[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

Part 12

Chapter 12 2,960 words Public domain Markdown

Ac Mycenen quidem Inachi filiam Arestoris uxorem fuisse, illis versibus conscriptum est, quas Græci Eœas magnas appellant. Eam itaque nomen aiunt urbi dedisse. Quem vero Acusilao tribuunt sermonem, Myceneum Spartonis fuisse filium, Spartonem Phoronei, mihi utique non probant; siquidem ne Lacedæmoniis, quidem ipsis, apud quos Amyclis est Spartæ mulieris effigies: Spartonem vero Phoronei filium fuisse si audiant, ex ipsa nominis, opinor, novitate non parva admiratione afficiantur. (5) Mycenas autem Argivi malevola quadam obtrectatione ducti everterunt, quod, ipsis in Persici exercitus irruptione cessantibus, ea civitas octoginta homines ad Thermopylas misisset, qui Lacedæmoniis præclari facinoris socii fuere. Ille itaque præreptæ quasi gloriæ dolor Argivos, ut Mycenas exscinderent, sollicitavit. Restant tamen ambitus quum aliæ partes, tum porta una, cui leones insistunt. Cyclopum vero et hæc opera esse aiunt, et eosdem Prœto Tirynthis muros fecisse. (6) Inter Mycenarum autem ruinas fons est, Persea nomine, Atreique et filiorum subterraneæ cellæ, in quibus eorum fuere thesauri: sepulcrum etiam Atrei, et eorum item omnium, quos eum Agamemnone a Troja reversos in convivio Ægisthus occidit. Nam de Cassandræ sepulcro inter Mycenæos et Lacedæmonios eos qui circa Amyclas habitant, disceptatur. Est ibidem et ipsius Agamemnonis monumentum, tum Eurymedontis aurigæ: unum etiam idemque Teledami et Pelopis, quos peperisse geminos Cassandram dicunt, infantes vero adhuc parvulos ad parentum tumulum ab Ægistho jugulatos; (7) Electræ etiam: ea enim ab Oreste Pyladæ nuptum data est: e qua Hellanicus scriptum reliquit Medontem et Strophium Pyladæ genitos. At Clytæmnestra et Ægisthus modico a muris intervallo sepulti: neque enim digni sunt habiti qui intra muros humarentur, quo loco Agamemnon situs erat et ceteri, qui cum eo occisi sunt.

CAPUT XVII.

_ De Heræo (Junonis templo) prope Mycenas — monte Eubœa et Asterione fluvio — ornamentis Heræi et signis ante illud — Junonis et Hebes signis in illo — Chryseide sacerdote Junonis. _

Ad lævam Mycenarum stadia quindecim abest Junonis templum. Præter viam aqua fluit, quæ dicitur Eleutheria. Ea ad expiationes et arcana sacrificia utuntur templi et sacrorum antistitæ. Templum ipsum in planiore Eubœæ parte situm est. Eubœan vero montem appellant. Asterionis etenim amnis filias, Eubœan, Prosymnam, et Acræam, Junonis nutrices fuisse dictitant: (2) et ab earum una Acrææ montem appellatum, qui ex adverso Junonis est: ab Eubœa eum montem, in quo templum est: Prosymnam vero vocatam aream, quæ Junonis templo subjacet. Asterion ipse supra Junonis templum fluit, ac deinde in specum demersus absconditur. Ad ejus ripas herba nascitur, quam Asterionem nominant: eam herbam Junoni quum integram offerunt, tum e foliis coronamenta contexunt. (3) Fani architectum Argivum Eupolemum produnt. Quæ supra columnas opera sunt, ea partim ad Jovis natales, partim ad Gigantum cum diis pugnam, partim etiam ad Trojanum bellum et Ilii eversionem pertinent. Statuæ pro vestibulo stant, quum feminarum, quæ sacerdotio Junonis functæ fuerint, tum heroum tam aliorum quam Orestis. Nam quæ nomine Augusti Imperatoris inscripta est, Orestem illum fuisse asserunt. In pronao sive templi parte antica ad lævam Gratiarum prisci operis signa exstant: ad dexteram Junonis lectus. Ibi etiam dedicatum scutum illud, quod Euphorbo quondam Menelaus in bello Trojano eripuit. (4) Deæ signum in solio sedet eximia magnitudine, auro et ebore fabricatum, Polycleti opus. Corona capiti imposita, quæ Gratias et Horas egregie factas habet. Dea manu altera Punicum malum, altera vero sceptrum tenet. Quæ de malo Punico arcanis referuntur sacris, silentio prætereo. Cuculum vero avem idcirco sceptro aiunt impositum, quod virginis Junonis amore captus Juppiter in eam se avem verterit, quam puella tamquam ludicrum captarit. Hæc ego, et quæ his sunt similia de diis vulgata, etsi vera neutiquam existimo, non putavi tamen negligenda. (5) Adstitisse etiam tradunt Junoni Hebes (_Juventatis_) signum Naucydis arte factum, ipsum etiam ex auro et ebore. Prope eam est super columna vetus Junonis signum: omnium vero vetustissimum, e piro silvestri factum: quod quum Pirasus Argi filius Tirynthem asportasset, Argivi oppido everso in Junonis reportarunt. Ipse illud vidi sedentis forma, et modica magnitudine. (6) Dona quidem digna quæ historiæ mandentur, in eo templo sunt: primum ara, in qua cælatæ Herculis et Hebes nuptiæ, argentea omnia. Deinde pavo ex auro et fulgidis lapidibus, quem dedicavit Adrianus Imperator. Ea enim Junoni sacra avis habetur. Aurea deinde corona est, et purpurea palla, Neronis dona. (7) Sunt autem supra templum hoc antiquioris templi fundamenta, et si quid aliud reliquum flamma fecit. Crematum illud quidem est, quum somnus Chrysidem Junonis sacerdotem oppressisset, incensis proximæ lucernæ lumine coronamentis. Ipsa quidem Chrysis Tegeam ad Aleæ Minervæ aram supplex confugit: neque tamen ea calamitas Argivos usque eo commovit, ut ejus statuam dejiciendam putarent. Manet ea adhuc in priore parte ejus templi, quod conflagrasse diximus.

CAPUT XVIII.

_ De Persei heroo — Thyeste et Atreo — templo Cereris Mysiæ — tribus Argivorum regnis eorumque regibus — Oreste ejusque sobole — Heraclidarum adventu in Peloponnesum et Argorum, Lacedæmonis ac Messeniæ expugnatione. _

Qua Mycenis Argos iter est, ad lævam Persei juxta ipsam viam sacellum exstat. Nam Perseo hoc etiam in loco honores a finitimis habentur, multo vero maximi in Seripho. Est et apud Athenienses Persei fanum, et in eo Dictyis et Clymenes, qui Persei servatores appellati sunt, ara. At in Argivorum finibus, qui paululum a Persei monumento progressi fuerint, ad dexteram Thyestæ sepulcrum videant: cui aries e marmore impositus est. Aurei enim velleris agnum fratri Thyestes subripuit, quum ejus uxorem stupri consuetudine sibi conciliasset. Atreus vero nulla potuit adduci ratione, ut par duntaxat pari referret: verum Thyestæ liberorum cæde et decantatis illis epulis pœnas a fratre expetivit. (2) De Ægistho utique et Agamemnone non habeo pro comperto dicere, injuriamne Ægisthus prior intulerit, an vero ulcisci voluerit Tantali Thyestæ filii cædem, cui Clytæmnestra a patre Tyndaro virgo desponsa fuerat. Ego sane innatæ ipsos malitiæ condemnare nolim. Sed si Pelopis scelus et Myrtili vindex genius usque adeo eos est persecutus, congruunt nimirum his casibus quæ Glauco Epicydis filio Spartano, quum ille de perjurio faciendo cogitaret, Pythia respondit, perjurii hujus pœnam in nepotes redundaturam. (3) Ab Arietibus (sic enim Thyestæ monumentum vocant) qui aliquantulum processerint, ad lævam cernent regiunculam, cui Mysia nomen: in qua est Mysiæ Cereris ædes. Nomen id sumtum a quodam Mysio, quem Cereris hospitem fuisse Argivi dicunt. Ejus ædis tectum collapsum est: sed in eo delubrum aliud e coctilibus laterculis erectum, in quo e ligno Proserpinæ, Plutonis et Cereris signa. Hinc progressus ad Inachum amnem pervenias. Quem ubi transieris, ad aram primum Solis accedes; deinde ad portam, quæ de proximo templo nominatur, quod est Ilithyiæ. (4) Et Argivos quidem solos ex omnibus Græcis in tria regna divisos novi. Quo enim tempore regnum tenuit Anaxagoras Argi filius, Megapenthis nepos, is furor feminas invasit, ut, quum intra domesticos parietes contineri non possent, per totum agrum palantes vagarentur. Inventus tandem est Melampus Amythaonis filius, qui eas sanaret, ea conditione ut Anaxagoras æquis cum ipso et fratre Biante partibus regnum communicaret. A Biante regnarunt deinceps viri quinque per ætates quattuor, usque ad Cyanippum Ægialei filium, a Neleo genere materno originem ducentes, a Melampode vero sex viri per totidem ætates, usque ad Arnphilochum Amphiarai filium. (5) At indigenarum gens, Anaxagoræ nepotes, regnum longiore multo tempore retinuerunt. Iphis enim Alectoris filius, Anaxagoræ nepos, Sthenelo Capanei fratris filio imperium reliquit. Ac deinde quum post eversum Ilium Amphilochus in eum locum migrasset, qui nunc Amphilochi appellantur, et Cyanippus sine liberis obisset, solus Cylarabes Stheneli filius regnum obtinuit. Verum neque is liberos ullos reliquit. Orestes itaque Agamemnonis filius Argos occupavit, quippe qui non tantum in propinquo habitaret, sed etiam præter paternum imperium majorem Arcadiæ partem sibi adjunxisset, accepisset etiam regnum Spartanum, ac socios e Phocensibus paratos haberet, quandocunque necessitas auxilia postularet. (6) Lacedæmoniis vero regnum ipsi committentibus Orestes regnavit. Illi enim Tyndari ex filia nepotes, quibus parerent, digniores putarunt, quam Nicostratum et Megapenthem, quos Menelaus e serva genuerat. Quum e vita excessisset Orestes, ei in regnum successit Tisamenus filius, quem ex Hermione Menelai filia susceperat. Nam Penthilum nothum ei filium Erigonen Ægisthi filiam peperisse, Cinæthon in carmine epico testatus est. (7) Tisameno regnante Herculis posteri in Peloponnesum rediere, Temenus et Cresphontes Aristomachi filii, quique eos secuti sunt, Aristodemi, qui jam e vita decesserat, tertii eorum fratris filii. Ac de Argis quidem, eorumque regno, jure optimo, uti mihi videtur, certabant. Erat enim Tisamenus Pelopis nepos, ut Heraclidæ a Perseo originem ducebant. Jam vero Tyndarum ipsum ejectum ostendebant fuisse ab Hippocoonte: Hippocoontem ejusque filios ab Hercule interfectos, regnum apud Tyndari liberos depositum. Eodemque jure Messeniæ regnum repetierunt, quod Hercules, Pylo excisa, regionem hanc apud Nestorem depositam reliquisset. (8) His igitur adducti rationibus, Argis et Lacedæmone Tisamenum, ex Messenia Nestoris posteros expulere, Alcmæonem Silli filium, Thrasymedis nepotem, et Pisistrati filium Pisistratum: ad hos Pæonis, qui ex Antilocho natus est, liberos: cumque his Melanthum Andropompi filium, Bori nepotem, Penthili pronepotem, abnepotem Periclymeni. Tisamenus itaque cum suis copiis, ejusque filii cum eo in eam Græciæ partem, quæ nunc Achaia dicitur: (9) Nelei posteri, præter Pisistratum (hic enim ad quos se contulerit, compertum non habeo), reliqui omnes Athenas venere: a quibus Pæonidarum et Alcmæonidarum gens nomen accepit. Nam Melanthus regnum etiam, pulso Thymœte Oxyntæ filio, qui postremus de Thesidis regnavit, Athenis obtinuit. Ceterum de Cresphonte et Aristodemi liberis nihil attinebat hoc loco dicere.

CAPUT XIX.

_ De Temeno et Deiphonte — Argivis regnum cum republica mutantibus — templo Apollinis Lycii a Danao exstructo — Bitone — Phoroneo ignis inventore — Hypermnestra et Venere Nicephoro — Linorum sepulcris — aliis memorandis. _

Temenus vero Deiphonte Antimachi filio, Thrasyanoris nepote, pronepote Ctesippi, abnepote Herculis, suis ipsius filiis præteritis, quum ad bella omnia tum ad res ceteras gerendas socio et consiliario utebatur. Quem quum sibi etiam generum ante adscivisset, ac Hyrnethoni filiæ plus multo quam ceteris liberis studeret, in suspicionem venit, ne regnum quoque in ipsam et Deiphontem esset translaturus. Quare insidiis illum filii de medio sustulerunt. Eorum deinde natu maximus Cisus regnum tenuit. (2) At Argivi, qui ex antiquissimis temporibus libertatis et juris æquabilis perstudiosi erant, regiam potestatem usque eo in ordinem coegerunt, ut Medoni Cisi filio ejusque posteris nihil omnino aliud quam nomen regni reliquerint. Meltam vero Lacedis filium, decimum Medonis posterum, damnatum populus imperio prorsus exuit. (3) Apud Argivos in urbe longe omnium templorum est nobilissimum Apollinis Lycii, in quo quod ætate nostra exstat dei signum, Attali fuit Atheniensis opus. Antiquissimum e ligno Danaus dedicavit cum ipsa æde. Fuisse vero illis temporibus signa omnia e ligno, et inprimis quæ Ægyptii fecissent, crediderim. Ac Lycium quidem Apollinem hujusmodi de causa dedicavit Danaus. Quum Argos venisset, de regno cum Gelanore Sthenelæ filio contendit: ac quum eorum uterque ad populum multa, et ea maxime probabilia et juri consentanea dixisset, neque omnino, quæ Gelanor afferebat, minus æqua viderentur, causa a populo, ut ferunt, ampliata est in crastinum. (4) Postero die prima luce in boum gregem pro muris pascentium lupus impetum fecit; atque is taurum ipsum gregis ducem adortus est. Visum est Argivis, Gelanori cum tauro, cum lupo esse Danao aptissimam convenientiæ rationem: quod scilicet, uti lupus animal est homini minime familiare, sic propemodum ad id temporis nulla fuisset Danaus Argivorum usus consuetudine. Quare quum taurum lupus confecisset, e re nata Argivi Danao imperium adjudicarunt. Tunc Danaus lupum ab Apolline immissum arbitratus, Lycii (_Lupini_) Apollinis ædem condidit. (5) In ea dedicatum est Danai ipsius solium, et Bitonis posita statua, vir humeris taurum portans. Versibus enim Lyceas testatum reliquit, quum sacra Jovi destinata solenni pompa Nemeam ab Argivis deducerentur, Bitonem eo fuisse corporis robore, ut sublatum taurum portaret. Non longe ab hac statua ignem accendunt: Phoronei ignem appellant. Neque enim iis assentiuntur, qui traditum a Prometheo ignem hominibus dicunt, quum ignis inventum ad Phoroneum referre velint. (6) Lignea Veneris et Mercurii simulacra, alterum Epei opus, Hypermnestræ donum fuisse alterum dicunt. Hypermnestram enim Danaus in judicium vocavit eo crimine, quod una ex omni filiarum numero patris imperata facere neglexisset. Nam qui ex Lyncei salute se periculo carere non posse putaret, ab ea, quæ mandatum facinus, uti sorores, non perpetrasset, insigni se notatum infamia interpretabatur. At Argivorum illa sententiis absoluta, in ejus judicii memoriam Venerem Nicephoron (_Victricem_) dedicavit. (7) In ipso templo Ladas est, qui pedum celeritate cunctos anteivit ætatis suæ homines. Mercurius etiam, e sublata testudine lyram facere meditans. Pro æde solium est, in quo incisa est tauri et lupi pugna: incisa etiam virgo, quæ lapidem in taurum mittit. Dianam illam virginem esse putant. Hæc Danaus dicavit, et loco proximo columnas cum ligneis Jovis et Dianæ signis. (8) Sepulcra ibidem sunt Lini Apollinis filii ex Psamathe Crotopi filia, et Lini, ut ferunt, ejus qui carmina fecit. Verum quæ ad hunc magis pertinent, in alium historiæ locum aptiorem differo. Nam de Psamathe satis multa, qua in parte Megarensium res persecuti sumus, exposuimus. Præter illa est ibidem Apollinis Agyiei (_Vialis_) signum, et Hyetii (_Pluvii_) Jovis ara: ad quam, qui fœdus de Polynice in regnum Thebarum restituendo percusserunt, conjurationem fecere, si Thebas exscindere non potuissent, mortem omnino se oppetituros. De Promethei autem monumento minus quam Opuntii, quæ veritati sint consentanea, mihi videntur Argivi dicere.

CAPUT XX.

_ De signo Jovis Milichii ejusque origine — Cleobi et Bitone — templo Jovis Nemei et Fortunæ — Choriæ Mænadis sepulcro — Horarum templo — Polynicis et septem ad Thebas ducum aliorumque signis — templo Jovis Servatoris et templo Cephisi — theatro ac signis in eo — templo Veneris ac Telesillæ signo — Telesillæ fortibus factis. _

Si omiseris Creugæ pugilis effigiem, et tropæum de Corinthiis erectum, simulacrum conspicitur Jovis Milichii, e candido marmore, Polycleti opus. Dedicatum vero ob hujusmodi causam audivi. Lacedæmonii, suscepto semel contra Argivos bello, nullum belligerandi finem fecerunt, priusquam utrosque Philippus Amyntæ filius definitis jam tum ab initio agrorum terminis circumscripsit. Nam superioribus temporibus Lacedæmonii de iis, quæ extra Peloponnesum essent, nihil laborantes, de Argivorum semper aliquid finibus carpebant, aut Argivi, si quando Lacedæmonii ad bellum extra fines gerendum se convertissent, tali tempore et ipsi Lacedæmonios urgebant. (2) Quare vehementer exacerbatis utrinque animis, Argivi sibi statuerunt lectissimorum mille hominum præsidium alendum, quibus dux præfectus Bryas Argivus. Is et alia insolenter multa in populum fecit, et virgini cuidam, dum ad virum duceretur, iis ipsis, qui ducebant, ereptæ vitium obtulit. At illa eadem nocte Bryantem somno oppressum oculis orbavit: deprehensa, ubi illuxit, supplex ad populum confugit. Enimvero populus eam non dedere ad supplicium deposcentibus mille viris: quare ad pugnam re utrinque deducta, victor populus in persequendis hostibus iræ indulgens, nullum supplicii genus prætermisit. Interjecto dein tempore et alia expiandi civilis sanguinis causa facta sunt, et Milichii (_quasi Placantis_) Jovis signum dedicatum. (3) Prope sunt in marmore sculpti Cleobis et Biton, qui impositam plaustro matrem ipsimet in Junonis templum trahunt. Eorum e regione Nemei Jovis ædes est: in qua simulacrum dei recto statu ex ære, Lysippi opus. Hinc ad dexteram progressis ostendit se Phoronei sepulcrum. Phoroneo quidem nostra etiamnum ætate parentant. Supra Nemei Jovis Fortunæ fanum est perantiquum, si quidem inventas a se tesseras Palamedes in eo dedicavit. (4) Proximum monumentum Choriæ Mænadis appellant. Bacchi enim castra et alias feminas, et hanc secutam, quum ille Argos exercitum duceret, memorant: at Perseum, dum victoria potiretur, ex illis feminis plurimas occidisse: ac ceteris commune monumentum, huic vero, quod dignitate anteibat, suum est separatim positum. Non longe hinc Horarum est ædes. (5) Illinc rediens positas videas statuas Polynicis Œdipodis filii, et eorum omnium ducum, qui cum illo sub Thebarum muris in acie pugnantes ceciderunt. Eos in septem duntaxat numerum redegit Æschylus, quum plures tamen e primariis viris Argivorum, et ex Messene, nonnulli etiam ex Arcadia, in ejus belli societatem venissent. Prope hos septem (nam et Argivi eum numerum, quem in suo carmine Æschylus expressit, sequuntur) statuæ positæ sunt eorum qui Thebas cepere, Ægialeus Adrasti filius, Promachus Parthenopæi, Talai nepos; Polydorus Hippomedontis, et Thersander; Amphiarai præterea liberi, Alcmæon et Amphilochus: Diomedes ad hos, et Sthenelus: quin et Euryalus Mecistei, et Polynicis filii Adrastus et Timeas. (6) A statuis hisce non longe ostenditur Danai monumentum, et cenotaphium eorum Argivorum, qui aut ad Ilium cecidere, aut jam reduces morte oppressi sunt. Est ibidem Servatoris Jovis ædes. Quam ubi præterieris, domus est ubi Argivorum matronæ Adonin lugent. Ad dexteram viæ templum Cephiso flumini dicatum est. Ejus fluminis aquam non semel a Neptuno exhaustam fuisse dicunt, quum tamen eo ipso in loco, ubi templum est, pro comperto habeant sub terram fluere. (7) Juxta Cephisi templum Medusæ e marmore caput. Cyclopum hoc etiam opus esse dictitant. Vicum, qui a tergo est, Criterium (_Judicium_) in hoc usque tempus nominant, quod in eo de Hypermnestra a Danao judicium factum memoriæ proditum sit. Ab hoc non longe theatrum est. In eo et alia digna sunt quæ spectentur, et vir virum cædens, Othryadam Spartanum Perilaus Argivus Alcenoris filius. Et is quidem Perilaus jam ante de lucta victor in Nemeis renunciatus fuerat. (8) Supra theatrum Veneris fanum: ante cellam aut signum deæ in columna ficta est Telesilla, quæ cantica fecit. Ad pedes ejus carminum illorum volumina jacent: ipsa galeam aspicit, quam capiti jam impositura manu tenet. Fuit Telesilla hæc et aliis de causis inter feminas illustris, et honorem ampliorem etiam ex poetica meruit. Quo tempore Argivi majore, quam dicendo explicari possit, clade a Cleomene Anaxandridæ filio et Lacedæmoniis afflicti sunt, aliis in prœlio cæsis, iis, qui supplices in Argi lucum confugerant, pessumdatis et ipsis, quum primum de pacto convento exiissent, deinde, ubi circumventos se senserunt, una cum luco concremati sint reliqui: ita Cleomenes, consumta Argivorum militari ætate et robore, ad Argos oppugnandum confestim Lacedæmoniorum copias duxit. (9) Ibi Telesilla, ad murorum præsidia servitiis et iis omnibus, qui per ætatem arma ferre non possent, amandatis, e domibus et templis armis, quæ reliqua fortuna belli fecerat, refixis, omnes, quæ integra ætate erant, feminas armavit, et ibi eas collocavit, qua hostes accessuros esse exploratum habebat. Quum * (_prope?_) essent Lacedæmonii, mulieres, bellico clamore minime exterritæ, fortiter et præsenti animo pugnantes, hostium impressionem sustinuerunt. At Lacedæmonii quum cogitare cœpissent, si feminas perdidissent, invidiosam fore eam victoriam; sin victi essent, se turpissime discessuros, mulieribus concesserunt. (10) Atque hoc quidem facinus multo ante Delphici oraculi vox prædixit, quam Herodotus vel aliter vel hoc, quo ego, modo intellectum memoriæ mandavit:

Namque animosa viros quum vincet femina et omnem auferet Argolicæ pubi Mavortis honorem, Argivûm multæ lacerabunt unguibus ora.

Hæc igitur de præclaro feminarum facinore oraculi verba erant.

CAPUT XXI.

_ De memorandis ad forum Argivorum — Æneæ signo et loco Delta dicto — sepulcris memorandis — templo Minervæ Salpingos — Epimenide — Pyrrhi monumento — de Medusa Gorgone et Perseo variæ narrationes — de Gorgophone — Laphae — Latonæ templo et Chlori Niobes filia. _