Part 13
LIBER SEPTIMUS.
ARGUMENTUM.
Q. Fabius Maximus Cunctator, in quo omnis Romanorum spes sita est, cum novo exercitu, ex civibus sociisque conscripto, ad bellum proficiscitur, quod prudentia cautisque consiliis, quibus solus omnium, quas ducit, copiarum vires æquat, gerere statutum habet cum animo ac deliberatum; 1-19.
At Hannibal, quam primum de creatione novi summique magistratus fama ad ipsum pervenit, Dictatoris genus et res ab ipso gestas a captivis percontatur, ex quibus Cilnius ducem Rom. ejusque gentem amplissimis verbis ornat, et ita indignationem quidem Poeni in se convertit, sed e malis, quibus urgetur, supplicio se emergere frustra cupit; 20-73.
Dum Romæ, votis rite nuncupatis, cives cum conjugibus supplicatum eunt et sacris operantur, Fabius strenue iter facit, disciplinamque militarem ad pristinos mores redigit; 74-95.
Castris deinde jam in conspectu hostium positis, Poenus, certa victoriæ spe inductus, nullam dimicandi moram facit, et vallatos maledictis ad certamen provocat; 96-122.
Verum ubi quieta omnia apud Romanos, nec castra ullo tumultu mota videt, re infecta in Apuliam transit, variisque dolis constantem Dictatoris animum tentare et circumvenire conatur; 123-145.
Quum ita quoque nihil proficit, omnisque spes in inritum cadit, tacita jam cura animum incensus, quod nunc demum edocti malis Romani parem Hannibali ducem quæsissent, in Campaniam exercitum reducit; 146-158.
Ibi amoenissimam Italiæ partem agrumque Falernum, qui generosissimo vino abundabat, cujus faciendi rationem ipse Bacchus priscis temporibus Falernum, hospitem suum, docuerat, inpune depopulatur; 159-211.
Qua rei indignitate in castris Romanorum seditio movetur, quam Fabius comprimit, habita oratione, qua ostendit, rempublicam, continuis cladibus adflictam, non nisi prudentissima et cauta belli gerendi ratione ab interitu vindicari posse, et rem tempusque ita postulare, ut adversus ferocem tot victoriis hostem nihil temere audeant, nec, nisi certa spes et commoda rei bene gerendæ occasio obferatur, summam rerum universo periculo committant, sed ante omnia suæ saluti atque securitati consulere, conatusque hostiles singulari potius arte, quam temeraria vi inpedire studeant; 212-259.
Invidia tamen Dictatoris augetur fraude ac dolo Hannibalis, qui ab uno ejus agro, omnibus circa vastatis, ferrum ignemque abstineri jubet, ut occultæ proditionis foederisque clam cum hostibus icti suspicio commoveatur; 260-267.
Sed mox Poenus suis se artibus peti sentit, agmenque suum repente præter opinionem inter Calliculam montem, Formiana saxa ac Literni stagna inclusum videt, via ad Casilinum obsessa; 268-281.
Quas insidias callide eludit, et noctis principio duces, Magonem, Maraxen et Acherran somno excitat, militibusque tessera significat, quid fieri velit: tum sarmentis ad cornua boum adligatis et incensis, custodibus Romanis rei novitate terror incutitur; Poenus vero salvus ex faucibus elabitur, saltumque transgressus in agro Allifano castra ponit; 282-376.
Fabius confestim et ubivis hostem subsequitur; at non ita multo post, sacrorum causa Romam profecturus, non imperio tantum, sed consilio etiam ac prope precibus agit cum Minucio, ut, ratione potius quam fortuna fretus, bellum administret, et exemplum, quod ad imitandum habeat, sequatur; 377-408.
Absente eo classis Poenorum ex alto in portus Caietæ et Formiarum, in finibus Campaniæ, invehitur, quo hostium adventu perterritæ Nereides ad Protea, in antro, prope Capreas, commorantem, confugiunt, ut ab eo de futura Italiæ fortuna cognoscant; 409-434.
Deus marinus, exposita Romanorum origine, a Trojanis, propter iniquum Paridis judicium et Junonis iram debellatis et terra marique cum duce Ænea jactatis, repetenda, prædicit, urbem eorum æternam fore, bellumque Punicum II, quamvis Cannensis etiamnunc clades inpendeat, a Scipione Africana gloriose confectum iri; 435-493.
Quam fatorum seriem dum vates in antro reserat, Magister equitum, inmemor monitorum Fabii, ferociter magis quam consulto rem gerit, et, Hannibale, furoris ipsius alendi causa, fugam aliquoties simulante, jam fama egregiæ victoriæ Romam perfertur; 494-512.
Hinc populi jussu æquatur ei imperium cum dictatore, qui invicto a civibus hostibusque animo ad castra revertitur et exercitum dividit; 513-522.
Quo facto Minucius, secundis rebus delatoque sibi a populo honore multo animosior ad omne periculum spernendum et quidvis audendum factus, sine mora cum hoste iniquo confligit loco, et subito legiones omnisque adeo respublica in maximo discrimine versantur; 523-535.
Jam cæsis aliis, aliis fugam circumspectantibus, Fabius, conspecta procul turbata acie, militibusque et Q. Fabio, filio, qui irata mente contraria suadebat, ad opem suis ferendam stimulatis, repente, velut cælo demissus, legionibus, salutis suæ jam desperantibus, succurrit, et hostibus, quorum magnam stragem ipse ejusque exemplo incitati Syllæ, Crassi, Metellus, Furnius, Torquatus, Brutus, Cato et Q. Fabius edunt, victoriam, civibus vero confessionem erroris extorquet; 536-729.
Minucius, inmerito hoc beneficio victus et nunc demum sentiens, quanto satius sit, prudentia et cunctatione, quam temeritate, bellum tali tempore administrare, castra cum Dictatore jungit, et, aris in ipsius honorem exstructis vinoque ac dapibus Fabio, tanquam Deo, libatis, PATREM eum salutat; quod exemplum milites sequuntur; 730-750.