[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

Part 46

Chapter 46 3,381 words Public domain Markdown

Post Lycurgum Arcadum regnum Echemus Aeropi filius, Cephei nepos, Alei pronepos obtinuit. Hoc regnante Achæi ad Isthmum Corinthiorum prœlio fuderunt, Dores, reditum sibi in Peloponnesum Hyllo Herculis filio duce molientes, atque Echemus Hyllum occidit cum eo singulari certamine ex provocatione congressus. Hæc mihi propiora vero visa sunt, quam quod supra scripsi, penes Orestem tunc Achæorum regnum fuisse, atque ejus temporibus Hyllum cum Doribus reditum tentasse. Sed ea, quam posterius attuli, ratione hoc quoque apparebit, quomodo Timandra, Tyndarei filia, Echemi qui Hyllum interfecit, conjux esse potuerit. (2) Agapenor dehinc regnat, Ancæi filius, Lycurgi nepos; quo duce Arcades ad Trojanum bellum profecti. Ilio vero everso, quæ Græcos domum redeuntes disjecit tempestas Arcadum classem detulit Cyprum. Ibi Agapenor Paphum urbem condidit; et in Papho vetere (Palæpapho) Veneris fanum erexit, quum ante apud Cyprios dea hæc in loco cui Golgi nomen coleretur. (3) Interjecto dein tempore Laodice ex Agapenoris posteritate Aleæ Minervæ donum Tegeam peplum misit; id ipsius doni inscriptio et simul unde esset. Laodice oriunda indicabat:

Laodices peplum hoc. Sacrum ut foret illa Minervæ, e Cypro celebrem transtulit in patriam.

(4) Quum ad suos Ilio non revertisset Agapenor, Arcadum imperium suscepit Hippothous Cercyone patre, avo Agamede, Stymphalo proavo genitus. Hujus vita nullo celebratur insigni rerum eventu, præter illud unum quod regni sedem Tegea Trapezuntem transtulit. Post mortem Hippothoi Æpytus filius regnum adeptus est, atque Orestes Agamemnonis filius Mycenis oraculi Delphici monitu in Arcadiam demigravit. (5) Æpytus quum in templum Neptuni quod Mantineæ est penetrare esset ausus, quo nulli cuiquam homini hac ipsa etiam ætate fas est accedere, oculis primum captus, deinde non ita multo post e vita excessit. (6) Ejus filio Cypselo regnum deinceps adepto Dores copiis contractis, non ut tribus ante ætatibus per Isthmum Corinthiorum, sed classe ad Rhium promontorium profecti in Peloponnesum invaserunt. Tam Cypselus res familiares Dorum exquirens, cognoscit Cresphontem Aristomachi filium nullis etiamnum nuptiis illigatum; quare desponsa ei filia, se atque ceteros Arcades hac affinitate ex metu exemit. (7) Cypselo filius erat Holæas, qui Æpytum sororis filium cum Herculis posteris, qui Lacedæmone et Argis in auxilium venerant, Messenen reduxit. Holææ filius Bucolion, hujus vero Phialus, qui Phigaliam urbem, erepto suæ laudis monumento conditor Phigalo Lycaonis filio, Phialiam de suo nomine voluit appellari; quod tamen non est omnino constanter usurpatum. (3) Jam regnabat Simus Phiali filius, quum apud Phigalenses Cereris cognomento Nigræ pervetustum signum igne est consumtum, quæ res vitæ finem ipsi etiam Simo mox adfuturum significavit. Paternum regnum adiit Pompus. Eo regnante Æginetæ navibus primum Cyllenen appellere commercii causa instituere; inde vero ad Arcadas jumentis impositas merces pervehebant. _Quos_ pro his magnopere honoravit Pompus, adeo, ut filio etiam Æginetæ nomen propter Æginetarum amicitiam imposuerit. Æginetam consecutus est ejus filius Polymestor. (9) Tunc primum Lacedæmonii Charilli ductu Tegeatarum fines cum exercitu adorti sunt. Eos non viri solum, sed feminæ etiam sumptis armis prœlio fuderunt et cum magna hostium manu ipsum quoque ducem vivum cepere. Verum de Charillo totaque hac ejus expeditione plura memorabimus, ubi res Tegeatarum fuerint explicandæ. (10) Polymestori quum nulli essent liberi, successit Æchmis, Polymestoris fratre Briaca genitus; fuit enim Æginetæ Briacas etiam filius, Polymestore natu minor. Dum Æchmis regnum obtinebat, bellum inter Lacedæmonios et Messenios geri cœptum. Jam antiquitus quidem Arcades benevolo fuerant in Messenios animo, tunc vero etiam aperto fœdere cum Aristodemo Messeniorum rege in acie contra Spartanos stetere. (11) Æchmidis vero filius Aristocrates et alia fortasse contra suos populares insolenter egit, sed quod in deos ipsos immortales eum admisisse nefarium facinus compertum habeo, hoc loco non prætermiserim. Est in Orchomeniorum finibus Mantinensi agro finitimum Dianæ Hymniæ cognomento fanum, quam antiquissima religione Arcades venerantur universi. Deæ sacerdotium tunc adhuc virgini committebatur; (12) eam quum ad stuprum pellicere Aristocrates non potuisset, postremo in templum confugientem prope statuam Dianæ violavit. Scelere in vulgus patefacto hominem Arcades lapidibus obruerunt, et a virgine ad mulierem sacerdotii honorem transtulerunt virorum congressibus jam exsatiatam. (13) Huic filius fuit Hicetas; Hicetæ minor Aristocrates, avo tam exitu vitæ quam nomine similis: nam et hunc lapidum conjectu necarunt Arcades manifestæ proditionis damnatum; constabat enim dona eum a Lacedæmoniis cepisse, ejusque maxime scelere insigni clade Messenios ad Magnam Fossam affectos. Effecit hoc flagitium ut a Cypseli domo Arcadum imperium removeretur. Atque hæc quidem quæ de regum serie ac gentilitate sum persecutus, omnia mihi studiose percontanti Arcades enarrarunt.

CAPUT VI.

_ Arcadum res bellis gestæ memorantur — de vario ad Arcadiam aditu. _

Quod vero ad res eorum publicis totius gentis auspiciis gestas attinet, antiquissima memoria est Iliacæ expeditionis; alterum locum obtinent quæ pro Messeniis propugnantes gesserunt contra Lacedæmonios; eorundem etiam partes fuerunt aliquæ in prœlio, quod ad Platæas contra Medos est commissum. (2) Coacti potius necessitate quam benevolentia ducti Spartanis contra Athenienses auxilia misere, et in Asiam cum Agesilao transmiserunt, eosque in Bœotiam secuti Leuctricæ pugnæ interfuerunt. Nam fuisse semper ambiguo se animo in Lacedæmonios, et alias declararunt, et tunc maxime quum post Leuctricam cladem ab iis ad Thebanos statim desciverunt. Iidem cum reliquis Græcis neque contra Philippum Macedonum regem ad Chæroneam, neque contra Antipatrum in Thessalia arma cepere; non tamen hostile quicquam in Græcos admisere. (3) Quod vero ipsi quoque ad Thermopylas contra Gallos non prodierint, eam nempe afferunt causam, veritos ne interea dum militaris ætas abesset, Lacedæmonii agrum populationibus vexarent. Ad Achæorum concilium promptius se quam ulli Græciæ populi aggregarunt. Hæc in commune ab Arcadibus gesta; quæ vero gessisse privatim urbes acceperim, suis illa locis referentur.

4. Ducit in Arcadiam ex Argivorum finibus trames is qui ab Hysiis juxta Parthenium montem in agrum Tegeaticum pervadit. Duo vero alii accessus circa Mantineam per Prinum et Climacem (_Scalas_); quorum posterior hic latior et olim gradus in ea semita, per quos descendebatur, facti fuerant. Perveniunt qui hinc descenderint ad vicum, cui nomen Melangea; hinc etiam potabilis Mantinensibus aqua intra oppidum defluit. (5) Ubi e Melangeis progressus septem fere stadiis ab urbe abfueris, occurrit fons qui Meliastarum vocatur. Hi Meliastæ Bacchi orgia celebrant, cujus ad fontem istum est delubrum. Est ibidem etiam Veneris Melænidis (_id est Nigellæ_) fanum. Cognominis causa non alia est quam quod hominum coitus non interdiu, uti pecudum, sed etsi non semper, plerumque tamen fiunt noctu. (6) Trames alter, priore angustior, per Artemisium ducit. Hujus montis supra jam mentionem feci, ubi esse in eo dixi Dianæ templum et simulacrum, ac præterea fontes Inachi. Is qua per montem decurrit, inter Argivos et Mantinenses terminus est; ubi vero ex illa via se averterit, reliquum deinceps cursum per Argivam regionem absolvit: quare Inachum et alii et Æschylus poeta Argivum fluvium appellant.

CAPUT VII.

_ De campo Argo dicto — Dine, aqua maris dulci — aquis ferventibus — Philippo, Macedonum rege — Olympiadis crudelitate et Cassandri stirpe exstincta. _

Hinc Artemisio superato in Mantinensium fines descendentes planities excipit, quæ uti est, sic etiam vocatur Argus (_i. e. Inculta_). Nam cultus immune solum efficit e proximis montibus defluens aqua pluvia. Quo minus totus omnino campus stagnum fiat, illud unum obstat, quod aqua hiantem specum nacta se e conspectu eripit; absorpta tamen rursus circa Dinen erumpit. (2) Est Dine ad Genethlium (in Argolica terra hoc nomine vicus dicitur) dulcis aqua e mari proveniens. In Dinen Argivi olim Neptuno equos porriciebant frænis ornatos. Dulcis vero aquæ venas e mari effundi non in Argolicis tantum finibus, sed in Thesprotide etiam prope eum locum quod vocant Chimerium, satis constat. (3) Mirabilius tamen quod in Mæandro partim e saxo quod amnis circumfluit, partim etiam e fluviali limo fervens aqua profluit. Sicuti etiam juxta Dicæarchiam Tyrrhenorum oppidum calidæ effervescunt in mari aquæ; ubi jactis molibus de industria exstructa est insula cum balneis aquarum calidarum, ne ejus muneris nullus esset usus. (4) Ad lævam campi quem Argos diximus appellari, mons Mantinensibus eminet, in quo Philippi Amyntæ filii castrorum et pagi, cui nomen Nestane, reliquiæ exstant. Castra enim Philippus ad hanc Nestanen habuisse dicitur, et fontem etiam proximum ex eo Philippium nominant. Venit in Arcadiam Philippus ut a reliquis Græcis Arcadas disjungeret suoque eos imperio adjiceret. (5) Et Philippum quidem facile quivis sibi persuadeat rebus gestis omnes Macedonum reges, qui ante fuerunt quique ipsum consecuti sunt, superasse; nemo tamen qui recta sit in rebus existimandis sententia, ei boni imperatoris laudem tribuerit, nempe qui jusjurandum semper contempserit, fœdera quamlibet ob causam fefellerit, unusque omnium in minimis fidem duxerit. (6) Pœnas tamen non utique seras, sed quos novimus omnium maxime e vestigio sequentes deo dedit. Neque natu enim grandior annorum quadraginta sex Delphici oraculi vocem comprobavit. Consulenti de Persico bello redditum fuerat responsum:

Serta gerit taurus, finem manet, adstat aruspex.

Quod non ad Persarum regem, sed ad ipsum Philippum referendum fuisse, rei eventus mox demonstravit. (7) Philippo mortuo parvulum ejus filium, quem ille ex Cleopatra, cui pater fuerat Attali frater, susceperat, una cum matre in æneo vase ignibus circumdatis cruciatum Olympias enecuit. Eadem paucis post annis Aridæum etiam de medio sustulit. Jam vero etiam Cassandri soboles quasi demessa falce numinis infesti interiit. Liberos autem Cassander ex Thessalonica Philippi filia susceperat; Thessalis quidem matribus Thessalonice et Aridæus geniti fuerant. Jam quæ Alexandro contigerint, mortem ejus dico, inter omnes constat. (8) Quodsi Philippus, quoties aliquid moliretur elogium, illud in Spartanum Glaucum editum in memoria habuisset atque hujusce versus sibi rationem habendam duxisset,

Jurandique fidem servanti fausta propago,

equidem putem non ita temere deorum aliquem simul et Alexandri vitam et florem Macedonum exstincturum fuisse. Atque hanc quidem orationis nostræ esse volui digressionem.

CAPUT VIII.

_ Chorus Mæræ — de fonte Arne narratio — de Mantinensium urbe ejusque conditore et amne Ophi — Mantinensium rebus bello gestis — Mantinea a Lacedæmoniis capta — reliquis Mantinensium fatis usque ad Adriani imperatoris tempora. _

Post Nestanes ruinas Cereris fanum est multæ religionis. In eo Mantinenses festos dies quotannis agitant. Subjacet Nestanæ planities Argi campi pars, qui Mæræ Chorus appellatur. Via per Argi campum totum stadiorum est decem. Ubi paululum hinc processeris, ad alios campos venias. In his fons est prope militarem viam, nomine Arne. (2) Arcades inter alia narrant etiam hæc: Rheam dicunt, quum Neptunum peperisset, puerum in ovium gregem deposuisse, ut ibi una cum agnis educaretur. Et Arnen quoque fontem inde nominatum esse, quod agni (ἄρνες) isti circa eum pascerentur. Rheam interim Saturno pullum equinum, quem enixam se simulasset, infantis loco devorandum obtulisse, sicuti eadem post dicitur pro Jove lapidem fasciis involutum apposuisse. (3) Tales equidem Græcorum narrationes initio scriptionis meæ futilitatis argui plurimæ; sed enim ad Arcadum jam res progressus cautius de iis hunc in modum judicare cœpi: qui apud Græcos sapientiæ nomen meruerunt, eos per ambages olim, non directa et perspicua oratione, quæ statuerint, elocutos esse; atque tale quoddam sapientium Græcorum placitum iis quoque, quæ de Saturno modo memoravi, contineri suspicor. Sed nimirum de rebus divinis non aliter omnia atque a majoribus accepimus exponemus.

4. Mantinensium urbs ab eo fonte, de quo jam locuti sumus, stadia ferme duodecim abest. Mantineum Lycaonis filium alia in regione urbem condidisse constat, quam hoc etiamnum tempore de illius nomine appellant Arcades. Verum postea Antinoe, Cepheo Alei filio genita, ex quodam oraculo huc civitatem transportavit serpentem itineris ducem (quod genus fuerit non tradunt) secuta. (5) Ex eo qui oppidum præterfluit amnis, Ophis (_Anguis_) nominatur. Quodsi ex Homeri versibus conjecturam aucupamur, serpentem hunc fuisse draconem existimare possumus. Is enim quum in enumerandis Græcorum navibus relictum in Lemno insula Philoctetem memoret graviter ex hydri morsu laborantem, hydro illi non adjicit agnomen serpentis; at idem draconem ab aquila demissum in Trojanorum concionem fingens serpentem vocat. Quare etiam hunc Antinoes ducem draconem fuisse facile ut credamus adduci possumus. (6) Mantinenses in Dipæensium quidem finibus contra Lacedæmonios cum ceteris Arcadibus non sunt prœliati: bello tamen Peloponnesiaco cum Eleis pro Atheniensibus contra Lacedæmonios steterunt, Atheniensiumque auxiliis freti signa cum Lacedæmoniis contulere. Iidem expeditionis in Siciliam susceptæ participes erant, utpote socii Atheniensium. (7) Interjectis temporibus Lacedæmonii sub Agesipolide rege, Pausaniæ filio, Mantinensium fines hostiliter ingressi, Mantinenses ipsos prœlio superatos intra mœnia compulerunt; neque ita multo post oppidum ceperunt non obsidionis vi, sed Ophin fluvium in murum avertentes e crudo exstructum laterculo. (8) Contra machinarum quidem impetum laterculus majorem præbet securitatem quam quæcunque e lapide facta sunt; nam lapides infringuntur et e suis dissiliunt compaginibus; contra _crudus_ laterculus tormentorum quidem ictibus haud ita facile defatigatur, at diluitur aquis non aliter ac solis radiis cera. (9) Ceterum hoc strategema non primus excogitavit Agesipolis, sed jam ante usurparat Cimon Miltiadis filius in Eione ad Strymonem amnem obsidenda, propugnante Boge Medo homine cum Persarum præsidio. Hoc illius factum a Græcis probatum et decantatum imitatus est Agesipolis. Et captam quidem Mantineam magna ex parte diruit, paucis relictis ad habitandum ædificiis; reliquam multitudinem in vicos divisit. (10) At Thebani post Leuctricam pugnam e vicis rursus in pristinas sedes Mantinenses reduxere. Non tamen illi satis gratos se præbuerunt. Nam quum legatos ad Lacedæmonios mittentes et pacem cum iis separatim ab Arcadum concilio facientes undique deprehensi essent, metu Thebanorum aperte se applicarunt ad Lacedæmoniorum societatem, ab eorumque partibus stetere in prœlio quod ad Mantineam contra Epaminondam et Thebanos Lacedæmonii commiserunt. (11) Postea tamen dissidio orto descivere ad Achæos; Aginque Eudamidæ filium, Spartanorum regem, prœlio fusum extra fines suos ejecere accitis in auxilium Achæis eorumque duce Arato. Iidem cum Achæis adversum Cleomenem arma tulere et Lacedæmoniorum opes infregere. Antigono vero, dum Philippi qui Persei pater fuit tutelam gereret, quod is Achæorum perstudiosus esset, et alios honores habuere et in ejus gratiam Mantineam mutato nomine Antigoneam appellarunt. (12) Posteris temporibus in pugna Actiaca ad Apollinis promontorium Augusti studia secuti sunt, quum ceteri Arcadici nominis populi cum Antonio facerent, non aliam opinor ob causam, quam quod Lacedæmonii in Augusti erant partibus. Ætatibus deinde post hæc decem, quum ad imperium Adrianus accessisset, adventitium cognomen urbis illud Macedonicum sustulit eamque suo pristino nomine jussit vocari.

CAPUT IX.

_ De Mantineæ urbis templis et signis memorandis — Arcadis sepulcro et aliis monumentis — templo Veneris Symmachiæ et Minerva Alea — Antinoi templo, cultu et imaginibus — Podaris heroo. _

Mantineæ geminum est templum medio pariete dispertitum; in altera parte Æsculapii signum visitur, Alcamenis opus, altera Latonæ ejusque liberis sacrata. Signa fecit Praxiteles tertia post Alcamenem ætate. In basi Musa insculpta et Marsyas tibiis canens. Ibidem pilæ insistit Polybius Lycortæ filius, de quo alio loco nobis erit mentio. (3) Habent et alia Mantinenses delubra: Jovis Servatoris et ejus, quem idcirco quod hominibus fortunas exauget, Epidoten nuncupant; Dioscurorum etiam, et in alia urbis parte Cereris ac Proserpinæ. Hoc in fano ignem accendunt, cui summa religione ne exstinguatur cavent. (3) Vidi etiam prope theatrum Junonis ædem; deam Praxiteles in solio sedentem fecit eique adsistentes Minervam et Heben Junonis filiam. Ab ara deæ proxime abest Arcadis Callistûs filii tumulus. Huc enim e Mænalo sunt Arcadis ossa deportata, quum Delphis venisset ipsis hoc oraculum:

(4)

Frigida Mænaliæ regio est, ubi conditus Arcas, Arcades a cujus dicuntur nomine cuncti. Huc ego ferre pedem jubeo te, et pectore læto Arcada sublatum pulchram transponere in urbem, quæ trivia est, quæ quadrivia, et quæ quinque viarum: hic Arcas lucum, sacrorum hic munera habeto.

Locum ubi Arcadis est sepulcrum Solis aras vocant. (5) Non longe a theatro illustria exstant monumenta. Inter ea Focus qui Communis dicitur, rotunda figura, in quo sitam Autonoen creditum Cephei filiam. Eminet pila supra tumulum cum equestri statua: Gryllus is est Xenophontis filius. (6) A tergo theatri reliqua adhuc sunt templi vestigia quod Veneri olim dicatum fuit Sociali, et in eo signi rudera. Indicat in basi incisa inscriptio, dedicasse Nicippen Paseæ filiam. Templum erexere Mantinenses, quo monumentum esset posteris ipsos, quum navalis ad Actium pugna committeretur, in Romanorum fuisse partibus. Minervam præterea Aleam cognomento venerantur, cui templum et signum dedicarunt. (7) Antinoi etiam religio est divinis honoribus sancita. Est Antinoi ædes Mantinensibus recentissima; hunc præcipuo quodam amore Adrianus Imperator amplexus est. Illum ego viventem non vidi, statuas vero et pictas imagines sum conspicatus. Habentur ei et alibi honores et in Ægypto apud Nilum urbs de ejus nomine est appellata. Colitur Mantineæ ob hujusmodi causam. Patria ei fuit (Bithynium in) Bithynia supra Sangarium amnem. Bithynienses ipsi ex Arcadia oriundi Mantinenses olim fuere. (8) Ob eam rem divinos ei honores a Mantinensibus haberi voluit Imperator Romanus; annua præterea initia et quinquennale ludicrum celebrari. Domus in gymnasio Mantinensi est in qua Antinoi signa servantur, tum lapidum nobilitate insignis, tum vero picturis. Earum plurimæ sunt Antinoi imagines, iis quæ Bacchum repræsentant simillimæ. Quin et ejus picturæ quæ in Ceramico Athenis res ab Atheniensibus ad Mantineam gestas repræsentat, ibi quoque ex illo veluti exemplari efficta cernitur imago. (9) Est præterea in Mantinensium foro mulieris ænea effigies, Deomeneam vocant Arcadis filiam. Sacellum etiam Podaris, quem in acie cecidisse aiunt contra Epaminondam ac Thebanos pugnantem. Tribus autem ante me ætatibus inscriptionem tumuli ad minorem Podarem, qui superioris nepos eodem fuit nomine, transtulerunt. Vixit iis temporibus ut Romanorum etiam reipublicæ particeps fuerit. (10) Sed enim ætate mea apud Mantinenses antiquior Podares colebatur. In ea enim pugna, quum virtute cives ac socios omnes anteisse Gryllum Xenophontis filium fateantur, alteram quidem palmam Cephisodoro Marathonio, qui Atheniensium equestres copias duxit; tertiam huic ipsi Podari tribuunt.

CAPUT X.

_ De memorandis ad vias, quæ ab Mantinea in reliquam Arcadiam ducunt — monte Alesio et Neptuni Hippii templo — undæ marinæ scatebris in variis templis — tropæo de Lacedæmoniis victis erecto et hujus pugnæ ratione — diis in prœliis opem ferentibus — cervi cujusdam sacri longævitate. _

In reliquam Arcadiam viæ ex Mantinea ducunt; in quarum unaquaque quæ spectatu digna sint jam persequar. Tegeam contendentibus ad lævam militaris viæ ante ipsos Mantineæ muros campus est, ubi equorum curriculum; nec procul hinc stadium ludis qui in Antinoi honorem celebrantur, attributum. Supra stadium mons est Alesium, ab erroribus (ἄλη) Rheæ, uti dicunt, appellatum, in eoque lucus Cereris. (2) Ubi mons desinit, ædes est equestris Neptuni, stadium circiter a Mantinea distans, non amplius; de qua æde nihil ego præter auditum habeo; sed neque quisquam alius qui ejus mentionem fecerit. Quod enim ætate nostra exstat templum exædificandum curavit Adrianus Imperator, adhibitis inter fabros speculatoribus ne quis aut intra vetus templum aspiceret, aut ruderis ex eo quicquam sineret alio transportari. Ita vero ædificari jussit ut vetus templum novo circumquaque incingeretur. Priscum illud templum quernis inter se arcte compactis trabibus Agamedes et Trophonius erexisse dicuntur. Aditu autem homines prohibuisse non obicis ullius oppositu, sed laneum duntaxat funiculum obtendisse; (3) sive quod pro vigente tunc religione vel hoc sufficere putarent, ut satis sacrosanctus locus haberetur; sive quod ei funiculo occulta inesset vis. Vulgatum est certe Æpytum Hippothoi filium, quum neque subisset, neque transiluisset, sed conscidisset filum, ubi primum templum intravit sacrique religionem violavit, marinæ aquæ in oculos ipsi incidentis vi obcæcatum neque multo post suo oppressum fato. (4) Pervetus sane fama prodidit in hoc templo marinæ undæ scatebras esse. Idem est etiam de aqua marina Atheniensium arcis proditum memoriæ, deque eo fonte qui apud Mylasenses (quæ Cariæ civitas est) in ejus dei templo scatet, quem ipsi patria lingua Ogoa (_?_) nominant. Tantum interest, quod Athenæ a Phalero absunt stadia haud amplius viginti, Mylasensium vero navale abest ab oppido stadia octoginta; at Mantinensibus, quum plurimum a mari recedant, non nisi divinitus exstitisse eam in templo aquam existimandum. (5) Ubi Neptuni templum præterieris, tropæum lapideum videas de Lacedæmoniis victis eorumque duce Agide erectum. Pugna ad hunc modum commissa narratur. Dexterum cornu tenuere Mantinenses ipsi, habito ex omni ætate delectu; dux fuit Podares, Podaris illius pronepos qui contra Thebanos pugnavit. Aderat vates Eleus Thrasybulus Æneæ filius, ex Iamidarum gente; qui et victoriam prædixit et periculi socius Mantinensibus fuit. (6) Stetere in lævo cornu reliquæ Arcadici nominis copiæ. Suos civitates singulæ duces habuere; duos Megalopolitæ Lydiadem et Leocydem. Media acies Arato Sicyoniorum et Achæorum duci commissa fuerat. Lacedæmonii phalangem suam dilatarant, quo in hostilem aciem omni ex parte frontem obverterent. In medio agmine Agis cum suo globo constiterat. (7) Ibi Aratus, re ita cum Arcadibus composita, cum sua manu fugam simulat, quasi vero impressionem Spartanorum sustinere non posset. Ea fugæ specie acies in lunæ modum incurvata est. Agis cum sua cohorte victoriæ spe incitatus fugientes urget. Jam etiam a cornibus utrinque imperatorem suum secuti sunt confectum negotium putantes si Arati manum fudissent. (8) A tergo inconsultius progressos adorti Mantinenses mox cingunt. Spartanorum magnus numerus cum Agide Eudamidæ filio rege suo cæsi. Visum in eo prœlio Neptunum dimicantem pro suis partibus memorant Mantinenses, quapropter tropæum ei dedicarunt. (9) Ac deos quidem prœliis hominum ac cædibus interesse solitos testantur quicunque heroum apud Ilium casus persecuti sunt: prædicant Athenienses ad Salaminem et Marathonem præsto sibi deos fuisse; nihil vero certius quam ab Apolline et heroibus deletum apud Delphos Gallorum exercitum. Quo minus mirum videri debet si Neptuni præsenti ope Mantinenses tunc prospere pugnarunt. (10) Leocydem vero eum qui Lydiade collega Megalopolitanis eo bello præfuit, nono gentilitatis gradu oriundum ab Arcesilao fuisse tradunt, eo qui, quum Lycosuræ domicilium haberet, cervam vidisse dicitur ei quam Dominam nominant deæ sacram, confectam jam ætate, cum torque in quo incisæ erant literæ:

Hinnulus excipior solvente Agapenore Trojam.