Part 2
Erat autem ea tumida et fusco suffusa.
“Vide hoc,” ait Simmonds, “eum aliquid percussit,” et duas graviores puncturas in manu conversa, paullo supra digitorum iuncturas ostendit, unde aliquot guttulæ sanguinis manaverant quæ iam siccatæ erant.
Stupore concitatus Godfrey leni voce mutit, et ad accuratius inspiciendum vulnus prorsum proclinavit. Tum serio vultu ad nos conversus,
“Homo iste,” inquit voce submissa, “non hausit venenum, sed cæsus fuit!”
1. Decuria est locus et officina, ubi decurio, sive præfectus \ lictorum, negotium securitatis civium administrat. Lictores \ sunt servi publici, custodes pacis publicæ. 2. Agentes sunt speculatores, vel curiosi, quorum est secreta \ malefacta indagare, retegere atque compéscere.
Caput III.
Manus Vulnerata.
“Cæsus fuit!” repetit verba Godfrey certitudinis quadam conscientiá, ad quæ verba paullo arctius nos conglobávimus, præ detestatione facinoris trementes. Mors nunquam non est horrenda, suicidium horrorem auget; homicidium coronidem imponit. Omnes itaque silentio obruti stetimus, oculis patulis, quasi fascinio manús, quam Simmonds nobis prætendebat, constricti, atque minutis illis vulneribus, decolore carne, maleque ominantibus maculis coagulati sanguinis in circuitu decurrentis, cinctis. Tum Goldberger, profundo spiritu ducto, eandem quæ meum animum subiverat cogitationem his reddidit verbis:
“Hem, res ista morsui colubri est similis!” fatur voce per stuporem exacutá.
Ac revera ita parebat. Duæ illæ minutulæ puncturæ, vix dimidio pollice seiunctæ, a colubro certe poterant infligi.
Quod in conclavi celeri contuitu circumspectavimus, et quod algidus horror per media dorsa nostra sursum repebat, nobis invitis fiebant; ego tamen et Godfrey atque Simmonds — excusari poteramus quodam lethali colubro, qui memoriá nostrá certe nunquam abolebitur. Nos itaque alter in alterum contra stimulum renidebamus, alter alterum intuentes.
“Equidem ego anguem fuisse non censeo,” fatur Godfrey, iterum supra vulnus inclinatus. “Age modo, Here Goldberger, olfacta,” suadet.
Mortuarius nasum propius ad vulneratam manum applicat et olfactat.
“Amygdala amara olet!” pronuntiat.
“Quod acidum Borussicum sonat,” interpretatur Godfrey, “non autem virus anguineum.” Tum paullo conticuit oculis in vulnus tumidæ manus defixis. Et nos luminibus deiectis stetimus, nec dubito quin et cæteri, ut ipse ego, animos discruciarent, quo nempe modo viam ex his ambagibus reperire possent. “Licet et coniectare vulnus ab ipso se illatum esse,” mussat secum Godfrey.
Goldberger opinionem derisit. Sine dubio ænigma insolubile nervos suos irritavit.
“Haud est moris apud plerosque fuscinulam manui propriæ infigere, sicque sibi mortem consciscere,” cum ironia respondit.
“Nec id assero,” blande refert Godfrey, “arguere tamen iuvat ex mea parte nos necdum scire utrum hic de suicidio agatur; perspicuum tamem mihi est, quidquid sit, esse præter morem.”
Ludibrio etiam severiori redarguit Goldberger:
“Num ullus relatorum Record unquam reperit casum qui more consueto acciderit?” quæritabat.
Petitio hæc satis erat gravis sub qua licebat Godfrey ad otium ingemiscere. Secundum sententiam enim Record nulla erant nova nisi insolita atque stupenda, unde per se sequebatur relatores Record semper enisos fuisse ut omnia in insueta ac stupenda, detrimento reliquæ partis dicendorum, inflarent; cæterum, nec hoc raro, ut vereor, quum particularia deessent, ea prorsus e nihilo comminiscerentur.
Ipse adeo Godfrey, nec semel, reus existimabatur ingenio exuberanti suo figmenta comminiscendi. Nec abest suspitio eum, deposito munere, copias agentum reliquisse, seque diurno Record in servitium dedidisse. Quod enim in priori munere in numero defectús haberi poterat, in posteriori maximo merito adscribi licebat; certe constat eum summum successum esse assecutum.
Cæterum lectores monitos esse volo me hæc non censuræ causa memorare. Cum Godfrey etenim mihi intimá contigit familiaritate uti, quod casu coniunctissimi inter nos facti sumus inde a temporibus soluti Holladay arcani, indeque eius sagacitatem nunquam non ex corde maximi feci, æque ac fiduciam sui inconcussam, celeremque res perspiciendi facultatem. Ita ipse sua imaginandi facultate uti consuevit, ut ego sæpe mecum reputarem quanto plus lictores nostri acumine possent, si quadam parte huius ingenii præditi essent; sæpius etiam comperi huius ope eos multum delectari; cæteroquin sua cum iis prisca coniunctio, fidaque in amicitiis perseverantia, quas tunc temporis conciliaverat, accessum ad ea loca sibi comparaverunt, quæ aliis, minus fortunatis relatoribus haud patérent. Actum quemlibet minus probandum nunquam eum commisisse memini, nunquam enim causam sibi iniustam visam propugnavit, facta sibi confisa nunquam evulgavit, nec quod ementitum cognovit unquam loco veri venditavit. Insuper quidam sensus lepóris sodalem eum reddidit optatissimum, atque hæc eius indoles in causa esse videbatur quare telum Mortuarii Goldberger tam bono animo subridens excepisset.
“Victum nos mereri oportere tu satis nosti,” ipse respondit. “Hunc probissime quam possumus meremur. Quidnam tibi, Simmonds, videtur?”
“Ego quidem,” ait Simmonds, qui si facultate imaginandi vel maxime pollebat, nunquam prodidit, “puncturas illas pusillas in manu casu tantum factas esse censeo. Effici autem diversissimis modis poterant. Fortasse cadens manum rei alicui illisit; fortasse in fibula quadam eam scariphavit; denique forte pustulas ibi cultello aperuit.”
“Quid tum eum morte affecit?” quærit Godfrey.
“Venenum — et hoc in stomacho eius est. Ibi id reperiemus.”
“Quid de odore?” Godfrey instat.
“Aliquantulum eius, phialam ad labia attollendo, in vestes suas casu dispersit. Poterat puncturas eas iam antea in manu habuisse, quas dein venenum inflammavit. Aut vero e malo sanguinis laboravit.”
Goldberger nutu hæc probavit, quæ Godfrey iuxta stans leni risu excepit.
“Nonne ænigmata facile solvuntur?” quæsivit tandem.
“Oppido facilius est causam simplicem naturæque congruam reperire quam repugnantem, longeque petitam — uti si quæratur, quí unus alterum, manus eius scariphando, occidere possit,” regerit Goldberger. “Tu existimare videris hunc casum fuisse. Hoc enim paullo ante asseveravisti.”
“Fortasse paullo nimis præceps fui,” fatetur Godfrey; ego vero suspicabar eum, quæque sua sententia fuisset, in ea perstaturum. “Nulla equidem ego theoremata, usquedum quid certi habeam cui insistam, conflabo. Facta suicidium suadent; verum si acidum Borussicum hauserit, ubi est phiala? Annon etiam eam deglutivit?”
“Fortasse eam in aliquo sacculorum reperiemus,” putat Simmonds.
Sic admonitus Goldberger ad perquirendos mortui sacculos perrexit. Indumenta e viliori materia facta, nec admodum nova fuerunt, ita ut vivus parumper tenuiorem parebat aspectum præ se tulisse. Interior sacculus tunicæ crumenam celabat cum duabus tesseris argentariis, una decentussium,[1] quincentussium altera, in alia vero crumenula, quam in sacculo braccarum gerebat, inventi sunt duo vel tres centusses in nummis argenteis, atque quatuor quinari, Francici. Præterea, in maiori crumena quinæ senæque in uno loculo eiusdem conditæ pagellæ nomenclatoriæ varia nomina ferentes, nulla tamen ferebat suum, reperiebantur. Uni earum titulus Vantine inscriptus fuit graphide.
Nullæ litteræ, nullæ schedæ, nullum scriptum documentum cuiuscunque generis in sacculis inventæ sunt; cæteræ res erant eiusmodi, quas quiscunque in sacculis gestare posset — horologiolum nullius pretii, cultellus, semivacuus sacciculus nicotianæ[2] Francicæ, pugillus chartularum pro volvellis,[3] quaternæ aut quinæ claves in annulo, mucinium sericeum, ac fortasse aliæ nugæ, quarum memoria mihi iam excidit — sed prorsus nulla res, quis ipse fuisset, nos docere posset.
“Remulcandum[4] itaque nobis Parisios erit,” monet Simmonds. “Nam ille Francus est citra dubium — id enim vel mucinium sericeum probat.
“Sic, sane — quin et sua amica idem demonstrat,” ait Godfrey.
“Quid? sua amica?”
In responsum Godfrey ostentat horologiolum, quod rimabatur. Aperuerat etenim illud, et in facie capsulæ interiori effigiem reperit photographicam — effigiem mulierculæ, nigris patulisque oculis, labellis spissioribus, vultuque ovato — et vultus naturá adeo Franciscus erat, ut nulli errori daretus locus.
“Ancillam dixerim alicuius matronæ,” interpretatur Godfrey, effigie iterum inspecta. “Scitula et venustula quondam, sed primam iuventutem longe egressa, consultum videtur iudicasse aliquem virum beare, statu se inferiorem — quin et e re sua familiari eundem suffulcire, ut eum sibi devinciret. Esse igitur videtur muliercula cum vita multiplici anteacta, futurá nullá.”
“O, siste ea,” impatiens rumpit loquelam Goldberger; “fac comparcas tua epigrammata pro Record. Nos facta quærimus.”
Rubore his verbis suffusus Godfrey horologiolum deposuit.
“Est sane unum factum quod tu præterivisse videris,” quiete ipse refert, “id tamen præter omne dubium probat hunc nullo casu fortuito huc errasse. Quin is consulto huc venit, nec proin mortem sibi inferre in animo habere potuit.”
“Quinam hoc tibi notum?” dubius postulat eum Goldberger.
Godfrey tollit crumenam, aperit, pagellamque sublevat. “Iam tenes quid in dorso huius scriptum sit — nomen heri Vantine, numerusque domus eius. Nonne hoc evincit misellum hunc Neo Eboracum, herum Vantine visum consulto venisse?”
“Fortasse herum Vantine eum occidisse innuere vis,” fatur Goldberger per sarcasmum.
“Id minime,” refert Godfrey; “ipsi ne tempus quidem suppetebat. Tu, mi Here Vantine, utique intelliges,” renidens in eum fatur, qui hæc omnia præsens non sine conturbatione animi auscultabat, “nos ea nunc pertractare quæ evenire poterant. Te hunc nullo pacto interimere potuisse iam Lester satis comprobavit, quum nos docuisset, inde a primo huius in tuam domum ingressu usque ad tempus inventi cadaveris tecum una fuisse, demptis iis paucis momentis, quæ inter tuum in hocce conclave ingressum, atque clamorem, quo eum appellaveras, intercesserunt. Tu ergo extra quæstionem es.”
“Habeo tibi gratiam,” paullo frigidius respondit Vantine.
“Tum, ut opinor, Parks id fecisse putas,” ait Goldberger.
“Parks id facere potuisse haud negaverim,” seriuscule assentitur Godfrey.
“Ineptiæ!” interpellat Vantine impatiens. “Nihil nostro Parks est rectius — is comitem per octennium mihi se præstitit.”
“Certe sunt ineptiæ,” approbat Goldberger. “Ineptiari etenim est asseverare hunc a quocunque homine fuisse occisum. Ipse se occidit. Intelligemus ænigma quum sciverimus quis iste ipse fuerit — zelotypia fortasse, fortasse nihil nisi mala fortuna — non enim speciem fert hominis opulenti.”
“Remulcabo Parisios,” ait Simmonds. “Si iste illinc est, mox experiemur.”
“Satius esset arceram[5] si accerseres curaresque ut cadaver in conditorium[6] deferretur,” monet Goldberger. “Illic enim aliquis eum certe agnoscet. Nam cras magna illic erit turba, siquidem diurna cras hac re affluent —”
“Record dumtaxat rem hanc affatim pertractabit,” Godfrey confirmat.
“Ego autem inquisitionem in posterum diem indicam,” pergit Goldberger. “Interim ad medicum examen instituendum medicum meum extemplo submittam. Si stomachus huius ullo veneno infectus sit, protinus comperiemus.”
Godfrey siluit, quid tamen secum in mente volverit satis perspexi. Sic ipse ratiocinabatur: si iste mortuus veneno interiit, vasculum unde id sumere poterat, nullum erat repertum. Eadem cogitatio sine dubio Simmonds quoque mentem occupabat, nam postquam lictorem arceram accersere iusserat, ex ambitu in conclave redivit, adhibitá suá faculá electricá, omnem opaciorem conclavis angulum explorare cœpit. Godfrey eadem re se occupabat, nullo tamen fructu. Tum Godfrey manum sauciam minutissimá curá inspiciebat, dum Goldberger hæc videns vix celare poterat quam impatienter rem ferret, ac tandem ad ianuam accessit.
“Ego vero iam abeundum esse censeo,” fatur ille. “At ego perquam cupio scire, mi Here Mortuarie, quid medicus tuus reperturus sit.”
“Ille venenum reperiet sine dubio,” asserit Goldberger omni certitudine.
“Fortasse reperiet,” concedit Godfrey. “Res miræ hoc in mundo eveniunt. Erisne domi tuæ hac vespera, Lester?”
“Ita spero,” respondi.
“Usquene in Marathon habitas?”
“Usque ibi habito, contubernio quartodecimo.”
“Te visum fortasse decurram,” inquit, et pauca post momenta audivimus sonitum ostii a Parks, qui eum emiserat, clausi.
“Godfrey vir bonus est,” monet Goldberger, “sed non parum poeticus. Nullum est scelus in quo ipse non mysteria rimetur, quum tamen crimina nihil nisi acta bellualia sint. Vel hunc licet casum contempleris. Vides hominem sese occidisse; Godfrey nobis persuadere vult mortem e scariphatione manús provenisse. Non, Hercle, in orbe terrarum est venenum quod hominem tam cito enecet — quoniam eum mortuum concidisse oportebat antequam ex conclavi ad opem invocandam excessisset. Si id acidum Borussicum fuerit, oportet eum id deglutivisse. Memineris hunc in isto conclavi haud plus quindenis aut vicenis minutis exegisse, et ab hero Vantine iam penitus mortuum esse inventum. Homines non tam facile moriuntur — non e scariphicatione manús. Quin nequaquam facile moriuntur. Mirum plane est quam difficile sit hominem necare — quantopere anima, aut quidquid id tibi vocare placeat, corpori inhærescat, vitaque perduret.”
“Quinam interpretaberis titulum in pagella, Here Goldberger?” quæro ab eo.
“Mihi persuasum est hunc misellum cum hero Vantine revera aliquod negotium habuisse; fortasse pecuniam mutuam volebat petere, aut opem ab eo impetrare, ac dum exspectabat, rem missam fecisse, mortemque conscivisse. Titulus ille cum suicidio prorsus nihil habet commune, ut mea fert opinio. Addam præterea si hoc non suicidium est, casum esse maxime insolitum omnium qui unquam mihi sub oculos ceciderunt.”
“Sic, sane,” inquam. “Si non suicidium est, protinus inter saxum et mare hæremus.”
“Prorsus ita,” nutu impense assentitur Goldberger. “En arceram!” subiungit, ut nola personuit.
Vespillones cum feretro intrant, cadaver imponunt et evehunt. Goldberger tantum moratus est dum res cadaveri detractas collegit.
“Vos autem,” inquit ad nos conversus, “in inquisitione testimonia perhibebitis: ita et Parks atque Rogers. Servabitur autem ea perendie, verosimiliter hora decima; sed de hora iam certiores vos faciam.”
“Statues bene,” respondi, “aderimus;” quibus dictis Goldberger nobis valedixit, domoque discessit. “Ego autem,” hero Vantine dixi, “æquum censeo ut ad officinam regrediar; alioquin vicissim nostri ad decuriam recurrent ut me eruant. Hui!” exclamo horologiolo inspecto, “iam est post horam quartam.”
“Ergo pro officina iam sero es,” monet Vantine. “Rectius igitur feceris si mecum in diætam ad libandum pocillum ascendes. Præterea est etiam de quo tecum agere velim.”
“Tamen nostros in officina certiores fieri cupio me usque in vivis esse,” respondi illi, dein, appellatis meis officii sociis, nequid adversi mihi accidisse timerent, eos docui. Fateor tamen eorum sollicitudinem haud fuisse admodum gravem.
“Post tantas diei vicissitudines me quodam fulcimento egere sentio,” fatur Vantine, dum interea cameram penuariam aperit. “Fac tibi prospice, sume quidquid velis, non enim vereor idgenus res tibi esse prorsus insuetas —”
“Nempe homines mortuos circum nos iacere?” leni quæro risu. “Non hoc — tamen ea res non est tam consueta ut opinari videris.”
“Dic mihi, Lester,” fatur serio me vultu contuitus, “tune revera putas misellum illum huc intrasse eo solo consilio ut se hic clanculum occideret?”
“Equidem id minime credo,” respondi.
“Quid ergo huc venit?”
“Sententiam Goldberger enixe probo — famá tuæ liberalitatis eum allectum, tuam opem flagitatum ad te venisse, et dum te præstolabatur spem eum deseruisse —”
“Sibique mortem adscivisse?” explet Vantine.
Cœpi dubitare. Interea miratus reperi animum mihi sensim dubium irrepere.
“Ausculta modo, mi Lester,” fatur Vantine serio, “fac eum non sese occidisse, quid tum ei accidit?”
“Dii soli norunt,” spe relictus respondi. “Id a me ipso iterum iterumque quæsivi, quin responsum proprium reddere potuissem. Hoc idem respondi Goldberger, esse nos inter saxum et mare. Sed si quisquam par sit id perspiciendo, certe is Godfrey est.”
Vantine ex imo videbatur motus animo. Semel iterumque perambulavit cubiculum, tum ante me constitit oculis in me defixis.
“Dic, sodes, mi Lester,” inquit, “num sententiæ Godfrey assentiris, fieri posse ut minutum illud in manu vulnus causa mortis esse possit?”
“Nonne absurdum esse videtur? At Godfrey ad divinandas istiusmodi res ingenio pollet.”
“Ergo tu credis?”
Idem a me ipse quæsivi priusquam respondissem.
“Ita, sane, et ego credo,” tandem fassus sum.
Dein Vantine fronte rugata, oculis demissis, iterum obambulare cœpit.
“Lester mi,” tandem fatur, “quædam me suspitio tenet illum aliquo negotio, quod arcam Boulé respicere poterat, ad me visum venisse, nempe quam tibi iam memoravi. Hæc fortasse eius erat.”
“Id vix probabile putandum,” negavi ego, “multo enim tenuioris videbatur sortis.”
“Tamen nunc memini pagellam eius quum aspexeram cogitationem eius generis animo mihi obrepisse, et Vantine eum ob id per Parks exspectare iussisse.”
“Fieri certe potest,” fatebar. “Id tamen haud tolleret causam, quare animo concitatus fuisset. Et hac re admoneor,” subiunxi, “remulcale me necdum misisse.”
“Poteris vesperi commode. Cras mane id reddetur. Verum tu arcam nondum vidisti. Veni, descendamus visum.”
Deorsum gradus se ducem præstitit. Parks nobis in fauce ima occurrit, et,
“Delecti relatorum foris te exspectant,” inquit. “Nuntiant se te necessario convenire debere.”
Vantine motu prodidit se invitum esse.
“Dic illis me omnino negare sive me, sive famulos meos, convenire eos velle,” Vantine respondit. “Siquid scire velint, a decuria lictorum requirant.”
“Ut iubes, mi Here,” respondit Parks, aversusque dentibus albis ridebat.
Vantine progressus in conclave, in quo cadaver infortunati Franci repereramus, inde ingressus est cubiculum huic contiguum. Varia ibi erat supellex numero quinæ aut senæ, et ut aspectus rerum prodebat, modo tantum evasatæ, atque, ignarus ut rerum istius generis eram, opus haud fuit ut me doceret quæ arca Boulé esset, nam hæc ita cæteras excellebat, ut Matrona quondam Montespan in aula Versalibus eminere, cunctisque dominari necesse erat.
Per aliquot momenta eam contemplabar, nam sine dubitatione opus id erat artis consummatæ, opere intestinario infinito, crustoque testaceo ita tectum ac decoratum, ut pæne fidem excederet. Tamen iam nunc ingenue fateri mihi licebit me id non tanti, quanti par erat, fecisse. Ratio ornandi florida ævi Ludovici Quartidecimi atque Quindecimi mihi nequaquam arridebat; præterea etiam parum sum rerum callens ad ea admiranda, quæ animum meum haud attingunt. Vereor itaque ne Vantine me æquo frigidiorem expertus sit.
Nihil vicissim frigoris in modo erat quo ipse arcam contemplabatur. Nam oculi eius insueto ac peregrino quodam fulgore admirantis micabant; digitis sursum deorsumque superficiem operis intestini ac testudinacei palpans, reverentia quadam pertractabat; forulos minutos gratia mei prorsus eadem vultús solemnitate eductabat, qua amicus quidam meus suum Kilmarnock Burns de pegmate depromere solet; clariores eius curvaturas manu mihi indicabat eadem curá qua uti solemus in disserendo de opere, idque interpretando, artificis immortalis. Denique quum videret nulla a me responsa se elicere posse, substitit.
“Tu non magnopere videris hac re teneri,” fatur me adspectans.
“Id meá, non arcæ culpá fit,” fateor ei. “Non sum ea re imbutus; et parum de artibus calleo, fortasse.”
Vultu erubuit ut quispiam posset, cuius uxori aliquis se præsente malediceret, atque e cubili, me comitante, protinus excessit.
“Memineris, mi Lester,” tandem severiori fatur voce, dum ansam ostii tenens paulisper morabatur, “nullam circa præstinandam illam pro me arcam tergiversationem intercedere debere. Mihi eam eripi ne siveris. Omnium maxime serio loquor.”
“Eam tibi eripi non sinam,” pollicebar illi. “Fortasse etiam proderit me non adeo captum ea re fuisse.”
“Primum quam quidquam novi circa hanc rem resciveris, fac me illico certiorem,” quibus dictis ostium pro me pandit.
Primum pedibus mihi domum ire in animo fuit; sed quum in Plateam diversus sursum ambulare inciperem, grex mihi obviam factus est puellarum ex officinis fabrilibus effusarum, quæ in vicinia sitæ erant. Aliquantum obluctari tentavi, postremo tamen nutu pilentum meritorium accersivi, et mox suspirio allevationis ducto, in pulvinari reclinavi. Iam gaudio mihi fuit vel e domo Vantine evasisse: aliquid enim ibi animum mihi obrutum tenebat, et universim male me habui. Miror utrum Vantine penitus apud se fuerit. Potestne quisquam sui esse compos, qui centum millia centussium ad præstinandum frustulum supellectilis erogare non dubitet? Præsertim homo qui tantum dispendium æquo animo vix ferre possit. Statum et magnitudinem rei familiaris Vantine prorsus perspectam habui; at centum millia reditum eius annuum superaverunt. Tum etiam mecum subrisi. Utique Vantine, quum eos extremos limites erogationi statuit, iocabatur solum. Arca una decimá eius summæ præstinari poterat, ad summum. Et usque ridebam quum pilento egressus aurigam exsolvi, et ad cubiculum meum ascendi.
1. Decentussus = $10; tessera argentaria, pecunia chartacea; \ quincentusses = $5; quinarius Francicus = 1c, monetá \ Americaná. 2. Id quod vulgo tabaccum vocatur. 3. Volvella convolutum chartaceum est, quod nicotianá cæsá \ referctum, fumatorum, præsertim iuvenilium, delectamentum est. 4. Remulcum, rectius, rymulcum, idem atque óra, hoc est, funis \ vectorius navalis, hic autem, funis telegraphicus subaquaneus; \ remulcare, verbum inde deductum, sub mari telegraphema \ mittere. Institutum Romanis ignotum, verbum notum. 5. Est currus ad vectandos ægrotos et mortuos. 6. Locus est ubi cadavera pro tempore conduntur.
Caput IV.
Fulmen.
Hora circiter octava demum evenit ut Godfrey ianuam meam leniter pulsaret, et quum eum admisissem e micantibus eius oculis facile hariolari poteram eum quædam nova attulisse.
“Diu haud queo morari,” fatur ipse. “Oportebit me in officinam properare, novaque perscripta parumper expolire.” Attamen convolvulum[1] a me prolatum non recusavit, locumque in artisellio e regione mihi occupavit.
Habitus Godfrey novi, itaque moram patienter tuli dum convolvulum probe accensum adaptatumque sensi, tum —
“Ergo?” quæro eum.
“Nonne nunc, uti olim, mi Lester?” et in me renidebat. “Quotiesnam hoc in cubiculo ad consultandum convenimus? Quot convolvulorum iacturam tibi intuli?”
“Novissime ne dimidium quidem satis,” respondi. “Hinc per menses abfuisti.”
“Pro certo scivi me huc serius aut tardius recursurum, tibi enim fortuna favet, casusque optimi semper ad te confluunt. Atque, Lester mi, non dubito asseverare nullum prorsus omnium tam præclare ominatum esse quam est iste novissimus. Modo is perduret — nimium tamen sperare haud decet.”
“Nullus dubito te huic eventui describendo fuisse intentum.”
“Otiatus minime sum, et nunc iam incipio mecum contentus esse. Medicus mortuarii vix ante dimidiam horam examen medicum absolvit.”
“Ergo?” verbum repeto.
“Stomachus omnibus numeris perfectus et illæsus repertus est. Prorsus nullum vestigium ullius veneni prodidit.”
Tum pandiculans in sella reclinavit, fumum gyrantem versus lacunar efflavit, animoque vagus, subridens oculis fumum exsurgentem sequebatur.
“Bellum pro amico nostro Goldberger spectaculum,” inquit post aliquantum moræ.
“Quidnam rei est cum Goldberger? Nonne hoc postmeridiem ægre se erga te gessit?”
“Mirum non est. Ipse homo Grady est, nos autem Grady infensi sumus. Grady ad regendam decuriam agentum non valet — munere velut nepos Tammany potitus est — ipse bardus est, et ut suspicor, haud sincerus. Record edixit eum facessere oportere.”
“Ergo absque dubio, et facesset,” interpretatus sum ego.