Part 8
ÆDĬFĬCĀTOR, ōris, m. _Architecte_. SYN. Fabricator. EPITH. Præstans. USUS: Opifex et ædificator mundi DEUS.
ÆDĬFĬCĬUM, ii, n. _Édifice_, _bâtiment_. SYN. Structura, ædes, domus. EPITH. Malum, magnificum, privatum, publicum, sacrum et profanum. USUS: Exstruere, _vel_ deturbare in alieno ædificium. Ædificia in Tiberim versa, _maisons tournées du côté du Tibre_.
ÆDĬFĬCO, as, avi, atum, are, a. _Bâtir_. SYN. Exstruo, exædifico, construo, condo, constituo, pono, colloco, facio, parietem duco, fabrico, architector, muros tollo, attollo, erigo; ædificium struo, molior. ADV. Bene, belle, privatim, publice, sceleratius, strenue. PHRAS. Ædificatur strenue, _on se hâte de bâtir_. Excitata sunt jam ad aliquam altitudinem ædificia; saxo quadrato probe substructa surgunt, exsurgunt, crescunt, educuntur, attolluntur jam ædificia; etsi nondum ad culmen perductum, ad tectum tamen domus pæne pervenit. USUS: 1. Ædificare porticum, atrium, urbem. 2. Navim, classem ædificare. 3. Sed barbare dicitur: Ædificare alios, _édifier_, _donner de l’édification_. Pro quo ista adhiberi possunt: exempla edere virtutum, relinquere, præbere, in quæ posteritas sera respiciat; exemplo esse aliis ad virtutem; virtutis exempla non vulgaria prodere; exemplo ad virtutem prælucere aliis; exempli præclari facem præferre.
ÆDĪLIS, is, m. abl. e _vel_ i. _Édile_. SYN. Curatores urbis, annonæ, ludorumque solemnium. EPITH. Curulis, designatus, religiosus.
ÆDĪLĬTĀS, ātis, f. _Édilité_, _charge d’édile_. SYN. Ædilitium munus. EPITH. Curulis, furiosa, magnificentissima, præclara, ornatissima. USUS: Ædilitatem petere, obtinere, ædilitate fungi.
ÆDĪLĬTĬUS, a, um, _Qui concerne l’édilité_; _qui esi ou a été édile_. SYN. Spectans ad ædilitatem. _Item_: qui ædilis est, _aut_ fuit. USUS: Homo ædilitius.
ÆDĬTŬUS, ui, m. _Gardien d’un temple_. SYN. Æditimus, sacræ ædis custos, qui custodiæ sacræ ædis præest.
ÆGER, ra, um, _Malade_. SYN. Ægrotus. )( Valens. ADV. Graviter, mediocriter, maxime. 1. De corpore, _être malade_. Corpore æger; ex vulnere æger. Ægra Respublica, et deposita. Ægra et labans civitas. 2. De animo mœrente, et afflicto, _souffrant_, _triste_, _affligé_. Animi _vel_ animo æger. Amore _vel_ ex amore æger. Cf. Infirmus, Tristis, Valetudo mala.
ÆGRĒ, _Péniblement_, _difficilement_, _à regret_. SYN. Difficulter, vix, gravate, moleste. )( Moderate, facile. USUS: Inveterata vitia ægre depelluntur. Ægre te careo.
ÆGRĒ FĔRO, fers, tŭli, lātum, ferre, a. _Supporter difficilement_, _avec peine_. PHRAS. Immoderatius, graviter, moleste, perindigne, animo valde iniquo tuli; stomachatus sum; animo periniquo passus sum; pupugit me res ea; sane aspere, durius accepi; subringebar, fremebam, momordit me haud modice; discruciabar. Non leviter commotus, indignatus; ægre, iniquo animo passus sum. Dolori mihi fuit, et ægritudini; torquebat me misere, et cruciabat; stomachi inde ac molestiæ non parum erat; acerbius mihi visum est; angebar, confundebarque animo; gravia hæc erant auribus meis; invisa mihi erat rei memoria; offendit ea me res vehementer; magno me dolore affecit; omnia facilius, quam illud perpeti poteram; æquo haud ferebam animo; animo æquo intueri haud poteram; gravissime id dolebam; dolebat id mihi; magnus inde dolor incessit animo; urebat me, et lacerabat, quod etc. etc. Cf. Invitus, Moleste, Repugno.
ÆGRESCO, is, ere, n. _S’aigrir_, _s’irriter_. SYN. Ægrior fio.
ÆGRĬMŌNĬA, æ, f. _Chagrin_, _douleur_, _peine d’esprit_. SYN. Ægritudo animi, dolor, mœror, sollicitudo, cura. EPITH. Nova. USUS: Ferrem graviter, si novæ ægrimoniæ locus esset. Cf. Ægritudo.
ÆGRĬTŪDO, ĭnis, f. _Douleur_, _maladie_, _chagrin_. SYN. Ægrimonia, molestia, angor, animi contractio, animi perturbatio. )( Hilaritas. EPITH. Acrior, amplificata, crucians, detestabilis, flebilis, inanis, laboriosa, levior, mœrens, maxima, misera, naturalis; nova sed ea modica, premens, simillima ægris coporibus, permanens, tetra, universa, acerba, anxia atque acerba, gravior, gravissima, incredibilis. USUS: 1. Ægritudinem accipere, _concevoir du chagrin_, _de l’inquiétude_. Parvis sæpe rebus movetur, oritur ægritudo. Res non maximæ ægritudinem afferunt, efficiunt; ægritudine afficiunt, premunt, opprimunt, conficiunt, ex rebus minimis in ægritudinem incidimus, ægritudini nos dedimus, ægritudine debilitamur, quatimur, _la douleur nous abat_. 2. Ægritudinem lenire, _soulager la douleur_. Philosophia universam ægritudinem lenit, levat, sedat, extenuat, elevat. Levatio, sedatio, vacuitas ægritudinis consistit in avocatione a cogitanda molestia, et revocatione ad voluptates contemplandas. 3. Ægritudine vacare, _n’avoir jamais de douleur_. Ægritudinem Stoici, ut tetram, et immanem belluam fugiendam dicunt, exuendam, abjiciendam, exturbandam animo. Ægritudo vetustate tollitur, nobis eripitur, eximitur, repellitur. Cf. Dolor.
ÆGRŌTĀTĬO, ōnis, f. _Maladie du corps_. SYN. Corporis mala constitutio, functiones corrumpens, morbus. USUS: Velut ægrotatio in corpore, ita ægritudo in animo. Hinc animadverte discrimen morbi, vitii, ægrotationis. Morbum totius corporis corruptionem appellant; vitium, cum corporis partes inter se dissident. Cf. Morbus, Valetudo infirma, Infirmitas.
ÆGRŌTO, as, atum, avi, are, n. _Être malade_. SYN. Ægro corpore sum, morbo sum implicatus. )( Valeo. ADV. Graviter, gravius, gravissime, leviter, periculose, vehementer, diuque, viriliter. PHRAS. Gravissime ægrotat, _il est très-malade_. In morbum incidit gravissimum; morbo afficitur difficillimo, dubia spe vitæ, morbo urgetur, qui vitam in discrimen adducat, in quo de vita prorsus agatur, in quo vita in dubium veniat. Affectus est graviter; morbo languet; male se habet; valetudine utitur adversa; decumbit morbo oppressus; morbo laborat gravi; pessime valet; nequaquam illi belle est. In morbo est sane difficili ac periculoso; morbo impeditur, affligitur, conficitur, intabescit. Morbo _vel_ in morbum implicatur; morbum nactus est perquam difficilem; morbo tentatur, torquetur, conflictatur, vexatur gravi et diuturno. In morbum incurrit, cecidit, delapsus est gravem; adversa valetudine prostratus est, impeditus, affectus; valetudo est illi perincommoda; adversa illi valetudo incidit; morbo correptus, circumventus est molestissimo; morbum, adversam valetudinem contraxit; morbo tenetur, constringitur, afflictatur, cruciatur miserrimo; adversa valetudine premitur, morbo occupatur, debilitatur, frangitur; inter ægrotos mœret; lecto tenetur. Cf. Morbus, Valetudo infirma. USUS: 1. Graviter, periculose ægrotare. Ægrotanti melius est factum, _le malade va mieux_. 2. TRANSL. Ad animum. Ægrotant in te artes animi tui, _tes finesses sont usées_.
ÆGRŌTUS, a, um, _Malade_. SYN. Æger. USUS: 1. Ægrotus corpore, _malade de corps_. 2. TRANSL. Ægrota Respublica, animus, ægrotus, _esprit malade_. Cf. Infirmus, Ægroto.
ÆMŬLĀTĬO, ōnis, f. _Émulation_; _rivalité_, _jalousie_. SYN. Rivalitas, virtutis imitatio, invidia. Unde laudis est, et vitii. EPITH. Vitiosa. USUS: Æmulatio est ægritudo animi, si eo, quod concupierit, alius potiatur, ipse careat. Imitatio virtutis æmulatio dicitur. Cf. Invidia.
ÆMŬLĀTOR, ōris, m. _Qui cherche à égaler_, _à imiter_. SYN. Imitator, rivalis, æmulus. USUS: Servilius æmulator Catonis. Cf. Invidus, Imitor.
ÆMŬLOR, aris, atus sum, ari, d. _Imiter_; _rivaliser_; _envier_. SYN. Imitor, invideo. USUS: Æmulari alienam virtutem; obtrectare, alicui æmulari. Cf. Invideo.
ÆMŬLUS, i, m. _Rival_; _envieux_, _jaloux_. EPITH. Non molestus, multi. USUS: Semper tu mearum laudum, meorum studiorum æmulus fuisti. Cf. Invidus, Imitator.
ÆNĔUS, a, um, _D’airain_. SYN. Æreus, aheneus, quod ex ære est. USUS: Signum æneum, equus æneus.
ÆNIGMA, ătis, n. _Énigme_. SYN. Quæstio obscurior et perplexa, oratio perpetuis verborum involucris texta. USUS: Obscuritates et ænigmata somniorum.
ÆQUĀBĬLIS, e, gen. com. _Égal_, _constant_, _juste_. SYN. Æquus, æqualis, par, similis, qui semper sibi constat. USUS: Æquabilem juris rationem tenere, _être impartial_. Prædæ æquabilis partitio. Motus certus et æquabilis. Temperatum et æquabile genus orationis. Cf. Par, Æquus.
ÆQUĀBĬLĬTAS, ātis, f. _Égalité_, _uniformité_. SYN. Constantia, tenor unus, moderatio. )( Levitas. EPITH. Maxime decora, præclara. USUS: Æquabilitas universæ vitæ præclara est, et idem semper vultus eademque frons. In juris æquabilitate adhibenda est facilitas. Lenitas et æquabilitas orationis. Cf. Tenor, constantia.
ÆQUĀBĬLĬTER, _Également_. SYN. Cum æquabilitate. USUS: Oratio æquabiliter profluens. Cf. Æqualiter.
ÆQUĀLIS, e, gen. com. _Égal_. SYN. Par, similis, æquus. )( Impar, dispar. USUS: 1. Stoici aiunt peccata omnia æqualia. Oratio par et æqualis rebus ipsis. Æqualem verbis vitam agere, _qui convient_, _proportionné à_. 2. Coævus, ejusdem ætatis, _contemporain_, _camarade_, _compagnon_. Est eorumdem temporum æqualis. Livius Ennio æqualis fuit, Lælius Scipioni. Cf. Similis, Par, Convenio.
ÆQUĀLĬTAS, ātis, f. _Égalité_. SYN. Æqualium et parium conditio, similitudo. EPITH. Fraterna, legitima, usitata, summa. USUS: Est internos æqualitas propre fraterna. In Republica tuenda est civium æqualitas. Æqualitate judicandi offensio vitatur. Cf. Similitudo.
ÆQUĀLĬTER, _Également_. SYN. Æquabiliter, æque, æqua parte, æqua conditione, eodem tenore, constanter, æquo et pari jure, æqua societate, æquato Marte. USUS: Æqualiter in suos, ac alienos ferox. Hæreditas æqualiter distributa. Cf. Similiter, Æque.
ÆQUĀTĬO, ōnis, f. _Égalité_. SYN. Adæquatio. USUS: Æquatio juris, bonorum, gratiæ, dignitatis, suffragiorum.
ÆQUĒ, _Également_, _justement_. SYN. Tam, pariter, similiter, æqualiter, peræque. USUS: Nemo æque, atque ego, est occupatus, _personne n’est aussi occupé que moi_. Amicus æque utrique fidelis. Hoc ad meum æque, atque ad tuum officium pertinet. Velle et posse mihi in æquo positum est. Æque ac si; juxta, ac si; nihilominus; non minus, quam si frater esset, _comme s’il était son frère_. Cf. Similiter.
ÆQUĬLĬBRĬTAS, ātis, f. _Équilibre_, _juste proportion de doutes les parties_. SYN. Æquabilitas, æqualitas.
ÆQUĬNOCTĬUM, ii, n. _Équinoxe_. USUS: Æquinoctium navigationem nostram moratur.
ÆQUĬPĂRO, as, avi, atum, are, a. et n. _Égaler_, _comparer_, _mettre en parallèle_. SYN. Æquo, comparo, compono. )( Excedo, supero. USUS: PHRAS. Nemo te factis æquiparare potest, _personne ne vous égalera jamais_. Nemo exæquandus, assimilandus est tibi; nemo te virtute assequitur; tecum conferri, contendere nemo potest; nemo est, qui tibi par sit, qui te vincat. Cf. Comparo, Confero.
ÆQUĬTAS, ātis, f. _Équité_, _justice_. SYN. Æquum et bonum, justitia, _vel_ propensus in aliquem favor, studium. )( Iniquitas. EPITH. Humana, mira, propria maxime justitiæ, summa. USUS: 1. Summa bonitas, et æquitas causæ. Perspice æquitatem animi mei, _voyez ma modération_. Æquitatem rejicere; servare æquitatem. 2. Candor, probitas, tranquillitas, _égalité d’âme_, _calme_. Homo summa moderatione, summa animi æquitate. Cf. Justitia, Honestum.
ÆQUO, as, avi, atum, are, a. _Égaler_. SYN. Exæquo, parem facio gradus tollo, assequor. )( Supero, excedo. USUS: Cum Græcorum gloria Latinorum copia æquata est; cum aliquo æquari; tenuiores cum principibus temperamento aliquo æquantur. Cf. Æquiparo, Confero.
ÆQUOR, ŏris, n. _Plaine_. SYN. Terræ _aut_ aquæ planities. USUS: Babylonii in camporum patentium æquoribus habitant.
ÆQUUS, a, um, _Juste_. SYN. Habens æquitatem, non iniquus, verus, justus. )( Injustus. PHRAS. 1. Æquum est, _il est juste_. Jus et fas est; rationi consentaneum est; jure receptum et approbatum est; jus merum est; jus bonum, optimum, æquissimum est, quod oras. 2. Æquum non est, _il n’est pas juste_. Haud par est; jus, fas non est; iniquum petis; nefas, flagitium est; non decet; honestum non est; contra æquum, jus et fas est; inique, injuste; perperam agitur; rationi minime consentaneum est; non licet; decorum non est; non convenit. USUS: 1. Æquum me tibi semper præbui; æquus tibi semper fui; æquum me tibi habuisti; æquo me usus es, _j’ai toujours été pour vous le même_. Æquo cum civibus jure vivere. Æqua postulatio. 2. Planus, _uni_, _plat_. Locus æquus. Æquum et bonum impetrare; ex æquo et bono statuere; æqui, bonique facere, _supporter une chose_, _la bien prendre_. Cf. Justus, Honestus, Dignus, Decet.
ĀER, aĕris, m. acc. aerem _vel_ æra, _Air_. SYN. Cœlum, anima, spiritus, æther. EPITH. Adversus, crassus, cretus, crassissimus, finitimus, fusus et extenuatus, natura maxime frigidus, et minime expers caloris, calore admistus. Immensus et infinitus, purus ac tenuis, proximus terræ, calidus, superior, temperatus, nihil proni habens, effluens huc illuc. PHRAS. 1. Aer salubria, _climat salutaire_. Cœlum tenue purumque. Cœli temperies salubris. Cœli temperies refovendis membris idonea. Cœlum temperatum, sincerum, mite, clemens, salubre. Grata, blanda, mitis, placida, mollissima auræ temperies. Cœli clementia, salubritas. Cœli mira temperies verno tempori maxime similis, sed quæ omnes anni partes pari salubritate percurrit. 2. Aer gravis, _air lourd_, _malsain_. Crassus nobis aer offunditur, circumfunditur. Pingue et concretum cœlum. Palustre cœlum caput gravat. Vix sustineo gravitatem cœli. Aer piger. Cœlum caliginosum, nebulosum. USUS: Aer alitur expirationibus terræ. Oritur ex respiratione aquarum. Terræ proximus crassus est, concretus in nubes cogitur. Aerem spiritu ducimus. Cf. Cœlum.
ÆRĀRĬUM, ii, n. _Trésor public_. SYN. Pecunia publica; locus, ubi ea asservatur. EPITH. Inops atque exhaustum, sanctius, vetus ac refertum. USUS: Rationes conferre ad ærarium. Ærarii depeculator, hirudo. Pecuniam in ærarium sanctius referre. Ærarium exhaurire.
ÆRĀRĬUS, a, um, _Relatif à l’argent_. USUS: Rationes ærariæ me sollicitum habent, _je suis dans l’inquiétude à cause de la différence des monnaies quant au titre_, _à la valeur_.
ÆRĀRĬUS, ii, m. _Simple contribuable_, _citoyen privé de suffrage et du droit de servir au dehors_. Qui præter æra pro capite tributi nomine pendenda, cæteris civium juribus ignominiæ causa multabatur. USUS: Ærarium aliquem facere; in _vel_ inter ærarios referre. Ex ærariis solvere.
ÆRĀTUS, a, um, _Couvert_, _orné d’airain_. SYN. Ære tectum. USUS: 1. Lecti ærati, candelabra ærata. 2. Obstrictus alieno ære, _criblé de dettes_. Tribuni non tam ærati quam ærarii, _tribuns moins riches en argent que préposés à l’argent_.
ĀĔRĬUS, a, um, _Aérien_, _de l’air_. SYN. Spirabilis, flabilis, animalis. USUS: Aerii volatus avium.
ÆRŪGO, ĭnis, f. _Rouille de cuivre_, _vert-de-gris_. SYN. Quasi quædam scabies æs corrumpens. USUS: Æs Corinthium in æruginem incidit: ærugine consumptum, exesum, corruptum est.
ÆRUMNA, æ, f. _Malheur_, _travail_. SYN. Calamitas, labor, ægritudo laboriosa. EPITH. Æterna, maxima. USUS: Graves, perpetuas ærumnas perpeti, superare. Ærumnis premi. Cf. Angustia, Miseria.
ÆRUMNŌSUS, a, um, _Malheureux_. SYN. Miser, calamitosus. USUS: Qui se ægritudini dedere, miseri sunt, afflicti, ærumnosi. Cf. Miser, Calamitosus.
ÆS, æris, n. _Airain_; _monnaie_, _argent_. EPITH. Alienum, circumforaneum. USUS: 1. Æs temperare; statuam ex ære facere. Leges, pacta in æs incidere. In ære varias figuras cælare. Æs signare, _graver sur l’airain_. 2. Æs alienum, _argent emprunté_, _dette_. USUS: 1. Debita contrahere, _faire des dettes_. Æs alienum cogere, conflare, facere, ære alieno se obligare; nomina facere. 2. Debitis laborare, _être accablé de dettes_. Æs alienum habere; in æs alienum incidere; ære alieno laborare, premi, opprimi, obrui, obstringi; esse in ære alieno; in nominibus; æs alienum crescit. 3. Debita expungere, _payer ses dettes_. Ære alieno liberari, levari, exire; æs alienum dissolvere, relinquere, exonerare; nomina expedire, explicare, solvere, expungere. Dicitur etiam: Æs alienum meum, Patris, filii, quod a me. Patre _vel_ filio contractum est, stipendio ignominiæ causa privatus. Cf. Debitum, Pecunia.
ÆSTAS, ātis, f. _Été_. SYN. Anni pars ferventior, tempus æstivum, calores æstivi. EPITH. Iniens, integra, media, proxima, summa, tota. USUS: Æstas iniens, prope affecta, exacta. Ætas præfervida, nimiis calcribus et inusitatis torrida, sævissime candens.
ÆSTĬMĀBĬLIS, e, gen. com. _Appréciable_. )( Inæstimabilis. USUS: Æstimabile est, quod pondus aliquod habeat. Dignum æstimatione.
ÆSTĬMĀTĬO, ōnis, f. _Estimation_, _appréciation_. SYN. Pretii judicium. EPITH. Æqua, æquior, communis, grata, mediocris, optima, non modo non incommoda, sed etiam grata, propria, remissior quam tolerabilis. USUS: 1. Facere æstimationem prædiorum, census, possessionum, _faire une estimation_. Cæsar æstimatione facta pecuniam pro præda solvit. 2. Æstimationem dare, accipitur pro re ab arbitris æstimata. Accipiendæ sunt tibi æstimationes Cæsaris voluntate. Litis æstimatio tibi persolvenda est 3. Æstimationem permittere alteri; calculum de se permittere, porrigere; censendi potestatem facere.
ÆSTĬMĀTOR, ōris, m. _Celui qui estime_, _appréciateur_, _juge_. VULG. Taxator. SYN. Judex, arbiter. EPITH. Acerrimus, æquus, æquissimus, injustus, callidus. USUS: Acerrimus rerum æstimator. Frumenti æstimator callidus et iniquus fuisti. Cf. Arbiter.
ÆSTĬMO, as, avi, atum, are, a. _Estimer_. SYN. Æstimationem habeo, magni facio. ADV. Carius, care, large, liberaliter, necessario, severe, tenuissime, valde, illiberaliter. PHRAS. 1. Valde te æstimo, _je vous ai en grande estime_. Quem apud me locum teneas; quo apud me loco sis, nosti. Quanta sit mea in te observantia; quantum tibi tribuam, deferam; quæ mea sit de te opinio; quæ in te voluntas, quod studium, quem apud me locum obtineas, quo numero sis; quantum te demirer, et efferam, non ignoras. E virtute tua te pondero, pendo. De te pro merito tuo existimo. In parentis, fratris, amici numero te puto, repono, duco, colloco. Gradum, caritatemque filii apud me habes. Inter clarissimos viros merito tuo te numero, annumero. Alter mihi Cicero etc. es. Magni te merito tuo dependo. Multum dignitatis tibi tribuo. In magno, summo pretio te habeo. Præclara de te existimo, sentio. Magnæ indolis speciem, veramque ex moribus tuis capio. Pluris facio neminem. Magnam tui rationem duco, habeo. Tecum paucos comparo, vel neminem. Summum tibi honorem habeo. Si quos in aliquo pono, existimo, habeo numero, principe tu loco es; inter eos es, qui principem apud me locum obtinent. 2. Curandum tibi, ut ab omnibus æstimeris, _vous devez avoir soin de vous faire estimer de tout le monde_. Ut eximium gratiæ locum apud omnes obtineas; ut apud omnes in ingenti sis gloria; in summa laude sis; magno in honore sis, ut egregium de te omnium sit judicium, opinio, existimatio; ut res tuæ fiant maximi; ut in te laus virtutis sit maxima; ut auctoritas apud omnes magna habeatur; ut gravissime de te judicetur; ut auctoritate valeas plurimum; ut auctoritas tua magni sit apud omnes ponderis, ac momenti; ut singularis tua sit apud omnes auctoritas; ut auctoritatis habeas plurimum; ut virtutis tuæ apud omnes opinio sit singularis, habeatur, capiatur. 3. Virtus ab omnibus gentibus æstimatur, _toutes les nations estiment la vertu_. Summus honos habetur virtuti; virtuti plurimum defertur. Virtuti ubique honos est, persolvitur. Virtutis nomen apud omnes gentes magnum inprimis, et honestum est; virtus in pretio, in honore est; virtus inter ea est, quæ prima dicuntur. Cf. Judico, Pretium. USUS: 1. De re venali, et bonis. Æstimandis possessionibus præfectus. Frumentum, litem æstimare, _fixer le prix du blé_, _le taux de l’amende_. 2. Judico, existimo, magni _vel_ parvi facio, _estimer_, _faire cas de_. Ex veritate, non opinione res æstimandæ sunt. De aliis æstimare difficile est. Statua hæc non e materia, sed ex artificio æstimanda est.
ÆSTĪVA, ōrum, n. pl. _Quartiers d’été_. SYN. Locus, in quo æstatis ardorem devitantes bestiæ, et milites se continent. )( Hiberna. USUS: Æstiva attingere. In æstivis esse. Mediis caloribus militem in æstiva educere.
ÆSTĪVUS, a, um, _D’été_. USUS: Menses, dies æstivi.
ÆSTŬO, as, avi, atum, are, n. _Brûler_, _être échauffé_. SYN. Ardeo, ferveo; angor, irascor, tangor, vexor. )( Algeo. USUS: 1. Aer caloribus æstuat, _la température est brûlante_. 2. TRANSL. Ad animi affectiones. Desiderio, dubitatione, ira, cupiditate, invidia æstuat, exæstuat, _brûler_ (_d’amour_, _de jalousie_ _etc._), _être passionné_. Cf. Calor, Caleo.
ÆSTŬŌSUS, a, um, _Brûlant_, _chaud_. SYN. Æstu et calore plenus. USUS: Æstuosa et pulverulenta via.
ÆSTŬS, ūs, m. _Agitation_. SYN. Fervor, agitatio fluctuum. EPITH. Magnus, marinus, maritimus. USUS: 1. Æstus marini a luna commoventur, _c’est la lune qui produit la marée_. Æstu, febrique jactatur. 2. TRANSL. Vis et vehementia, _force_, _violence_, _passion_. Consuetudinis æstus multos absorbet. Æstus quidam gloriæ, æstus ingenii multos abripit, transversum agit. Æstu abstractus. Cf. Calor, Fervidus.
ÆTAS, ātis, f. _Age_. Accipitur: _alias_ pro seculo; _alias_ pro anno; _alias_ universim pro tempore; _alias_ pro tota vita hominis; _alias_ pro vitæ humanæ partibus, infantia, pueritia, adolescentia, virilitate, senectute; _quarum quælibet trifariam dividitur_, ut alia sit viridis; alia adulta; alia præceps. 1. Ætas prima, _enfance_. Iniens, puerilis, infirma, tenerior; ætatis initium; ætatis prima tempora; ætatis primæ infirmitas, imbecillitas; ætas viridis, flexibilis, mollior. Cf. Pueritia. 2. Ætas media, _âge mûr_. Progrediens, confirmata, constans, adulta, integra, integerrima, matura; ætatis progressus, cursus; maturitas corroborata; ætas bona, optima, florens. 3. Ætas devexa, _vieillesse_. Ingravescens, affecta; confecta, decrepita, decursa, exacta, demensa, grandior, præcipitata, valde provecta, deflectens; ætatis præcipitis flexus, et ingravescentis. Cf. Senectus. PHRAS. 1. Ætate nostra, _de nos jours_. Nostra ac patrum memoria; ad nostram memoriam; ad hanc ætatem; ante memoriam meam; majorum nostrorum ætate ac tempestate. 2. Ætatem honestissime transigere, _mener une vie très-honnête_. Optimis in studiis ætatem agere, degere, terere, conterere, consumere, exigere. USUS: Ætate progredi, procedere, provehi, vieillir, _avancer en âge_. Ætate præcurrere, anteire, præstare, antecellere alios, _surpasser en âge_. Homo id ætatis, _homme de cet âge_. Cf. Tempus.
ÆTĀTŬLA, æ, f. _Âge tendre_, _bas âge_. USUS: Cave primam tuam ætatulam ad libidinem conferas.
ÆTERNĬTAS, ātis, f. _Éternité_. SYN. Tempus fine carens, immortalitas, perennitas. EPITH. Immutabilis, incredibilis, naturalis. USUS: Æternitatem nulla temporis circumscriptio. Immutabili æternitate veritas continetur. Mihi populus ea die non unius diei gratulationem, sed æternitatem, immortalitatemque donavit. Nomen tuum, et gesta immortalitati commendanda, consecranda sunt, _éterniser son nom_, _sa mémoire_, _s’immortaliser_. Cf. Immortalitas.
ÆTERNO, as, avi, atum, are, a. _Éterniser_, _immortaliser_. * SYN. Æternum, immortale facio.
ÆTERNUS, a, um, _Éternel_. SYN. Sempiternus, immortalis, perpetuus, quod tota vitæ æternitate continetur. )( Caducus, mortalis. PHRAS. Æternum nomen, _nom immortel_. Perenne, perpetuum, immortale; æterno tempore, perpetuo, in perpetuum; in omnium ætatum memoria duraturum; nominis fama, quæ finem nescit, terminum non habet; famæ gloria sempiterna; immortalitati commendanda; cum tota æternitate coæquanda; quod nomen vigebit per omnium seculorum memoriam; quod seculis innumerabilibus; quod ipsa æternitate continebitur; quod nulla delebit unquam oblivio; quod posteritas alet, ipsa æternitas intuebitur. USUS: Causæ immutabiles, et æternæ. Æterno DEO æternum simulacrum mundus est.
ÆTHER, ĕris, m, _Air subtil des régions supérieures_, _éther_. SYN. Cœlestium orbium, igniumque regio, _item_: Aer subtilior. EPITH. Æternus, ignifer, immensus, immoderatus, non satis aptus, tenuis, ac perlucens et æquabili calore suffusus. USUS: 1. Aerem complectitur æther. In æthere astra volvuntur. Æther fragoribus resonat. 2. Cœlum, _ciel_. Omnia cingens et coercens cœli complexus, qui idem æther vocatur; extrema ora, et determinatio mundi.
ÆTHĔRĔUS, _melius tamen_ ÆTHĔRĬUS, a, um, _Éthéré_, _de l’air_, _du ciel_. USUS: Æthereus ignis.