Part 76
HŪMĀNĬTER, _Humainement_. SYN. Humane, benigne, vultu benigno, omni genere humanitatis, quod vultu ac verbis exprimi potest, quam licet humanissime; eo vultu, qui facile gratiam ineat, benevolentiam conciliet; hominum animos amore devinciat, ad amandum alliciat. USUS: 1. Humaniter fecit, quod ad me venit, _il a bien fait de venir me voir_. 2. _Avec résignation_: Sin aliter acciderit, humaniter feremus, _si l’affaire tourne autrement que nous ne l’avions pensé, nous le supporterons avec résignation_.
HŪMĀNĬTUS, _Conformément à la nature humaine_. SYN. Humano more, ut solet, ut fere fit. USUS: Siquid humanitus acciderit.
HŪMĀNUS, a, um, _D’homme_, _humain_. SYN. Ad hominem pertinens. )( Inhumanus. Affabilis, benignus, comis, blandus, facilis, commodus, urbanus. PHRAS. 1. Humanæ res omnes fragiles caducæque sunt, _les choses humaines sont fragiles et caduques_. Humanarum rerum imbecillitatem fragilitatemque quis non extimescat? Summa est humanarum rerum infirmitas; incerta omnia et mobilia, et caduca. Casus humanos et eventus incertos valetudinis, et naturæ communis fragilitatem quis non extimescat? Incerta sunt omnia, posita non tam in nostris consiliis, quam in fortunæ temeritate. Nihil humanis in rebus certi est. Vice fortunarum humanarum quis non commoveatur? humanæ sorti quis non illacrimetur? Humanæ res omnes fluxæ sunt ac mobiles; mortalia omnia fortuita sunt et peritura. 2. Moribus est perhumanus, _cet homme est excellent_. Nihil illo amantius, suavius, comius, jucundius; in omni sermone est affabilis; benigno alloquio, comitate invitando, beneficiis, quos potest, conciliando, vultu ac sermone in omnes placato, omnium sibi amores colligit; summa omnes comitate complectitur; facillimum se præbet omnibus, eosque familiariter ac hilariter amplexatur; mira in eo suavitas, mira comitas, affabilitasque sermonis. Moribus est suavissimis, cultissimisque. Morum elegantia ac suavitate est mirabili; mira facilitate, ac venustate morum est præditus, conspicuus. Cf. Humanitas. 3. Hoc ex humanitate fecisti, _c’est par politesse que vous avez fait cela_. Egisti hoc humanitate adductus, impulsus, incitatus; dedisti hoc humanitati tuæ; debet hoc humanitati tuæ referri; ad hoc te incitavit naturæ tuæ ad humanitatem propensio; agnosco in hoc humanitatem tuam; fructus hic est humanitatis tuæ. Mirifica in hoc elucescit urbanitas tua. 4. Humanioribus litteris a pueritia eruditus es, _vous avez été instruit dans les belles-lettres dès votre enfance_. A teneris annis humaniores disciplinas studiose amplexus es; a puero floruisti artibus iis, quæ ab humanitate nomen acceperunt; jam inde ab ineunte ætate disciplinas eas coluisti, quæ humaniores nuncupantur; ab ætatis initio humanitatis studia complexus es. A teneris ad eas artes animum adjunxisti, quibus ætas puerilis ad humanitatem informari solet; quæ repertæ sunt, ut puerorum mentes ad humanitatem fingerentur; quæ ad humanitatem pertinent; a puero in doctrinarum ac humanitatis studio versatus, humanitate perpolitus es; communium litterarum et politioris doctrinæ studiis excultus es. Cf. Litteræ. USUS: 1. Aliquem a fera et agresti vita ad humanum cultum civilemque traducere. 2. Elegans moribus, comis, urbanus, _poli_, _courtois_. Vir humanissimus, et facillimus. Cf. Officium.
HŬMĀTĬO, ōnis, f. _Inhumation_. SYN. Sepultura.
HŪMECTO, as, avi, atum, are, a. _Humecter_, _mouiller_, _arroser_. SYN. Humidum facio, humore aspergo. USUS: Vultum lacrimis humectare.
HŬMĔRUS, i, m. _Épaule_, SYN. Suprema pars brachii. EPITH. Lævus, levis, sinister. USUS: Italia Ciceronem suis humeris reportavit. Totum negotium unus ille gubernat, et humeris suis sustinet; in humeros aliquem efferre.
HŪMESCO, is, ere, n. _Devenir humide_, _se mouiller_. SYN. Madeo; madidus, humidus fio. ADV. Modice. USUS: Terra humescens.
HŪMĬDUS, a, um, _Humide_, _mouillé_. SYN. Humorem habens. USUS: Ligna viridia et humida.
HŬMĬLIS, e, gen. com. _Humble_. SYN. Demissus, jacens, abjectus. )( Altus, alacer, clarus, præstans. PHRAS. Homo est animo humili et abjecto, _cet homme a l’âme basse et vile_. Summam in eo homine animi humilitatem; summam animi abjectionem, infirmitatem, imbecillitatem, tenuitatem deprehendas; summas animi angustias in eo expertus sum. Hominem esse video exigui admodum animi, nihil spectantem in laude positum, nullius laudis cupiditate flagrantem, adversum ab omni gloriæ studio, in humiles, ac plane sordidas cogitationes dejectum, tanquam humi serpentem. Cf. Abjectus, Vilis. USUS: 1. Ratione loci, _bas_, _petit_. Vites, et quæ humiliora sunt, se attollere a terra non possunt. 2. TRANSL. Conditione, statu, fortuna demissus, mœrens, afflictus, _bas_, _abject_, _lâche_, _rampant_. Humilis, imbecillis, infirmus, minime generosus animus. Qui altiore animo sunt, nihil humile, nihil abjectum captant, cogitant. 3. Judicio, voluntate, artificio, consilio abjectus, _humble_. Fracto atque humili animo supplicare. Mens angusta et humilis. Modestus homo, animi submissi. Cf. Demissus. _Pro_: (Humiliare se, VULG.), _s’humilier_, Latine: Submittere se, submisse se gerere, submittere animos. Cf. Demitto.
HŬMĬLĬTAS, ātis, f. _Abaissement_, _bassesse_, _obscurité (de la naissance)_. SYN. TRANSL. Abjectio, ignobilitas, obscuritas, vilitas. PHRAS. Humilitas ista nimia est et abjectio, _abaissement qui va jusqu’à l’abjection_. Animos nimium submittis; infractos animos geris; fractos esse video spiritus tuos; ea humilitate dignitati tuæ haud consulis; præter modum te humilem præbes, et abjectum reddis. Cf. Demitto, Abjectus, Vilis, Animus abjectus et imbecillis. USUS: 1. Ratione loci, _le peu d’élévation (d’une chose)_; _petitesse de taille_. Sidera inter se altitudine et humilitate distantia. 2. Abjectio, ignobilitas, _abaissement_, _état humble_. Despicere humilitatem alicujus. Propter humilitatem et obscuritatem generis in ignoratione hominum versatur. 3. Humilitas, _humilité_. Modestia animi, submissio animi, demissio animi, sui despicientia, sui contemptio; moderatio animi modeste de se existimantis. Cf. Modestia.
HŬMĬLĬTER, _Bassement_. SYN. Submisse, demisse, animo humili et imbecillo. Cum de virtute sermo est: _humblement_. Magna animi modestia, submissione, demissione.
HŬMO, as, avi, atum, are, a. _Enterrer_. SYN. Sepelio. USUS: Humare corpora. Cf. Sepelio, Funus, Effero.
HŪMOR, ōris, m. _Liquide en général_. SYN. Aqua, liquor. EPITH. Non inutilis ad aliquid depellendum, mollis. USUS: Frigoribus durescit humor. Humor infusus in corpore.
HŬMUS, i, f. _Terre_. SYN. Tellus, gleba, terra. USUS: Humus subacta.
HYDRA, æ, _Serpent_. SYN. Excetra, anguis.
HYDRĬA, æ, f. _Urne_. SYN. Urna.
HYDROPS, ōpis, m. _Hydropisie_. SYN. Aqua intercus.
I
ĬAMBĬCUS, a, um, _Iambique_. USUS: Iambicus versus orationi simillimus.
ĬAMBUS, i, m. _Iambe_, _pied composé d’une brève et d’une longue_. Pes carminis. EPITH. Duplex, extremus, frequentissimus. USUS: Iambus in oratione vitiosus, si extremus ponatur.
ĬBI, _Là, dans ce lieu (sans mouv.)._ SYN. In eo loco, eo loci, inibi, in illisce ædibus. USUS: 1. Nemo est, qui non ubivis, quam ibi, ubi est, esse malit. 2. Ea occasione, _alors, en ce moment_. Ibi Cæcinna postulare cœpit.
ĬBĪDEM, _Là même_, _au même lieu (sans mouv.)_. SYN. In eodem loco. USUS: Ibidem, in quo læsi, solabor. Ibidem te operiar.
ĪCO, is, īci, ictum, ere, a. _Frapper_. SYN. Ferio, ictum do. USUS: In pactione fœdus icere.
ĪCTŬS, ūs, m. _Coup_, _blessure_. SYN. Percussio, petitio. EPITH. Contrarius, flammatus, levis, non tribunitius sed consularis, validus. PHRAS. Multis et gravibus ictibus concidit, _il est tombé percé de coups_. Pugnis calcibusque fœde conscissus, multis plagis confectus interiit; inter dolorem crepitumque plagarum multis ictibus acceptis datisque corruit; acceptis gravissimis plagis, corpore recentibus verberum vestigiis livido, semianimis procubuit. USUS: Ictu fulminis deflagravit. Ictu et conjectione telorum cominus magnæ sæpe copiæ pulsæ sunt. Eodem tecum ictu concidi.
ID, _Cela_. SYN. Hoc, istud. USUS: Venit ad me et quidem id temporis. Id ætatis vir.
IDCIRCO, _C’est pour cela_, _c’est pourquoi_. SYN. Ideo, ob eam rem, ea re.
(ĬDĔA, æ, VULG.), _Type_, _image_, _notion_, _idée_. SYN. Forma, species, species rerum, prima et inchoata intelligentia. PHRAS. Concepit animo eloquentiæ quamdam ideam, _il s’est formé un certain idéal de l’éloquence_. Insidebat in ejus mente species eloquentiæ: habebat comprehensam animo quamdam formam eloquentiæ; simulacrum quoddam et exemplar eloquentiæ apud se informarat. Cf. Imago. USUS: Has rerum formas Plato appellat ideas.
ĪDEM, ĕădem, idem, _Le même_, _la même_. SYN. Hic ipse, is ipse, unus, par, perpetuus, geminus. )( Alius. PHRAS. 1. Idem fere dicebat, quod alter, _il parlait à peu près comme l’autre_. Rebus congruentes, nominibus differebant; nulla in re discrepabant; non abhorret, non abludit ab ejus dictis hujus sententia. Cf. Congruo, Convenio. 2. Eadem utriusque est causa, _tous deux ont la même cause_. Hujus causa et illius sejungi non potest; eodem revolvitur; eamdem cum illo incudem tundit. Cf. Similis. USUS: Amicus tanquam alter idem. Hoc unum et idem videtur esse. Fuere, qui idem ornate, idem graviter dixere. Causæ inter se simillimæ, vel potius eædem. Vir bonus, idemque eruditus.
ĬDENTĬDEM, _A diverses reprises_, _souvent_. USUS: Hoc identidem dicitis.
ĬDĔO, _C’est pour cela_, _c’est pourquoi_. SYN. Idcirco, eo quod, ea re quod, digna causa cur, ob hasce res, ea gratia quod; ei rei, id quod; hoc quod, ea de causa, ejus rei gratia, ob id, eam ob causam. USUS: Hæc ideo diligentius pertracto. Cf. Ex eo.
ĬDĬŌTA, æ, m. _Ignorant_, _sot_, (_idiot_). SYN. Rudis, imperitus, illitteratus. USUS: Illi idiotæ, ut tu appellas. Cf Rudis.
Idololatra, æ, m. _Idolâtre_. Cultor falsorum numinum; inanium deorum cultor; qui inanibus et commentitiis diis divinum cultum tribuit, divinos honores adhibet, impertit; qui cultum uni debitum DEO simulacris impiorum hominum, lapidibusque exhibet; inanes et commentitios deos adorat, religioso cultu veneratur; qui deorum inanium simulacra impio et sacri ego cultu veneratur; qui superstitionum deterrima caligine mersus, qui superstitionum tenebris altissimis obsessus et sepultus cultum uni DEO debitum in plures impia et sacrilega partitione distribuit. Huc spectat Idololatria, æ, f. _Idolâtrie_. Cultus falsorum numinum.
ĪDŎLUM, i, n. _Image_. SYN. Simulacrum, imago. USUS: Imagines, quæ idola nuncupantur, _les idoles_. Rectius appellatur: simulacrum ficti ac commentitii numinis.
ĬDŌNĔE, _Convenablement_. SYN. Apte, commode. USUS: Exordio idonee comparatur auditor ad reliquam orationem.
ĬDŎNĔUS, a, um, _Convenable_. SYN. Aptus, commodus, tempestivus, dignus. USUS: Non est idoneus auctor. In deligendis idoneis hominibus judicium et delectum adhibere. Idoneum tempus, locus opportunus. Idonea verba. Imagines ad monendum idoneæ. Cf. Accommodatus, Aptus.
ĪDUS, ŭum, f. _Ides, une des divisions du mois chez les Romains_. SYN. Dies, qui singulis mensibus nonas sequuntur. USUS: Idibus martiis, _le 15 Mars_.
ĬGĬTUR, _Donc_. SYN. Ergo. USUS: Jejunas igitur aures affers.
IGNĀRUS, a, um, _Qui ne sait pas_, _qui ignore_. SYN. Imprudens, inscius, rudis, imperitus, indoctus, nec opinans, in re peregrinus et hospes; in re aliqua tiro. USUS: Quid agatur, ignarus sum. Ignarus rerum mearum. Facundæ orationis ignarus. Cf. Rudis, Ignorans.
IGNĀVĬA, æ, f. _Inaction_, _nonchalance_, _lâcheté_. SYN. Inertia. )( Fortitudo. EPITH. Moderata, summa. PHRAS. Causam hujusce rei in ignaviam conferebant, _ils attribuaient ce résultat à son indolence_. Ad ignaviam, inertiam, desidiam, languorem referebant; hoc ignavi esse hominis aiebant; in hoc omnibus negligentiæ nomine suspectus erat; hoc ignaviæ adscribebant, assignabant; hic vero ejus diligentia desiderabatur. Cf. Animus imbecillus, Negligentia. USUS: Fortitudini contraria est ignavia. Ignaviam suam, inertiam, desidiam parietum custodiis tegere. Ignaviæ se dedere. Ignavia oblanguere. Cf. Ignavus.
IGNĀVĒ, _Lâchement_, _faiblement_. SYN. Per summam inertiam, desidiam. )( Contente. USUS: Vide, ne quid ignave, muliebriter, abjecte, serviliter facias. Cf. Negligenter.
IGNĀVĬTER, _Lâchement_. SYN. Ignave.
IGNĀVUS, a, um, _Indolent_, _mou_, _lâche_. SYN. Iners. )( Fortis, audax. PHRAS. Hic omnes ignavi sunt, _ici, tout le monde est paresseux_. Hic omnes pigritiæ morbo laborant, omnes languent; omnes torpent, omnes frigent; hic omnia jacent; hic veternus omnes occupat; hic ignavia oblanguent omnes; hic nemo est, in quo diligentiam non requiras, cui satis sit animorum. Cf. Piger, Negligens. USUS: Ignava, iners, somniculosa senectus.
IGNESCO, is, ere, n. _Prendre feu_, _s’embraser_. SYN. Ardeo, candeo, conflagro. USUS: Ad extremum omnis mundus ignescat.
IGNĒUS, a, um, _De feu_, _enflammé_, _embrasé_. USUS: Ignea dixit sidera Cleanthes. Igneo motu arteriæ micant.
IGNĬCŬLUS, i, m. _Petit feu_, _etincelle_. SYN. Parvus ignis. TRANSL. Facilitas ingenita. EPITH. Matutini igniculi, parvuli, viriles. USUS: Virtutum igniculi et semina. Igniculos viriles jacere.
IGNIS, is, m. _Feu_. SYN. Flamma, incendium. EPITH. Æthereus, æternus, artificiosus, clarus, confector et consumptor omnium, exiguus, hibernus, novus, perpetuus et sempiternus, vitalis, salutaris. PHRAS. 1. Ignem excitare, _allumer_. Ignem lapidum conflictu atque tritu elicere; ignem conflictu lapidum excutere, elidere; flammam ciere, suscitare; ignem e silice elicere. 2. Ignes injicere tectis, _mettre le feu aux maisons_. Ignes acere; ignes tectis inferre, admovere. USUS: Ignem exstinguere; arefacta materia ignem concipere facile solet. Ignis omnibus rebus vitalem impertit calorem. Hic noster ignis, quem usus vitæ requirit, confector est et consumptor omnium. Vicina domus nihil ab igne passa est.
IGNĪTUS, a, um, _Enflammé_, _ardent_. USUS: Inflammatus atque ignitus furor.
IGNŌBĬLIS, e, gen. com. _Inconnu_, _obscur_. SYN. Humilis, ignobili loco natus, infimo loco natus, obscuris ortus parentibus, unus de multis, unus e populo, humili et obscuro loco natus, inferiore genere ortus, ex infimo genere et fortunæ gradu; homo tenuis, cujus vis, et fortunæ conditio infima est, cujus stirps et genus ignoratur, qui natus parentibus est humilibus; homo ignotus et sordidus, obscurus, abjecta et obscura familia; nulla commendatione majorum; homo per se cognitus; humilis sane et minime generosus; terræ filius, minorum gentium; homo tenui loco, obscuris majoribus ortus; nulla sanguinis claritate commendatus, honestatus, nobilitatus. PHRAS. Virtus multos etiam ignobiles evexit altius, _bien des hommes obscurs se sont élevés par leur vertu aux plus hautes dignités_. Multos infimæ conditionis extulit atque illustravit virtus; multos humillimæ sortis, obscuri loci, nulla parentum aut majorum laude commendatos, obscuro loco natos, ignobili, obscuro, infimo genere editos nobilitavit; multos generis humilitate jacentes virtus erexit; multi genere ignobiles et obscuri virtute honestantur, ac nobilitantur. Cf. Vilis, Humilis, Abjectus. )( Nobilis, Clarus.
IGNŌBĬLĬTAS, ātis, f. _Naissance obscure_, _obscurité_. SYN. Humilitas generis, obscuritas; conditio atque fortuna hominum infimi generis. )( Nobilitas. USUS: Aderit paupertas, ignobilitas, humilitas. Cf. Humilitas.
IGNŌMĬNĬA, æ, f. _Ignominie_, _affront_, _déshonneur_. SYN. Infamia, dedecus, contumelia, macula, nota, probrum, labes. PHRAS. Ignominia me affecit, _il m’a fait un affront_. Ignominia me appetiit, notavit, deformavit; ignominiam mihi inussit, imposuit; ignominiam ab eo gravem accepi. Cf. Decus, Contumelia, Probrum. USUS: Ignominia aliquem afficere, _noter d’infamie_. Ignominiam accipere, _recevoir un affront_. Ignominiam graviter ferre, _supporter difficilement un affront_. Ignominiam alicui et flagitium demere, _réhabiliter qqn_.
IGNŎMĬNĬŌSUS, a, um, _Ignominieux_, _flétrissant_. USUS: Dominatio ignominiosa.
IGNŌRĀBĬLIS, e, gen. com. _Inconnu_, _ignoré_. SYN. Quod ignorari potest. USUS: Quod non ignorabile, non fortuitum.
IGNŌRANS, tis, omn. gen. _Ignorant_. SYN. Ignarus. PHRAS. Turpe est, in patriæ rebus esse ignorantem, _il est honteux de ne pas être au courant des affaires de son pays_. Turpe imprimis hospitem esse in iis rebus, quæ ad patriam pertinent; in patria peregrinari, dedecus est; ea non tenere, ea scientia non comprehendere, ea usu doctrinaque non percipere, in quibus res patriæ agitur; turpe imprimis est, in ea re rudem ac tironem, hospitem ac peregrinum esse; in ejus rei ignoratione versari; ejus rei inscitia laborare, quæ cum patriæ rebus est conjunctissima. Cf. Rudis, Imperitus. USUS: Ignorantem superbire flagitiosum est. Cf. Ignorantia.
IGNŌRANTĬA, æ, f. _Ignorance_. SYN. Ignoratio, inscitia, inscientia. PHRAS. Non est mirum, errare eum, cujus tanta est ignorantia, _il n’est pas étonnant qu’un homme si ignorant se trompe_. Non est, cur miremur, si sæpe labitur is, qui est omnium imperitissimus; cujus ignorantia, inscitia summa est; qui omnes inscitia vincit; cui neminem inscitia parem invenias; quem omnia latent; qui nihil prorsus novit, qui nullam partem doctrinæ tenet; qui doctrinæ expers, in maxima rerum omnium ignoratione versatur. Cf. Ignorans. USUS: Ignorantia litterarum.
IGNŌRĀTĬO, ōnis, f. _Ignorance_, _manque de savoir_. SYN. Ignorantia. )( Scientia. USUS: Versari in summa rerum ignoratione. Nescio, quis nos teneat error et misera veri ignoratio.
IGNŌRO, as, avi, atum, are, a. _Ignorer_. SYN. Sum ignarus, sum nescius; nec usu, nec ratione cognitum habeo. ADV. Diutius, impune, omnino, ne quid, turpiter aliquid, vehementer causam. PHRAS. Quid eventurum sit, ignoro, _je ne sais ce qui arrivera_. Quo res casura sit, quid consequi possit, nescio; non dispicio, quid allatura sit dies; explorata non habeo, latent me, quæ inde nasci possunt incommoda; quid futurum sit, me fugit, non assequor, conjectura assequi non possum; divinare non possum, quæ dies ipsa feret, patefaciet; mente percipere non possum, quo res, quem in locum res evasura sit; futuri casus mihi non patent, non aperti sunt. Cf. Nescio. USUS: Ignoro plane de filio.
IGNOSCO, is, nōvi, nōtum, ere, a. et n. _Pardonner_. SYN. Parco, veniam do, remitto. PHRAS. Ignosco tibi, _je vous pardonne_. Omnium, quæ alia super alia ausus es, veniam facio; voluntaria oblivione injurias contero; gratiam injuriarum omnium facio; condono præterita; condono amici precibus vitam tuam; dolorem meum amici voluntati ac precibus condono; iracundiam meam amicorum caritati dimitto, impunitatem injuriæ do, concedo; remitto culpam, ejusque memoriam abjicio. Cf. Parco, Venia, Condono. USUS: Sceleris pœnam prætermittere, ignoscere vocatur. Præteritis ignoscere. Hoc mihi, quæso, ignosce.
IGNŌTUS, a, um, _Inconnu_. SYN. Obscurus, qui in hominum ignoratione versatur. PHRAS. Homo est ignotus, _cet homme n’est pas connu_. Omnibus incognitus; quem nemo viderit unquam; nemo, qui mortalis esset, audiverit. Albus, aterve homo sit, ignoramus, cujus omnis ætas propter humilitatem in hominum ignoratione versatur; cujus nomen, famaque in obscuro est; quem generis humilitas arbitrantium judiciis subduxit. Cf. Nescio. USUS: Homo ignotus. Res in vulgus ignota.
ĪLĬA, ōrum, n. pl. _Flanc_, _ventre_. SYN. Molles et cavæ ad latera partes, et ad lumbos. USUS: Inflata dolore ilia rumpere.
ILLĀBOR, ĕris, lapsus sum, abi, d. _Tomber dans_. SYN. Influo. USUS: Sensim pernicies illapsa in civium animos, sensim avaritia immigravit. Voluptas ad sensus affluit et illabitur.
ILLĂCRĬMOR, aris, atus sum, ari, d. _Pleurer_. USUS: Socratis morti semper illacrimor. Cf. Lacrimor.
ILLĂQUĔO, as, avi, atum, are, a. _Prendre au lacet_; _enlacer_, _prendre_, _séduire_. SYN. Irretio, implico, capio. USUS: Illaqueatus legum periculis. Cf. Implico.
ILLE, A, UD, _Celui-ci_, _celle-ci_; _ce_, _cet_, _cette_. USUS: Ipsum quidem illud. Ego ille ipse sum. Illa ista virtus. Homines minime mali illi quidem.
ILLĔCĔBRA, æ, f. _Attrait_, _charme_. SYN. Incitamentum, invitamentum, lenocinium, stimulus, blandimentum, blanditia, illicium. EPITH. Maxima, tanta. USUS: Vitiorum, corruptelarum et libidinum illecebris juvenum animos invitare, delinire, irretire, capere, excitare, trahere. Illecebris se dedere. Cf. Blanditiæ, Voluptas.
ILLĔPĬDĒ, _Sans grâce_. SYN. Injucunde, infacete. USUS: Crasse et illepide conquisitum aliquid.
ILLĔPĬDUS, a, um, _Peu élégant_, _grossier_; _morose_, _difficile_. SYN. Infacetus, putidus. )( Lepidus. USUS: Parens avarus, illepidus, in liberos difficilis. Cf. Ineptus.
ILLĪBĀTUS, a, um, _Non souillé_, _sans tache_. SYN. Intactus, purus, integer, intaminatus, intemeratus, inviolatus, incorruptus. USUS: Flos illibatus populi. Veteres et illibatas majorum divitias profundere. Cf. Purus.
ILLĪBĔRĀLIS, e, gen. com. _Peu noble_, _peu généreux_, _avare_. SYN. Ignobilis, sordidus, avarus. )( Liberalis. PHRAS. Illiberaliorem hoc homine vidi neminem, _je ne connais pas d’homme moins généreux_. Neminem, qui tam esset alienus ab humanitate, qui ita expers esset humanitatis, vidi unquam. Humanitatem liberalitatemque ignorare videtur; ita nihil agit liberaliter, ut illiberalitatem esse virtutem existimare videatur. Ille, si quisquam alius, inofficiosus est maxime; de humanitate minime laborat; officii tam negligens est, ut nemo magis. USUS: Genus jocandi illiberale; questus illiberalis. Cf. Parcus, Sordidus, Illiberalitas.
ILLĪBĔRĀLĬTAS, ātis, f. _Caractère peu généreux_, _avarice_, _lésinerie_. SYN. Sordes, avaritia. )( Liberalitas, humanitas. Cf. Agrestis, Inhumanus.
ILLĪBĔRĀLĬTER, _Peu noblement_; _d’une manière sordide_. SYN. Sordide, avare, ingrate. USUS: Neque indiligenter, neque illiberaliter.
ILLIC, _Ici_, _là_. USUS: Illic sum.
ILLĬCET _vel_ ĪLĬCET, _Allez, vous pouvez vous retirer_, (_formule pour congédier_). _Aussitôt_, _sur-le-champ_.
ILLĬCĬO, is, lexi, lectum, ere, a. _Charmer_, _gagner_, _attirer_, _séduire_. SYN. Allicio, induco, allecto. USUS: Similitudo illicit ad amicitiam. Cf. Allicio.
ILLĬCĬTUS, a, um, _Défendu_, _illicite_. SYN. Nefas, non licitum.
ILLĬCĬUM, ii, n. _Appât_, _charme_. SYN. Invitamentum, incitamentum. USUS: Profectionis meæ frater illicium fuit. Cf. Illecebra.
ILLĬCO, _Sur-le-champ_, _aussitôt_. SYN. Continuo. USUS: Simul atque bellum cœpit, artes nostræ illico conticescunt. Cf. Statim.
ILLĪDO, is, līsi, līsum, ere, a. _Frapper_, _briser_, _broyer contre_. SYN. Contundo, confringo. USUS: Serpens illisus et compressus morietur.
ILLĬGO, as, avi, atum, are, a. _Lier_, _attacher_, _assujettir_. SYN. Implico, irretio. ADV. Scite, commodissime. USUS: In oratione aliqua omnes illigare dicendi lepores. Bello aliquem, sermoni illigare.
ILLINC, _De là_. SYN. Inde, loci et personæ ratione. )( Hinc. USUS: Omnem amorem ejecit illinc, atque in hanc transfudit.
ILLĬNO, is, lēvi, lĭtum, ere, a. _Oindre_. SYN. Induco, inungo, inficio. USUS: Color fuco illitus. Sordes illinere.
ILLITTĔRĀTUS, a, um, _Illettré_, _ignorant_. SYN. Idiota, litterarum ac doctrinæ expers. )( Litteratus. USUS: Incidunt in sermone varia, nec illiterata, nec insulsa. Cf. Rudis, Imperitus.
ILLO, _Là, vers cet endroit-là (avec mouv.)_. USUS: Illo facile venies.
ILLŌTUS, a, um, _Qui n’est pas lavé_, _sale_. SYN. Sordidus. USUS: Sermone illoto uti et inhonesto, _langage grossier_.
ILLUC, _Là, vers ce lieu-là_. Huc atque illuc intueri, (VULG. hinc inde), _çà et là_.
ILLŪCĔO, es, luxi, ere, n. Adhibetur temp. præter, _Luire sur_. SYN. Eluceo, appareo.
ILLŪCESCO, is, luxi, ere, n. (Solis tertiis pers. et partic. præs. adhibetur). _Commencer à luire_, _luire_, _briller_. SYN. Illuceo, exorior, appareo. ADV. Aliquando, repente. USUS: Hic lætus tibi dies illucescit. Tantæ perturbationi repente vox et auctoritas consulum illuxit. Ut dies illuxit.
ILLŪDO, is, lūsi, lūsum, ere, n. et a. _Se moquer de_, _railler_. SYN. Ludo, ludificor. ADV. Diutius, vicissim, merito, plane, ultro. USUS: Carneades Rhetorum præcepta et nimium acumen illudere solebat. Miseriis alicujus, auctoritati senatus illudere. Dialecticam totam illudere. In aliquem illudere. Cf. Irrideo.
ILLŪMĬNĀTĒ, _Avec éclat_. SYN. Ornate.