Omnia Opera Sancti Patricii All the Works of Saint Patrick

Part 3

Chapter 3 3,068 words Public domain Markdown

Non oportet judices Ecclesiaæ mendacium dicere; quia magnum crimen est mendacium. Sed oportet judices Ecclesiæ rectum judicium judicare; quia in quocunque judicio judicaverint, judicabitur de eis.

Patricius (_ait_): Exempla majorum perquire, ubi nihil fallaciæ invenies.

Patricius ait: Judices qui non recte judicant judicia Ecclesiæ, non judices, sed falsatores sunt.

CANONES S. PATRICIO ASCRIPTI.

---

I.

_De judicio clericorum, ut non sit apud iniquos, aut apud infideles_.

Omnis mundialis sapiens, si sapiens sit, non judicet judicia Ecclesiæ.

II

_De subjectione populi principi_.

Ministri vos estis, et unusquisque vestrum principem suum cui assistat et ministrat, timeat.

III.

_De pœnitentia blasphemantis principem bonum_.

Qui murmurat verba blasphemiæ contra principem bonum per odium aut invidiam, cum pane et aqua pœniteat septem diebus, exemplo Mariæ contra Moysen murmurantis.

IV.

_De eo quod incertum sit, utrum priorem gradum episcopus post lapsum recipiat_.

Patricius episcopus dicit: Qui sub gradu peccat, debet excommunicari, quia magna est dignitas hujus nominis; tamen potest redimere animam suam post pœnitentiam: ad priorem gradum venire difficile. Nescio an non. Deus scit.

V.

_De recipienda adultera post pœnitentiam, et de quantitate pœnitentiæ_.

Si alicujus uxor fornicata fuerit cum alio viro, non adducet aliam uxorem, quandiu viva fuerit uxor prima. Si forte conversa fuerit et agat pœnitentiam, suscipiet eam, et serviet ei in vicem ancillæ, et annum integrum in pane et aqua per mensuram pœniteat, nec in uno lecto permaneant.

VI.

_De alienis adeundis ad judicandum_.

Si quæ quæstiones in hac insula oriantur, ad sedem apostolicam referantur.

VII.

_De pœnitentia agenda in ultimo spiritu_.

Si quis infirmatur, agat pœnitentiam, etiam ex necessitate, quia misericors est Deus.

VIII.

_De eo quod insipientes præesse non debent_.

Synodus totius mundi, et Patricias decrevit: Qui insipiens est, nullo modo præesse liceat, sed sub manu abbatis catholici opus suum exerceat.

IX.

_De collectura pecuniæ non vituperanda, necessitate cogente_.

Patricius ait: Si quis acceperit permissionem pontificis, et collectum sit pretium captivi, non plus exegerit quam necessitas poposcit. Si quid supra remanserit, ponat super altare, et indigentibus detur et captivis.

Item si quis, colligit pecuniam sub nomine misericordiæ, non audeat spoliare Ecclesiam Dei, sed reges et plebiles, quibus melius est dare quam recondere.

SYNODUS S. PATRICIO ATTRIBUTI

CAPUT PRIMUM.

_De habitatione cum fratribus peccatoribus_.

De eo quod mandastis, de habitatione cum fratribus peccatoribus, audite Apostolum dicentem: _Cum hujusmodi ne cibum quidem sumere_ (_I Cor_. V, 11); non ejus escas sumas cum eo. Cæterum si _bos_ sis et _trituras_, hoc est, si doctor es et doces, _non obturatur tibi os_ (_I Cor_. IX, 9), _et dignus es mercede tuu_ (_Luc_. X, 7). Sed _oleum peccatoris non impinguet caput tuum_ (_Psal_. CXL, 5): sed corripe adhuc et argue.

CAPUT II.

_De oblationibus eorum_.

_Contentus tegmento et alimento tuo_, cætera _dona iniquorum reproba_ (_Eccli_. XXXIV, 23), quia non sumit lucerna nisi quod alitur.

CAPUT III.

_De pœnitentia post ruinus_.

Statuitur ut abbas videat cui attribuetur potestas alligandi et solvendi; sed aptior est, juxta Scripturæ exempla, veniam. Si vero cum fletu et lamentatione et lugubri cum veste, sub custodia pœnitentia brevis, quam longa et remissa cum temperamentis.

CAPUT IV.

_De excommunicato repellendo_.

Audi Dominum dicentem: _Si tibi non audierit, sit tibi velut gentilis et publicanus_ (_Matth_. XVIII, 37). Non maledices, sed repelles excommunicatum a communione et mensa, et missa et pace. Et _si hæreticus est, post unam correptionem devita_ (_Tit_. III, 10).

CAPUT V.

_De suspectis causis_.

Audi Dominum dicentem: _Sinite utraque crescere usque ad messem_ (_Matth_. XIII, 30), hoc est, donec veniet qui _manifestabit consilia cordium_ (_I Cor_. IV, 5), ne judicium ante diem judicii facias. Vide Judam ad mensam Domini, et latronem in paradiso.

CAPUT VI.

_De vindictis Ecclesiæ_.

Audi item Dominum dicentem: _Qui effuderit sanguinem_ innocentem, _sanguis ipsius effundetur_ (_Gen_. IX, 6), sed ab eo qui portat gladium dictatur, aut vindictæ innocens habetur. De cæteris autem per legem evangelicam, ab eo loco in quo ait: Et eum _qui aufert aliquid a te, ne repetas_ (_Luc_. VI, 30), sed libenter; si ipse quid referat, humiliter recipias.

CAPUT VII.

_De baptismatis incertis_.

Statuunt ne rebaptizati (sint) qui symboli traditione a quocunque acceperunt, quia non inficit semen seminantis iniquitas. Sin vero, non est rebaptizare, sed baptizare. Non absolvendos autem lapsos a fide credamus, nisi per impositionem manus accepi.

CAPUT VIII.

_De reis autem abstractis ab Ecclesia_.

Non ad reorum defensionem facta est Ecclesia, sed judicibus persuadendum est, ut spiritali morte eos occiderent, qui ad sinum matris Ecclesiæ confugiunt.

CAPUT IX.

(Desideratur.)

CAPUT X.

_De lapsis post gradum_.

Audi canonica instituta: Qui cum gradu cecidit, sine gradu surgat: contentus nomine tantum, amittat ministerium, nisi qui tantum a conspectu Domini peccans non recessit.

CAPUT XI.

_De separations sexuum post lapsum_.

Consideret unusquisque in conscientia sua si amor et desiderium cessavit peccati; quia corpus mortuum non inficit corpus alterius mortui. Sin vero, separentur.

CAPUT XII.

_De oblatione pro defunctis_.

Audi Apostolum dicentem: _Est autem peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis_ (_I Joan_. V, 16). Et Dominus: _Nolite donare sanctum canibus_ (_Matth_. VII, 6). Qui enim in vita sua sacrificium non merebitur accipere, quomodo post mortem illi poterit adjuvare?

CAPUT XIII.

_De sacrificio_.

In nocte paschæ, si fas est ferre foras. Non foras fertur, sed fidelibus deferatur. Quid aliud significat, quod _in una domo_ sumitur agnus, quam sub uno fidei culmine creditur et communicatur Christus?

CAPUT XIV.

_De abstinenti...a cibis_.

Statutum ut Christi adventum sponsi nullas ratas leges inveniat jejunii. Quid autem inter Novatiainum et Christianum interest, nisi quod Novotianus indesinenter, Christianus vero per tempus abstineat? ut locus, et tempus, et persona per omnia observetur.

CAPUT XV.

_De relinquenda vel docenda patria_.

Docenda patria prius per exemplum Domini, et derelinquenda postea, si non proficiat, juxta exemplum Aposloli. Sed qui potest proficere, licet periclitatur, ubique doceat, et se ostendat; qui vero non potest, taceat et abscondat: alius quippe ab Jesu in domum suam mittitur, alius sequi jubetur.

CAPUT XVI.

_De falsis episcopis_.

Qui non secundum Apostolum electus est ab altero episcopo, est damnandus; et deinde ad reliquaui plebem declinandus et degradandus.

CAPUT XVII.

_De proposito monachorum_.

Monachi sunt qui solitarii sine terrenis opibus habitant sub potestate episcopi vel abbatis. Non autem monachi, sed _Vactro_ periti, hoc est, contemptores solliciti ad vitam perfectam in ætate perfecta. Hoc est, a viginti annis debet unusquisque constringi non attestando, sed voto perficiendo, ut est illud: _Unusquisque sicut proposuit corde suo_ (_I Cor_. VII, 37) faciat, et ut _Vota mea reddam in conspectu Domini_ (_Psal_. CXV, 14, 18), et reliqua: quo voto vivitur, situs locorum coarctat: si superabundantia, in omnibus devitetur in vita; quia (_II Cor_. XI, 27) in frigore et nuditate, in fame et siti, in vigiliis et jejuniis vocati sunt.

CAPUT XVIII.

_De tribus seminibus Evangeliorum_.

Centesimum (_Matth_. XIII, 8, 25) episcopi et doctores, qui omnibus omnia sunt; sexagesimum, clerici et viduæ qui continentes sunt; trigesimum, laici qui fideles sunt, qui perfecte Trinitatem credunt. His amplius non est in messe Domini; monachos vero et virgines cum centesimis jungimus.

CAPUT XIX.

_Qua ætate baptizandi_.

Octavo die catechumeni sunt, postea solemnitatibus Domini baptizantur, id est, Pascha, Pentecoste et Epiphania.

CAPUT XX.

_De parochiis_.

Cum monachis non est dicendum quorum malum est inauditum, qui unitatem vero plebis non incongrue suscepimus.

CAPUT XXI.

_De retinendis vel dimittendis monachis_.

Unusquisque fructum suum in Ecclesia in qua imbutus est perfruatur, nisi causa majoris profectus ad ultoris ferre permisso abbatis cogat. Si vero exierit, causa utilior cum benedictione dicatur, _Ecce Agnus Dei_, non quæ sua sunt singuli quærentes, sed quæ _Jesu Christi_ (_Philipp_. II, 21). Vocationis autem causam non permittant subditos discurrere.

CAPUT XXII.

_De sumenda Eucharistia post lapsum_.

Post examinationem carceris sumenda est, maxime autem in nocte Paschæ, in qua qui non communicat, fidelis non est. Ideo brevia sunt et stricta apud eos spatia, ne anima fidelis intereat tanto tempore jejuna medicinæ, Domino dicente: _Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis_ (_Joan_. VI, 54).

CAPUT XXIII.

_De juramento_.

_Non jurare omnino_ (_Matth_. V, 34). De hoc consequente lectionis series docet, non adjurandam esse creaturam aliam, nisi creatorem: ut prophetis mos est: _Vivit Dominus et vivit anima mea_ (_IV Reg_. II, 2, 4, 6); et: _Vivit Dominus cui assisto hodie_ (_III Reg_. XVIII, 15). Finis autem contradictionis est nisi Domino. Omne enim quod amat homo, hoc et juratur.

CAPUT XXIV.

_De contentione duorum absque testibus_.

Statuunt ut per quatuor sancta Evangelia, antequam communicet, testatur quid probatur, et deinde sub judice fama relinquatur.

CAPUT XXV.

_De toro fratris defuncti_.

Audi decreta synodi super istis. Frater torum defuncti fratris non ascendat, Domino dicente: _Erunt duo in carne una_ (_Gen_. II, 24). Ergo uxor fratris soror tua est.

CAPUT XXVI

_De meretrice conjuge_.

Audi Dominum dicentem: _Qui adhæeret meretrici, unum corpus efficitur_ (_I Cor_. VI, 16). Item: _Adultera lapidetur_ (_Lev_. XX, 10; _Deut_. XXII, 22); id est, huic vitio moriatur, ut desinat crescere quæ non desinit mœchari. Item: _Si adulterata fuerit mulier, nunquid revertitur ad virum suum priorem_ (_Jer_. III, 1)? Item: Non licet viro dimittere uxorem, _nisi ob causam fornicationis_ (_Matth_. V, 32; XIX, 9): ac si dicat, ob hanc causam. Unde si ducat alteram velut post mortem prioris, non vetunt.

CAPUT XXVII.

_De voluntate virginis vel patris, in conjugio_.

Quod vult pater, faciat virgo, quia _caput mulieris vir_ (_I Cor_. XI, 3). Sed requirenda est a patre voluntas virginis, dum _Deus relinquit hominem in manibus consilii sui_ (_Eccli_. XV, 14).

CAPUT XXVIII.

_De primis vel secundis votis_.

Eadem ratione observanda sunt prima vota, et prima conjugia, aut secundis prima non sint irrita, nisi fuerint adulterata.

CAPUT XXIX.

_De consanguinitate in conjugio_.

Intelligite quid lex loquitur, non minus nec plus. Quod autem observatur apud nos, ut quatuor genera dividantur, nec vidisse dicunt nec legisse.

CAPUT XXX.

_De vindicandis assuetis_.

Nunquam vetitus licet: verum observandæ sunt leges jubilæi, hoc est quinquaginta anni ut non affirmentur incerta veterato temporis. Et ideo omnes negotia subscriptione Romanorum confirmanda est.

CAPUT XXXI.

_De gentilibus qui ante baptismum credunt, quam pœnitentiam habeunt_.

Remittuntur quidem omnium peccata in baptismo; sed quia cum fideli conscientia infidelem tempor...vixit, ut fidelis peccator judicandus est.

_Finit Patricii synodus_.

CANONES ALII S. PATRICIO ATTRIBUTI _E codice ms. Collegii Benedictini Cantabrigiæ descripti_.

I.

_De unitate subditorum_.

Quis ergo audet scindere unitatem, quam nemo hominum solvere vel reprehendere potest? _Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una, et nulla erat separatio in eis, nec quisquam ex bonis suis dicebat esse aliquid: sed erant illis omnia communia. Gratia quoque erat magna super illos omnes, nec in eis aliquis indigens. Nam quicunque possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia illorum et ponebant ante_ [pedes] _apostolorum; et dividebatur unicuique ut opus erat_ (_Act_. IV, 32-35). Deinde: _Quidam autem vir nomine Ananias_, etc., usque ad illa verba: _Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit et exspiravit_ (_Act_. V, 1-5).

II.

_De furto in ecclesia peracto_.

Qui furatus fuerit pecuniam ab ecclesia sancta ubi martyres et corpora sanctorum dormiunt, illius manus vel pes circumcidatur, aut in carcerem mittatur, aut in peregrinationem ejiciatur, et restituat duplum; et jurabit quod non revertetur donec impleverit pœnitentiam.

III.

_De veris viduis_.

De veris viduis Paulus: _Vidua eligatur non minus annorum_ 60, _unius viri uxor_ (_I Tim_. V, 9). Nota: Si plures viros habuerit, vidua non sit.

_Adjiciuntur deinde mox sequentes duo canones: sed an S. Patricii, vel cujus sint, e ms. Benedictino non liquet. Eorum vero posterior in codice Cottoniano canonum, tit._ 66, _diserte synodo Hiberniensi ascribitur._

I. De eo quod non repudianda sit, si sterilis, si deformis est, si ætate vetula, si fetida, si temulenta, si iracunda, si jurgatrix, tenenda sit velis nolis. Qualiscunque accepta sit, tenenda est.

II. Omnis adulter sive a concelebratione, sive a communicatione mensæ, sive a colloquio, sive a comitatu, usque dum pœniteat, excludendus est.

CHARTA S. PATRICII.

In nomine Domini nostri Jesu Christi. Ego Patricius humilis servunculus Dei, anno incarnationis ejusdem quadringentesimo vigesimo quinto, in Hiberniam a sanctissimo papa Cœlestino legatus, Dei gratia Hibernicos ad viam veritatis converti. Et cum eos in fide catholica solidassem, tandem in Britanniam sum reversus, ac, ut credo, duce Deo, _qui vita est et via_ (_Joan._ XIV, 6), incidi in insulam _Ynswytryn_, in qua inveni locum sanctum ac vetustum, a Deo electum et sanctificatum, in honore intemeratæ Virginis Dei genitricis Marias. Ibique reperi quosdam fratres rudimentis catholicæ fidei imbutos, et piæ conversationis, qui successerunt discipulis sanctorum Phagani et Diruviani, quorum nomina, pro vitæ meritis, veraciter credo scripta in cœlis (_Philip_. IV, 5). Et quia in memoria æterna erunt justi (_Psal_. CXI, 7), cum eosdem fratres tenere dilexissem, eorum nomina scripto meo redigere volui, quæ sunt: Brumban, Hyregaan, Bremwal, Wencreth, Bantommeweng, Adelwolred, Loyor, Wellias, Breden, Swelwes, Hinloernus, et alius Hyn. Hi cum essent nobilibus orti natalibus, nobilitatem suam fidei operibus ornare cupientes, eremiticam vitam ducere elegerunt. Et quoniam inveni eos humiles ac quietos, elegi potius cum illis abjectus esse, magis quam in regalibus curiis habitare (_Psal_. LXXXIII, 11). Sed quia omnium nostrum _erat cor unum et anima una_ (_Act_. IV, 32), elegimus omnes simul habitare, comedere et bibere pariter, et in eadem domo dormire. Sicque me licet invitum sibi prætulerunt. _Non enim dignus eram solvere corrigiam calceamentorum_ (_Marc_. I, 7) eorum.

Et cum vitam monasticam ita duceremus juxta normam probabilium Patrum, ostenderunt mihi præfati fratres scripta sanctorum Phagani et Diruviani, in quibus continebatur, quod duodecim discipuli sanctorum Philippi et Jacobi, ipsam vetustam ecclesiam construxerunt in honore prælibatæ Advocatricis nostræ, per doctrinamentum beati archangeli Gabrielis. Insuper et quod Dominus eamdem ecclesiam cœlitus in honore suæ Matris dedicaverat, et quod tres reges pagani, ipsis duodecim ad eorum sustenementum duodecim portiones terræ dederunt; nec non et in scriptis recentioribus inveni, quod sancti Phaganus et Diruvianus perquisierant ab Eleutherio papa, qui eos miserat, triginta annos indulgentiæ. Et ego frater Patricius a piæ memoriæ Cœlestino papa duodecim annos tempore meo acquisivi.

Post multum vero temporis, assumpto mecum Wellia confratre meo, per condensitatem silvæ cum magna difficultate conscendimus cacumen montis qui eminet in eadem insula. Quo cum pervenissemus, apparuit oratorium unum vetustum et fere dirutum, habile tamen devotioni Christianæ, et (prout mihi videbatur) a Deo electum. Quod cum ingressi essemus, anta odoris suavitate replebamur, ut in paradisi amœnitate positos nos crederemiis. Egredientes igitur et reingredientes, locumque diligentius perscrutantes, invenimus volumen unum in quo scripti erant Actus apostolorum, pariter cum actis et gestis sanctorum Phagani et Diruviani, ex magna parte consumptum; in cujus tamen fine voluminis invenimus scripturam quæ dicebat quod prædicti Phaganus et Diruvianus, per revelationem Domini nostri Jesu Christi idem oratorium ædificaverunt in honore sancti Michaelis archangeli, quatenus ibi ab hominibus haberet honorem, qui homines in perpetuos honores, jubente Deo, est introducturus. At cum delectaret nos illa scriptura, nitebamur eam ad finem legere. Dicebat enim eadem scriptura quod venerandi Phaganus et Diruvianus moram ibi fecerunt per novem annos, et quod ipsi etiam perquisierant triginta annorum indulgentiam omnibus Christicolis locum ipsum ad honorem beati Michaelis pia voluntate visitantibus. Invento ergo tanto divinæ bonitatis thesauro, ego et frater Wellias tribus mensibus jejunavimus, orationibus vacantes et vigiliis, dæmonibusque et belluis multiformiter apparentibus imperantes. Quadam autem nocte cum me sopori dedissem, apparuit mihi Dominus Jesus in visa dicens: Patrici serve meus, scias me elegisse locum istum ad honorem nominis mei, et ut hic honoranter invocent adjutorium archangeli mei Michaelis. Et hoc tibi signum et fratribus tuis, quatenus et ipsi credant: brachium tuum sinistrum arescet, donec quæ vidisti annuntiaveris fratribus qui in cella sunt inferiori, et denuo hic redieris. Et factum est ita.

Ab illo die statuimus duos fratres in perpetuum ibi, nisi pastores futuri ob justam causam aliter decreverint. Arnulpho autem et Ogmar Hibernicis fratribus qui mecum venerant de Hibernia, pro eo quod ad exhortationem meam apud dictum humiliter oratorium manere cœperunt, præsentem paginam commisi, aliam similem in arca sanctæ Mariæ retinens, in monumentum posteris. Et ego frater Patricius per consilium fratrum meorum, omnibus qui silvam ex omni parte præfati montis (_Psal_. LXXIII, 6) in securi et ascia, pia intentione dejecerint, ut facilior paretur aditus Christianis, ecclesiam beatæ perpetuæque Virginis pie visitantibus, centum dies veniæ concedo.

De Tribus Habitaculis Liber

CAPUT PRIMUM.

De tribus habitaculis, regno Dei, mundi, inferno. Regni Dei bona, et inferni mala.

Tria sunt sub omnipotentis Dei manu habitacula, primum, imum, medium: quorum summum regnum Dei vel regnum cœlorum dicitur; imum vocatur infernus; medium mundus præsens vel orbis terrarum appellatur. Quorum extrema omnino sibi invicem sunt contraria, et nulla sibi societate conjuncta. Quæ enim societas potest esse lucis ad tenebras, et Christi ad Belial (II Cor. VI, 14, 15)? Medium autem nonnullam habet similitudinem ad extrema. Unde lucem et tenebras habet, frigus et calorem, dolorem et sanitatem, lætitiam et mærorem, odium et amorem, bonos et malos, justos et injustos, dominos et servos, regnum et subjectionem, famem et satietatem, mortem et vitam, et innumera hujusmodi. Quorum omnium pars una imaginem habet regni Dei, pars altera inferni. Commixtio namque malorum simul et bonorum in hoc mundo est; in regno autem Dei nulli mali sunt, sed omnes boni; at in inferno nulli boni, sed omnes mali: et uterque locus ex medio suppletur. Hominum enim hujus mundi, alii elevantur ad cœlum, alii trahuntur ad infernum. Similes quippe similibus junguntur, id est, boni bonis, et mali malis; justi homines justis angelis, et transgressores homines transgressoribus angelis; servi Dei Deo, servi diaboli diabolo: benedicti vocantur ad regnum sibi paratum ab origine mundi, maledicti expelluntur in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41).

Bona autem regni cœlestis dicere, vel cogitare, vel intelligere ut sunt, nullus potest carne vestitus: multo enim majora et meliora sunt, quam cogitantur et intelliguntur; unde scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit; nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Regnum namque Dei omni fama majus, omni laude melius, omni scientia innumerabilius, omni gloria quæ putatur, excellentius. Mala etiam inferni dicere vel cogitare, ut sunt, nemo potest: pejora quippe sunt valde quam cogitantur. Regnum itaque Dei plenum est lucis, et pacis, et caritatis, et sapientiæ, et gloriæ, et honestatis, et dulcedinis, et dilectionis, et melodiæ, et lætitiæ, et beatitudinis perennis, et omnis boni ineffabilis, quod nec dici nec cogitari potest. At locus inferni plenus est tenebrarum, discordiæ, odii, stultitiæ, miseriæ, turpitudinis, amaritudinis, offensionis, doloris, adustionis, sitis, famis, ignis inexstinguibilis, tristitiæ, vindictæ perennis, et omnis ineffabilis mali, quod nec dici nec cogitari potest. Cives cœli sunt justi homines et angeli, quorum rex est Deus omnipotens; at contra cives inferni sunt impii homines et dæmones, quorum princeps est diabolus. Satiat justos visio sanctorum hominum et angelorum, et super omnia ipsius Dei. Cruciat impios et peccatores visio hominum damnatorum et dæmonum, et super omnia ipsius diaboli. Nihil in regno Dei desideratur quod non inveniatur: at in inferno nihil invenitur quod desideratur. In regno Dei nihil invenitur, nisi quod placet, et delectat, et satiat; at contra in lacu miseriæ perennis nihil videtur, nihilque sentitur, nisi quod displicet, nisi quod offendit, nisi quod cruciat. (In regno æterno erit vita sine morte, veritas sine errore, felicitas sine perturbatione.) Omne bonum in regno Dei abundat, et nullum malum; omne malum in carcere diaboli abundat, et nullum bonum. Nullus indignus in regno Dei suscipitur; nullus vero dignus, nullus justus ad infernum trahitur.

CAPUT II.

De pœnis infernalibus.

Principalia autem sunt duo tormenta in inferno: frigus intolerable, et calor ignis inexstinguibilis. Unde in Evangelio legitur: Illic erit fletus et stridor dentium (Matth. XIII, 51; XXII, 13, et XXV, 30). Fletus namque et liquefactio oculorum ex calore nascitur; stridor vero dentium ex frigore nascitur. Hinc etiam beatus Job: De aquis, inquit, nivium transibunt ad calorem nimium (Job. XXIV, 19). De quibus duobus innumera pendent pœnarum genera; videlicet, sitis intolerabilis, pœna famis, pœna fetoris, pœna horroris, pœna timoris, pœna angustiæ, pœna tenebrarum, severitas tortorum, præsentia dæmonum, ferocitas bestiarum, crudelitas ministrantium, dilaceratio immortalium vermium, vermis conscientiæ, ignitæ lacrymæ, suspiria, miseriæ, dolor sine remedio, vincula sine solutione, mors æterna, pœna sine fine, absentia Christi post visionem ejus, quæ sola omnia supra dicta superat, et omnibus pœnis intolerabilior.

CAPUT III.

De his quos pœnæ æternitas a mundi voluptate non deterret. Inferni duplex pœna. Anni 100 nulla æternitatis portio.