Puer romanus

Part 3

Chapter 3 3,356 words Public domain Markdown

Thrasyllus valdē amābat Charitēn, eamque in mātrimōnium dūcere cupiēbat. Hoc autem nūllō modō facere poterat, nam Charitē Tlēpolemō cuīdam iam nūpserat, marītumque suum māximē dīligēbat. Thrasyllus igitur Tlēpolemum, nūllō cōnsciō, interficere cōnstituit. Hic quondam, comitante Thrasyllō, capreās vēnātum profectus—neque enim ferōciōrēs ferās, dente vel cornū armātās, Charitē marītum suum quaerere patiēbātur—ad silvam dēnsissimam cum canibus vēnāticīs pervēnit. Repente ē mediā silvā immānis exsurgit aper, saetīs inhorrentibus squālidus, dentibusque frendentibus spūmeus, et fortiōrēs canum comminus aggrēssus, dentibus hāc illāc iactātīs lacerāvit interfēcitque; deinde calcātīs rētibus, quae prīmum retinuerant impetum, effūgit et sēsē in fugam dedit. Quae cum ita gererentur, Thrasyllus fraudis occāsiōnem nactus, sīc Tlēpolemum compellat. 'Quid hīc dubitāmus pavōre perculsī et tam opīmam praedam ē mediīs manibus āmīttimus? quīn equōs ascendimus? quīn ōcius īnstāmus? ēn cape vēnābulum et ego sūmam lanceam.' Neque morātī prōtinus īnsiliunt equōs summō studiō aprum īnsequentēs. Prior Tlēpolemus iaculum, quod gerēbat, īnsuper dorsum ferae contorsit. At Thrasyllus ferae quidem pepercit, sed equī, quō vehebātur Tlēpolemus, postrēmōs poplitēs lanceā amputat. Quadrupes dēlāpsus, quā sānguis efflūxerat, tōtō tergō supīnātus, invītus dominum suum ad terram dēvolvit; nec mora, sed eum ferōcissimus aper invādit iacentem, āc prīmō vestēs ēius, mox ipsum resurgentem multō dente laniāvit. Nec coeptī nefāriī bonum piguit amīcum, sed Tlēpolemō volnerāta crūra contegentī, auxiliumque miserē rogantī, per femur dexterum dīmīsit lanceam; ipsam quoque feram facilī manū transfōdit. Ad hunc modum interfectō dominō, servī ēius, quisque ē suā latebrā, concurrērunt. At ille, quamquam, vōtī compos, et prōstrātō inimīcō, laetus agēbat, voltū tamen gaudium tegēbat, dolōremque simulābat, et cadāver, quod ipse strāverat, avidē complexus omnia quidem lūgentium officia affīnxit. Sīc ad nostrī similitūdinem, quī vērē lāmentābāmur, maerōre fictō, manūs suae culpam aprō dabat. Charitē autem simul atque audīvit marītum suum esse mortuum, summā celeritāte ad silvam contendit et tōtam sē super corpus effūdit; aegrē manibus suōrum ērepta domum rediit; saepenumerō Thrasyllus manūs ēius ā pectore pulsandō āmovēre, lūctum sēdāre, blandīs vōcibus dolōrem mulcēre frustrā cōnābātur. Sed officiīs fūneris statim exāctīs, id prōtinus puella agēbat ut mortem quam celerrimē obīret ipsa. Crēderēs eam inediā velle vītam fīnīre; nihil enim edēbat, īmīs in tenebrīs abscondita lūcem sōlis vītābat. Sed Thrasyllus tandem, adiuvantibus amīcīs, eī persuasit ut aliquantulum cibī ederet, neque corpus suum omnīnō neglegeret. Nec sē retinēre potuit quīn flāgitāret eam, adhūc flentem marītum, adhūc vestēs lacerantem, capillōs adhūc distrahentem, ut priōris marītī oblīta sibi nūberet. Sed Charitē ā nefandō prōpositō abhorruit, cōnābāturque efficere ut flāgitantem dēciperet. Tālia recordantī somniīs umbra miserē trucidātī Tlēpolemī, saniē cruenta et pallōre dēfōrmis, surgere vidēbātur atque hunc in modum loquī. 'Mea cōniux, vēnī ut necem meam in Thrasyllō vindicēs, nam scelestus ille lanceā suā mē ad Orcum mīsit.' Deinde omnibus rēbus patefactīs umbra ēvānuit. Charitē tamen nēquissimum percussōrem pūnīre et miseriīs vītae sēsē subtrahere cōnstituit. Thrasyllum igitur prīmā vigiliā tacitum iūssit ad forēs suās accēdere nūllōque cōnsciō domum intrāre. Placuit Thrasyllō hoc cōnsilium; nec fraudis aliquid suspicātus, sed spē sublātus, cubiculum irrēpsit, Charitēque eī vīnum sopōriferō venēnō immīxtum dedit, quō pōtū sōpītum eum aggrēssa est, acūque ē crīnibus dēpromptā oculōs ēius volnerāvit prōrsusque caecum illum relīquit. Tunc nūdō gladiō arreptō per mediam urbem sē prōripuit āc prope marītī sepulcrum mortem sibi cōnscīvit. Thrasyllus vērō, omnibus rēbus cōgnitīs, nūllō aliō modō sē tantum scelus expiāre posse ratus, nec tantō facinorī gladium sufficere, sponte suā ad sepulcrum sē recēpit et 'Ēn ultrō vōbīs, īnfestī Mānēs, adest victima', saepe clāmitāns, valvīs super sēsē dīligenter obserātīs, inediā statuit fīnīre vītam suā sententiā damnātam.

Simōnidēs poēta.

Quibus iam nārrātis alius quīdam dīxit fābulam dē Gabiēnō sibi in memoriam revocāvisse et aliam dē poētā Simōnide fābulam, omnibusque flāgitantibus ut nārrāret sīc incēpit: 'Ōlim Simōnidēs, cum ad lītus nāvem appulisset, inhumātumque corpus ibi inventum sepultūrā affēcisset, admonitus ab umbrā nē proximō diē nāvigāret, nam sī nāvigāsset naufragiō esse peritūrum, in terrā remānsit. Quī inde solverant, flūctibus et procellīs in cōnspectū ēius obrutī sunt. Ipse gāvīsus est, quod vītam suam somniō quam nāvī crēdere māluisset. Memor autem beneficiī ēlegantissimō carmine virum celebrāvit, quō melius illī et diūturnius in animīs hominum sepulcrum cōnstituit quam quod in dēsertīs arēnīs strūxerat.'

Mihi quidem brevior haec fābula multō magis placuit quam illa dē Thrasyllō longior, neque mē retinēre poteram quīn ita dīcerem. Quibus dictīs, longiōris fābulae auctor dīxit oportēre puerulōs tacēre neque stultōs sē praestāre, cuī is quī de Simōnide nārrāverat 'Interdum' respondit, 'etiam stultus bene loquitur'.

Comitēs Ulixis.

Hī igitur iūrgiō alius alium lacessere coepērunt neque multum aberat quīn ē iūrgiō rīxa orerētur. Itaque pater statim 'Ulixem' inquit, 'trāditum est errantem, ēversō iam Iliō, tempestātibus hūc illūc et ad aliās Ītaliae āc Siciliae urbēs et Temessam etiam appulsum; ibi dē nāvālibus sociīs ēius ūnum, virgine per vīnum violātā, ab oppidānīs contumēliam vindicantibus lapidibus obrutum. Ulixem quidem nūllā ratiōne mortem ulcīscendī initā inde profectum; peremptī vērō sociī mānēs nūllum saeviendī fīnem in cūiuslibet aetātis hominēs fēcisse, dōnec patriam relictūrī Temessēnsēs, ut eam pestem effugerent, Pȳthicī Apollinis respōnsō hērōem plācāre iūssī sunt et cōnsecrātō eī solō templum aedificāre; dēvovēre eī praetereā quotannīs virginem illam, quae ipsīs fōrmōsissima vīsa esset. Quod cum illī ex ōrāculō facere pergerent, nihil omnīnō gravius dehinc passī sunt. Forte vērō cum vēnisset Euthȳmus Temessam, eō ipsō tempore quō sollemne nūminī sacrum fīēbat, rē tōtā cōgnitā, āiunt illum postulāsse ut in templum intrōmītterētur; ibi virginem cōnspicātum, prīmō misericordiā commōtum, deinde etiam amōre incēnsum; āc puellam quidem, sī ab eō servāta esset, sē in ēius manum conventūram, fidem dedisse. Armīs igitur captīs cum geniō congrēssum; illum victum moenibus et agrō excessisse, ē cōnspectū prōrsus hominum in mare dēmersum ēvānuisse. Fuisse memorant, cīvitāte ūniversā ē foedissimā calamitāte līberātā, māximē illūstrēs Euthȳmī nūptiās'. Quibus nārrātīs 'Mīrum' inquit, 'quam mīrābilēs apud māiōrēs nostrōs rēs acciderint; nūsquam tālia hodiē audīmus'. 'Sed accidunt' respondit alius, 'et apud nōs.'

Caesar Rubicōnem trānsit.

Quid enim Caesarī ōlim accidit dubitantī utrum Rubicōnem flūmen trānsīret necne? Nam post sōlis occāsum, mūlīs ē proximō pistrīnō ad vehiculum iūnctīs, occultissimum iter modicō comitātū ingrēssus est; et cum, lūminibus exstīnctīs, dēcessisset viā, diū errābundus, tandem sub lūcem duce repertō, per angustissimōs trāmitēs pedibus ēvāsit; cōnsecūtusque cohortēs ad Rubicōnem flūmen, quod prōvinciae ēius fīnis erat, paulum cōnstitit, āc reputāns quantum mōlīrētur, conversus ad proximōs 'Etiam nunc', inquit 'regredī possumus; quod sī ponticulum trānsierimus, omnia armīs agenda erunt'. Cūnctantī ostentum fit hūiusmodi. Quīdam eximiā magnitūdine et fōrmā proximē sedēns repente appāruit, harundine canēns; ad quem audiendum cum praeter pastōrēs plūrimī etiam ex statiōnibus mīlitēs concurrissent, raptā ab ūnō tubā, ad flumen prōsiluit et ingentī spīritū classicum exōrsus ad alteram rīpam pertendit. Tunc Caesar 'Eātur' inquit 'quō deōrum ostenta vocant; iacta ālea est'.

Cubitum eō.

Equidem vērō quamquam vehementer cupiēbam fābulās audīre in summō eram terrōre nē quis mē dē Dāvī somniō percontārētur. Īmmō vērō dum pater nārrat mihi cōnscius eram animī perturbātiōnis neque procul aberam quīn rubēscendō omnēs certiōrēs facerem mē perturbārī. Nam Valerium, avunculum meum, foedā speciē senem et mihi invīsum, cūriōsē mē spectāre vidēbam. Id igitur ēgī ut quam celerrimē ē cōnspectū ēius effugerem, quārē hiāre incipiēbam et omnibus modīs simulāre mē fessum esse. Quibus animadversīs pater 'Iamdūdum' inquit 'puerulōs dormīre oportet; age nunc, mī Lūcī, iubē omnēs valēre et ad cubiculum abī'. Simul atque haec audīvī summō cum gaudiō, salūtātīs convīvīs, discessī, nam, quamquam plērumque cubitum īre nōlō, sed adultōrum rītū pervigilāre mālō,—neque intellegere possum quam ob rem parentēs aliīque adultī tam mōrōsōs sē praestent ut iūniōrēs semper cubitum dīmīttant priusquam ipsī dormīre velint,—tunc autem minimē aegrē ferēbam mē dīmīttī. Quis enim serēnus esse potest cuī semper aliquis adsit terror? Beātum illum, cuī mēns rēctī sibi cōnscia; sed nēmo, cuī animī serēnitās abest, beātus dīcī potest quamvīs sit dīves. Ut Horātius dīcit:—

Dēstrīctus ēnsis cuī super impiā cervīce pendet, nōn Siculae dapēs dulcem ēlabōrābunt sapōrem, nōn avium citharaeque cantūs somnum redūcent.

Dionȳsius et Dāmoclēs.

Neque Dionȳsius, Syrācūsārum tyrannus, quī tantās habēbat dīvitiās, tantamque rērum abundantiam, putābat sē esse beātum. Nam cum quīdam ex assentātōribus ēius, Dāmoclēs, commemorāret in sermōne cōpiās ēius, opēs, māiestātem dominātūs, rērum abundantiam, māgnificentiam aedium rēgiārum; negāretque umquam beātiōrem quemquam fuisse: 'Vīsne igitur,' inquit, 'Dāmoclē, quoniam haec tē vīta dēlectat, ipse eandem dēgustāre, et fortūnam experīrī meam?' Cum sē ille cupere dīxisset, collocārī iūssit hominem in aureō lectō, strātō pulcherrimē textilī strāgulō, māgnificīsque operibus pīctō; abacōsque complūrēs ornāvit argentō aurōque caelātō. Tum ad mēnsam eximiā fōrmā puerōs dēlēctōs iūssit cōnsistere, eōsque nūtum ēius intuentēs dīligenter ministrāre. Aderant unguenta, corōnae; incendēbantur odōrēs; mēnsae conquīsītissimīs epulīs exstruēbantur. Fortūnātus sibi Dāmoclēs vidēbātur. In hōc mediō apparātū fulgentem gladium, ē lacūnārī saetā equīnā aptum, dēmīttī iūssit, ut impenderet illīus beātī cervīcibus. Itaque nec pulchrōs illōs ministrātōrēs aspiciēbat, nec plēnum artis argentum; nec manum porrigēbat in mēnsam; iam ipsae dēfluēbant corōnae. Dēnique exōrāvit tyrannum ut abīre licēret, quod iam beātus nōllet esse.

Satisne vidētur dēclārāsse Dionȳsius nihil esse eī beātī, cuī semper aliquis terror impendeat?

Fūnus.

Hodiē pater nōs omnēs iūssit vestēs mūtāre quia avus meus mortuus esset. Erat homo prōvectae aetātis, facilis ergā omnēs cōmisque, puerīs praecipuē benīgnus. Mihi saltem quotiēns eum vīsēbam, crustula, vel alia quaedam puerīs grāta, semper dabat. Summō igitur dolōre affectus sum cum audīvissem eum esse mortuum. Mortem obiit nūdius tertius, aviaque mea, quae aderat, oculōs ēius exstantēs rigentēsque clausit; quibus clausīs, cadāver inclāmābat 'Avē' vel 'Valē' identidem iterāns. Deinde cadāver humī dēpositum pollīnctōrēs (quasi pellis ūnctōres) quōs libitīnāriī mīserant, aquā calidā lavant unguentīsque variīs unguunt. Quae cum gererentur uxor, animī valdē commōta, hūc illūc ambulābat et 'Utinam' clāmāvit 'adhūc vīveret; numquam anteā percēpī quam cārus mihi esset. Ō stultōs mortālēs! quī nisi quod Libitīna sacrāvit nihil mīrēminī'. At pollīnctōrēs, cum mūnera sua rīte cūrāvissent, corpus albā vestītum togā in lectō prope vēstibulum pedibus ad forēs versīs tanquam novissimē exitūrum composuērunt; mortuum sīc positum necessāriī lūgēbant; omnibusque rītū perāctīs et trientī ōrī impositō nē ad portitōrem illum sine viāticō abīret, discessērunt omnēs. Tum dēmum cupressī rāmus foribus est affīxus.

Posterō diē exsequiae dūcēbantur, multīque necessāriī fūnerī intererant; quattuor vespillōnēs (hōc modō appellantur quia vespertīnō tempore mortuōs efferunt) mortuum feretrō impositum pedibus efferēbant; accēnsīs facibus pompa longa sequēbātur, quam dēsīgnātor, līctoribus adiuvantibus, ōrdinābat; tībīcinēs prīmī incēdēbant; deinde praeficae quae ut mortuī laudēs, immīxtīs lāmentīs, canerent condūctae erant, histriōnēs deinde scurraeque, quī māgnō cum cantantium sonō sequēbāntur, inter quōs et archimīmus erat, quī persōnam avī meī agēbat atque, ut est mōs, facta āc dicta ēius imitābātur. Quod tam bene faciēbat ut frāterculus meus, quippe quī nōn dubitāre posset quīn mortuus iterum vīveret, summō terrōre afficerētur. Proximī erant lībertīnī pilleāti; ante ipsum cadāver imāginēs māiōrum ferēbantur, deinde necessāriī vestibus pullātīs amictī. Tandem ad būstum perventum est, ubi rogus ārae īnstar exstrūctus iam stabat. Cadāvere impositō necessāriī ardentī face, voltibus āversīs, pyram incendērunt; odōrēs, unguenta, alia mūnera, in īgnem iēcērunt; victimās quoque ut mānēs plācārent apud pyram mactāvērunt; combūstō rogō, exstīnctōque īgnī, vīnōque super cinerēs effūsō, ossa collēcta urnae sunt imposita, ipsaque urna sepulcrō. Quibus perāctīs vātes quīdam omnēs, quī aderant, aquā lūstrālī ē laurī rāmō iniectā lūstrāvit et 'Īlicet' clāmāvit; omnēs deinde priusquam abiērunt novissima verba dīxērunt mortuumque iūssērunt valēre. Nōn ita multō post hoc ēlogium in sepulcrō est sculptum:—

DĪS MĀNIBUS SACRUM HĪC IACET M. Cornēlius Polliō S.T.T.L. [sit tibi terra levis.]

Ā sōle exoriente suprā Maeōtis palūdēs nēmo est quī factīs aequiperāre queat. sī fās endo plagās caelestum ascendere cuīquam est, mī sōlī caelī māxima porta patet.

Tēstāmentum et līs inde orta.

Tēstāmentō apertō atque recitātō haec invēnimus: hērēdēs īnstituerat prīmōs, Līviam (uxōrem suam) ex parte dīmidiā, Sīlium (avunculum meum et patre nātū māiōrem) ex parte tertiā; secundum, Sextum Cornēlium (patrem meum) ex sextante. Haec patris hērēditās fundus erat Sabīnus, quī māximae molestiae nōbīs erat initium. Namque in tēstāmentō 'Sextus Cornēlius' modo erat scrīptum cōgnōmine omīssō; alter tunc Rōmae erat Sextus Cornēlius, quī simul atque dē tēstāmentō audīvit fundum nostrum, ut hērēs, sibi vindicāvit. Amīcōrum operā pater diū cōnābātur lītem compōnere; tandem autem nōn facere potuit quīn adversārium suum (Libanus erat eī cōgnōmen) in iūs vocāret. Domum igitur profectus 'In iūs' inquit, 'tē vocō; sequere ad tribūnal'. Cum negāret ille, pater ad praetereuntem quemdam versus 'Licetne antestārī?' rogāvit; hīc auriculam oppōnit et Libanus in iūs rapitur. Prīmō tamen simulāvit sē aegrōtāre nē in iūs īret; negāvit dēnique sē posse ambulāre. Sed pater plaustrum mīsit quō ad praetōrem veherētur. Sed etiam tunc Libanus domō suā, tūtissimō refugiō, ēgredī recūsābat. Itaque pater, quippe quī scīret eum fraudis modo causā latēre, epistulā mīssā, iterum eum in iūs ēvocāvit. Libanus igitur quī timēbat nē pater in bona sua mītterētur, sī diūtius latuisset, domō tandem ēgrēssus est, et pater sine morā eum in iūs rapuit. Fāstus, ut accidit, diēs erat—diēs fāstī ā 'fandō' appellantur, quod hīs diēbus praetōrī licet haec tria verba fārī

DŌ, DĪCŌ, ADDĪCŌ

nam praetor āctiōnem dat, iūs dīcit, bona vel damna alterutrī adversariōrum addīcit. Hoc et Ovidius Nāso poēta expōnit:–

Ille nefāstus erit, per quem tria verba silentur: fāstus erit, per quem lēge licēbit agī.

Pater igitur, cum ad forum perventum est, cōram praetōre lītem quam in reum intendēbat, exposuit, āctiōnemque postulāvit. Libanus simul ōrāvit ut advocātus sibi darētur quī causam suam ageret. Āctiōne datā, pater lēgulēium arcessīvit quī fōrmulam scrīberet; timēbat enim nē, sī quid in fōrmulā concipiendā errāvisset, causa caderet; deinde fōrmulam hōc modō rēctē scrīptam Libanō recitāvit; vadēs quoque poposcit quī spondērent eum perendiē adfutūrum, cuī Libanus, nē in vincula iacerētur, vadimōnium dedit. Quibus factīs domum est discessum.

Apud nōs tōtus diēs summō cum silentiō agēbātur; īmmō vērō pater ita animī commōtus est ut nīl cēnae edere posset. Omnēs igitur rem compōnere cōnābāmur; pater prōmīsit fore ut reum iūdiciō absolveret sī modo fundum sibi reddidisset. Sed nūllō modō efficere potuimus ut hoc faceret.

Diē cōnstitūtō pater sē ad tribūnal praetōris māne contulit; nōndum aderat Libanus; paululum vidēbātur vadimōnium dēsertūrus esse; tandem autem vēnit obiitque vadimōnium. Ingrēssus forum, 'Ubi tū es' inquit, 'quī mē vadātus es? Ecce mē tibi sistō, tū contrā et tē mihi siste.' 'Adsum' respondit pater; deinde ille 'Quid ais?' rogāvit, cuī pater 'Āiō fundum, quem possidēs, meum esse; inde ego tē ex iūre manum cōnsertum vocō'; et Libanus respondit 'Unde tū mē ex iūre manum cōnsertum vocāstī, inde ibi ego tē revocō'. Quibus dictīs praetor 'Utrīsque' inquit, 'superstitibus praesentibus, istam viam dīcō.' Statim ambo proficīscēbantur tamquam glaebam allātūrī; ubi autem praetor sine morā 'Redīte viam' inquit, ambo rediērunt, et praetor 'Utī nunc possidētis, ita possideātis; vīm fierī vetō', dīxit. Deinde hunc in modum agēbātur āctiō.

Pater meus, quippe quī possessiōne dēiectus esset, ad Libanum versus 'Quando' inquit 'ego tē in iūre cōnspiciō, postulō an siēs auctor (id est possessor) unde iūs meum repetere possim'; deinde postulāvit ut satisdaret sē nihil dēterius in possessiōne factūrum vel abscīdendō arborēs vel aedificia dēlendō. Tunc praetor utrīque imperāvit ut sacrāmentum solveret. Quā pecūniā solūtā, pater rūrsus 'Quando negās' inquit, 'hunc fundum esse meum, sacrāmentō tē quīngēnāriō prōvocō; spondēsne quīngentōs, sī meus est?' 'Quīngentōs' respondit Libanus, 'spondeō, sī tuus sit. Et tū spondēsne quīngentōs, nī tuus sit?' Et 'Spondeō' respondit pater, 'nī meus sit'; deinde ad praetōrem versus hōc modō pergit 'Praetor, recuperātōrēs postulō ut dēs in diem perendinum', et praetor recuperātōrēs sīc dedit: 'C. Aquillī, iūdex estō. Sī pāret fundum Sabīnum, dē quō Cornēlius Polliō cum Libanō agit, Cornēlī esse ex iūre Quirītium, neque is Cornēliō ā Libanō restituātur, tum Libanum condemnā.' Omnibus recuperātōribus hunc in modum addictīs, pater et Libanus inter sē in perendinum diem, ut ad iūdicium venīrent, dēnūntiāvērunt. Quibus factīs iterum domum est discessum.

Domī inter cēnandum māter cum animadverteret patrem tantā taciturnitāte oppressum 'Utinam' inquit, 'pater tuus numquam esset mortuus, neque fundum istum tibi relīquisset; nam nīl nisi molestiam cūramque nōbīs praebet. Horātius scīlicet scrīpsit

Cūr valle permūtem Sabīnā dīvitiās operōsiōrēs?

Sed nesciō quid nōbīs saltem molestius fierī possit quam fundus ille Sabīnus'. At pater 'Nīl muliere loquācius est' respondit, et omnēs cubitum abiimus.

Tertiō diē iterum ad tribūnal rediimus. Quisque iūdex sē ex animī sententiā iūdicātūrum esse hōc modō iūrāvit: lapidem dextrā tenēns 'Sī sciēns fallō' dīxit, 'tum mē Diēspiter, urbe salvā et arce, ē bonīs ēiciat, ut ego hunc lapidem'. Quibus dictīs in subselliīs sedēbat, quasi ad pedēs praetōris. Ipse praetor, togā praetextā amictus, in sellā curūlī sedēbat. Ut sūdābat! Ō miserum hominem aestīvō tempore tot vestibus vestītum! Equidem vērō mihi grātulābar quod nōn eram praetor nec togā praetextā, sed tunicā modo, amictus. Advocātī utriusque partis causās agunt, sed ōrātiōnēs omīttam, nē taedium vōbīs moveam. Causā utriusque perōrātā, iūdicēs paulisper dēlīberant, deinde sententiīs lātīs, praetor assurrēxit et clāmāvit 'Secundum Sextum Cornēlium Polliōnem lītem dō'. Quibus audītīs nōs omnēs summō gaudiō affectī sumus et, līte tam bene iūdicātā, domum redīvimus.

Rūs ītur.

Posterō diē pater sē ad hunc Sabīnum fundum abitūrum esse dīxit; et mē sēcum dūxit. Ō quam grātum mihi erat rūs post tot urbis strepitūs forīque negōtia! Mihi quidem rūs semper vidētur urbe multō melius esse. Ut dīcit Iuvenālis—

nam quid tam miserum, tam sōlum vīdimus ut nōn dēterius crēdās horrēre incendia, lāpsūs tēctōrum assiduōs āc mīlle perīcula saevae urbis, et Augustō recitantēs mēnse poētās?

Diū per vīcōs artissimōs, raedīs, armentīs cōnfertōs, vehimur et

'nōbīs properantibus ōpstat turba prior, māgnō populus premit āgmine lumbōs quī sequitur; ferit hic cubitō, ferit assere dūrō alter, at hic tīgnum capitī incutit, ille metrētam. Pinguia crūra lutō, plantā mox undique māgnā calcor et in digitō clāvus mihi mīlitis haeret; scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat serrācō veniente abiēs, atque altera pīnum plaustra vehunt, nūtant altē populōque minantur; nam sī prōcubuit quī saxa Ligustica portat axis et ēversum fūdit super āgmina montem, quid superest ē corporibus? quis membra, quis ossa invenit? obtrītum volgī perit omne cadāver mōre animae. Domus intereā sēcūra patellās iam lavat et buccā foculum excitat et sonat ūnctis strīglibus et plēnō compōnit lintea gūtō. Haec inter puerōs variē properantur, at ille iam sedet in rīpā taetrumque novīcius horret porthmea nec spērat caenōsī gurgitis alnum, īnfēlix nec habet quem porrigat ōre trientem'.

Tandem ad pōmērium tūtī pervenīmus, et, urbe relictā, agrōs apertōs vidēmus. Quam fēlīcēs omnēs videntur esse rūsticī!

Ego vērō nōn facere poteram quīn Horātī versūs in memoriam revocārem

Beātus ille, quī procul negōtiīs, ut prīsca gēns mortalium, paterna rūra bōbus exercet suīs, solūtus omnī faenore, neque excitātur classicō mīles trucī, neque horret īrātum mare, forumque vītat et superba cīvium potentiōrum līmina.

Circā merīdiem, itinere perfectō, ad fundum nostrum pervēnimus. Longē ab aliīs remōtus sōlus in valle reconditā iacēbat; vīlicus nōs excēpit et ubi vīllam intrāvimus prandium parātum nōbīs apposuit.

Prānsus per tōtum fundum vagābar, summā admīrātiōne affectus. Vīlicus mihi omnia dē variīs aedificiīs, dē animālibus expōnēbat. Tōta locī amoenitās māximē mihi cordī erat; quam bene nōs monet Iuvenālis:—

Hortulus hīc puteusque brevis nec reste movendus in tenuēs plantās facilī diffunditur haustū. vīve bidentis amāns et cultī vīlicus hortī; unde epulum possīs centum dare Pȳthagorēīs. est aliquid, quōcumque locō, quōcumque recessū ūnīus sēsē dominum fēcisse lacertae.

Equidem certē nīl magis cupiēbam quam tōtam nostrō in fundō vītam dēgere. Quam beātus mihi vidēbātur noster 'cultī vīlicus hortī' quī numquam ā fundō, nisi ad mortem, discessūrus esset. Sed in vītā perāctā multum errāverat, multāsque vīserat cīvitātēs. Multa enim mihi dē aliīs terrīs nārrāvit, id tamen quod praecipuē mihi placuit erat fābula dē gruibus quam hunc in modum mihi exposuit.

Dē gruibus.

'Gruēs aestīvō tempore cum calōrem Aegyptī nōn amplius ferre possint abeunt; passīsque vēlōrum in modum ālīs, rēctā viā Scythiam versus per āëra feruntur. Cum vērō parum concinna corpora vix possint lībrāre (in mediō enim graviōra, suprā sunt nimis porrēcta, et quae caudam pars tangit, levior est) necesse est (nōn secus quam nāvis quae ventīs iactātur) in āëre flūctuent. Quod cum vel sēnsū vel ipsā compertum habeat experientiā, nōn prius in altum sē tollit grūs, quam lapidem ōre sūmat, quī illī et saburrae īnstar est, commodē ut volet, et salūtī nē pereat.'

Dē cervīs.

Haec mihi mīrantī vīlicus ille de cervīs pergit. 'Cervae quoque, aestīvō tempore, pāscendī causā, ex Siciliā Rhēgium trānsmīttunt; quī cum nōn exiguus sit trāiectus, fit tandem ut dēficiant, aegrēque suprā aquam capita tollant. Ergō hoc excōgitāvērunt remedium. Singillātim omnēs natant ōrdine, ut alteram sequātur altera, nōn aliter quam bene īnstrūctus prōcēdit exercitus. Sequentis enim caput priōris incumbit laterī, atque ita natant dōnec dēfatīgētur prīma quae āgmen dūcit. Quod cum fit, illa in tergō locātur, et alia prīmum tenet locum.'

Utrum haec fābula vēra sit necne, nesciō, sed cum vīlicum offendere nōllem, mē crēdere simulāvī. Deinde tot rēbus spectātīs dēfessus ad novum meum cubiculum abīvī.

Posterō diē, māne experrēctus, ad flūmen, quod fundum nostrum praeterit, vīlicō comitante, piscandī causa ambulāvī. Neque piscium cōpia dēerat, et dum apud rīpam sedēmus 'Nōn eādem, quā Canius' inquit vīlicus 'fortūnā ūtimur'. 'Deinde mihi rogantī quid eī accidisset hanc nārrāvit fābulam.

Dolus piscātōrum.