[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

Part 47

Chapter 47 3,257 words Public domain Markdown

Argumento versus hic est cervum vel elephanto esse multo vivaciorem.

CAPUT XI.

_ De loco Pelagos dicto — Peliæ filiarum tumulis et Peliæ nece — loco Phœzôn dicto — Epaminondæ morte — Epaminondæ sepulcro — fraudis ex nominum similitudine enatæ exempla proferuntur. _

A Neptuni fano in saltum pervenias quercubus condensum; Pelagus nominant. Per eas quercus via a Mantinea Tegeam ducit, et inter Tegeatas quidem ac Mantinenses terminus est rotunda in populari via ara. Quodsi a Neptuni ad lævam deflectere malueris, stadiorum quinque itinere confecto ad Peliæ filiarum tumulos pervenias. Has Mantinenses narrant paternæ necis invidiam fugientes huc se recepisse. (2) Medea enim ubi primum Iolcum venit, Peliæ insidias machinata est, re quidem cum Iasone faciens, quum in eum tamen verbo hostili animo esse videretur. Promittit itaque Peliæ filiabus se patrem earum, si vellent, a summa senectute ad juventutem revocaturam. Nam et arietem nescio quo modo jugalatum, quum inter venena coxisset, agnum dicitur e lebete eduxisse. (3) Mox vero quum Peliam ipsum in frusta dissectum in ferventis aquæ lebetem immisisset, senis corpus filiæ ita resolutum recepere, ut ne reliquum quidem quicquam esset quod sepulturæ traderent. Hic casus ut in Arcadiam exilii causa abirent puellas adegit; ac fato quidem suo perfunctis sepulcra congesta terra ibi exstructa. Nomina virginum poetarum indicavit nemo eorum quos ipsi legimus; Micon vero pictor earum imaginibus Asteropeam et Antinoen adscripsit. (4) Ab iis tumulis stadia ferme viginti distat locus ille, qui Phœzon dicitur. ** Phœzon tumultus lapideus crepidine circumseptus modice a terra surgit. Est ea in parte via valde angusta monstrant ibi Areithoi sepulcrum, cui Corynetæ, a clava (χορύνη) qua utebatur, cognomen fuit. (5) Jam secundum eam viam, qua Pallantium iter est, a Mantinea stadia ferme triginta progressis, ad militarem viam pertingit ea quercuum silva, quæ Pelagi appellatur. In eo loco equestres Atheniensium et Mantinensium copiæ cum Bœotiorum equitatu conflixere. Eo prœlio Epaminondam Mantinenses a Machærione suo cive occisum prædicant; Lacedæmonii Machærionem hunc Spartanum fuisse contendunt. (6) Sed Athenienses, quibus assentiuntur Thebani, Epaminondam transfossum a Gryllo dictitant, atque sic apud ipsos habet pictura in qua Mantinensis pugna exposita est. Ac sane Mantinenses quum Gryllum publico funere extulissent, eo loco quo cecidit, statuam in ejus honorem posuerunt, quod præ omnibus sociis virtus ejus enituisset. Machærionem et Mantinenses nominant et Lacedæmonii; at neque Spartæ, neque apud Mantinenses ipsos cuiquam virtutis ergo, cui fuerit Machærioni nomen, honores habiti sunt. (7) Epaminondas quidem, quum eum saucium sui ex acie retulissent, vulnus opposita manu compressit; pugnamque prospectans ex eo loco quem Scopen (_i e. Speculam_) postera ætas appellavit, dolorem eousque pertulit, donec æquatum vidit pugnæ exitum. Inde quum amota manu animam efflasset, eo ipso in loco quo fuerat prœlium commissum est sepulturæ mandatus. (8) Ejus tumulo imposita est columna cum scuto in quo draco cælatus est. Indicat draco Epaminondam ab iis ortum ducere, qui Sparti sunt nuncupati. Pilæ vero in monumento duæ eminent; prisci operis altera cum Bœotica inscriptione; alteram Adrianus Imperator et ipsam dedicavit et quæ in ea legitur fecit inscriptionem. (9) Et Epaminondam quidem gloria præstantibus apud Græcos imperatoribus jure optimo parem potius quam inferiorem quovis ducas. Nam quum Lacedæmoniorum et Atheniensium ducibus priscus patriæ splendor magno fuerit adjumento militesque ipsi ducum magnitudini virtute sua facile responderint: Epaminondas Thebanos, quos rebus suis maxime diffidentes nactus fuerat et aliorum imperiis assuefactos, brevi ad principatus gloriam evexit. (10) Acceperat is jampridem ex Delphici Apollinis oraculo, Pelagus sibi cavendum. Quare fuit illi præcipue cautio, ne aut triremibus aut oneraria unquam navi veheretur: at præmonuerat deus non mare, sed saltum eum devitandum cui Pelagus nomen. Quæ est locis nominis communitas etiam postea Annibalem Carthaginiensem et Athenienses jam antea fefellit. (11) Annibali quidem oraculum redditum fuerat ex Ammonis fano, fore ut mortuus Libyssa humo contegeretur. Quare in spem venerat, deleto Romanorum imperio in patria se postremum vitæ diem exacta jam ætate clausurum. At enim quum Flaminius illum vivum capere studeret, a Prusia, ad quem supplex confugerat, rejectus quum in equum ascenderet, ense nudato digitum læsit; atque inde non multorum stadiorum itinere confecto quum illud vulnus febris esset consecuta, tertio post die mortuus est: vicum autem in quo vitam finivit, Libyssam Nicomedenses appellant. (12) Atheniensibus etiam responsum e Dodona redditum fuerat, Siciliam coloniam deducendam. Non longe ab urbe aberat terræ non sane magnus tumulus cui Siciliæ nomen; at illi oraculi responso haud intellecto ad suscipiendas extra fines expeditiones bellumque Syracusanis movendum adducti sunt. Sed plura etiam alia modo allatis simillima possit aliquis colligere.

CAPUT XII.

_ De templo Jovis Charmonis, vario quercuum genere in saltibus Arcadum et vico Methydrio — campo Alcimedonte et Alcimedonte heroe ejusque filia Phialo — loco Petrosaca dicto — viis Orchomenum versus, Ladæ stadio et Penelopes tumulo — priscæ Mantineæ et vici Mæræ reliquiis — monte Anchisia et Anchisæ monumento. _

Ab Epaminondæ sepulcro haud amplius uno stadio distat Jovis templum Charmonis cognomine. In Arcadum saltibus quercus diversa inter se forma sunt. Earum alias (_sc. robora_) a latiore folio platyphyllos, alias fagos (_quercus esculas_) nuncupant. "Tertium est genus (_sc. suber quercus_) tam raro et levi cortice, ut ex eo ancorarum in mari indices et retium faciant. Inter Iones tum alii tum Hermesianax elegiarum poeta phellon (_id est suberem_) eum ipsum corticem nominant. (2) Ad Methrydium, non sane amplius oppidum sed vicum Megalopolitarum ditionis, via e Mantinea perducit. Progressos stadia triginta campus excipit, cui nomen Alcimedon, supra quem mons Ostracina; in quo antrum ubi Alcimedon, de heroibus unus, habitavit. (3) Filiam ejus nomine Phialonem vitiatam ab Hercule Phigalii memorant; a patre vero statim a puerperio in proximum montem, ut ibi periret, expositam una cum puero, quem Arcades vocant Æchmagoran. Ibi vagientem infantem quum pica audiret et lamentationem ejus imitaretur, ad avis vocem, quod puerilem esse credidisset, (4) Herculem forte illac iter habentem conversum puellam, quum agnovisset, vinculis exsolvisse filiumque servasse dicunt. De rei eventu fontem proximum Cissam (_id est picam_) nuncupatum. Ac hoc fonte stadiis quadraginta abest Petrosaca vicus in ipso Megalopolitarum et Mantinensium confinio. (5) Sed præter eas quas ante indicavimus vias, duæ aliæ Orchomenum deducunt. Ιn earum una stadium est quod Ladæ appellant, quod in eo se Ladas ad cursum exercere sit solitus. Proxime est Dianæ ædes, et ad viæ dexteram terræ editus agger; Penelopes tumulum esse dicunt; neque enim de Penelope Arcadum sermo cum Thesprotide quam vocant poesi congruit. (6) In ea enim proditum est memoriæ, post Ulyssis a Troja reditum Penelopen ei Ptoliporthen peperisse. At Mantinenses narrant Penelopen ab Ulysse crimine damnatam quod ultro procos invitasset, domoque exactam, initio quidem Spartam, hinc vero postea Mantineam se recepisse ibique vitæ ei finem contigisse. (7) Planities huic tumulo contigua est non sane magna. In ea mons, ubi ruinæ cernuntur priscæ Mantineæ; locus nostra ætate dicitur Ptolis. Hinc aquilonem versus digressus modico viæ spatio confecto ad fontem Alalcomeniæ pervenias; a Ptoli Yero stadia triginta absunt rudera vici cui Mæræ nomen, si modo Mæra hoc in loco et non in Tegeatum finibus fuit sepulta. Veri enim quæ de ejus sepulcro dicunt Tegeatæ, quam quæ Mantinenses, similiora videntur; fuisse scilicet Atlantis filiam Mæram apud se humatam. Forte vero ex hujus stirpe alia et ipsa nomine Mæra in Mantinensium fines venit. (8) In altera viarum quæ Orchomenum contendunt, Anchisia mons est, et ad imum montem Anchisæ sepulcrum. Quum enim in Siciliam transmitteret Æneas, in Laconicam terram appulit, atque ibi Aphrodisiade et Etide urbibus conditis, Anchisem patrem, qui in hæc loca quacunque de causa venerat diemque ibi obierat, ad sepulturam ibidem dedit. Anchisiæ itaque monti ab Anchisa nomen inditum. (9) Huic rei fidem facit, quod Æolenses qui ætate nostra Ilium incolunt, nusquam in ipsorum regione Anchisæ tumulum ostendunt. Adjacent Anchisæ sepulcro templi quod Veneri dicatum fuerat rudera. Sunt etiam ad Anchisias agrorum inter Mantinenses et Orchomenios termini.

CAPUT XIII.

_ De memorandis in Orchomeniorum finibus, templo Dianæ Hymniæ — Orchomeniorum priscæ urbis reliquiis et memorandis — monte Trachy, et urbe Caphia — Aristocratis monumento, fontibus Teneis et vico Amilo — via Stymphelum versus et Pheneum, ac Carya vico. _

Intra Orchomeniorum fines ad viæ lævam iis qui ab Anchisiis digressi fuerint, in declivi montis parte ædes est Dianæ Hymniæ. In ea Mantinenses etiam rei divinæ operam dant ** sacerdotem feminam et marem, quibus sancitum est ut castimoniam colant non tantum quod ad venereos congressus attinet, verum etiam in ceteris, idque per totum vitæ spatium; iisdem non balnea, non cetera victus ratio cum vulgo communis, neque in privati ullius hominis ædes pedem unquam inferunt. Similia apud Ephesios, sed per unius tantum anni spatium, factitari scio ab iis qui Ephesiæ Dianæ leguntur epulones quos Ephesii essenas [_reges_] appellant. Hymniæ Dianæ quotannis festos dies agitant. (2) Orchomeniorum vetus oppidum in summo olim fuit montis vertice; quo in loco reliqua sunt fori et mœnium vestigia. Nam quæ hac ætate habitatur urbs sub veterum murorum ambitu sita est. Spectatu in ea digna fons ex quo aquantur, et Neptuni et Veneris delubra cum signis marmoreis. In suburbanis Dianæ in magna cedro inclusa est lignea effigies; deam ab arbore Cedreatim appellant. (3) Infra oppidum per intervalla sunt e congestis lapidibus tumuli, qui in honorem bello interemptorum hominum sunt erecti: verum cum quibus vel ceterorum Peloponnesiorum, vel Arcadum ipsorum bellatum sit, neque ullæ in sepulcris indicant inscriptiones, neque ipsi Orchomenii memoriæ proditum habent. (4) Ex adverso urbis mons est, cui Trachys (_id est, Asper_) nomen. Inter eum montem et urbis mœnia, pluvia aqua profundo excepta alveo in alteram Orchomeniorum planitiem defluit, longe lateque illam quidem patentem, sed cujus majorem partem palus occupet. Ab Orchomeno stadia prope tria profectis, altera via recta in oppidum Caphyas ducit præter supra dicti torrentis alveum et deinceps præter stagnum ad sinistram; altera sub Trachyn montem est, ubi torrentis alveum transieris; (5) juxta quam Aristocratis sepulcrum, ejus nempe, qui virgini Hymniæ Dianæ sacerdoti olim per vim vitium obtulit. Modico intervallo ab Aristocratis sepulcro absunt fontes, Teneæ appellati. Distat ab his stadia ferme septem Amilus: qui vicus olim urbs fuisse dicitur. Hic se rursus in bivium findit via: pars ejus altera Stymphelum, Pheneum altera ducit. (6) Per hanc Pheneum versus progressos mons excipit: in monte juncta sunt Orchomeniorum, Pheneatarum, Caphyatarum confinia. Supra eos præruptum saxum est: petram Caphyaticam nominant. Secundum fines ipsos, iis quas paulo ante nominavimus urbibus vallis subjacet: per eam via transit, qua Pheneum iter est. In media valle aqua oritur e fonte: in extrema est vicus, cui nomen Caphyæ.

CAPUT XIV.

_ De priscæ urbis Phenei reliquiis — Laonome, Amphitryonis matre — alveo Olbii fluvii ab Hercule ducto — urbe Pheneo, memorandis in ejus arce et Neptuni Hippii signo ab Ulysse posito — primis æris conflandi inventoribus — Iphiclis monumento et Iolao — Mercurio a Pheneatis imprimis culto, ludis Hermæis et Myrtilo — maris Myrtoi denominatione, sacris Eleusiniis a Pheneatis factis et Nao. _

Pheneatarum campi Caphyis subjecti. Aqua ibi immodice quondam stagnante veterem Pheneum submersam esse memorant. Manent ætate etiam nostra ejus eluvionis signa in montibus, ad quos adscendisse aquam narrant. A Caphyis stadia quinque distant montes Oryxis et Sciathis. Ad ima utriusque montis ingentes fossæ sunt, quæ aquam e campis defluentem excipiunt. (2) Eas fossas manu factas Pheneatæ putant, scilicet Herculem hoc operis effecisse, dum Phenei apud Laonomen Amphitryonis matrem degeret. Amphitryonem enim Alcæo ex Gunei filia Laonome, femina Pheneatide, non autem ex Lysidice Pelopis genitum ferunt. Quodsi non vanus est hominum sermo, ad Pheneatas Herculem migrasse, adduci quis facile possit ut credat, Tirynthe ab Eurystheo pulsum, non Thebas statim, sed antea Pheneum se recepisse. (3) Ac fossas ille quidem per medios Pheneatici agri campos duxit, ut per eas Olbius amnis, quem Arcadum alii Aroanium appellant, laberetur. Operis longitudo stadiorum est quinquaginta, altitudo autem, qua ripæ integræ sunt, pedum circiter triginta. Verum hoc Herculeo alveo jam destituto, fluvius meatum pristinum repetiit. (4) A fossis inter montes modo memoratos perductis quinquaginta circiter stadia progressis occurrit urbs ipsa Pheneus; cujus conditorem Pheneatæ perhibent Pheneum virum indigenam. Arx est undique prærupta, et partim natura loci, partim etiam operibus munita. In ea Minervæ templum fuit, cui Tritoniæ cognomentum: sed ejus jam sola rudera reliqua sunt. (5) Neptuni etiam cognomine Equestris ex ære simulacrum fuit, quod Ulyssem dedicasse aiunt. Quum enim equas perdidisset, et eas quærens Græciam peragrasset, postremo quo loco Pheneaticæ regionis eas reperit, ibi Dianæ templum, quam inde Heurippen cognominarit, addito Equestris Neptuni signo, erexisse. (6) Narrant porro Ulyssem inventas equas ita in ea Pheneatici agri parte, ut in continenti contra Ithacam terra boves, pascendas locasse. Mihi quidem Pheneatæ in simulacri basi inscriptas literas monstrarunt, quibus quæ cum pastoribus Ulysses pepigisset, consignata fuerint. (7) Non tamen, ut ceteris quæ dicunt fidem habeam, illud ut assentiar adduci possum, ex ære signum ab Ulysse dicatum, quum nondum illis temporibus, traditum fuisset, signa ex ære solido facere, tanquam vestem in textrina. Sed quale fuerit tunc æris opificium, ostendi jam ante in eo, qui est de rebus Laconicis, commentario, quum de Summi Jovis simulacro verba facerem. (8) Primi æs fuderunt et statuas inde conflarunt Rhœcus Philæi, et Teleclis filius Theodorus, ambo Samii. Theodorus etiam smaragdum illum cælavit, quem frequentissime gestabat, quoque mirum in modum delectabatur Polycrates Samiorum tyrannus. (9) Qua ab arce Pheneatarum descenditur, stadium est, et in colle sepulcrum Iphiclis, qui frater fuit Herculis, Iolai pater. Herculis laborum consortem magna ex parte fuisse Iolaum Græci testantur. Ejus vero pater Iphicles, quum in prima Herculis contra Augeam Eleorum regem pugna, ab Actoris filiis, qui Molionidæ sunt a Molione matre appellati, vulnus accepisset, a propinquis Pheneum delatus est. Ibi eum Pheneatæ Buphagus et ejus uxor Promne valde accurate tractarunt, et ex vulnere mortuum sepelierunt: et Iphicli hac etiam ætate tanquam heroi parentare solenne habent. (10) Deorum vero omnium maxime Mercurium Pheneatæ venerantur, eique ludos faciunt Hermæa. Templum exstat Mercurii cum signo marmoreo, quod fecit Atheniensis Euchir, Eubulidæ filius. A tergo templi est Myrtili sepulcrum, quem Græci Mercurii filium fuisse tradidere, Œnomai aurigam: quoties vero quis de procis filiæ in certamen descendisset, currus ea arte regere solitum, ut Œnomaus victores assecutus, hasta eos emissa transfigeret. (11) Ipse etiam Hippodamiæ Myrtilus amore captus erat, sed quum non auderet in certamine fortunam experiri suam, pergebat aurigæ munera obire. Proditum tamen postremo ab eo Œnomaum narrant, quum Pelopem jurejurando adegisset, ut una sibi Hippodamiæ nocte concederet: verum quum victorem promissi moneret, ab eo e navi in mare abjectum aiunt. Ejus cadaver æstu ejectum sepulturæ mandasse Pheneatæ dicuntur: sua certe Myrtilo parentalia stata quotannis nocte faciunt. (12) Satis perspicuum est, non fuisse longinquo mari vectum Pelopem; sed ab Alphei ostio profectum, ad Eleorum navale applicuisse. Quare Myrtoum mare non a Myrtilo Mercurii filio nomen accepisse credendum, quum ab Eubœa incipiens ad insulam desertam, quæ Helene dicitur, cum Ægæo jungatur. Probabilior mihi Eubœensium antiquariorum sententia videtur, qui a Myrtone puella nomen ei pelago inditum putant. Est apud Pheneatas etiam Cereris cognomento Eleusiniæ fanum; cui initia eodem ritu quo Eleusine peraguntur, quippe quorum eosdem plane ritus apud se quoque institutos fuisse dictitent; venisse enim ad ipsos ex Apollinis Delphici oraculo Naum, _a quo sacrorum ritus acceperint;_ et Naum quidem Eumolpi pronepotem fuisse.

CAPUT XV.

_ De Petromate apud Pheneatas et persona Cereris Cidariæ Cererisque Thesmiæ fano — memorandis in via Pellenen et Ægiram versus — Telamone et Chalcodonte Herculis contra Eleos sociis — Pheneatarum et Achæorum finibus, monte Crathide ot Dianæ Pyroniæ templo. _

Prope fanum Eleusiniæ, lapides eminent duo prægrandes coagmentati inter se: Petroma vocant. (2) Eos lapides, ubi agunt anniversaria sacra, quæ Majora nominant Initia, aperiunt, atque inde literas ad sacra pertinentes educunt, et quum audientibus iis qui initiati fuerunt recitarint, ea ipsa nocte in pristinam sedem reponunt. Porro Pheneatarum multitudinem per Petroma illud etiam jurare de maximis quibusque rebus comperi. (3) Operimentum ei imminet rotundo ambitu. In eo facies Cereris cognomento Cidariæ servatur. Eam faciem sacerdos tanquam personam indutus, statis, quæ Initia majora appellantur, diebus deos inferos, uti traditur, virgis cædit (_sc. terram pulsans_). Pheneatarum sermo fert ante Naum etiam Cererem errabundam ad ipsos venisse, et iis qui domo et donis excepissent deam, legumina divisisse omnia, præter fabam. (4) Qua enim maxime de causa impurum legumen faba sit, de eo arcana ratio sacra exstat. Jam vero qui (uti Pheneatæ narrant) Cererem hospitio acceperunt Trisaules et Damithales, templum ad imam Cyllenen erexerunt Cereri Thesmiæ, et initia deæ instituere, quæ etiam nunc Pheneatæ agere solent. Abest hoc Cereris cognomento Thesmiæ fanum ab urbe stadia prope quindecim.

5. Qua Pellenen versus et Ægiram, Achaiæ urbem, a Pheneo iter est, stadia circiter quindecim progressi, ad Apollinis Pythii templum accedunt. Sedenim ex eo sola rudera, et magnam ex candido lapide aram vetustas reliqua fecit. Ad eam aram Pheneatæ hoc etiamnum tempore Apollini et Dianæ sacra faciunt: Herculem Elide capta fanum hoc memorant dedicasse. Exstant ibidem heroum sepulcra, qui quum expeditionis contra Eleos susceptæ Herculi socii fuissent, domum ex pugna salvi non redierunt. (6) Ac Telamon quidem proxime flumen Aroanium modico ab æde Apollinis intervallo conditus est: Chalcodon non longe a fonte Œnoe. Nemo tamen existimaverit _Chalcodontem et Telamonem_, qui in hoc certamine ceciderunt, patres esse illum Elephenoris, qui Eubœensium dux ad Ilium profectus est, hunc vero Ajacis et Teucri. Qui enim Herculem Chalcodon in hoc bellum sequi potuit, quum prius jam interfectum ab Amphitryone haud dubiis Thebanorum monumentis testatum sit? (7) vel quonam pacto Teucer Salaminem in Cypro condidit, si nemo eum a Troja redeuntem domo prohibuit? ecquisnam vero arcere eum præter Telamonem potuisset? Quocirca alios omnino hos qui Herculem juverint, ab Euboico Chalcodonte, et Ægineta Telamone, fuisse statuendum est. Enimvero uti nostra ætate, sic superioribus omnibus seculis illustrium virorum cognomines exstiterunt viri obscuriores. (8) Pheneatas autem a finitimis Achæis non uni dirimunt fines. Nam ad Pellenen inter utrosque terminus est fluvius, qui Porinas dicitur: ad Ægiraticum agrum, Dianium (_?_). Intra Pheneatarum fines, secundum Pythii Apollinis templum paululum progressus in viam ingrediare, quæ ad Crathin montem ducit. In eo monte Crathidis amnis fontes sunt. (9) Labitur is in mare præter Ægas desertum ætate mea vicum, Achæorum olim urbem. Ab eo nomen accepit Crathis Italiæ in Brutiis fluvius. Est in Crathide monte Pyroniæ Dianæ fanum: ex quo antiquitus Argivi ad Lernæa ignem deportabant.

CAPUT XVI.

_ De monte Geronteo et tribus fontibus Tricrena dictis — monte Sepia et Æpyti sepulcro — aliis memorandis sepulcris, Mausoleo et Helenæ, Hebrææ mulieris, sepulcro. _

A Pheneo Orientem versus montis est vertex, Geronteum nomine: eaque ducit trames. Geronteum istud Pheneatarum et Stympheliorum fines disterminat. Ad lævam montis per Pheneaticum agrum contendentibus montes Pheneatarum sunt quæ Tricrena nominant, a tribus, qui illic sunt, fontibus. In illis recens in lucem editum Mercurium accolæ montis Nymphiæ abluisse dicuntur: ob eamque rem eos fontes Mercurio sacros habent. (2) Non longe a Tricrenis mons est alius, cui Sepia nomen; in quo Æpytum Elati filium serpentis morsu periisse dicunt et ibidem humatum etiam, quod longius cadaver efferre non potuerint. Ejus generis in eo monte ali nostra etiam ætate serpentes Arcades tradunt, sed valde jam paucos, quod, quum nivibus mons magna anni parte undique obducatur, vel sub divo deprehensi nive necentur; vel si forte in sua lustra confugerint, nihilominus partem eorum hiems conficiat gelu vel in ipsa penetrante latibula. (3) Atque eo quidem Æpyti sepulcrum valde studiose sum contemplatus, quod ejus mentionem facit de Arcadibus loquens Homerus in carminibus. Est vero terræ agger non utique magnus, lapidea crepidine in orbem circumseptus. Fuit sane Homero admirationi, quod scilicet nullum fuerat ille nobilius monumentum conspicatus. Nam idem etiam chorum in Achillis clypeo a Vulcano fabricatum, idcirco cum Ariadnæ choro quem fecerat Dædalus, comparat, quia nullum sollertioris artificii opus viderat. (4) Equidem quum multa norim ubi sint admiratione digna sepulcra, duorum tamen duntaxat hoc loco mentionem faciam: alterum Halicarnassi est, in Hebræis alterum. Erectum illud fuit Mausolo, qui Halicarnassi regnavit; ea operis magnitudine atque omni ornamentorum magnificentia, ut Romani rei miraculo adducti, magnificentissima quæque apud se monumenta Mausolea appellarint. (5) At apud Hebræos in Solymorum urbe, quam Romanorum imperator funditus excidit, Helenæ indigenæ mulieris sepulcrum miri operis est. In eo enim ostium fabricatum est e marmore, uti ceteræ sepulcri partes: id anni stato die atque hora occulto machinæ cujusdam motu aperitur; neque ita multo post occluditur. Quodsi alio tempore aperire conatus fueris, effringas facilius, quam ulla vi recludas.

CAPUT XVII.

_ De monte Cyllene et Mercurio Cyllenio — vario materiæ genere, qua ad lignea simulacra usi sunt veteres — variorum animalium candido colore — monte Chelydorea — urbe Nonacri et Stygis aqua. _