Punicorum Libri Septemdecim

Part 23

Chapter 23 1,045 words Public domain Markdown

LIBER DUODECIMUS.

ARGUMENTUM.

Mitescente jam hieme Hannibal a Capua movet, vicinisque oppidis trepidationem injicit, 1-14.

Sed luxus milites ita enervaverat, ut vix arma ferre possent; 15-26.

Cupidus maritimi oppidi potiundi, quo cursus navibus tutus ex Africa esset, primum Neapolim petit, quæ urbs Græca, doctorum virorum secessu illa ætate celebris et Parthenope olim a tumulo Sirenes adpellata, ab eo, famæ suæ timente, omnibus quidem viribus, at inrito conatu obpugnatur; 27-59.

Inde Cumas, aliam urbem maritimam, ducit, ubi templum Apollinis, a Dædalo in colle exstructum, contemplatur; sed copias, Campana luxuria marcentes, nequidquam acuit ad pristinam virtutem, et a Ti. Sempronio Graccho repellitur; 60-103.

Obsidione igitur Cumarum soluta, Puteolos repente movet castra, et, dum ea quoque urbs frustra operibus cingitur, ipse tractum perlustrat propinquum, Baias, Lucrinum Avernique lacum, Acherusiam paludem, vastas in litore speluncas, loca sulfure ac bitumine scatentia ignibusque subterraneis æstuantia, Prochyten, Inarimen, Vesuvium, Misenum promontorium, Baulos et æstum maris, quæ omnia ei a primoribus Capuæ monstrantur; 104-160.

A Puteolis Nolam agmen convertit, et scalas admovet muris: enim vero M. Claudius Marcellus, instructo ad portas sub adventum hostium exercitu, eruptionem facit, et, Poenis fugatis, ducem eorum ad singulare certamen provocat; 161-198.

Quod non detrectare Hannibalem fama nominis sui suadet; sed Junonis admonitu ab eo avocatur, et acerba ignaviæ increpatione foedam suorum fugam sistit; 199-211.

Restituta acie ac pugna, a Pediano, Patavino, qui non minus belli artibus atque virtute quam literarum studio excellebat, Cinyps, formosissimus Poenorum galeaque Æmilii Pauli consulis, qui in prælio Cannensi occiderat, ornatus, telo transfigitur et spoliatur; 212-252.

Marcellus, laudata victoris virtute, in ipsum Hannibalem hastam conjicit, cujus tamen ictum excipit Gestar; 253-265.

Quo adtonitus periculo Poenus ad castra trepide refugit, et vehementer in milites invehitur: Marcellus autem, qui primus Romanos docuerat, Hannibalem vinci posse, magna hostium edita strage prædaque ingenti facta, Nolam se recipit, et ad cælum tollitur laudibus; 266-294.

Primo tandem victoriæ nuntio recreatis Romæ civibus, non minore animo res domi, quam militiæ, geritur, et censores notant eos, qui post Cannensem pugnam Metello auctore consilium de relinquenda Italia inierant, quique, quum a Poenis, ut de captivis redimendis agerent, frustra Romam missi essent, jurassentque se regressuros, extemplo in castra hostium redierant, ut hac fraude se exsolverent jurejurando; 295-305.

Simul omnia in bellum consilia convertuntur, et in summa pecuniæ inopia matronæ aurum ornamentaque sua in ærarium deferunt: quæ voluntaria conlatio et certamen adjuvandæ rei publicæ excitat ad æmulandum animos primum Patrum, dein equestris ordinis et reliquæ plebis; 306-319.

Spes quoque Romanorum confirmatur a legatis Delphos missis, qui responsum renuntiant, res eorum jam meliores facilioresque fore, eamque ob causam Diis, maxime vero Jovi, sacra esse facienda: quæ res divinæ subplicationesque confestim in Capitolio fiunt; 320-341.

Dum hæc Romæ atque in Italia geruntur, Hampsagoras ejusque filius Hostus in Sardinia (cujus insulæ situs, forma, nomina, origo, bona et indoles una cum coloniis, a Sardo, Trojanis seu Iliensibus, Iolao, duce Thespiadarum, et Aristæo illuc deductis describuntur) a T. Manlio Torquato prætore fugantur, et silvarum latebras quærunt; 342-375.

Punica deinde classe adpulsa Hasdrubali se jungunt, et cum Romanis decertant prælio, in quo Ennius centurio et poeta, Rudiis natus oriundusque a Messapo rege, ingentem Sardorum Poenorumque cædem facit; 376-402.

In eum hastam conjicit Hostus; sed ictus ab Apolline avertitur, et Hostus in acie cadit: qua filii nece audita Hampsagoras mortem sibi consciscit; 403-419.

Per idem fere tempus Hannibal Acerris Nuceriaque direptis atque incensis, capit Casilinum, et Petiliam, alteram Saguntum, ad solum exurit; 420-433.

Inde Tarentum expugnat præter arcem, a Romanis occupatam, et naves Tarentinorum, sinu exiguo intus inclusas, quum claustra portus hostis haberet, plaustris machinisque admotis per mediam urbem ad mare transvehit; 434-448.

Certior tamen factus per nuntios de obpugnatione Capuæ, obsidione arcis Tarentinæ absistit, raptimque contendit in Campaniam; 449-462.

Obviam ei veniunt duo Romanorum exercitus, quibus duces stultitia et temeritate pares, M. Centenius Penula et Cn. Fulvius prætor, præsunt, quique ad internecionem cæduntur; nec quidquam iter victoris moratur nisi Ti. Sempronii Gracchi proconsulis, ab hospite suo Lucano in insidias præcipitati, exsequiæ, quas ipse celebrat, ut famam conligat humanitatis; 463-478.

Interea Romanorum duces omnem belli vim in Capuam vertunt, nuntio adcepto de Hannibalis adventu, qui in valle occulta post Tifata montem huic urbi inminentem considet; 479-488.

Is vero ubi videt per castra hostium non perrumpi ad Capuam posse, multa secum consilia volventi subit animum impetus, caput ipsum belli Romam petendi; 489-506.

Itaque deductas nocte ad Vulturnum flumen copias trajicit ante lucem, et spe Romæ potiundæ ad maturandum iter incendit; 507-523.

Tum præter Cales in Sidicinum, mox in Allifanum et Casinatem, deinde præter Aquinum in Fregellanum, et per Frusinatem Anagninumque in Labicanum venit agrum: inde, Algido, Tusculo Gabiisque relictis, ad Anienem fluvium castra admovet, et Iliæ Nymphisque adventu suo terrorem incutit; 524-544.

Nec minor trepidatio est Romæ, ubi matronæ, in publicum effusæ, passim discurrunt, Patres vero ingentem metum torvo vultu dissimulant, et præsidia passim in collibus murisque disponuntur; 545-557.

Inter hæc Hannibal, qui, continuo itinere confecto, ne nocturnum quidem tempus ad quietem sibi reservaverat, cum Numidis moenia situmque urbis obequitans contemplatur, donec ab equitibus inmissis a Fulvio Flacco, qui cum exercitu a Capua profectus Romam venerat, submovetur, atque in castra redigitur; 558-573.

Postero die sub lucem omnes copias in aciem educit, et ad pristinam virtutem tuendam excitat, docens Roma capta bellum esse confectum; 574-586.

Neque detrectant certamen Romani, infantium vagitu, gemitu ac precibus parentum, et Fulvii adhortatione exstimulati; 587-602.

At instructis utrimque exercitibus Jupiter crassas repente cælo obducit tenebras, et a monte Capitolino fulmina in Hannibalem jaculatur; 602-626.

Is liquefactis armis in castra iratus se recipit; quo facto mira serenitas cum tranquillitate oritur, et subplicatio Jovi habetur in Capitolio; 627-645.

Postridie prima luce acies instructas eadem tempestas dirimit, quam eadem excipit serenitas; 646-667.

Poenus inanem fulminis vim ridet, vanumque militum timorem increpat; 668-685.

Ut vero Romam adeo securam metuque vacuam esse comperit, ut milites sub vexillis in subplementum Hispaniæ profecti sint, ira incensus urbem obpugnare statuit; 686-690.

Quam ob causam Jupiter agit cum Junone, ut non amplius alat ferociam ejus, sed potius coerceat; 691-700.

Dea Hannibali in conspectum venit manifesta, ejusque visum acuit, ut Deos cernere possit, qui colles Romæ campumque Martium tueantur; 701-725.

Quo adspectu perculsus Poenus castra ab urbe refert, minitans se mox rediturum esse; 726-730.

Eum ut abeuntem vident Romani, primum fraudem subesse rati non omnem deponunt timorem: mox hoste ex oculis sublato, læti sacra Diis faciunt, et certatim portis ruunt ad visenda loca, ubi castra posuerant Poeni; 731-752.