn. I, 427; nostræ ed. vol. I, p. 122. _Ed._ 409. _Bitias_ nomen Punicum: teste Serv. ad Virg. Æn. I, 738: _classis Punicæ fuit præfectus, ut docet Livius_. Βιθύας memoratur Appian. Pun. c. 111, 114, 120; Draken. 410. Conf. Virg. Æn. I, 441 sq. ubi vid. Heyne in Not. et Exc. XIV. Hinc Carthago etiam Κακκάβη olim dicta. Vid. quos Drak. laudat, Berkel. ad Steph. Byz. Vid. Καρχηδὼν, Bochart. Geogr. S. II, I, 24, et Patin. num. ær. Imper. p. 12. 411. _omen clamore salutant_ ut XV, 146, et ap. Virg. Æn. III, 524, et XII, 257; ubi vid. Heyne.
409. _justæ B. v. senectæ_ scripti plerique et primæ edd., Græcorum loquendi forma. Vid. App. _juste B. v. senecta_ Wolfius Basil. 1522 primus edidit.
Has inter species orbatum classe, suisque, Ænean pulsum pelago, dextraque precantem Cernere erat: fronte hunc avide regina serena. Infelix, ac jam vultu spectabat amico. 415
413. _dextra_ porrecta _precantem_, qui dextram precantem, supplicem protendebat. Cf. V.L. Poeta respexit Virg. Æn. I, 519, 525, 597 seqq. ut in vss. 414, 415; Virg. Æ. I, 575 sq. 613 sq. IV, 1 sqq.
413. _Ænean_ Græco more pro _Æneam_ cum Drak. scripsi, suadente N. Heins. quem vid. ad Ovid. Epist. VII, 26: _pulsum p. terraque, precantem_ volebat D. Heins. refragg. Dausq. et Drak., cum dextram protendere perpetuus sit supplicantium mos, unde frequenter _dextra precans_ et _supplex_ dicatur v. c. Virg. Æ. XII, 930. Vid. Heins. et Burm. ad Ovid. Met. III, 721.
Hinc et speluncam, furtivaque fœdera amantum Callaicæ fecere manus: it clamor ad auras, Latratusque canum; subitoque exterrita nimbo Occultant alæ venantum corpora silvis.
416. Conf. Virg. Æn. IV, 124 sq. 165 seq. 417. _manus Callaicæ_, Callaicorum. Conf. v. 397. --Conf. Virg. Æn. IV, 129 seqq. Hæc sunt verba Virg. Æn. V, 257 ubi vid. Heyne. Ernesti nota hæc est: «quæri non debebat, quomodo hæc arte effingi potuerint. In his, si cum poeta res est, non est argutandum. Possunt sane figuræ ita effingi, ut, qui spectet, sciat, utrum clament, nec ne, an aliud quid agant. Sed habet etiam hoc præ artifice præcipuum poeta, quod actiones continuare dicendo, et vitæ documenta dilucidius exprimere orationis ornatu potest, quam artifex, qui unum tantum actionis momentum et veluti punctum figere valet. Sic ap. Stat. Theb. I, 550 sq. et Val. Flac. II, 410 sqq. ubi in multis frustra argutati sunt intpp.» --_it clamor ad auras_, h. putes ire clamorem ad auras, videtur ire clamor ad auras. Ita N. Heins. ab acerba censura Barth. Adv. VI, 25 vindicat poetam. Vid. Gronov. Diatr. Stat. c. 4, et Drak. ad h.l. ubi conf. inf. 429, 430, Anacr. XXVIII, 6 seq., Ovid. Met. XIII, 689, Stat. Th. I, 525 sq. et alia loca, ubi poetæ, incredibilia narraturi, ea additis vocc. _pæne_, _credas_, _ putes_, _videntur_ aliisve mollire solent. Cf. Virg. Æn. VIII, 646, 656, 717, et alia, quæ magis ad præstantiam artis, qua in ære expressa sunt, et ad ornatum poetæ pertinent, quam ad præcepta artis exigenda sunt. Vid. Heyne in Exc. IV, ad Virg. Æn. VIII, p. 229 sq. edit. prior. et Lessing Laocoon. 419. _Occultant alæ_, etc., venantes latebant post alas indaginum, pinnas in formidine; ut interpretatur Heyne ad Virg. Æn. IV, 121. Marsus et alii _alas_, turbam, _venantum_ intelligunt.
Nec procul Æneadum vacuo jam litore classis, 420 Æquora nequidquam revocante petebat Elissa.
420, 421. Confer, quæ sint ibi var. lect., et vide Virg. Æ. IV, 393 sq. 571 sq.
421. _nequiquam_ scribendum putabant præter Festum Broukh. et alii ad Propert. II, 4, 5: _petebat_ Col. et omnes post Marsum edd., quod, ut ap. Senec. Troad. v. 165, pro repetebat positum, at, quum classis _vacuo litore_ non _petierit_ mare, sed jam in eo fuerit, ab h.l. alienum videbatur Drak. Mens vero poetæ etiam hæc esse potest: classis litus, in quod subducta erat, deserebat et jam æquora petebat. Ex _petebat_ stupore librarii ortum videtur _peribat_ in c. Put., et hinc _preibat_, _præibat_ in Oxon. R. 3. Parm. _redibat_ conj. Barth. Adv. VI, 25: _iterabat_ N. Heins. coll. Hor. Od. I, 7, 32, cui tamen magis arrisit _operibat_, cum classis sæpe poetis _tegere_ et _abscondere mare_, _æquor_ vero _sub classibus latere_ dicatur. Hoc non inprobabat Drak., qui tamen præferendam censebat emendat. Burm. _tenebat_ coll. Virg. Æn. V, 1, 8: _premebat_ edidit Lefeb. Possis et _secabat_ aliaque tentare. Sed omnibus his non est opus. Cl. Hæufft in Periculis poet. a. 1788 editis et ab Ern. laudatis defendit vulg. _petebat_ coll. simili loco Val. Fl. I, 136: _operibat_, vel _secabat_ conj. etiam Withoff.
Ipsa pyram super ingentem stans saucia Dido Mandabat Tyriis ultricia bella futuris, Ardentemque rogum media spectabat ab unda Dardanus, et magnis pandebat carbasa fatis. 425
422. Conf. Æn. IV, 504 seq. --_saucia_ vel gravi cura, ut ap. Virg. Æ. IV, 1; vel ense, ut ib. v. 646, 663. 423. Cf. Virg. Æn. IV, 584 sq. inpr. 622, 629. 424. Vid. Virg. Æ. V, 1 sq. 425. _Dardanus_, h. Dardanius, Trojanus Æneas. Vid. ad I, 14. [recte I, 15] --_magnis pandebat carbasa fatis_, ut _fatis vela dare_ dixit Virg. Æn. III, 9. --_fatis_ per oracula et prodigia monstratis, vel bonis ominibus et spe magnæ felicitatis, ad quam eum fata sua ducebant, vel, quod malim, mandato magni Jovis, ut ap. Virg. Æn. IV, 614.
Parte alia, supplex infernis Hannibal aris, Arcanum Stygia libat cum vate cruorem, Et primo bella Æneadum jurabat ab ævo. At senior Siculis exsultat Hamilcar in arvis; Spirantem credas certamina anhela movere: 430 Ardor inest oculis, torvumque minatur imago.
426. Conf. I, 93 seq. 119 seqq. --_infernis aris_, h. deorum infernorum, τῶν καταχθονίων. 427. _cruor Arcanus_, quod D. Heins. observavit, potest esse, qui Apollonio μυδάλεος et Virg. Æn. IV, 455: _obscænus_ dicitur, vel potius, in fossam magicam fusus. In sacris enim, præcipue magicis omnia, quibus vis quædam occulta et divina inesse putabatur, quia in vulgus nota non sunt, arcana, ἀπόῤῥητα, κρυπτα _seclusa_, _sacra_ vocantur. Conf. Burm. ad Val. Fl. IV, 15; VI, 477. Cellar. et alii existimant, poetam h.l. respexisse ad ritum illum, quo juramenta olim, in conjurationibus inprimis, potione sanguinis horrenda et sancta facere solebant; v.c. Lydi et Medi Herodot. I, 74. Catilina Sallust. b. Cat. c. 22; insulani Atlantici Plat. in Crit. extr. reges Asiatici Tae. Ann. XII, 47; (ubi memorat, id fœdus _arcanum_ haberi, quasi mutuo cruore sacratum) Scythæ Lucian. in Toxari, seu de Amicitia c. 37, T. V, p. 273; ed. Schmid. et Mel. II, 1, 7; Armenii Val. Max. IX, 11; ext. 3, et alii. Conf. Lips. ad Tac. l.c. et Michaelis Colleg. crit. ad Psalm. XVI, 4, p. 107 sqq. et ejusd. Jur. Mos. §. 70, et 206; Hinc Sil. sup. I, 102: _diros templi ritus_, et inf. III, 140 _sacra horrida_ dixisse videri potest.
429. _exsultat_ ut VIII, 413 et ap. Virg. Æn. XI, 648, quia dux erat, vel ob equum ferociorem. 430. Viventi similis bella gerere videbatur. Sic _spirantia signa et vivos vultus_ dixit Virg. Ge. III, 34; et Æn. VI, 848; _animosa signa_ Prop. III, 7, (al. 9) 9. --Spirare, ut πνεῖν Il. ρ, 447; al. pro vivere. Cf. Drak. 431. _torvum minatur_, ὑπόδρα ἰδῶν.
Nec non et lævum clipei latus aspera signis Inplebat Spartana cohors: hanc ducit ovantem Ledæis veniens victor Xanthippus Amyclis. Juxta triste decus pendet sub imagine pœnæ 435 Regulus, et fidei dat magna exempla Sagunto. Lætior at circa facies, agitata ferarum Agmina venatu, et cælata mapalia fulgent. Nec procul usta cutem nigri soror horrida Mauri Adsuetas patrio mulcet sermone leænas. 440
432. _aspera signis_, ut V, 141, et XI, 279; locutio Virg. Æn. V, 267; ubi vid. Heyne. Conf. Heins. ad Ovid. Met. XIII, 235, et XII, 700. Propr. clipei latus _asperum signis_ erat. [“I, 279” recte XI, 277] 433. Conf. loc. class. Polyb. I, 32, et inf. VI, 301 seq. 434. _Ledæis Amyclis_ ubi Leda habitasse dicitur. Conf. IV, 356. 435. _pendet sub imagine pœnæ_ cf. Gronov. Obss. II, 15, p. 335, et sup. v. 343. 440. Cf. ad I, 406. --_Adsuetas_ hominibus.
436. _magnæ_ conj. Huetius, quod prosaicum est. 437. _contra_ pro _circa_ Puteol.
It liber campi pastor, cui fine sine ullo Invetitum saltus penetrat pecus: omnia Pœnum Armenti vigilem patrio de more sequuntur, Gæsaque, latratorque Cydon, tectumque, focique In silicis venis, et fistula nota juvencis. 445 Eminet excelso consurgens colle Saguntos, Quam circum inmensi populi condensaque cingunt Agmina certantum, pulsantque trementibus hastis.
441. Conf. III, 290 sq. et, cujus vestigia Silius pressit, Virg. Ge. III, 339 seq. ubi vid. Heyne. --_It liber campi_, etc., h. sine ullis terminis et quousque libet, pecus libere in saltibus pascitur. 444. _Gæsa_ vid. ad I, 629. --_latratorque Cydon_, canis Cydonius, Cretensis: epitheton ornat. Conf. ad v. 689, et sup. ad v. 90. --_tectum_, mapalia. --_foci_ h. ignis, _in silicis venis_, ut ap. Virg. Ge. I, 135, et Æn. I, 174 sq. et VI, vi, 7.
441. _liber campi_ Col. et Oxon., hoc liberum campi spatium habens, cui non peculiaris campus est adsignatus, sed qui modo hunc, modo illum occupat, et libere vagatur. Confer inpr. Stat. Silv. IV, 2, 24, et Ovid. Ep. Her. I, 80. Vulgatum _campis_ tuetur Schmid., putans, verba _liber campi_ non commodum habere sensum, et prius sæpe quidem cum genit. jungi, sed semper, ubi liberatio a re molesta, invidiosa et ingrata innuatur, quo utique spectant V, 212; Lucan. lib. IV, v. 384; VII, 818, et Senec. Hippol. 492, quæ loca Drak., et alia, quæ Heins. ad Virg. Æneid. X, 154, ad Claud. Laud. Stil. I, 151, et Gronov. Diatr. Stat. c. 2 congesserunt. 445. _juvencis_ Col. Parm. Med. _juventis_ Ox. _juventis_ Put. _viventis_ quædam edd. _jumentis_ Martin. Herbipol., et post eum alii, contra metri leges. 447. _circa_ R.2.
Extrema clipei stagnabat Iberus in ora, Curvatis claudens ingentem flexibus orbem. 450 Hannibal, abrupto transgressus fœdere ripas, Pœnorum populos Romana in bella vocabat. Tali sublimis dono, nova tegmina latis Aptat concutiens humeris, celsusque profatur: «Heu quantum Ausonio sudabitis, arma, cruore! 455 Quas, belli judex, pœnas mihi, Curia, pendes!»
449. Iberus extremam clipei oram obit, ut Oceanus ap. Hom. Il. ς, 607, et Hesiod. Sc. Herc. v. 314; quorum rationem secutus est Silius, rejecta ea, quæ perperam placuit Virg. Æn. VIII, 671 sq. ubi mare inter terram, quæ in medio clipei est, et infera loca ponitur. Sed incidit in Scyllam, dum voluit vitare Charybdim. Subtile certe artis judicium non magis in eo, quod fluvius orbem clipei ambit, quam quod ibi trajicitur, declarasse videtur. 451, 452. Vid. ad I, 294. 453. _sublimis_, superbus, elatus. 454. _celsus_, capite erecto et obstipo, h. in tergum nimis reclinato, cervice rigida, qui habitus est hominis superbi et sibi admodum confidentis. Sic «celsus hæc corpore, vultuque ita læto, ut vicisse jam crederes, dicebat» ap. Liv. XXX, 32; ubi vid. Duker. Conf. Cic. Tusc. V, 14, et Or. I, 40. 455, 456. Imitat. Virg. Æ. II, 582, et VIII, 537 sqq. ad quæ loca vid. Heyne et Cerda.
449. _pugnabat_ Put. 456. _judex_, non _vindex_, Col. Ox. R. 2: quod præter Barth. defendit N. Heins. coll. Lucan. I, 227; VII, 263 al. ut in invidiam Senatus Rom. dicatur, eum sibi arbitrium belli Saguntini arrogasse, quod ipse Hannibal ei exprobrat ap. Liv. XXI, 44. Adstipulatur ei Drak., qui tamen _judicem_ a _vindice_ nonnunquam parum differre monet, præsertim quum _judicis_ sit, ea, quæ contra legem fiunt, _vindicare_, unde _belli vindex_ possit esse curia, quæ puniendos belli, adversus fœdera inlati, auctores censeat.
Jamque senescebat vallatis mœnibus hostis, Carpebatque dies urbem, dum signa manusque Exspectant fessi socias: tandem æquore vano Avertunt oculos, frustrataque litora ponunt, 460
457 sq. Poeta illuc, unde v. 395 abierat, redit. --_senescere_, debilitari, fame, vigiliis aliisque malis consumi, ut γηράσκειν ap. Theocr. XII, 2, et Hom. Il. θ, 360; _vallatis_, vallo Pœnorum cinctis. --_hostis_, Saguntini. 458. _dies_, tempus, temporis spatium. --_Carpere_, ut φθίνειν et φθινύθειν, adtenuare, adterere, consumere paulatim et minuere. Cf. Drak. ad h.l. et Gronov. ad Sen. Herc. Fur. 874. --_signa manusque socias_, auxilia Romanorum. 459. _fessi_ v. ad I, 566. --_æquore vano_, quod vana et inania promittebat, quod frustra pollicebatur, classem Romanorum mox adventuram esse. Cf. Heyne ad Virg. Æn. I, 392. Sic et _frustrata litora_, quæ frustrabantur spem Saguntinorum; vel passive, quæ decepta sunt frustra exspectando classem Romanorum, ut litoribus tribuatur, quod ad ipsos Saguntinos spectat, et illa quasi frustra sperasse fingantur. Ita per prosopopœiam dici, monet Lefeb. coll. Ovid. Met. VIII, 293. 460. _litora ponunt_ h.c. cogitationes de litore; Withof. coll. Valer. Fl. I, 632 _seponite fluctus_. Exempla ibi ab intpp. et h.l. ab Heins. laudata parum convenire, idem recte monuit. --_ponunt_, pro certo, tamquam exploratum et verum sumunt, vel, si malis, putant, existimant, ut passim, et ap. Græcos τιθέναι N. Heinsius conferebat inf. IV, 397; VIII, 95; XI, 157, et XIII, 473, adeoque adcepisse videtur pro deponunt spem in litoribus, h. in adventu classis Rom. frustra positam, vel, ut Schmid. explicat, omittunt spectare litora, unde auxilium Rom. speraverant. Sed hæc ratio durior videtur iis, quas proposui, etsi nec in his satis adquiesco. Conf. V.L.
457. _vallatus_ ex Col. reponendum putabat Modius, refragg. Dausq., N. Heins. et Lefeb. 458. _quies_, h. belli immunitas, conj. D. Heins. quod recte damnant Dausq. et Drak. 459. _vani_ ex conj. edidit Lefeb., h. qui in rebus vanis spem ponunt, qui inania sibi persuadent. Vid. Heyne ad Virg. Æn. X, 631. Sed conf. not. _æquore vanos A. o., f. lumina p._ emend. Burm. suffrag. Drak. Pro _ponunt_ forte leg. _plorant_, vel simile quid.
Et propius suprema vident: sedet acta medullis Jamdudum, atque inopes penitus coquit intima pestis.
461. Egregia et ornata descriptio urbis, fame et inopia in summas angustias detrusæ. Sed poeta nimium fere diu tristibus inmoratur phantasmatibus, ad quæ horremus. Juvenes harum deliciarum studiosi comparent Ovid. Met. VIII, 799 seq., 824 seq. Claud. b. Gildon. Vid. 21 seq. et Juven. Sat. XV, 98 seq. --_acta medullis_, per medullas, ut _fusa medullis_ inf. v. 515 et _sitis acta omnibus venis_ ap. Virg. Ge. III, 483. 462. _inopes_ victus. --_pestis_, h. fames. Conf. ad I, 174. --_coquit_, vexat, lente consumit. Vid. ad v. 327. Sic et mox _exurit fames_, ut ap. Quintil. XII, 9; ubi c. 8 _ignea f._ dicitur, ut λιμὸς αἴθον Callim. H. in Cer. v. 67; ubi vid. Spanh. 463. 463. _Est_, ἐσθίει, _viscera durantia_, h. obdurantia, seu perferentia malum, ut ap. Virg. Æn. VIII, 577. Conf. Ind. et quos N. Heins. laudat, Stat. Silv. I, ii, 91; II, i, 141; V, ii, 153; Val. Flacc. I, 237; (ubi vid. Burm.) VII, 338; Lucan. II, 256; IV, 52, 519; VI, 93; Hor. Od. I, xiv, 7. Drak. interpretatur: fames diu celata consumebat viscera, quæ tamen durabant, quoniam non repentino, sed lento malo exedebantur. --_tabum_ et _tabes_ dicitur lenta corruptio et consumtio cujusvis rei et corporis, cujus causa est fames, vel morbus, venenum, putredo, pestis, liquatio, etc.
461. _En_ reposuit Lefeb. sine auctoritate. _Ut_ suspic. N. Heins.
Est furtim lento misere durantia tabo Viscera, et exurit siccatas sanguine venas Per longum celata fames: jam lumina retro 465 Exesis fugere genis; jam lurida sola Tecta cute, et venis male juncta trementibus ossa Exstant, consumtis visu deformia membris.
466 sq. _Exesis_ conf. Bentl. ad Hor. Epod. V, 37. --_lurida sola Tecta cute ossa_; conf. Horat. Epod. XVII, 22, ibique Bentl. Conf. Theocrit. II, 88 sq. Callim. Hymn. in Cer. v. 93, 94, ubi vid. Spanh. Drak. comparavit Senec. Controv. I, 1. Quintil. Declam. XII, p. 210, et Claud. bell. Gild. v. 21 seq. 471. Conf. Sen. de Ira III, 20; Liv. XXIII, 19 et 30; Cic. Verr. V, 33, 38. --_frustra_ cum _casso labore_, et verba _rores noctis_ cum _terra madentem_ juncta languent. Nugatur D. Heins. cujus hæc nota est: «Mirum, siccitatem fami opponi. Ita tamen, ut hæc omnia magis loquendi genera esse, quam ad historiam pertinere, cognoscas: Græci certe insigni elegantia ξηροφαγεῖν de homine egeno dicunt et famelico, et ἀναξηραίνειν Callim. H. in Cer. 114, et ἐπὶ ξηροῖσι καθιξεῖν Theocr. I, 50.»
463. _misere_, non _miseris_, Col. _rurantia_, h. rorantia, conj. N. Heins. coll. Stat. Th. I, 618 ubi _liquentia viscera tabo_ legendum docet. 467. _nervis_ scripsit Lefeb. libris non addicentibus, hoc est, tendinibus, musculis, ligamentis, quæ a Græcis, in quibus rudis sit Drakenborch., qui absurde _venis_ ediderit, τένοντας et νεῦρα vocari nos docet. Sed vir doctus ignorare videtur, _venas_ poetis v.c. Virg. Georg. IV, 238, et aliis etiam cutem totumque adeo corpus dici, et verba _venis exstant_ jungi posse. 468. _membris_, non _nervis_, scripti. Vid. ad I, 177. [recte I, 178]
Humentis rores noctis terramque madentem Solamen fecere mali, cassoque labore 470 E sicco frustra presserunt robore succos. Nil temerare piget: rabidi jejunia ventris Insolitis adigunt vesci, resolutaque, nudos Linquentes clipeos, armorum tegmina mandunt.
472. _Nil temerare piget_, non piget, omnia, corium, etc. temerare, h. edere, vel, ut N. Heins. exponit, violare morsu res eas, quæ victui humano non sunt destinatæ, quod Drak. confirmat loco Ovid. Met. XV, 75. Nam _temerare_ est aliquid facere, quo nobis interdictum est, vel esse videtur. Conf. ad I, 11, et III, 501. --_rabidi jejunia ventris_ ut fere ap. Virg. Æn. II, 356; Ἀτέλεστον λύσσαν ἀεὶ βούβρωστιν ἀναιδέϊ γαστρὶ φυλάσσει dixit Oppian. Ἁλιευτ. II, 207. 473, 474. Pelles, vel coria _resoluta_ h. clipeis detracta, comedebant, relictis nudis clipeorum cratibus: ut Drak. jam exposuisse video. Sed malim fere _resoluta_ adcipere de liquefactis, vel aqua mollitis pellibus, ut «Casilinates obsidione Hannibalis clausos, lora, necessariis vinculorum usibus subducta, eque scutis detractas pelles, ferventi _resolutas_ aqua, mandere» coactos fuisse, tradit Val. Max. VII, 6, 2. Eosdem «lora detractasque scutis pelles, ubi fervida mollissent aqua, mandisse» memorat Liv. XXIII, 19.
469. _Umentis_ Col. vid. ad v. 125. _Viventis_ Ox. unde _Uventis_ conj. Barth. Adv. VI, 25, et N. Heins. qui id passim poetis obtrudit. Sed ut taceam, quod Drak. monet, τὸ _viventis_ propius ad _umentis_, quam ad _uventis_ adcedere, quum literæ _iu_ et _m_ in Longobard. scriptura vix discerni possint, quid quæso vulgatum mutare nos cogit? vid. ad I, 259. 472. _tentare_ volebat Barth. l.c. Male! 473, 474. Vulgata lectio plane inepta videbatur N. Heins., qui varia proponebat, _r. nudo Liquantes_ (h. liquefacientes, seu aqua mollientes) _clipeo taurorum tegmina_ (coria) _mandunt_, vel _r. nudo Ingentum clipeo taurorum t. m._, vel denique, quod ceteris præferebat, _r. nudo Liquentum_ (h. aqua fervida liquefactorum) _clipeo taurorum t. m._ Sed vid. not.
Desuper hæc cælo spectans Tirynthius alto 475 Inlacrimat fractæ nequidquam casibus urbis. Namque metus magnique tenent præcepta parentis, Ne sævæ tendat contra decreta novercæ. Sic igitur, cœpta occultans, ad limina sanctæ Contendit Fidei, secretaque pectora tentat. 480
475. Hercules deus tutelaris Sagunti. Conf. I, 273 seq. 476. _Inlacrimat_, quod nec diis, nec heroibus indignum est. Vid. Köppen ad Hom. Il. α, 349; Riccii Diss. Hom. XIII. Lessing. in Laoc. p. 6, et Ill. Harles. ad Val. Flacc. IV, 42; ubi idem Hercules lacrimas fundit, ut ap. Virg. Æn. X, 465; ubi vid. Heyne. Conf. inf. V, 204, 205. 477. _tenent_ retinent, impediunt quo minus ipse Saguntinis opem ferat. 478. _novercæ_, Junonis. 479. Etiam hæc ingeniose fingit poeta. Cf. ad I, 598, et quem N. Heins. jam laudavit, Val. Max. VI, ext. 1. «Crediderim tum ipsam Fidem, humana negotia speculantem, mæstum gessisse vultum; perseverantissimum sui cultum, iniquæ fortunæ judicio, tam acerbo exitu damnatum cernentem.» 480. _secretaque pectora tentat_, secreto ejus animum tentat.
479. _sacræ_ Med. ut XIII, 282. Vulgatum Drak. tuetur loco Virg. Æn. VII, 365; conf. not. ad I, 481.
Arcanis Dea læta, polo tum forte remoto Cælicolum magnas volvebat conscia curas, Quam tali adloquitur Nemeæ pacator honore:
481. _Arcanis læta_, forte solitudinem pro solatio petens. Tum _remoto_ dictum pro remota a diis. Sed malim ita explicare: _arcanis_ deorum consiliis delectabatur, _polo remoto_, ἐν ἀκροτάτῃ κορυφῇ τοῦ Ὀλύμπου, ubi concilia deorum haberi solent; v.c. ap. Hom. Il. θ, pr. An _polus remotus_ est simpl. μακρὸς, αἰπὺς, ἀκρος Ὀλυμπος? et _arcanis læta_, cui arcana credi solent? 483. _tali honore_, ut X, 572, et apud Virgil. Æneid. III, 474. «multo compellat honore.» --_Nemeæ pacator_, ut contra leo _vastator Nemeæ_ dicitur Stat. Silv. IV, vi, 40. Ita N. Heins. quem vid. ad Virg. Æ. VI, 804, et ad Claud. laud. Stil. III, 284. Cfr. quæ Drak. notavit loca, inf. XVI, 246; Stat. Th. IV, 250; Ovid. Epist. IX, 15; Sen. Herc. Œt. v. 282; inpr. 1990, et de Benef. c. 13; ubi _orbis terrarum marisque pacator_ vocatur Hercules, ut _pacifer_ in numis ap. Beger. Thes. Brand. T. II, p. 779, 780, et in marm. ap. Gruter. p. 49, 1, et 1113, 4.
481. _solo t. f. remota_ conj. El. Putschius, prob. D. Heins. coll. v. 496 seq. Verum non _tum forte_, sed jam diu ante, Fidem terra relicta in cælum aufugisse, monent Dausq. et Drak. _sorte_ contra omnium librr. consensum reposuit Lefeb., quoniam olim nil sine sorte actum, unde _sortiri_ etiam sit obtinere, licet sine sorte. Quæ recondita doctrina vereor ut sint, quibus adsensum extorqueat. 483. Ita Col. et Oxon. Recte, judice etiam Dausq. qui tamen, ne Modio concederet, commodum quoque sensum, quem vellem declarasset, inesse contendebat vulgatæ lect., _Quam tamen alloquitur veniæ pacator honoræ_, in qua interpretanda nugabatur Marsus, si quis unquam. _Neme_ Tell. propius verum.
«Ante Jovem generata, decus Divumque hominumque, Qua sine non tellus pacem, non æquora norunt, 485 Justitiæ consors, tacitumque in pectore numen, Exitiumne tuæ dirum spectare Sagunti, Et tot pendentem pro te, Dea, cernere pœnas Urbem lenta potes? moritur tibi vulgus, et unam Te matres, vincente fame, te mœsta virorum 490 Ora vocant, primaque sonant te voce minores. Fer cælo auxilium, et fessis da surgere rebus.»
[484.] Verbis _ante Jovem generata_, Silius _canam, priscam, antiquam Fidem_ declarare voluisse videtur, quibus tamen epithetis prisca potius religio innuitur, quam quod ante Jovem nata sit, quo sensu Vesta _cana_ dicitur. Ex theogoniis certe id non constat, nisi poeta forte Fidem cum Themide confudit, quæ fœderibus et feriendis, et religiose _servandis præfice solet_. Cf. Heyne ad Virg. Æ. V, 744, et mox v. 494. 486. _Justitiæ consors_; vid. Jani ad Hor. Od. I, xxiv, 6. 489. _lenta_ in ope ferenda, secura et parum sollicita; ut VII, 440; et XII, 567. Cf. Heins. ad Ovid. Trist. II, 514, et inpr. ad ej. Epist. XV, 169, et XIX, 81. 491. _minores_, ut _parvi_, infantes. --_vocant_ et _sonant_, h. invocant, tuum auxilium inplorant et præstolantur. 492. _cælo_, de cælo. --_fessis rebus_ vid. ad I, 566.
485. _norint_, et mox, _tacitoque_, volebat N. Heins. 489. _unam_, non _una_, scripti.
Hæc satus Alcmena, contra cui talia virgo: «Cerno equidem, nec pro nihilo est mihi fœdera rumpi, Statque dies, ausis olim tam tristibus ultor. 495 Sed me pollutas properantem linquere terras Sedibus his, tectisque novis succedere adegit Fecundum in fraudes hominum genus: inpia liqui Et, quantum terrent, tantum metuentia regna, Ac furias auri, nec vilia præmia fraudum, 500 Et super hæc ritu horrificos ac more ferarum Viventes rapto populos, luxuque solutum Omne decus, multaque obpressum nocte pudorem.
495. _Stat_, constituta est. --_tristibus_, horrendis, nefariis. 496. Dii, ætate aurea inter homines commorati, postea inpietate eorum commoti terram cum cælo commutarunt: quæ prisca fabula ex Hesiod. Ἐργ. v. 174, 201, et Ovid. Met. I, 125, 150, nota est. 497. _Sedibus his_ δεικτικῶς. [498.] _Fecundum in fraudes hominum genus_, ut _fecunda culpæ secula_ dixit Horat. Od. III, vi, 17. 499. _Qui terret, plus ipse timet_, Claud. Cons. Honor. IV, 289. Cell. Plures ejusmodi sententias congessit Barth. Adv. XLVIII, 11. 500. _furias auri_ vid. ad I, 32. --_liqui furias auri_, etc. h. populos, vel homines cupidos auri, et malis artibus felices. 502. _luxu solutum_, sublatum, _Omne decus_, decorum et honestum. 503. _nocte_, concubitu, ut III, 429; vel propr. etsi sensus idem est. Vitiorum caligine, Mars. 504. Cf. XI, 183; ubi Drak. comparavit Lucan. I, 175; Sen. Herc. fur. v. 253; et in Hippol. v. 543.
497. _novis_, scil. superis, non _Jovis_, scripti, Parm. Med. 502. _luxoque_ Mars. vitiose in textu, non in comment.
Vis colitur, jurisque locum sibi vindicat ensis; Et probris cessit virtus: en, adspice gentes: 505 Nemo insons; pacem servant commercia culpæ. Sed secura tua fundata ut mœnia dextra Dignum te servent memorando fine vigorem, Dedita nec fessi transmittant corpora Pœno, Quod solum nunc fata sinunt seriesque futuri; 510 Extendam leti decus, atque in secula mittam, Ipsaque laudatas ad Manes prosequar umbras.»
506. _commercia_, societas, _culpæ_ h. socii sceleris. His solis invicem pax est. 511. _Extendam leti decus_, efficiam, ut eorum interitus memorabilis et gloriosus sit. --_mittere_, ut _dimittere_, _tollere_, _diffundere_, _efferre_, _aperire in sæcula_ (IX, 341) _vulgus_, _ævum_, _populos_, _ora_, _diem_, etc., ἱέναι φωνὴν, ἐκφέρειν ἐς ἀνθρώπους, vel φανερὰ καταστήσειν ἐς ἀνθρώπους τὰ ἔργα, (ap. Arrian. expedit. Alex. I, 12) pro, in cognitionem omnis ævi, omnium populorum et hominum adducere, efficere ut semper prædicetur aliquid, vel omnibus innotescat, palam facere, divulgare. Similiter _ire_, _abire_, _volare_, _volitare_, _ferri_, _venire_, _nasci_ (h. crescere, VIII, 371) _in sæcula_, _in ora_, et _per ora hominum_, vel _in ore omnium esse_ de eo, qui tam notus fit, vel est, ut omnes et omni tempore de eo loquantur. Conf. Drak. ad III, 135; VI, 711; XII, 312; Gronov. Obss. I, 15; Heins. et Burm. ad Val. Fl. II, 439. VV. DD. ad Virg. Ge. III, 9, et Æn. IV, 195; XII, 235; Broukh. ad Prop. II, 1, 2; Heyne Obss. ad Tibull. IV, 1, 200.
505. _cessat_ R. 2, non inprob. Lefeb. 507. _Sed si cura_, h. si tibi curæ est, ex emend. N. Heins. recepit Lefeb. Totus versus ob ὁμοιόπτωτα auribus est ingratus. 510. Vulgo parenthesis post _sinunt_ clauditur.
Inde severa levi decurrens æthere virgo Luctantem fatis petit inflammata Saguntum; Invadit mentes, et pectora nota pererrat, 515 Inmittitque animis numen: tum fusa medullis Inplicat, atque sui flagrantem inspirat amorem. Arma volunt, tentantque ægros ad prælia nisus. Insperatus adest vigor, interiusque recursat Dulcis honos Divæ, et sacrum pro virgine letum. 520
512. Eleganter pro, faciam, ut Saguntini etiam post mortem celebrentur. Cf. Ovid. Epist. XI, 119; ubi vid. Heins. --_prosequi_ est voc. exsequiale. 513. _severa_, irata. 514. _Luctantem fatis_, δεινῶς, ut _componere fatis_ I, 39. 516. _numen_ pro se. --_fusa medullis_ vid. ad v. 461. --_medullis inplicat amorem_, ut _ossibus inplicet ignem_ ap. Virg. Æn. I, 660; ubi vid. Heyne. 518. _Arma volunt_, moræ inpatientes, prœliique cupidissimi, ut IX, 7; ubi Drak. Conf. XIII, 318; Virg. Æ. VII, 340; IX, 539; Stat. Th. III, 664, et Val. Fl. I, 67; ubi vid. Burm. --_ægros nisus_, vires tenues. 519. _interius recursat_, ut _animo recursat_ dixit Virg. Æ. I, 662, et IV, 3. 520. _sacrum pro virgine letum_, mors egregia, laudabilis et honesta (v. ad VII, 9) pro fide servanda.
513. _levi_ Col. recte, ut ap. Virg. Ge. I, 489. Vulgg. _severa Jovi_, h. irata J., ob cladem Saguntinis inminentem, quos præmio, non pœna adficere, Jovis erat, fœderum præsidis. Ita Barth. Adv. VI, 25. Male Marsus, quæ etiam ipsum Jovem ad fidem servandam coegit, quod tamen contra Modium defendit Dausq., cui nec displicet Gossuini conj. _Jovis d. a. v._, quia Jupiter præses istius regionis.
It tacitus fessis per ovantia pectora sensus, Vel leto graviora pati, sævasque ferarum Adtentare dapes, et mensis addere crimen. Sed prohibet culpa pollutam extendere lucem Casta Fides, paribusque famem compescere membris. 525
521. _fessis_ vid. ad I, 566. 522. _Vel leto graviora pati_; quum quis non capit generosæ virtutis stimulos, mortem ipsam contemnit, Barth. Adv. X, 24. Sed verba hæc spectant potius ad _sævas ferarum dapes_, quas propter ea, quæ poeta