Omnia Opera Sancti Patricii All the Works of Saint Patrick

Part 2

Chapter 2 3,427 words Public domain Markdown

XX. Rideat autem et insultet qui voluerit: ego non silebo, neque abscondam signa et mirabilia quæ mihi a Domino ministrata sunt ante multos annos quam fierent, quasi qui novit omnia, etiam ante tempora sæcularia. Unde autem debueram sine cessatione Deo gratias agere, qui sæpe indulsit insipientiæ meæ...Et de loco non in unoquoque, ut non mihi vehementer irasceretur, qui adjutor datus sum et non cito acquievi, secundum quod mihi ostensum fuerat, et sicut Spiritus suggerebat. Et misertus est mihi Dominus in millia millium, quia vidit in me quod paratus eram, sed quod mihi pro his nesciebam de statu meo quid facerem, quia multi hanc legationem prohibebant, et jam inter seipsos post tergum meum narrabant et dicebant: Iste quare se mittit in periculum inter hostes qui Dominum non noverunt? Non causa malitiæ; sed non sapiebat illis, sicut et ego ipse testor, intellexi, propter rusticitatem meam. Et non cito agnovi gratiam quæ tunc erat in me: nunc mihi sapit quod ante debueram.

XXI. Nunc ergo simpliciter insinuavi fratribus et conservis meis qui mihi crediderunt. Propter quod prædixi et prædico ad roborandam et confirmandam fidem vestram. Utinam et vos imitemini majora, et potiora faciatis. Hoc erit gloria mea; quia _filius sapiens gloria patris est_ (_Prov_. XI, 1; XV, 20). Vos scitis et Deus, qualiter apud vos conversatus sum a juventute mea, in fide veritatis et in sinceritate cordis: etiam ad gentes illas inter quas habito, ego fidem illis præstavi et præstabo. Deus scit neminem illorum circumveni, nec cogito propter Deum et Ecclesiam ipsius, ne excitem illis et nobis omnibus persecutionem, et ne per me blasphemaretur nomen Domini, quia scriptum est: _Vœ homini per quem nomen Domini blasphematur_ (_Lev_. XXIV, 16). Nam etsi imperitus sum in omnibus, tamen conatus sum quispiam servare me etiam et fratribus Christianis, et virginibus Christi, et mulieribus religiosis, quæ mihi ultronea munuscula donabant et super altare reddebant, ex ornamentis suis, et iterum reddebam illis. Et adversus me scandalizabantur, cur hoc faciebam. Sed ego (hoc faciebam) propter spem perennitatis, ut me in omnibus caute propterea conservarem, ita ut me in aliquo titulo infideles non carperent vel ministerium servitutis meæ, nec etiam in minimo incredulis locum darem infamare sive detrectare.

XXII. Forte autem, quando baptizavi tot millia hominum, speraverim ab aliquo illorum vel dimidium scriptulæ? Dicite mihi et reddam vobis: aut quando ordinavit Dominus clericos per modicitatem meam et ministerium, gratis distribui illis. Si poposci ab aliquo illorum vel pretium calceamenti mei, dicite; dicite adversus me, et reddam vobis. Magis ego impendi pro vobis, ut me caperet: et inter vos et ubique pergebam causa vestra in multis periculis, etiam usque ad exteras partes, ubi nemo ultra erat, et ubi nunquam aliquis pervenerat qui baptizaret, aut clericos ordinaret, aut populum consummaret, donante Domino, diligenter et libentissime pro salute vestra omnia generavi. Interim præmia dabam regibus, propter quod dabam mercedem filiis ipsorum qui mecum ambulant, et nihil comprehenderunt a me cum comitibus meis. Et illa die avidissime cupiebant interficere me: sed tempus nondum venerat. Et omnia quæcunque nobis invenerunt, rapuerunt illa, et me ipsum ferro vinxerunt: et quarto decimo die absolvit me Dominus de potestate eorum; et quidquid nostrum fuit, redditum est nobis, propter Deum et necessarios amicos quos ante providimus.

XXIII. Vos autem experti estis quantum ego erogavi illis, qui judicabant per omnes regiones quas frequentius visitabam. Censeo enim non minimum pretium quindecim hominum distribui illis. Ita ut me si fruamini, et ego vobis semper fruar in Deum, non me pœnitet nec satis est mihi, adhuc impendo et super impendam: potens est Dominus ut det mihi postmodum ut meipsum _impendam pro animabus vestris_ (_II Cor_. XII, 15). Ecce testem Deum invoco in animam meam, quia non mentior, quod neque, ut fit, causa adulationis vel avaritiæ scripserim vobis, neque ut honorem sperarem vestrum. Sufficit enim mihi honor qui non videtur, sed corde creditur; fidelis autem qui promisit, nunquam mentitur. Sed video jam in præsenti sæculo me supra modum exaltatum a Domino. Et non eram dignus neque talis, ut hoc mihi præstaret: dum scio certissime quod mihi melius convenit paupertas et calamitas, quam deliciæ et divitiæ. Sed et Christus Dominus pauper fuit pro nobis. Ego vero miser et infelix, et si opes voluero, jam non habeo, neque meipsum (dignum) judico, quia quotidie spero aut internecionem, aut circumveniri, aut redigi in servitutem, sive occasionem cujuslibet. Sed nihil horum vereor propter promissa cœlorum, quia jactavi meipsum in manus Dei omnipotentis qui ubique dominatur, sicut propheta dicit: _Jacta cogitatum tuum in Deum, et ipse te enutriet_ (_Psal_. LIV, 23).

XXIV. Ecce nunc commendo animam meam fidelissimo Deo meo, pro quo legatione fungor in ignobilitate mea (_II Cor_. V, 20). Sed quia personam non accipit, et elegit me ad hoc officium, ut unus essem de suis minimis minister: _Unde autem retribuam illi pro omnibus quæ retribuit mihi_ (_Psal_. CXV, 12). Sed quid dicam, vel quid promittam Domino meo? Quia nihil valeo, nisi ipse mihi dederit; sed scrutatur corda et renes, quia satis et nimis cupio, et paratus eram ut donaret mihi bibere calicem ejus, sicut indulsit cæeteris amantibus se. Quapropter non contingat mihi a Deo meo, ut unquam amittam plebem suam quam acquisivi in ultimis terræ. Oro Deum ut det mihi perseverantiam, et dignetur ut reddam illi testem fidelem usque ad transitum meum propter Deum meum. Et si aliquid boni unquam imitatus sum propter Deum meum quem diligo, peto illum det mihi ut cum illis proselytis et captivis pro nomine suo effundam sanguinem meum, etsi ipse etiam caream sepultura, aut miserrime cadaver per singula membra dividatur canibus aut bestiis asperis, aut volucres cœli comederint illud. Certissime reor, si mihi hoc incurrisset, lucratus sum animam cum corpore meo: quia sine ulla dubitatione in die illa resurgemus in claritate solis, hoc est, in gloria Christi Jesu redemptoris nostri, Filii Dei vivi, et _cohæredes Christi_ (_Rom_. VIII, 17) _et conformes futuræ imaginis ipsius_ (_Ibid_., 29): quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso, regnaturi sumus.

XXV. Nam sol iste quem videmus, Deo jubente, propter nos quotidie oritur, sed nunquam regnabit, neque permanebit splendor ejus. Sed et omnes qui adorant eum, in pœnam miseri male devenient. Nos autem credimus et adoramus Solem verum, Christum qui nunquam interibit; neque qui facit voluntatem ipsius, sed manebit in æternum, quomodo et Christus manebit in æternum, qui regnat cum Deo Patre omnipotente et cum Spiritu sancto, ante sæcula, et nunc, et per omnia sæcula sæculorum. Amen. Ecce iterum iterumque breviter exponam verba _confessionis meæ_. Testificor in veritate et in exsultatione cordis, coram Deo et sanctis angelis ejus, quia nunquam habui aliquam occasionem, præter Evangelium et promissa illius, ut unquam redirem ad gentem illam unde autem prius vix evaseram. Sed precor credentibus et timentibus Deum, quicunque dignatus fuerit inspicere vel recipere hanc scripturam, quam Patricius peccator, indoctus scilicet, Hiberione conscripsit, ut nemo unquam dicat quod mea ignorantia, si aliquid pusillum egi vel demonstraverim, secundum Dei placitum. Sed arbitramini, et verissime credatur, quod donum Dei fuisset. Et hæc est confessio mea antequam moriar.

EPISTOLA AD COROTICUM.

---

I. Patricius, peccator, indoctus scilicet Hiberione constitutum episcopum me esse fateor. Certissime reor, a Deo accepi id quod sum. Inter barbaros itaque habito proselytus et profuga, ob amorem Dei Testis est ille, si ita est: non quod optabam tam dure et tam aspere, ex ore meo effundere, sed cogor zelo Dei et veritatis Christi, (_qui_) excitavit me pro dilectione proximorum atque filiorum, pro quibus tradidi patriam et parentes et animam meam usque ad mortem, si dignus sum. Vovi Deo meo docere gentes, etsi contenmor a quibus manu mea scripsi atque condidi verba ista danda et tradenda militibus mittenda Corotico, non dico civibus meis, neque civibus sanctorum Romanorum, sed civibus dæmoniorum, ob mala opera ipsorum, ritu hostili. In morte vivunt socii Scottorum atque Pictorum apostatarum, quasi sanguine volentes saginari innocentium Christianorum, quos ego innumeros Deo genui atque in Christo confirmavi.

II. Postera die qua chrismati neophyti in veste candida, dum (fides) flagrabat in fronte ipsorum, crudeliter trucidati atque mactati (sunt) gladio a supradictis, misi epistolam cum sancto presbytero, quem ego ex infantia docui cum clericis, ut nobis aliquid indulgerent de præda vel de captivis baptizatis quos ceperunt: (_sed_) cachinnos fecerunt de illis. Idcirco nescio quos magis lugeam, an qui interfecti, vel quos ceperunt, vel quos graviter zabulus illaqueavit, (qui) perenni pœna gehennæ pariter cum ipso mancipabuntur. Quia utique peccati, qui facit peccatum, servus est (_I Joan_. III, 8), et fllius zabuli nuncupatur.

III. Quapropter sciat omnis homo timens Deum quod a me alieni sunt et a Christo Domino meo pro quo legatione fungor, patricidæ, fratricidæ, lupi rapaces, _devorantes plebem Domini, ut cibum panis_ (_Psal_. XIII, 4), sicut ait; _Iniqui dissipaverunt legem tuam, Domine_ (_Psal_. CXVIII, 126), qua in supremis temporibus Hiberione optime et benigne plantata atque instructa erat favente Deo. Non usurpo (aliena: sed) partem habeo cum his quos advocavit, et prædestinavit Evangelium prædicare in persecutionibus non parvis usque ad extremum terræ. Etsi invidet inimicus per tyrannidem Corotici, qui Deum non veretur, nec sacerdotes ipsius quos elegit et indulsit illis summam, divinam, sublimem potestatem, _quos ligarent super terram, ligatos esse et in cœlis_ (_Matth_. XVIII, 18).

IV. Unde ergo quæso plurimum, sancti et humiles corde, adulari talibus non licet, nec cibum nec potum sumere cum ipsis, nec eleemosynas ipsorum recipere debere, donec crudeliter effusis lacrymis satis Deo faciant et liberent servos Dei et ancillas Christi baptizatas, pro quibus mortuus est et crucifixus. _Dona iniquorum reprobat Altissimus. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui_ (_Eccli_. XXXIV, 23, 24). _Divitiæ_, inquit, _quas congregabit injustus, evomentur de ventre ejus; trahit illum angelus mortis: ira draconum multabitur: interficiet illum lingua colubri_ (_Job_ XX, 15, 16). Comedet autem eum ignis inexstinguibilis. Ideoque væ qui replent se (his) quæ non sum sua. Vel, _quid prodest homini, ut totum mundum lucretur, et animæ suæ detrimentum patiatur_ (_Matth_. XVI, 26)? Longum est per singula discutere vel insinuare, per totam legem carpere testimonia de tali cupiditate. Avaritia mortale crimen. _Non concupisces rem proximi tui. Non occides_ (_Exod_. XX, 17, 13). Homicida non potest esse cum Christo. _Qui odit fratrem suum, homicida ascribitur_; vel, _qui non diligit fratrem suum in morte manet_ (_I Joan_. III, 14, 15). Quanto magis reus est qui manus suas coinquinavit in sanguine filiorum Dei, quos nuper acquisivit in ultimis terræ, per exhortationem parvitatis nostræ?

V. Nunquid sine Deo vel secundum carnem Hiberione veni? Quis me compulit? alligatus sum spiritu, ut non videam aliquem de cognatione mea. Nunquid piam misericordiam ago erga gentem illam quæ me aliquando ceperunt, et devastaverunt servos et ancillas domus patris mei? Ingenuus fui secundum carnem: decorione patre nascor. Vendidi enim nobilitatem meam (non erubesco, neque me pœnitet) pro utilitate aliorum. Denique servus sum in Christo Jesu Domino nostro, etsi mei me non cognoscunt. _Propheta in patria sua honorem, non habet_ (_Marc_. VI, 4). Forte non sumus ex uno ovili, neque unum Deum patrem habemus, sicut ait: _Qui non est mecum contra me est, et qui non congregat mecum spargit_ (_Luc_. XI, 23). Non convenit, _Unus destruit, alter ædificat_ (_Eccli_. XXXIV, 28). Non quæro quæ mea sunt.

VI. Non mea gratia; sed Deus quidem hanc sollicitudinem (dedit) in corde meo, ut unus essem de venatoribus sive piscatoribus quos olim Deus in novissimis diebus ante prænuntiavit (_Jer_. XXVI, 16). Invidetur mihi: Quid faciam Domine? Valde despicior. Ecce oves tuæ circa me laniantur atque deprædantur a supradictis latrunculis, jubente Corotico, hostili mente (longe est a caritate Dei traditor Christianorum), in manus Scottorum atque Pictorum. Lupi rapaces deglutierunt gregem Domini, qui utique Hiberione cum summa diligentia optime crescebat; et filii Scottorum et filiæ regulorum monachi fiebant et virgines Christi; quos enumerare nequeo. Quamobrem injuria justorum non tibi placeat, etiam usque ad inferos non placebit.

VII. Quis sanctorum non horreat jocundare vel convivio frui cum talibus? De spoliis defunctorum Christianorum repleverunt domos suas; de rapinis vivunt, nesciunt miseri. Venenum bibunt, lethalem cibum porrigunt ad amicos et filios suos. Sicut Eva non intellexit quod mortem tradidit viro suo; sic sunt omnes qui male agunt, mortem perennem pœnamque perpetuam operantur. Consuetudo Romanorum et Gallorum Christianorum (est): mittunt viros sanctos idoneos ad Francos et cæteras gentes cum tot millibus solidorum ad redimendos captivos baptizatos. Tu omnes interficis, et vendis illos genti exteræ ignoranti Deum: quasi in lupanar tradis membra Christi. Qualem spem habes in Deum?

VIII. Qui tecum sentit, aut qui communicat verbis alienis et adulationis, Deus judicabit. Scriptum est enim: _Non solum facientes mala, sed etiam consentientes damnandi sunt_ (_Rom_. I, 32). Nescio quid dicam aut quid loquar amplius de defunctis filiorum Dei, quos gladius supra modum dure tetigit. Scriptum est enim: _Flere cum flentibus_ (_Rom_. XII, 15); et iterum: _Si dolet unum membrum, condoleant omnia membra_ (_I Cor_. XII, 26). Quapropter Ecclesia plorat et plangit filios et filias suas quas adhuc gladius nondum interfecit, sed prolongati et exportati (sunt) in longa terrarum spatia...Ut peccatum manifeste gravetur impudentiæ, impudens ibi habitat et abundat. Ibi venundati ingenui homines Christiani in servitutem redacti sunt, præsertim indignissimorum, pessimorum, apostatarumque Pictorum.

IX. Idcirco cum tristitia et mærore vociferabor: O speciosissimi atque amantissimi fratres et filii quos in Christo genui, enumerare nequeo quid faciam vobis! Non sum dignus Deo neque hominibus subvenire. Prævaluit iniquitas iniquorum super nos. Quasi extranei facti sumus. Forte non credunt (quod) unum baptismum percipimus, vel, unum Deum patrem habemus. Indignum est illis; Hiberia nati sumus, sicut ait: nonne unum Deum habetis? Quid dereliquistis unusquisque proximum suum? Idcirco doleo pro vobis, doleo, carissimi mihi; sed iterum gaudeo intra meipsum; non gratis laboravi, vel peregrinatio mea in vacuum non fuit; et contigit scelus tam horrendum, ineffabile. Deo gratias, creduli baptizati de sæculo recessistis ad paradisum. Cerno: vos migrare cœpistis ubi _nox non erit neque luctus, neque mors amplius_ (_Apoc_. XXI, 4); sed exsultabitis sicut vituli ex vinculis resoluti, et conculcabitis iniquos, et erunt cinis sub pedibus vestris.

X. Vos ergo regnabitis cum apostolis et prophetis atque martyribus, et æterna regna capietis, sicut ipse testatur (qui inquit): _Venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cœlorum_ (_Matth_. VIII, 11). _Foris canes, et venefici, et homicidæ, et mendaces_ (_Apoc_. XXII, 15), perjuri: _Pars eorum in stagnum ignis æternum_ (_Apoc_. XXI, 8). Non immerito ait Apostolus: _Ubi justus vix salvus erit, peccator et impius transgressor legis, ubi se recognoscit_ (_II Petr_. IV, 18). Ubi enim Coroticus cum suis sceleratissimis rebellatoribus Christi? Ubi se videbunt, qui mulierculas baptizatas et prædia orphanorum spurcissimis satellitibus suis distribuunt ob miserum regnum temporale, quod utique in momento transeat, sicut nubes, vel fumus qui utique vento dispergitur? Ita peccatores et fraudulenti a facie Domini peribunt: justi autem epulabuntur in magna constantia cum Christo: judicabunt nationes et regibus iniquis dominabuntur in sæcula sæculorum. Amen.

XI. Testificor coram Deo et angelis suis, quod ita erit sicut intimavit imperitia mea. Non mea verba, sed Dei, et apostolorum atque prophetarum (quod ego in Latinum exposui), qui nunquam enim mentiti sunt. _Qui crediderit, salvus erit; qui vero non crediderit condemnabitur_ (_Marc_. XVI, 16). Deus locutus est. Quæso plurimum, ut quicunque famulus Dei, ut promptus fuerit, ut sit gerulus litterarum harum, ut neutiquam subtrahatur a nemine, sed magis potius legatur coram cunctis plebibus, et coram ipso Corotico. Quod si Deus inspirat illos ut quandoque Deo resipiscant, et vel sero pœniteant quod tam impie gesserunt homicidæ erga fratres Domini, et liberent captivas baptizatas quas ante ceperunt, ita ut mereantur Deo vivere, et sani efficiantur hic et in æternum. Pax Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Amen.

SYNODUS EPISCOPORUM PATRICII, AUXILII ISSERNINI

Gratias agimus Deo Patri et Filio et Spiritui sancto. Presbyteris et diaconibus et omni clero, Patricius, Auxilius et Isserninus episcopi, salutem.

Satius nobis negligentes præmonere (quam) culpare quæ facta sunt, Salomone dicente: _Melius est arguere quam irasci_ (_Eccli_. XX, l).Exempla definitionis nostræ inferius conscripta sunt, et sic inchoant.

I. Si quis in quæstionem captivis quæsierit in plebe, suo jure, sine permissione, meruit excommunicari.

II. Lectores denique cognoscant unusquisque ecclesiam in qua psallat.

III. Clericus vagus non sit in plebe.

IV. Si quis permissionem acceperit, et collectum sit pretium, non plus exigat quam quod necessitas poscit.

V. Si quid supra manserit, ponat super altare pontificis, ut detur alii indigenti.

VI. Quicunque clericus ab ostiario usque ad sacerdotem sine tunica visus fuerit, aut turpitudinem ventris et nuditatem non tegat; et si non more Romano capilli ejus tonsi sint, et uxor ejus si non velato capite ambulaverit, pariter a laicis contemnentur, et ab Ecclesia separentur.

VII. Quicunque clericus jussus negligentiæ causa ad collectas mane vel vespere non occurrerit, alienus habeatur, nisi forte jugo servitutis sit detentus.

VIII. Clericus si pro gentili honrine fideijussor fuerit in quæcunque quantitate, et si contigerit (quod mirum non potest) per astutiam aliquam, gentilis ille clerico fallat rebus suis; clericus ille solvat debitum: nam si armis compugnaverit cum illo, merito extra Ecclesiam computetur.

IX. Monachus et virgo, unus ab hinc, et alia ab aliunde, in uno hospitio non commaneant, nec in uno curru a villa in villam discurrant, nec assidue invicem confabulationem exerceant.

X. Si inceptum boni operis ostenderit in psallendo, et comam habeat, ab Ecclesia excludendus, nisi statui priori se restituerit.

XI. Quicunque clericus ab aliquo excommunicatus fuerit et alius eum susceperit, ambo coæquali pœnitentia utantur.

XII. Quicunque Christianus excommunicatus fuerit, nec ejus eleemosyna recipiatur.

XIII. Eleemosynam a gentibus offerendam in ecclesiam recipi non licet.

XIV. Christianus qui occiderit, aut fornicationem fecerit, aut more gentilium ad aruspicem meaverit; per singula crimina annum pœnitentiæ agat: impleto, cum testibus veniat anno pœnitentiæ, et postea resolvetur a sacerdote.

XV. Et qui furtum fecerit, dimidium pœniteat, viginti diebus cum pane; et si fieri potest, rapta repræsentet: sic in Ecclesiam renuetur.

XVI. Christianus qui crediderit esse _Lamiam_ in speculo, quæ interpretatur _Striga_, anathematizandus, quicunque super animam, famam istam imposuerit; nec ante in Ecclesiam recipiendus quam ut idem criminis quod fecit, sua iterum voce revocet: et sic pœnitentiam cum omni diligentia agat.

XVII. Virgo quæ voverit Deo permanet casta, et postea nupserit carnalem sponsum, excommunionis sit donec convertatur. Si conversa fuerit, et dimiserit adulterium, pœnitentiam agat, et postea non in una domo nec in una villa habitent.

XVIII. Si quis excommunionis fuerit, nec nocte pascharum in ecclesiam (non) introeat, donec pœnitentiam recipiat.

XIX. Mulier Christiana quæ acceperit virum honestis nuptiis, et postmodum discesserit a primo, et junxerit se adulterio, quæ hæc fecit, excommunionis sit.

XX. Christianus qui fraudat debitum cujuslibet ritu gentilium, excommunionis sit donec solvat debitum.

XXI. Christianus cui dereliquerit aliquis, et provocat eum in ductum et non in ecclesiam, ut ibi examinetur causa, qui sic fecerit alienus sit.

XXII. Si quis tradiderit filiam suam viro honestis nuptiis, et amaverit alium et consentit filiæ suæ, et acceperit dotem, ambo ab Ecclesia excludantur.

XXIII. Si quis presbyterorum ecclesiam ædificaverit, non offerat antequam adducat suum pontificem, ut eam consecret, quia sic decet.

XXIV. Si quis advena ingressus fuerit plebem, non ante baptizet neque offerat, nec consecret, nec ecclesiam ædificet, nec permissionem accipiat ab episcopo; nam qui a gentibus sperat permissionem, alienus sit.

XXV. Si quæ a religiosis hominibus donata fuerint, diebus illis quibus pontifex in singulis habitaverit ecclesiis, pontificialia dona, sicut mos antiquus, ordinare, ad episcopum pertinebunt, sive ad usura necessarium, sive egentibus distribuendum, prout ipse episcopus moderabit.

XXVI. Si quis vero clericus contravenerit, et dona invadere fuerit deprehensus, ut turpis lucri cupidus ab Ecclesia sequestretur.

XXVII. Clericus episcopi in plebe quislibet novus ingressor, baptizare et offerre illum non licet, nec aliquid agere: qui si sic non faciat, excommunionis sit.

XXVIII. Si quis clericorum excommunionis fuerit solus, non in eadem domo cum aliis orationem faciat; nec offerre nec conservare licet, donec se faciat emendatum; qui si sic non fecerit, dupliciter vindicetur.

XXIX. Si quis fratrum accipere gratiam Dei voluerit, non ante baptizetur quam quadragesimum agat.

XXX. Episcopus quislibet qui de sua in alteram progreditur parochiam, nec ordinare præsumat, nisi permissionem acceperit ab eo qui in suo principatu est; die dominica offerat tantum susceptione, et obsequi hic contentus sit.

XXXI. Si quis conduxerit e duobus clericis quos discordare convenit per discordiam aliquam, prolatum uni e duobus hostem ad interficiendum homicidam congruum est nominari; qui clericus ab omnibus rectis habetur alienus.

XXXII. Si quis clericorum voluerit juvare captivo, cum suo pretio illi subveniat: nam si per furtum illum inviolaverit, blasphemantur multi clerici per unum latronem; qui sic fecerit, excommunionis sit.

XXXIII: Clericus qui de Britannis ad nos venit sine epistola, etsi habitet in plebe, non licitum ministrare.

XXXIV. Diaconus nobiscum similiter, qui inconsulto suo abbate, sine litteris in aliam parochiam assentiat, nec cibum ministrare decet: et a suo presbytero quem contempsit, per pœnitentiam vindicetur: et monachus inconsulto abbate vagulus debet vindicari.

_Finiunt synodi instituta._

PROVERBIA ALIQUA S. PATRICII.

Patricius dicit: Satius est nobis negligentes præmonere, ne delicta abundent, quam culpare quæ sunt facta. Salomon: _Melius est arguere quam irasci_ (_Eccli_. XX, 1).

Patricius ait: Non oportet judices Ecclesiæ habere timorem hominum, sed timorem Dei; quia _Timor Dei principium sapientiæ est_ (_Psal_. CX, 10).

Non oportet judices Ecclesiæ Dei habere sapientiam hujus mundi; quia _sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum_ (_I Cor_. III, 19); sed sapientiam Dei habere.

Non oportet judices Ecclesiæ munera suscipere: _quia munera excæcant oculos sapientium, et mutant verba justorum_ (_Deut_. XVI, 19).

Non oportet judices Ecclesiæ habere personam in judicio: quia _Non est acceptio personarum apud Deum_ (_Rom_. II, 11).

Non oportet judices Ecclesiæ cautelam sæcularem habere, sed exempla divina: quia non oportet servum Dei cautum esse vel astutum.

Non oportet judices Ecclesiæ tam veloces esse in judicio, donec sciant quam verum fiat quod scriptum est: _Noli judex esse cito_ (_Prov_. XXV, 8).

Non oportet judices Ecclesiæ volubiles esse.