[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 31
Sunt etiam antiquata nonnulla Olympiæ certamina, Eleisque mutata sententia visum non amplius ea agitari. Puerorum enim quinquertium octava et tricesima Olympiade institutum quidem fuit; et Lacedæmonius Eutelidas eo victor oleastri coronam accepit; postea tamen non amplius Eleis placuit ut in quinquertii certamen descenderent pueri. Quumque apenen septuagesima Olympiade solenniter instituissent, et calpen, Olympiade post eam proxima, decreto facto octogesima quarta Olympiade utrumque abrogarunt certamen, ac vetuerunt ne in posterum vel calpes vel apenes cursu contenderetur. Quum vero primum ea certamina sunt instituta, Thersii Thessali apene, calpe autem vicit Patæci Achæi ex urbe Dyma. (2) Utebantur vero in calpes certamine equabus: e quibus sub extremam cursus metam desilientes sessores, prehenso suæ quilibet equæ freno, cum equabus decurrebant: quod ad meam usque ætatem faciunt ii qui dicuntur Anabatæ (_?_). Sed inter calpes cursum et anabatas hoc est discriminis, quod peculiaribus anabatæ insignibus et masculis utuntur equis. Porro apene neque inventum est antiquum, neque decoris habet quicquam: et alioqui imprecatio est antiquitus in Eleos facta, ne omnino in eorum terra coitus equarum esset ad mulos procreandos: mulos enim pro equis apene bigarum in morem habebat. (3) Ludorum ætate mea ordo est, ut mactatis deo victimis quinquertii primum et cursus, deinde equorum certamina committantur, hic ab Eleis est septima et septuagesima Olympiade institutus. Nam ante eadem die et equi et homines ad certamen inducebantur. Pancratiastæ tunc sub noctem prodibant: neque enim satis mature poterant accersiri, quum dies equiriis et potissimum quinquertio consumeretur. De pancratiastis illa Olympiade palmam tulit Atheniensis Callias. Sic in posterum cautum erat ne aut quinquertium aut equiria pancratio impedimento essent. (4) At in ludorum præfectis a majorum more ætatis nostræ institutum variavit. Iphitus enim solus a se editis ludis præfuit; idemque post Iphitum ab Oxyli posteris est observatum. Quinquagesima demum Olympiade duumviris ex ipsa Eleorum civitate sorte ductis Olympiorum cura mandata est: atque ille quidem binorum designatorum numerus ad multos post annos servatus est. (5) Quinta (_post?_) et vicesima Olympiade _judices_ novem Hellanodicæ instituti sunt. Eorum tres de equorum cursu, totidem alii de quinquertio, de ceteris reliqui certaminibus cognoscebant. Secunda deinceps Olympiade additus est decimus ludorum præfectus. At tertia supra centesimam in tribus duodecim Elei descripti sunt; ac deinde tribus singulæ suum dedere Hellanodicam. (6) Afflicti post hæc Arcadum bello et agri parte multati, amissis insuper omnibus pagis qui adempta agri parte continebantur, in tribus octo contracti sunt, quarta et centesima Olympiade. Eo factum ut Hellanodicæ totidem legerentur quot essent jam tribus. Octava postremo, quæ supra centesimam fuit, Olympiade pristinus est virorum decem numerus restitutus, idemque ad nostram usque ætatem permanit.
CAPUT X.
_ De Jovis luco, Alti dicto — templi Jovis Olympici descriptio. _
Multa sane habet Græcia, quæ vel spectentur vel audiantur cum admiratione: sed omnium accuratissime, divinitus religione imbutis animis, Eleusinia initia et Olympici ludi celebrantur. Jovis ἄλσος (_lucus_) mutato nomine Altin antiquitus vocitant; atque etiam Pindarus in iis versibus, quos in quendam fecit Olympiorum victorem, Altin illum locum appellavit. (2) Templum et signum Jovi de manubiis Elei dicarunt, Pisæis aliisque finitimis populis, qui cum illis defecerant, bello superatis, ac Pisa ipsa direpta. Simulacrum a Phidia factum, inscriptio etiam ad Jovis pedes posita testatur:
PHIDIAS CHARMIDÆ FILIUS ATHENIENSIS ME FECIT.
Templi Dorica constructio est. Ambitus exterior dispositas in orbem columnas ostentat. (3) Ædificatus est autem e vernaculo lapide porino. Surgit in altitudinem ad fastigium usque pedes octo et sexaginta; patet in latitudinem nonaginta quinque, excurrit longitudo ad ducentesimum ac trigesimum. Architectus operis fuit Libon, homo indigena. Tectum est non coctili tegula, sed cæso ad tegulæ formam e lapicidinis Pentelicis marmore. Inventum hoc Byzæ Naxio tribuunt, cujus opus statuas Naxi esse dicunt, quæ hanc inscriptionem habent:
Naxi hæc Latoidis fecit sollertia Byzæ, cui primum secta est tegula de lapide.
Vixisse Byzen hunc illis temporibus proditum est, quibus in Lydia Alyattes et Astyages Cyaxaræ filius regnavit in Medis. (4) Olympici templi in extremis tecti finibus eminent inaurati lebetes; in medio fastigii apice inaurata item Victoria. Infra Victoriæ signum fixus est aureus clypeus, in quo Medusa Gorgon cælata est. Clypei inscriptio et qui dedicarint et qua de causa declarat his versibus:
Ex auro phialam capta posuere Tanagra, juverat hæc bello quod Lacedæmonios, Cecropidæ Argivique duces, et Ionica proles victores partis de spoliis decimam.
Hujus ego pugnæ mentionem feci etiam in historia de rebus Atticis, Atheniensium persequens monumenta. (5) In eodem Olympii Jovis templo zonæ, quæ summas columnas supra ambit, extrinsecus clypei affixi sunt inaurati viginti et unus, a Romani exercitus imperatore Mummio dedicati, confecto Achaico bello, capta Corintho, et pulsis extra suos fines Corinthiis qui Dorici nominis fuere. (6) In ipsis templi fastigiis in antica parte signa sunt: paratur curule certamen inter Pelopem et Œnomaum, quod in eo est ut utrinque committatur. Signo Jovis medius imminet fastigii vertex: ad ejus dexteram galea imposita capiti Œnomaus stat: adsistit ei uxor Sterope, una de Atlantis filiarum numero. Sedet ante currum et equos Myrtilus, Œnomai auriga. Ipsi quidem equi numero sunt quattuor. Myrtilo proximi sunt viri duo, quibus non sunt adscripta nomina; sed et illis videri potest ab Œnomao demandata ipsius equorum curatio. (7) In extremo fastigii latere Cladei _amnis_ effigies jacens cernitur. Huic Elei alioquin etiam secundum Alpheum præcipuos habent honores. Ad Jovis lævam expressi sunt Pelops et Hippodamia, Pelopis auriga, equi ac viri duo, ipsi quoque Pelopis equisones. Hic se fastigium rursus in angustum contrahit. Ea in parte Alpheus effictus est. Hominem eum, quo auriga usus est Pelops, Trœzenii Sphærum nomine prodidere: Olympicarum rerum interpres Cillam esse aiebat. (8) Quæ igitur in antica fastigii parte visuntur, Pæonii opus sunt, cui genus e Menda Thraciæ oppido. Postica vero pars Alcamenis est opus, Phidiæ æqualis et in signorum fingendorum sollertia hoc tantum artifice inferioris. Ejus est in fastigio Lapitharum cum Centauris in Pirithoi nuptiis pugna. In media fastigii parte est Pirithous; prope Eurytion, qui Pirithoo sponsam abripuit: auxilium Pirithoo fert Cæneus; altera ex parte Theseus securi Centauros obtruncat: e Centauris vero virginem alius, alius puerum rapuit ætate ac forma florentem. Fecit hæc, opinor, Alcamenes, quod ex Homeri versibus didicerat Jovis Pirithoum filium fuisse: ac Theseum sciebat generis ordine quartum esse a Pelope. (9) In eodem templo pleræque ex Herculis ærumnis elaboratæ sunt. Supra fores enim Arcadici apri venatio est, et quæ de Thrace Diomede tradita sunt, porro quæ Hercules in Erythea insula contra Geryonem gessit; tum idem Atlantis onus subiturus cernitur, et Eleorum agrum fimo purgans. At supra postici fores Amazoni balteum eripit; tum, quæ de cervo et Gnosio tauro commemorantur, quæ item de hydra deque Stympheliis volucribus et Argivo leone, ibidem expressa sunt. (10) Jam per æneas fores ingressis est ad dexteram ante columnam Iphitus ab Ecechiria (_quasi dicas Inducia_) muliere coronam accipiens: nomina elegi inscripti significant. Erectæ sunt etiam in templi parte interiore columnæ, quæ sublimes a terra sustinent porticus, per quas ad Jovis signum aditus patet. Attollit se inde etiam cochlea, per quam ad templi culmen scanditur.
CAPUT XI.
_ Simulacri Jovis Olympii ejusque throni in templo Olympico accuratior descriptio. _
Sedet in solio deus ex auro et ebore factus. Corona capiti imposita est, ad oleaginæ frondis similitudinem ficta. Dextera Victoriam, et ipsam ex ebore et auro, præfert, tænia et corona in capite redimitam. Læva manu sceptrum tenet deus omnium metallorum varietate distinctum. Quæ avis sceptro incumbit, aquila est. Aurei sunt deo etiam calcei, pallium item aureum. In eo tum diversæ imagines tum ex omnibus florum generibus lilia inprimis cælata sunt. (2) Solium ipsum auro et pretiosis præfulget lapidibus; neque in eo vel ebenum vel ebur desideratur: imagine quoque tam pictæ quam cælo fictæ in eo cernuntur. Signa etiam in eo sunt, Victoriæ quattuor saltantium specie ad singulos sellæ pedes. Duæ itidem ad pedis utriusque calcem sunt: ac prioribus quidem pedibus utrinque incumbunt Thebanorum pueri a Sphingibus rapti. Infra Sphingas Niobes liberos Apollo et Diana sagittis configunt. (3) Inter pedes solii discurrunt regulæ quattuor, mutua illos compage jungentes. In ea quæ in fronte regula est septem se adhuc ostendunt sigilla: nam eorum octavum quæ causa aboleverit, ignorant. Fuerint autem illa priscorum certaminum simulacra. Nondum enim, qua Phidias viguit ætate, puerorum instituta fuerant ludicra. Eum vero, qui tænia ipse sibi caput præcingit, corporis specie Pantarcem referre narrant, Eleum puerum, amore Phidiæ devinctum. Idem Pantarces in lucta puerorum palmam est adeptus Olympiade sexta supra octogesimam. (4) In ceteris regulis exstat Herculis comitatus adversus Amazonas pugnans. Numerus utriusque partis conjunctus accedit ad novem et viginti. Inter Herculis socios est etiam Theseus. Non soli autem pedes solium fulciunt, sed mediæ etiam inter binos pedes, pedibus magnitudine pares, columnæ. In ea quæ sub solio sunt penetrari, ut quidem Amyclis intra Apollinis solium subimus, hic non potest: nam Olympiæ quominus propius accedant spectatores, sepimentis quibusdam in parietum modum exstructis prohibentur. (5) Eorum sepimentorum pars ea quæ ex adverso januæ est, cæruleo tantum oblita est; latera reliqua Panæni picturas habent. Inter eas Atlas est cœlum ac terram sustinens: adsistit Hercules jam prope illius onus excepturus. Cernitur etiam Theseus cum Pirithoo; præterea Græciæ et Salaminis imagines, quæ posterior navium applustria manu præ se fert; item ex Herculis ærumnis cum leone Nemeæo certamen; Ajacis in Cassandram contumelia; (6) tum Hippodamia Œnomai filia cum matre, et vinculis adhuc districtus Prometheus, at Hercules jam ad eum erectus. Traditum enim est hoc etiam negotii Herculem habuisse, ut Prometheum aquila, quæ illum male in Caucaso mulcabat, interempta e vinculis exemerit. Postrema in pictura sunt Penthesilea animam agens, eam sustinente Achille; et Hesperides duæ mala ferunt, quæ ipsarum dicuntur fuisse commissa custodiæ. Panænus quidem hic Phidiæ frater fuit; qui Atheniensibus etiam in Pœcile Marathoniam pugnam pinxit. (7) In extrema solii altitudine, supra simulacri caput, fecit Phidias Gratias una ex parte tres, totidem Horas ex altera. Nam et has Jovis esse filias poetarum carminibus proditum. Horas certe Homerus in Iliade nominavit, cœlique illis dixit, quasi regiæ domus excubiis, custodiam attributam. In basi ea, quæ pedibus Jovis subest (θρανίον hoc Attici appellant), leones aurei et contra Amazones Thesei pugna cælata est. Fuit hæc prima pugna contra exteras gentes suscepta, quæ Atheniensium nomen nobilitavit. (8) In eo vero scamillo, qui universum solium cum Jove et ornatu omni sustinet, facta sunt emblemata ex auro: in currum qui ascendit Sol, Juppiter et Juno; prope Jovem Gratia; proxime huic adstat Mercurius, prope Mercurium Vesta; post Vestam est Amor Venerem e mari emergentem excipiens; Veneri Suada coronam defert. Adsunt Apollo cum Diana, Minerva, Hercules. In extrema basi cernuntur Amphitrite et Neptunus; equum Luna, ut mihi videtur, ad cursum incitans. Etsi mulis ferunt, non equis, hanc deam vehi, futili quadam de mulo fabula vulgata. (9) Et Olympii quidem Jovis signum quam alte lateque pateat, linearum descriptionibus qui demonstrare conati fuerint, quum sciam non defuisse, eorum mihi certe parum est in metiendo probata sollertia. Est enim ea tota dimensio inferior multo prope aspicientium opinione. Tradunt certe ipsius dei auctoritate Phidiæ artem comprobatam. Nam quum expolito jam opere Jovem Phidias orasset, significationem ut sibi aliquam daret, numquid illud ipsi acceptum esset et gratum opus, eam pavimenti partem repente de cœlo tactam memorant, quo loco usque ad ætatem meam urna visitur ænea et impositum ei operculum. (10) Et a signi quidem fronte quod est pavimentum nigro, non candido marmore constratum est; ambit autem nigrum marmor circumcirca crepido e Pario lapide. Ea cohibetur oleum quod effunditur: oleum enim Olympico simulacro propterea adhibetur, quia prohibet ne quam e paludosa Altis natura ebur contrahat noxam. At contra in Atheniensium arce Virginem quæ vocatur non oleum, sed aqua, quantum ad ebur, servat: nam quum arx illa valde sicca sit ob magnam eminentiam, ebur, e qua materia factum est Minervæ signum, aquam et rorem ex aquæ aspersu amat: (11) Epidauri vero quum percontarer cur neque oleum neque aqua esset adhibita ab ipsis signo Æsculapii, docuerunt me æditui, solium, cui signum insideret, puteo imminere.
CAPUT XII.
_ De ebore, elephanti cornu, non dente — velo laneo in templo Jovis Olympii — donariis et signis hujus templi — Adriani et Trajani Imperatorum statuis operibusque Trajani insignibus — Augusti Imperatoris signo ex electro et Nicomedis ex ebore confecto — de electro — Neronis et aliis donariis. _
Quod vero ad ebur pertinet, quicunque hominum ea, quæ ex elephantorum ore exserta prominent, istarum belluarum dentes esse, non cornua, existimant, ab alce illi, Gallica fera, et tauris Æthiopicis specimen capiant. Alcæ enim, qui mares sunt (nam feminis nulla omnino prodeunt cornua) e superciliis, Æthiopici tauri autem e naribus cornua extrudunt. Quis igitur in magno ponat miraculo, esse animal cujus ex ore erumpant cornua? (2) Argumento etiam illud esse potest, quo contrarium demonstretur: quod bestiæ sunt quæ certo ratoque temporis ambitu cornua abjiciant, rursusque illa, quoties amiserint, reponant. Hoc cervis, capreis, et idem elephantis accidit. Verum dens nulli animalium jam adulto, quum semel decidit, renascitur. Quare si dentes essent, et non cornua, quæ ex ore prodeunt, quomodo renasci possent iterum? Ad hæc dentes natura sua igni neutiquam cedunt: at boum et elephantorum cornua sic igni emolliuntur, ut vel ex tereti planam vel aliam quamvis accipiant figuram. Quid, quod ex inferiore mandibula fluviales equi et apri sannas exserunt? cornua vero e maxillis exserta nusquam videmus. (3) In elephantis vero, quum a superiore id, quod dentes multi esse putant, descendat maxilla, me auctore dubitarit nemo cornua illa esse, quæ a temporibus orta per os extrorsum resupinata sese efferant. Hæc ego non auribus, sed ipsis accepta oculis scribo, elephanti calvam conspicatus in Dianæ, quod templum in Campania nobile, a Capua (quæ regionis Campanorum totius caput est) abest stadia ferme triginta. Est igitur longe alia, quam ceteris quadrupedibus, elephanto cornuum eruptio, sicuti ei et corporis vastitas et reliqua forma valde est a reliquo belluarum genere diversa. Quam vero Græci splendidi et magnifici ac minime omnium parci in colendis diis fuerint, magno illud documento est, quod ab Indis et ex Æthiopia ebur ad signa deorum facienda advehendum curarint.
4. Et in Olympico templo laneum velum tum textili Assyriorum opere, tum Phœnicum purpurea tinctura exornatum dedicavit rex Antiochus. Ejusdem donum fuit ægis aurea et in ea Gorgo, quæ Athenis in theatri fastigio locata est. Velum hoc non, quo more fit in Dianæ Ephesiæ templo, subter lacunar sursum attollunt, sed ad pavimentum usque laxatis funibus demittunt. (5) Inter ea vero donaria, quæ intus vel in atrio templi posita sunt, est solium Arimnesti Tyrrhenorum regis, qui primus exterorum donum Olympio Jovi misit: tum ænei equi, quos Cynisca dicavit, Olympicæ victoriæ monumentum, veris illos quidem equis magnitudine inferiores, locati sunt in primo templi aditu ingredientibus ad dexteram. Exstat item tripus ære obductus, super quo victoribus, priusquam mensa erigeretur, coronæ proponebantur. (6) Imperatoribus vero statuas, Adriano quidem urbes Achaici conventus ex Pario lapide, Trajano autem universi Græci erexerunt. Hic Imperator Getas, qui supra Thraces sunt, imperio adjunxit, et cum Osroe Arsacis nepote Parthisque bellum gessit. Operum autem quæ facienda curavit, maxime memorabilia sunt thermæ quæ ab ipso nomen acceperunt, magno exstructum ambitu amphitheatrum rotundum; ad hæc hippodromus, non breviore stadiûm duorum spatio: tum forum Romanum, et reliquo ornatu dignissimum spectatu, et maxime ex ære structo lacunari. (7) Statuarum autem quæ rotundis insistunt scamillis, ex electro una Imperatoris Romanorum est Augusti; altera ex ebore, Nicomedis Bithyniæ regis, de cujus nomine urbs Bithyniæ maxima appellata est, quum ante Astacus nuncuparetur. Condita ea quondam erat a Zypœte homine Thrace, quantum ex nomine conjicitur. Electrum vero ex quo statuam Augusto fecerunt, in Eridani (_Padi_) fluminis arenis rarum omnino repertu est, nec temere magni æstimatur ab hominibus. Est alioqui electrum aliud nihil, quam argento permistum in metallis aurum. (8) Sunt in Olympii fano, quas Nero donavit, coronæ. Earum tres oleastri, quarta quercus frondem imitatur. Positi ibidem clypei sunt viginti quinque ænei, cum quibus decurrunt, qui armati in curriculum descendunt. Erectæ vero sunt et aliæ pilæ, et ea inter ceteras, qua continetur jusjurandum, quo Elei cum Atheniensibus, Argivis et Mantinensibus centum annorum fœdus et societatem firmarunt.
CAPUT XIII.
_ De Pelopio in Alti — sacris Pelopis in illo — Pelopis ossibus narratio — Pelopis et Tantali sede in Asia — ara Jovis Olympii e cinere congesta et sacrificiis, quæ in ea fiunt — ara e sanguine constructa. _
Intra Altin Pelopi quoque area consecrata est. Pro ceteris enim heroibus tam colitur apud Eleos Pelops, quam Juppiter præ cunctis diis. Est igitur ad dexteram, qua patet ad Jovis templum aditus, ab Aquilone, Pelopium, tanto spatio interjecto, ut in eo et statuæ et alia ornamenta dedicata poni potuerint: porrigitur autem a media ad posticam templi partem, circumvallante lapidea maceria. Tota area et arboribus convestita et signis passim est conspicua. (2) Ingressus ad eam est a solis occasu. Eum locum dedicasse Pelopi Herculem Amphitryonis filium ferunt. Quartum enim hic a Pelope posteritatis gradum tenuit. Idem etiam Hercules Pelopi dicitur ad eam scrobem sacrum fecisse, cui ætate etiam nostra annui magistratus nigro ariete faciunt. Ac de ea quidem victima vati portio nulla tribuitur: collum tantum more majorum lignatori datur. (3) Sic enim appellatur unus de Jovis famulatu, cui negotium mandatum est, ut certo pretio ligna ad sacrorum usum vel publice civitatibus vel privatim cuivis homini suppeditet. Sunt autem non ex alia ulla arbore ligna ea, quam de alba populo. Quod si quis, sive Eleus, sive hospes fuerit, carnes ex ea Pelopis, victima comederit, ei templum Jovis introire nefas est. Idem observatur ad Pergamum quod supra Caicum flumen est; nam ibi qui Telepho immolarunt, religio est illis ante in Æsculapii ascendere, quam corpus abluerint. (4) Sed quod ad Pelopem attinet, hoc quoque memoriæ proditum est quum Trojanum bellum duceretur, monuisse vates non ante expugnari Ilium posse, quam Græci Herculis sagittas et de Pelopis ossibus unum apportari curassent. Quare et Philocteten tunc in castra accersitum et Pisa omoplaten ex ossibus Pelopis deportatam. Redeuntibus vero Græcis, ad Eubœam navim eam, in quam Pelopis illud os fuerat impositum, naufragio perisse. (5) Multis deinde annis post Ilium excisum Eretriensem piscatorem Damarmenum jacto everriculo os illud extraxisse, et miratum magnitudinem in arenis id abdidisse. Venisse eundem Delphos scitatum, cujusnam esset os et ad quem usum illud a se conservari oporteret. (6) Tunc etiam providentia divina aderant quos Elei consultum miserant, quæ foret depellendæ pestilentiæ ratio. Atque his quidem responsum est, ut Pelopis ossa requirerent: Damarmeno vero, ut, quæ reperisset, Eleis restitueret. Hoc ille quum fecisset, et alia accepit ab Eleis munera, et ei ejusque posteris custodia ossis demandata est. Omoplate ipsa Pelopis ætate mea jam evanuerat. Id eo accidisse opinor, quod, quum alte absconditum fuisset, tum vestutate tum aquae marinæ illuvie extabuit. (7) Et in Græcia quidem Tantalum et Pelopem habitasse certa adhuc exstant indicia, portus qui Tantali dicitur, et ejusdem sepulcrum non obscurum; Pelopis in Sipyli montis vertice visitur solium, supra eum locum, ubi Plastenes (_?_) matris fanum est. Jam vero ultra Hermum fluvium ad Temnum Veneris signum spectatur e virente a radice sua myrto: quod faciendum curasse Pelopem ferunt, quum ut deam coleret, tum vero ut Hippodamiæ nuptiarum se compotem faceret.
8. Olympii quidem Jovis ara pari intervallo a Pelopio et a Junonis æde distat, ante utriusque frontem sita. Erectam alii tradiderunt ab Idæo Hercule, alii ab indigenis heroibus, duabus ætatibus post Herculem. Congesta illa est e cinere collecto ex adustis victimarum femoribus. Talis et Pergami ara est, Samiæ Junonis, nihilo illa quidem ornatior, quam in Attica quos rudes appellant focos. (9) Aræ Olympicæ ima crepido, quam πρόθυριν appellant, ambitum peragit pedum centum et amplius quinque et viginti: graduum [singulorum] supra imam istam crepidinem ambitus pedes explet binos ac tricenos. Universa aræ altitudo pedes conficit duos prope et viginti, Ducuntur hostiæ ad imæ crepidinis stationem sive πρόθυριν: ibi eas patrio more mactant: femora in summa ara adolent. (10) Et ad stationem quidem ab utroque latere per lapideos, ad aræ altissimam sedem per cineritios gradus scanditur. Et ad stationem quidem usque tam virgines, quam mulieres, quum in Olympiam venire nulla prohibet religio, possunt ascendere; longius in summam aram progredi solis viris fas est. Sacrificatur autem Jovi etiam extra solennem nundinarum celebritatem, tam a privatis hominibus quam quotidie ab Eleis. (11) Stato autem die quotannis, Elaphii mensis nono supra decimum, vates cinerem ex Prytaneo deportant: eoque aqua ex Alpheo amne diluto aram Jovis oblinunt. Religione sancitum est cinerem sola Alphei aqua dilui, alia nulla, atque ex eo tantum luto aræ tectorium superinduci. Eam ob rem Alpheus fluviorum omnium Jovi maxime amicus creditur. Est etiam Didymis Milesiorum ara, quam a Thebano Hercule victimarum sanguine exstructam Milesii tradunt. Non fuit ea tamen victimarum insequentibus temporibus copia, ut ara magnopere potuerit eminere.
CAPUT XIV.
_ De Jove Ἀπομυίῳ — cur Olympica sacra albæ duntaxat populi lignis adoleantur — de arboribus, quas varii fluvii potissimum alunt — reliquis Olympiæ aris et diis, quibus sacra ibi fiunt — ara ignotorum deorum — Καιροῦ, Jovis filii — Telluris ejusque oraculo, aliisque. _