Part 2
Post aliquot diēs dum per vīcum eundem ambulāmus, titulum dēreptum vīdimus, iānuam apertam; audīvimus philosophum aliquem condūxisse. 'Ō stultum' inquam, 'mox eum temeritātis paenitēbit.' 'Īmmō vērō' inquit comes 'dē omnibus certior est factus. Nam cum audīvisset, quantula esset pēnsiō, vīlitātem suspicātus, tantō acūmine singula quaerit ut dēcipī nōn possit; sed nihilōminus, īmmō tantō magis condūcit.' At ego, 'Vereor tamen nē hominem paeniteat aliquandō.' Abīmus, et quid ēventūrum sit exspectāmus.
Postrīdiē nōn cēssāmus adīre domum; turba adest māxima, fūnus dūcitur, nēniās canunt, exsequiās eunt omnēs. 'Nōnne dīxī' inquam 'fore ut paenitēret philosophum illum temeritātis? Herī domum condūxit, hodiē sepelītur'. Statim ex turbā 'Favē linguā' exclāmat aliquis 'vīvit enim adhūc philosophus, et ipse hominem sepelit'. Tunc ego admīrātus 'Quid ergō' inquam 'factum est, bone vir?' Ille in hunc modum respondet: 'Ubi advesperāscere coepit iubet sternī sibi in prīmā domūs parte, poscit cērās, stilum, lūmen; suōs omnēs in interiōra dīmīttit; ipse ad scrībendum oculōs, manum, animum intendit, ne vacua mēns simulācra et inānēs metūs fingeret. Initiō nihil nisi silentium noctis; dein concutī ferrum, vincula movērī. Ille nōn tollere oculōs, nōn remīttere stilum, sed fīrmāre animum. Tum crēbrēscere fragor, adventāre, āc iam est in līmine, iam ut intrā līmen audīrī. Respicit; videt āgnōscitque nārrātam sibi effigiem. Illa stābat innuēbatque digitō, similis vocantī; hīc rūrsus cērīs et stilō incumbit. Illa scrībentis capitī catēnās īnsonābat; hic rūrsus respicit, videt idem quod anteā innuentem, nec morātus tollit lūmen et sequitur. Ībat illa lentō gradū, quasi gravis vinculīs; postquam dēflexit in āream domūs, repente dīlāpsa est in aurās. Hic autem locum effodit; inveniuntur ossa catēnīs īnserta atque implicita, quae collēcta iam sepeliuntur.' Quibus audītīs, exclāmō 'Et sunt tamen quī negent esse mānēs. Adeant igitur, et discant ab expertīs'.
Nocturna Lemūria.
Domum reversus patrem rogāvī num et apud nōs essent mānēs. 'Nōn putō esse' respondit, 'namque domō nostrā quotannīs omnēs ēiciō.' 'Mānēs ēicis, ō pater!' exclāmāvī. 'Īmmō hodiē' inquit 'ēiciam; ēiciendī enim sunt a. d. VII Īdūs Māiās—Māius scīlicet mēnsis ā nōmine māiōrum dūcitur—et dum tū in lectulō dormīs ego mediā nocte sacra quaedam, quae Nocturna Lemūria appellantur, celebrābō, nē ūllae lārvae apud nōs habitent.' Quae cum audīvissem mātrem ōrāvī ut ad mediam noctem mihi pervigilāre licēret, ut patrem vidērem haec sacra agentem; māterque benīgna veniam mihi dedit. Nunc igitur quod vīdī vōbīs nārrābō. Nam pater, veteris memor rītūs, mediā nocte surgit, nūdīsque pedibus per domum ambulat. Extentā dextrā sīgnum sacrum dedit, nē lārvae occurreret; sīgnum fēcit hōc modō—salūtarī digitō minimōque extentīs, medium et minimō proximum pollice iūnctōs in palmam dēpressit. Deinde manūs lāvit pūrās atque septem fabās nigrās ōrī imposuit, aliāsque fabās, voltū āversō, suprā umerum iēcit; sed dum iacit
'Hīs' inquit, 'redimō mēque meōsque fabīs'.
Noviēns hunc dīxit versum, neque respēxit; fabās umbra putātur colligere, et, nūllō vidente, hominem ā tergō sequī. Ubi rūrsus aquā pater sē lūstrāvit et aere tinnītum fēcit, ōrāvit ut umbrae ē tēctīs suīs exīrent. Noviēns clāmāvit 'Mānēs exīte paternī'; tum dēmum respēxit et sacra rīte sunt perācta.
Dē mānibus.
Etenim poētae docent esse mānēs, nam meminī mē hoc carmen apud Propertium lēgisse:—
Sunt aliquid mānēs, lētum nōn omnia fīnit, lūridaque ēvictōs effugit umbra rogōs. Cynthia namque meō vīsa est incumbere fulcrō, murmur ad extrēmae nūper humāta viae: cum mihi somnus ab exsequiīs pendēret amōris, et quererer lectī frīgida rēgna meī. eōsdem habuit sēcum, quibus est ēlāta capillīs, eōsdem oculōs, laterī vestis adūsta fuit. et solitum digitō bēryllon adēderat īgnis, summaque Lēthaeus trīverat ōra liquor: spīrantīsque animōs, et vōcem mīsit, at illī pollicibus fragilēs increpuēre manūs.
Condiscipulī tamen meī nōnnumquam mē irrīdent quod cōnfitear mē crēdere esse mānēs; eīs autem versūs Horātī commemorō.
Somnia, terrōrēs magicōs, mīrācula, sāgās, nocturnōs lemurēs portentaque Thessala rīdēs?
Immō vērō patrem iterum rogāvī quid ipse dē mānibus rē vērā cēnsēret. 'Haud sciō' respondit 'an mānēs rē verā sint. Erat enim mihi quondam amīcus pauper, ē puerō claudus, quī rūrī habitābat. Ōlim advena quīdam forēs vesperī pulsāvit; pauper ille iūssit alterum intrāre, quī intrāvit vīnumque poposcit; ille ōrāvit hunc ut ipse cyathum quaereret, sē enim quippe quī claudus esset cyathum quaerere nōn posse. Advena igitur rogāvit quamdiū claudus esset, pauperque respondit sē ē puerō fuisse. Cuī advena "Possum" inquit "tē sānāre. Sī laurī frondēs vīnō hōc tuō imbūtās per complūrēs diēs ēderis in prīstinam corporis valētūdinem redigēris; sed deōs praecipuē cūrā rīte colās". Quae praecepta amīcus meus religiōsē secūtus mentem sānam, ut dīcitur, in corpore sānō adeptus est. Hic advena palliō erat amictus purpureō, quāle nēmo anteā illā in regiōne umquam vīderat; neque quisquam ē praetereuntibus virum tālī habitū amictum ūsquam post merīdiem vīdit. Mihi saltem nōn dubium est quīn imāgō fuerit.'
Dē somniīs.
Cum pater mihi hanc fābulam dīxisset valdē gaudēbam quod ille quoque putābat esse mānēs. Sed quia cōgnōscere volēbam quid dē somniīs cēnsēret, rogāvī eum num somnia quoque essent vēra; quī mihi respondit vēra alia, alia falsa esse: 'Nōnne meministī, mī fīlī,' inquit 'quid Vergilius scrīpserit?
Sunt geminae somnī portae, quārum altera fertur cornea, quā vērīs facilis datur exitus umbrīs, altera candentī perfecta nitēns elephantō, sed falsa ad caelum mīttunt īnsomnia mānēs.'
Cēterum ut bene intellegās nōnnūlla somnia vērum praedīcere fābulam tibi nārrābō, sī modo attentō eris animō.
Somnium vērum.
'Cum duo quīdam Arcades familiārēs iter ūnā facerent, et Megaram vēnissent, alter ad caupōnem, ad hospitem alter dēvertit. Uterque cēnātus cubitum iit; deinde eī quī erat in hospitiō alter vīsus est in somnīs ōrāre ut subvenīret, quod sibi ā caupōne nex intenderētur.
Is prīmō perterritus somniō surrēxit; deinde cum sē collēgisset, idque vīsum prō nihilō habendum esse dūxisset, recubuit; tum dormientī īdem ille vīsus est ōrāre nē, cum sibi vīvō nōn subvēnisset, mortem suam inultam esse paterētur; se interfectum in plaustrum ā caupōne esse cōniectum, et suprā iniectum stercus. Petiit ut māne ad portam adesset, priusquam plaustrum ex oppidō exīret. Hōc iam somniō commōtus māne bubulcō obvius fit ad portam; quaerit ex eō quid in plaustrō esset. Ille perterritus fūgit; mortuus ērutus est; caupō rē patefactā poenās dedit.'
Quā audītā fābulā frāter meus dīxit sē prōverbium— 'Nōn omnēs stertentēs dormiunt' audiisse, nescīre tamen quid sīgnificāret; cuī pater 'Hoc quoque', inquit, 'alterum nārrandō somnium expōnere tibi possum,' statimque hoc nārrat somnium.
Trium somniantium fābula facēta.
Ōlim trēs comitēs, quōrum duo mercātōrēs urbānī, tertius rūsticus quīdam erat, ad templum quoddam nūminis colendī causā profectī sunt; quibus prōgredientibus viātica dēficere incipiēbant. Mox ad tantam inopiam redāctī sunt ut vix quicquam farris manēret. Quae cum urbānī illī callidī intellegerent hōc modō inter sē colloquēbantur. 'Parum pānis iam nōbīs restat; comes tamen noster edendō nimis indulget, quāpropter necesse est cōnsilium inīre quō sī quid habēmus eō īnsciō edāmus.' Cum igitur pānem aquā sparsum manibusque tractātum, prope īgnem, ut coquerētur, posuissent, rūsticum illum dēcipere cōnstituērunt atque hōc modō eum allocūtī sunt: 'Omnēs statim dormiāmus, sitque pānis eī praemium quī ex nōbīs somnium vīderit mīrābilissimum.' Quō pāctō omnēs cubitum eunt. Rūsticus autem, fraudis aliquid suspicātus, panem sēmicoctum ex īgnī extractum sōlus tōtum dēvorāvit, iterumque sē somnō dedit. Nōn ita multō post alter negōtiātor, tamquam mīrābilī quōdam somniō perterritus, surgere incēpit, alterīque negōtiātōrī quam ob rem ita timēret rogantī, respondit: 'Māgnō terrōre māximāque ob somnium admīrātiōne affectus sum. Duo enim geniī mihi vidēbantur appropinquāre, summāque cum laetitiā mē ad Ēlysium comportāre.' Cuī comes 'Mīrābile nīmīrum' inquit, 'somnium nārrās; mīrābilius tamen audī; namque ego duōs percipiēbam geniōs quī mē ad Tartarum portābant.'
Quae cum rūsticus ille audīret etiam tum dormīre simulābat; urbānī tamen ut dolus sibi bene prōcēderet eum excitāvērunt, quī, admīrantī similis, callidē rogāvit 'Quis mē vocat?' Cuī respondērunt urbānī 'Comitēs sumus tuī'. Quae cum audīvisset ille 'Quō modō' rogāvit 'iam redīvistis?' 'Numquam,' respondērunt, 'hinc abīvimus; cūr reducēs vocās quī numquam abīvimus?' Quibus rūsticus ille 'Geniī duo', respondit, 'mihi vidēbantur alterum vestrum ad Ēlysium, ad Tartarum alterum auferre, et mēcum reputābam neutrum hūc reditūrum esse unde, ut poēta dīcit, negant redīre quemquam; itaque ego experrēctus pānem tōtum sōlus dēvorāvī.'
Quae cum audīvisset frāter meus dīxit sē iam intellegere quid sīgnificāret prōverbium: 'Nōn omnēs stertentēs dormiunt.'
Causae somniōrum.
Posterō diē, ut accidit, hanc sententiam apud Tullium in lūdō recitābāmus. 'Quae in vītā ūsūrpant hominēs, cōgitant, cūrant, vident, quaeque agunt vigilantēs agitantque, ea cuīque in somnō accidunt.'— Quae cum audīrem nōn poteram mē retinēre quīn puerum recitantem interpellārem magistrumque rogārem nūm rē vērā putāret hās esse somniōrum causās. Iste autem magister, interrogātiōne meā neglēctā, dīxit oportēre omnēs, dum alius recitat, tacēre, iūssitque mē hoc carmen ēdiscere memoriter:—
Omnia quae sēnsū volvuntur vōta diurnō, pectore sōpītō reddit amīca quies. vēnātor dēfessa torō cum membra repōnit, mēns tamen ad silvās et sua lustra redit. iūdicibus lītēs, aurīgae somnia currūs, vānaque nocturnīs mēta cavētur equīs. mē quoque Mūsārum studium sub nocte silentī artibus assuētīs sollicitāre solet.
Carmen nunc memoriā teneō. Sed utrum magister poētae cōnsentiat necne nūllō modō invenīre possum. Semper enim rogātus verba poētārum aliōrumve scrīptōrum commemorat.
Equidem vērō putābam eum nescīre. Posterō igitur diē, hōc carmine recitātō, iterum eum rogāvī quid rē vērā ipse dē somniīs cēnsēret. Sed utinam nōn rogāvissem! Mē miserum! Iterum nihil respondit sed hoc alterum carmen mihi ēdiscendum dedit.
Et quō quisque ferē studiō dēvīnctus adhaeret aut quibus in rēbus multum sumus ante morātī atque in eā ratiōne fuit contenta magis mēns, in somnīs eadem plērumque vidēmur obīre; causidicī causās agere et compōnere lēgēs, induperātōrēs pūgnāre āc proelia obīre, nautae contractum cum ventīs dēgere bellum.
Ō! crūdēlem magistrum! quam nimia est tibi poētārum admīrātiō!
Magister laqueō suō captus.
Interdum tamen et discipulīs nōbīs magistrī haec tanta, poētārum admīrātiō prōdest. Quid enim vōbīs accidat nesciō, sed nōs saltem Rōmānōs puerōs saepenumerō discere taedet priusquam fīnis sessiōnī adsit. Ō quotiēns lūdum frequentāmus! Prīmā lūce ē lectulīs est surgendum et quasi mediā nocte ad lūdum eundum. Ut lucernae, quas nōbīscum portāmus, olent! Quam dēcolōrēs fīunt librī fūmō tot lucernārum! Nigra fūlīgo adhūc Marōnī meō haeret! Ōlim plūs solitō discendī mē taedēbat—media erat aestās et Sīrius īgnibus torrentibus in caelō ardēbat— hoc igitur cōnsilium iniī ut postrēmam sessiōnis partem omītterēmus. Magistrum māne lūdum intrantem rogāvī num semper oportēret nōs praeceptīs pārēre poētārum. Ille āit; itaque ego hoc Mārtiālis carmen statim dēclāmāre incēpī:—
Lūdī magister, parce simplicī turbae; sīc tē frequentēs audiant capillātī, et dēlicātae dīligat chorus mēnsae, nec calculātor, nec notārius vēlox māiōre quisquam circulō corōnētur; albae Leōne flammeō calent lūcēs, tostamque fervēns Iūlius coquit messem: cirrāta lōrīs horridīs Scythae pellis, quā vāpulāvit Marsyas Celaenaeus, ferulaeque trīstēs, scēptra paedagōgōrum, cēssent, et Īdūs dormiant in Octōbrēs: aestāte puerī sī valent, satis discunt.
Quibus scīlicet dēclāmātīs versibus, 'Quam cito' inquit magister, 'tempus fugit! Rēctē scrīpsit Ovidius Nāso:—
Ipsa quoque assiduō lābuntur tempora mōtū, nōn secus āc flūmen; neque enim cōnsistere flūmen nec levis hōra potest; sed ut unda impellitur undā, urgēturque eadem veniēns urgetque priōrem, tempora sīc fugiunt pariter, pariterque sequuntur, et nova sunt semper, nam quod fuit ante relictum est, fitque quod haud fuerat, mōmentaque cūncta novantur.'
Hōs versūs recitāvit magister quia ōtium nōbīs dare nōlēbat, sed nōn facere potuit (nē ā Mārtiāle praeclārissimō poētā abhorrēret) quīn lūsum nōs omnēs dīmītteret. Condiscipulī meī grātiās mihi ēgērunt quam māximās et valdē mihi grātulātī sunt quod tam callidum mē praestitissem. Īmmō vērō dīxērunt mē cornīcum oculōs cōnfīxisse.
Colloquium cum patre.
Eōdem diē, quoniam magister nīl mihi dē somniīs exposuerat, patrem vesperī iterum quaesīvī, quem in tablīnō invēnī. Rēbus nescioquibus occupātum esse vīdī, rogāvī tamen num mihi vacāret, et pater quamquam negōtiōsus erat, benīgnē mihi respondit 'Quid vīs, mī fīlī?'—quantō benīgnior pater est magistrō!—Cuī ego 'Velim' respondī, 'iterum tē audīre dē somniīs loquentem'. 'Nunc autem nōn possum' inquit pater 'namque epistulam ad amīcum quendam scrībō; sed, ut accidit, dē somniīs est epistula mea; tacē igitur et, cum scrīpserō, tibi recitābō'. Conticuī igitur, et librum quendam ē forulīs acceptum, dum pater scrībit, legēbam. Paulō posteā hanc epistulam mihi recitāvit:—
Sex. Cornēlius Polliō Suētōniō Tranquillō Suō S.
'Scrībis tē perterritum somniō verērī nē quid in āctiōne patiāris, rogās ut dīlātiōnem petam et pauculōs diēs, certē proximum, excūsem. Difficile est, sed experiar. Rēfert tamen, ēventūra soleās an contrāria somniāre. Mihi reputantī somnium meum istud, quod timēs tū, ēgregiam āctiōnem portendere vidētur. Suscēperam causam Iūnī Pastōris, cum mihi quiēscentī vīsa est socrus mea advolūta genibus nē agerem obsecrāre. Et eram āctūrus adulēscentulus adhūc, eram in quadruplicī iūdiciō, eram contrā potentissimōs cīvitātis atque etiam Caesaris amīcōs, quae singula excutere mentem mihi post tam trīste somnium poterant. Prōsperē tamen cessit, atque ideō illa āctiō mihi aurēs hominum, illa iānuam fāmae patefēcit. Proinde dīspice, an tū quoque sub hōc exemplō somnium istud in bonum vertās, aut, sī tūtius putās illud cautissimī cūiusque praeceptum: 'Quod dubitēs, nē fēceris,' id ipsum rescrībe. Ego aliquam stropham inveniam agamque causam tuam, ut istam agere tū, cum volēs, possīs. Est enim sānē alia ratiō tua, alia mea fuit. Nam iūdicium centumvirāle differrī nūllō modō, istud aegrē quidem, sed tamen potest. Valē.'
Recitātā hāc epistulā 'Perquam, pater' inquam, 'velim scīre, esse phantasmata et habēre propriam figūram nūmenque aliquod putēs an inānia et vāna ex metū nostrō imāginem accipere.' 'Ego ut esse crēdam' respondit 'in prīmīs eō addūcor, quod audiō accidisse Curtiō Rūfō. Tenuis adhūc et obscūrus obtinentī Āfricam comes haeserat. Inclīnātō diē spatiātur in porticū; offertur eī mulieris figūra grandior hūmānā pulchriorque; perterritō Āfricam sē futūrōrum praenūntiam dīxit; itūrum enim eum Rōmam honōrēsque gestūrum atque etiam cum summō imperiō in eandem prōvinciam reversūrum et moritūrum. Quae facta sunt omnia. Praetereā accēdentī Carthāginem ēgredientīque nāve eadem figūra in lītore occurrisse nārrātur. Ipse certē implicitus morbō futūra praeteritīs, adversa secundīs augurātus, spem salūtis, nūllō suōrum dēspērante, prōiēcit.'
Māter mente turbāta irruit.
Patrem haec mihi nārrantem māter, quae māgnō cum impetū in tablīnum irruit, interpellāvit, atque 'Cornēlī', inquit, 'audīvistīne quid Dāvō frātrīque ēius acciderit? (Dāvus est ūnus ē servīs nostrīs quī eōdem in lectō cum frātre suō dormīre solet). Mīrābilem nārrat rem, neque facere possum quīn eī crēdam. Sed omnia ab initiō tibi nārrābō. Hāc nocte cum frātre minōre, ut solet, eōdem in lectō quiēscēbat. Is vīsus est sibi cernere quendam in torō resīdentem admōtīsque capitī suō cultrīs ex ipsō vertice capillōs amputantem. Somnium modo sē vidēre ratus iterum dormit. Sed brevī rūrsus simile alterum somnium priōrī fidem fēcit. Nam vēnērunt per fenestrās (ut nārrat) in tunicīs albīs duo, cubantemque frātrem dētondērunt et, quā vēnerant, recessērunt. Ubi inlūxit, ipse Dāvus circā verticem tōnsus, capillī iacentēs sunt repertī. Frātrem quoque tōnsum sparsōsque circā capillōs diēs ostendit.' Haec cum audīvissem vix facere potuī quīn rīdērem, sed nē poenās darem simulāvī mē summō terrōre afficī propter tam mīrābile somnium, māterque mē cubitum mīsit. Nēminī dīxī mē frātremque meum servōrum cubiculum per fenestrās intrāvisse atque iocī causā capillōs dētondisse.
Laqueō meō captus.
Sed dum in lectulō iaceō hunc in modum mēcum reputābam: 'Quicquid nocte accidit, omnēs putant aut somnium fuisse aut mānēs fēcisse,' dolumque hunc excōgitābam. Cōnstituī persuādēre Mārcō, condiscipulō et aequālī meō, quī negat esse mānēs, ut in sepulcrō quōdam ūnam noctem dormīret. Posterō diē cōnsilium meum cum frātre commūnicāvī, et Mārcus prōmīsit sē in sepulcrō dormītūrum esse ut nōbīs dēmōnstrāret mānēs nōn esse. Nocte igitur ad sepulcrum Mārcus sē recēpit, ego et frāter haec parāvimus;—nigrīs amictī vestibus persōnās īnstar calvāriārum fīctās capitī imposuimus; quō habitū statim ad sepulcrum contendimus, circum quod saltāre incēpimus. Sed tantum aberat ut Mārcus timēret ut, capite modo ē sepulcrō ēlātō, imperāret nōbīs ut abīrēmus, neu ineptiās agerēmus. Spē dēiectī domum abīvimus, laqueō, ut prōverbium, nostrō captī.
Posterō diē nōnnūllī convīvae apud nōs cēnābant atque inter cēnam pater nārrābat quid Dāvō, servō nostrō, accidisset. Deinde omnēs mīrābilia commemorāre incipiunt. Ūnus ē convīvīs mortuōs futūra portendere posse dīxit. 'Nōnnumquam tamen' inquit, 'falsa portendunt, ut fābula dē Gabiēnō mōnstrat.' Flāgitantibus omnibus ut fābulam dīceret, haec nārrāvit.
Fābula dē Gabiēnō.
'Bellō Siculō Gabiēnus, Caesaris classiārius fortissimus, captus ā Sex. Pompēiō, iūssū ēius incīsā cervīce et vix cohaerente, iacuit in lītore tōtum diem. Deinde cum advesperāvisset, cum gemitū precibusque ē congregātā multitūdine petiit ut Pompēius ad sē venīret, aut aliquem ex amīcīs mītteret; sē enim ab īnferīs remīssum, habēre quae nūntiāret. Mīsit plūrēs Pompēius ex amīcīs, quibus Gabiēnus dīxit: Īnferīs deīs placēre Pompēī causās et partēs piās. Proinde ēventum futūrum quem optāret, hoc sē nūntiāre iūssum. Argūmentum fore vēritātis quod, perāctīs mandātīs, prōtinus exspīrātūrus esset. Idque ita ēvēnit.'
Alia fābula inter cēnam nārrāta.
'Sunt quī dīcant,' inquit alius, 'animam relictō corpore errāre solitam, multaque nūntiāre, quae nisi ā praesentī nōscī nōn possint. Ē duōbus enim frātribus, equestris ōrdinis, Corfidiō māiōrī accidit ut vidērētur exspīrāsse; apertōque tēstāmentō minor hērēs ex asse creātus fūnerī īnstitit; interim is, quī vidēbātur exstīnctus, plangentium sonitū concitus, dīxit ā frātre sē vēnisse. Dēmōnstrāvit praetereā quō in locō aurum, nūllō cōnsciō, dēfōdisset et ōrāvit ut eīs fūnebribus quae comparāta essent efferrētur. Quae cum dīxisset, frātris domesticī nūntiāvērunt exanimātum illum, et aurum ubi dīxerat repertum est.'
Convīvā hanc fābulam nārrante, pater cum omnēs animadvertisset fīnem fēcisse edendī; servōs iūssit tālōs et corōnās afferre. Quibus allātīs, omnēs convīvae rosārum corōnās, quisque suam, capitibus impōnēbant; deinde tālōs ē fritillō iaciendō rēgnum vīnī, ut dīcitur, sortīrī incipiēbant. Pater prīmus, quassātō fritillō, 'Venus' inquit, 'exsiliat,' sed iacientī eī 'canis' modo contigit; at ille 'Quam rēctē' exclāmat 'Propertius scrīpsit:—
Mē quoque per tālōs Venerem quaerente secundōs semper damnōsī subsiluēre canēs'!
tālōsque cum fritillō avō meō, quī proximus accumbēbat, dedit, cuī Venus statim exsiluit. Hic igitur, arbiter bibendī creātus, servīs imperāvit ut diōtam Massicī dēprōmerent. Itaque servī amphoram adportāvērunt tantā fūlīgine tēctam ut titulus nōn āgnōscī posset; corticem amphorae pice adstrictum dīmōvērunt, quadrīmumque merum in crātēram effūdērunt, avumque meum, ut bibendī arbitrum, rogāvērunt quantum aquae adhibendum esset. Iūssū ēius merum cum aquā hāc ratiōne mīscuērunt: —novem merī cyathōs (cyathus mēnsūra, duodecima sextāriī pars) cum tribus aquae mīscēbant—interdum inversā ratiōne trēs merī cyathōs cum novem aquae mīscēmus—deinde vīnum ē crātērā in cūiusque convīvae pōculum cyathīs īnfundunt.
Patruus meus aliquid nārrat.
Quibus parātīs, Sīlius, patruus meus, 'Nōn Lupercī rītū, ut vidētur,' inquit, 'nōbīs est bibendum. Namque accidit ut homo minimē familiāris cēnārem apud istum, ut sibi vidēbātur, lautum et dīligentem, ut mihi, sordidum simul et sumptuōsum. Nam sibi et paucīs opīma quaedam, cēterīs vīlia et minūta pōnēbat. Vīnum etiam parvulīs lagunculīs in tria genera dīscrīpserat, nōn ut potestās ēligendī, sed nē iūs esset recūsandī; aliud suīs et nōbīs, aliud minōribus amīcīs (nam gradātim amīcos habet), aliud suīs nostrīsque lībertīs. Animadvertit, quī ā mē proximus recumbēbat, et num probārem interrogāvit. Negāvī. 'Tū ergō' inquit, 'quam cōnsuētūdinem sequeris?' 'Eadem omnibus pōnō; ad cēnam enim, nōn ad notam invītō, cūnctīsque rēbus exaequō quōs mēnsā et torō aequāvī.' 'Etiamne lībertōs? 'Etiam; convīctōrēs enim tunc, nōn lībertōs putō.' Et ille: 'Māgnō tibi cōnstat.' 'Minimē.' 'Quī fierī potest?' 'Quia scīlicet lībertī meī nōn idem quod ego bibunt, sed idem ego quod lībertī.'
Hōc tam facētē dictō omnēs plaudunt; iamque omnium sermōne laetitiāque convīvium celebrābātur. Deinde, alterā dēpromptā amphorā, pater meus nesciō quem ōrāvit ut fābulam dē Thrasyllō nārrāret, quī, pōculō haustō, hunc in modum exorsus est.
Fābula dē Thrasyllō.