Part 64
FĂCĬLE, _Facilement_. SYN. Libenter, nullo negotio, nullo labore, cito. )( Ægre, tristius, difficulter, vix. PHRAS. Sapiens facile fortunæ resistit, _le sage résiste aisément à la fortune_. Non difficulter, haud gravatim, non laboriose, parvo negotio, nullo negotio fortunæ resistit. Sapienti difficile non est, laboriosum non est, nihil negotii est impetum fortunæ sustinere. Difficultatis non est, laboris non est, si quis sapientia valet, tueri se ab injuriis fortunæ. Difficilis operæ non est, si quis mente ac consilio præstet, secundam æque, ac adversam fortunam ferre. USUS: Homo facile deterrimus; ordinis hujus facile princeps. Qui sperant, facilius ad laudem nobilitatis perveniunt. Cf. Facilis.
FĂCĬLIS, e, gen. com. _Facile_. SYN. Proclivis, expeditus, explicatus, promptus. )( Difficilis. PHRAS. 1. Facilis est causa et explicata, _la cause est facile et claire_. Quid negotii est hic vincere? Facillime, nullo negotio, nutu impelles judices; ludus erit judices flectere. Facilis est et pervulgata causa, non laborabis admodum; perlevi momento rem efficies; nutu, quod velis, consequere; omnia ludibundus, dormiens etiam; per ludum perficies; si vel digitis concrepueris, rem perficies; non posset esse facilior et solutior causæ ratio. Omnia tibi in hac causa æqua erunt et plana, proclivia, prona, in proclivi erunt omnia; omnia in expedito; non ægerrime, non maxima contentione rem perficies, ad exitum perduces. Causæ exitus in facili erit; in promptu erit; dormienti id beneficium deferetur, ut a te stent judices; ex facili victoria tibi continget. 2. Facile tibi erit, res meas curare, _il vous sera facile de prendre soin de mes affaires_. Negotium tibi res meæ aut nullum, aut minimum exhibebunt, facessent; labori, aut molestiæ haud quaquam erunt; res meas optime constitutas, satis aptas, explicatas, expeditas, nullis difficultatibus implicatas offendes; haud ægre res meas curabis; facilem et solutam deprehendes rerum mearum rationem. Cf. Facile. USUS: 1. Mihi in causa facili et explicata perdifficilis et lubrica defensionis ratio est. Facilis et expeditus ad dicendum. Materia facilis ad exardescendum. 2. Lenis, comis, indulgens, exorabilis, _traitable_, _bon_, _doux_, _bienveillant_. )( Fastidiosus. Facilem se omnibus præbere. Comes, benigni, faciles homines. Facilis parens et indulgens.
FĂCĬLĬTAS, ātis, f. _Douceur_, _bonté_, _indulgence_. SYN. Lenitas, humanitas, comitas, indulgentia. )( Difficultas. EPITH. Admirabilis, nimia. USUS: Qui dignitate principibus antecellit, facilitate par infimis videtur. Exercenda est facilitas et altitudo animi. Quis congressum eius, quis facilitatem sermonis et humanitatis desideravit?
FĂCĬNŎRŌSUS, a, um, _Chargé de crimes_. SYN. Scelestus, flagitiosus. USUS: Cum facinorosis, audacibus, injuriosis hominibus versari. Cf. Malus, Scelestus.
FĂCĬNUS, ŏris, n. _Action bonne ou mauvaise_; _crime_, _forfait_. SYN. Factum; scelus, flagitium, nefas. EPITH. Civile, commune, crudelissimum, teterrimum, dignum, ferum ac immane, improbum, inauditum, indignissimum, indignum, magnum, malum, manifestum, maximum, miserum, nefarium, nobile, multis sæpe locis commemoratum, tetrum, turpissimum, voluntarium. PHRAS. Facinus atrocissimum admisit, _il a commis un crime épouvantable_. Indignum, nefarium facinus fecit, commisit; tetrum ac turpissimum facinus patravit, facinus in suos fœdum ac immane conscivit. Facinus flagitii plenum ac dedecoris ab illo admissum est. Cf. Scelus, Flagitium. USUS: 1. Ad scelestum ac nefarium facinus aliquem adducere, impellere, incendere, _pousser au crime_. 2. Egregium factum, _action d’éclat_, _trait mémorable_. Facinus præclarissimum, pulcherrimum, rectissimum suscipere, obire, conficere, efficere. Cf. Factum.
FĂCĬO, făcis, fēci, factum, ere, a. _Faire_, _exécuter_. SYN. Ago, efficio, conficio, perficio, præsto, creo, transigo, conflo. ADV. Abjecte, absurde, accurate, ambitiose, amice mentionem alicujus, amplius, animose, aperte, arrogantius, aspere, astute, atrocius, audacter, belle, hercle, benigne, breviter, callide, caute, celeriter, clementer, commodo, communiter, considerate, constanter, consulto, copiose, coram, crebrius, cumulate, cupide, curiosius, decore, de integro, difficilius, diligenter, dissimulanter, diu quid, dolenter, effeminate, egregie, eleganter, enucleate, etiam atque etiam, faciliter, fallacius, familiarius, feliciter, fortiter, fraterne, furiose, furtim, grate, graviter, hostiliter, honeste, honorifice, humane, jam dudum, ignave, immoderate, impensius, impie, improbe, improbius, imprudenter, impune, incontinenter, incaute, indecore, indocte, inepte, indulgenter, inhumane, inimice, inique, injuste, inscienter, insidiose, intemperanter, iracunde, justissime, libenter, prolixe, celeriter, liberaliter, libere, libidinose, liquidius, longe, magnifice, magnopere, male, malitiose, maturius, maxime, melius, modice, moderate, moleste, muliebriter, mutuo, necessario, omnino, optime, ornate, palam, parce, perbelle, perite, perperam, perpetuo, petulanter, plane, libenter, postremo, præclare, presse, pridem, probe, prolixe, prudenter, publice, pueriliter, pulcherrime, quam diligentissime, rabiose, recte, ridicule, rustice, sapienter, scelerate, scite, sedulo, serviliter, similiter, simulate, sortito, splendide, statim, studiose, stulte, subarroganter, tarde, temere, teterrime, timide, turbulenter, turpiter, vafre, vehementer, vere, vitiose, vulgo, sero. PHRAS. 1. Fac diligenter quod imperatum est, _faites promptement ce que l’on vous a commandé_. Rem age, pro virili parte confice; quas tibi imposui partes sustine; mandata nostra exhauri; noli committere, ut honoris nostri causa non libenter, et celeriter efficias; quod suscepisti onus officii, sustinendum est; postquam subiisti hanc conditionem, promissa tibi implenda sunt; standum pactis ac promissis. 2. Hanc rem optime facies, _vous ferez très-bien cette chose_. Rem optime tuo ductu geres; in negotii tractatione, gestione solertiam unus adhibebis maximam; prolixe, reor, cumulateque facies; rem pro dignitate administrabis, curabis, effectam dabis. A te res ista optime proficiscetur, et ad exitum perducetur. 3. Omnia quæ vis faciam, _je ferai tout ce que vous voudrez_. Omnia cupio, quæ tu imperas; obsequar voluntati tuæ; omnibus in rebus fore me in potestate tua scito; vincam meis officiis cogitationes tuas; mandata exhauriam; quæ vis, quæque imperas, prolixe, cumulateque faciam, perficiam, exsequar; postulata peragam; quod mandas, factum et curatum dabo. 4. Rerum gestarum gloria odiosum me facit, _mes actions glorieuses m’ont valu l’envie de bien des gens_. Invidiam mihi fecit, confecit, conflavit, peperit, concitavit, attulit; in invidiam me adduxit. Cf. Odium, Odiosus. 5. Quis hoc fecit? _Qui a fait cela?_ Ad quem id maleficium pertinet? Quis auctor delicti? Quis facinus istud conscivit, patravit? Quis dux, princeps, caput scelesti consilii? Quæ fax nefarii huius incendii, belli, seditionis? Quo fonte profluxit, profectum est immane hoc facinus? Cf. Causa. 6. (Ille est fac totum, VULG.), _c’est un factotum_. Omnium rerum actor et administer est; idem est, per quem, quæ volumus, omnia auferemus; princeps est in amicitia et gratia Regis; heri sui dextella est. 7. Omnia facit arbitratu suo, _il fait tout à sa guise_. Suo utitur consilio; sibi uni obtemperat; præter se audit neminem; se unum adhibet in consilium; ad arbitrium libidinemque agit omnia; ut libido fert; ut quæque in mentem, aut libidinem venerint, ita exsequitur. USUS: 1. Facere aliquid humaniter, turpiter, studiose, libenter, consulto, contra leges. Sumptus, cœnam, impetum, sui copiam, injuriam, poema, versus facere. 2. Æstimo, judico, _estimer_, _priser_. Parvi, magni aliquem facere. 3. Fingo, induco, _supposer_, _feindre_. Plato facit Socratem disputantem. 4. Colligo, cogo, _se procurer_, _amasser_. Pecuniam facere; manum facere, copias facere. 5. Affero, infero, _apporter_, _causer_, _faire_. Convitium, plagam, cædem, favorem, honorem, timorem, vim facere. 6. Exerceo, _pratiquer_, _exercer_. Piraticam, argentariam, mercaturam, præconium, quæstum facere, _faire le métier de pirate, faire la banque, le commerce, l’usure, etc._ 7. Sacrifico, _faire un sacrifice_. Junoni consules facere debent. Rem divinam ad aras facere. 8. Patior, _souffrir_. Detrimentum, naufragium, jacturam gloriæ, rei facere. 9. Procuro, _faire_, _rendre_, _exécuter_. Facere judicium, funus, justa. 10. Fingo, simulo _feindre_. Facio me dormire. 11. Convenio, partes alicujus sequor, _être du parti de qqn_. Mecum facit; a me facit. 12. Promiscue, _locutions diverses_: Compendium, conjecturam, conjurationem, contumeliam, convitium, discessionem, exsecutionem, fallaciam, fidem, fœdus, frugem, fugam, gratiam, indicium, metum, medicinam, operæ pretium, obnoxium sibi aliquem, pactionem, pacem, periculum, verba, vim facere.
FĀCTĬO, ōnis, f. _Faction_, _parti_, _ligue_. SYN. Partes, secta. EPITH. Contraria. PHRAS. 1. Civitas divisa est in duas factiones, _la ville est divisée en deux factions_. In duas partes discessit, scissa est; dissociati civium animi sunt, aliis has, aliis illas partes foventibus. 2. Factioni se adjunxit, _il se joignit à ce parti_. Illarum partium est; partibus infectus est; partibus illis studet, favet; sectam illorum secutus est; illorum partes fovet; illorum partibus addictus, deditus est. USUS: Provinciam per vim et factionem obtinuisti. Respublica coitionibus factionibusque oppressa est. Adversariæ factionis duces. Cf. Pars.
FACTĬŌSUS, a, um, _Intrigant_, _factieux_. SYN. Seditiosus. USUS: Si quis potens et factiosus. Cf. Seditiosus.
FACTĬTO, as, avi, atum, are, a. _Pratiquer_, _faire métier de_. SYN. Exerceo, usurpo. ADV. Vafre omnia. USUS: Accusationem, versus factitare, _faire le métier d’accusateur, de poëte_.
FACTUM, i, n. _Action_. SYN. Facinus. EPITH. Ambitiosum, avarum, audacius, commune, crudele, turbulentum, tranquillum, clementissimum, egregium, extremum, gloriosissimum, gratum, honestum, illustre, improbissimum, laudabile, luculentum, obscurum, plenum flagitii atque dedecoris, præclarum, necessarium, protervum, rectum, simile, singulare, tetrum, crudele, nefarium et tyrannicum, tantum, tamque præclarum, turpe, utile, honestum, versutum et callidum. PHRAS. 1. Factum sane egregium edidisti, _vous avez fait une belle action_. Gloriæ plenum et fortitudinis facinus patrasti; facinus nobile et commemorandum conscivisti; facinus edidisti, fecisti luculentum plane ac divinum. 2. Multa exstant et egregia hominis facta, _l’histoire nous a transmis sur cet homme beaucoup de faits glorieux_. Vigent etiamnum multa strenue fortiterque facta; ex immortalibus tot editis operibus, ex clarissimis et amplissimis rebus, ex maximis rebus gestis, ex ingentium rerum monumentis, quibus magnam orbis partem complevit, multa adhuc in memoria hærent hominum. Ex tantis rebus gestis, quantas audere vix hominis, perficere pene nullius sit, non paucæ etiamnum in ore ac sermone hominum sunt. Exstant hominis non pauca fortitudinis exempla, monumenta virtutis; partarum, gestarum rerum, maximorum in rempublicam meritorum, editorum bello paceque operum æquatus cœlo cumulus. USUS: Factum illud per se præclarum est et divinum. Illud pulcherrimum factum, quod ex auctoritate senatus gessit. Cf. Facinus.
FĂCULTAS, ātis, f. _Faculté_, _pouvoir_, _possibilité_; _occasion_. SYN. Commoditas, facilitas, occasio, ansa. EPITH. Absoluta et perfecta, agraria, aliena, bona, communis, grata et ornata, gravis dicendi et plena dignitatis, jejuna atque nuda, incredibilis, levior, magna, major ac maturior dicendi, maxima, oblata, optabilis, oratoria; perpetua, poetica, popularis propria, non communis, quantulacumque, singularis dicendi. USUS: 1. Facultatem lædendi expetere, comparare, largiri, suppeditare. Opes superbiæ materiem dant et facultatem. 2. Facultatem adipisci, _obtenir une permission_. Magnam in re difficillima facultatem consecutus, assecutus. Erit tibi, non deest facultas benefaciendi. Habes facultatem maximam. Est in te facultas maxima ad rem perficiendam. 3. Facultatem alicui adimere, eripere, _enlever une permission_. 4. Prætermittere scribendi facultatem, _laisser passer l’occasion d’écrire_. 5. Ars, scientia, _talent naturel_, _capacité_, _art_. Facultas disserendi; excellere in arte aliqua et facultate. 6. Divitiæ, _richesses_, _biens_, _fortune_. Facultates magnas corradere, habere, augere. Tantæ facultates, ingenii, gratiæ, consilii.
FĀCUNDĒ, _Éloquemment_. SYN. Diserte. USUS: Hostem sibi facunde eloquendo conciliare.
FĀCUNDĬA, æ, f. _Faculté d’élocution_, _éloquence_. SYN. Facultas disserendi cum gratia. Cf. Eloquentia.
FĀCUNDUS, a, um, f. _Éloquent_, _qui parle facilement_. SYN. Disertus; qui ea, quæ mente conceperit, facile atque ornate profert. Cf. Eloquens.
FALCĀRĬUS, ii, m. _Fabricant de faux_; _soldat armé de faux_. SYN. Milites falcibus armati.
FALLĀCĬA, æ, f. _Tromperie_, _fourberie_. SYN. Fraus, præstigiæ, dolus, simulatio, machinæ, verbi laqueus. USUS: Ex fraude, fallaciis, mendaciis totus constare videtur. Fallaciam intendere in aliquem. Fallaciis circumvenire. Cf. Decipio, Fallo, Dolus.
FALLĀCĬTER, _D’une manière trompeuse_, _avec perfidie_. SYN. Dolose, malitiose, ficte, insidiose, simulate. USUS: Fallacissime se alicui venditare.
FALLAX, ācis, omn. gen. _Trompeur_, _faux_, _perfide_. SYN. Dolosus, fraudulentus, simulator. )( Verax. USUS: Viciniam cupio non fucatam, non fallacem, non eruditam artificio simulationis. Malitia est versuta et fallax nocendi ratio. Astrologi vani, fallaces. Spes falsa et fallax. Cf. Astutus, Decipio, Fraus.
FALLO, is, fĕfelli, falsum, ere, a., _nonnunquam_ n. _Tromper_. SYN. Decipio, induco, fraudo. ADV. Dulciter homines, longe, opinione, multum opinionem, occulte, omnino, plane, vehementer. PHRAS. 1. Ubi falli se sensit, manus sibi afferre conatus est, _dès qu’il s’aperçut qu’on le trompait, il essaya de se donner la mort_. Ubi se fraudatum, in fraudem inductum, fraude irretitum; circumventum, captum, deceptum; fictis verbis inductum; fallaciis a veritate abductum sensit, vidit, cognovit, intellexit, voluntariam sibi mortem afferre conatus est; ubi fraus illi patuit; ubi manifestæ fallaciæ fuerunt; ubi dolus illi patefactus est, voluntariam mortem sibi consciscere, voluntaria morte vitam abrumpere conatus est. 2. Fallere non soleo, _je n’ai pas l’habitude de tromper_. Nihil in me odiosum ac fallax; absum ab omni dolo animique fraude; nectendis fraudibus, parandis dolis, struendis insidiis assuetus non sum; alienus sum ab arte simulandi; non sum is qui fraudulenter agam, in fraudem impellam, fucum faciam, in fraudes illiciam, verba dem, dolis circumveniam. Cf. Decipio, Fraus, Exspectatio. USUS: Tempus, curas litteris, lusu fallere. Spem de te meam, fidem fefellisti. Opinione falleris. Nisi me fallunt omnia. Roscius socios induxit, decepit, destituit, adversariis tradidit, omni fraude et fallacia fefellit. Fallit me amor suscepti operis. Fallunt me oculi ac frustrantur.
FALSĬTAS, ātis, f. _Fausseté_, _mensonge_. SYN. Vanitas. )( Veritas. USUS: Falsitas nihil virium habet.
FALSO, _Faussement_, _injustement_. SYN. Fallaciter. USUS: Hoc falso memoria proditum est. Falso alicui assentiri.
FALSUS, a, um, _Faux_, _trompeur_. SYN. Adulterinus, vanus, inanis, mendax. )( Verus. ADV. Aperte, perspicue. PHRAS. Vana, falsa, fallentia natura odimus, _naturellement nous abhorrons ce qui est feint, faux et trompeur_. Falsam, fucatam, adulterinam virtutem quis amet? Vana, supposita, supposititia virtutis species quem caperet? Quod procul a vero, quod a veritate remotum, quis æstimet? Cf. Vanus, Mendax. USUS: In quo nihil est, nisi falsum et imitatione simulatum, _choses artificielles_. Complexus falsæ benevolentiæ exstiterunt in amore simulato. Falsus rumor. Spes falsa. Falsis et mendacibus visis homines conciliare. Quæ ratione vacant, et mentita et falsa et erroris plena sunt.
FALX, falcis, f. _Faux_. Ille arma misit, cornua, tubas, falces.
FĀMA, æ, f. _Renommée_. SYN. Opinio, existimatio, nomen, sermo, prædicatio, commemoratio, nominis celebritas, sermonis celebritas, rumor, ventus quidam popularis. EPITH. Admirabilis, antiquior, bona, calamitosa, communis, constans, falsa, forensis, frequens, grata, gravis, illustris, incolumis, integra, perennis, popularis, temeraria atque inconsiderata, præclara, summa, tristis. PHRAS. I. Fama est, _on dit_, _on raconte_. Emanat fama; in vulgus exit; emanat rumor; in omnium ore ac sermone est; rumoris aliquid ad nos affluit; serpit latius etsi perobscura fama; differtur, dissipatur, convalescit rumor; audimus sed adhuc sine capite, sine auctore, rumore nuntio; multus est sermo. Res sermonibus celebrantur. 1. Fama de re vulgata est, _le bruit s’est répandu_. Constante fama, omniumque sermone celebratum est; multa pertulit ad nos rumor; fama ea, nescio unde nata, mox totum imperium pervasit, peragravit; fama de re percrebuit; communi fama atque sermone accepimus; fama erat; rumoris nescio quid nos afflavit; calent etiamnum ferventque crebri de re rumores, qui ad nos emanarunt; dissipatus late sermo, disseminatus, dispersus ea de re est; ea fama ante aliquando in urbem penetraverat; ad nos pervenerat, venerat, manaverat; incerta, multa vulgo jactabantur; nuntii varios sermones excitarunt; res ea dudum est agitata sermonibus dissipatus tota urbe rumor est; discurrit tota urbe rumor; fama ea diu tenuit; vulgatus late rumor est. Cf. Rumor. 2. Famam eam puto non fore diuturnam, _je pense que ce bruit ne durera pas longtemps_. Refrigescet, opinor, brevi ea fama; evanescet; famam eam spero, propediem reprimendam, sedandam, restinguendam; morituram brevi eam famam existimo, nec ævum laturam; exstinguetur, spero, rumor iste brevi, certe raucus fiet. II. Fama _pro_ existimatione, _renom_, _réputation_, _estime_, _honneur_, _gloire_. 1. Famam captare, _chercher la gloire_, _l’ambitionner_. Famam aucupari; inanem aucupari rumorem, et umbras omnes, etiam falsæ gloriæ consectari; nomen captare; famam expetere; colligere ventos omnes rumorum; avidum esse præter modum gloriæ; ferri incredibili cupiditate gloriæ. Cf. Ambio, Ambitio, Capto. 2. Famæ suæ curam gerere, _prendre soin de sa renommée_. Famæ ac dignitati servire; famæ suæ parcere, consulere; famam non abjicere; famam tueri, conservare, tenere; famæ rationem antiquissimam ducere. Cf. Curo. 3. Famam consecutus est nonnullam, _il a acquis quelque gloire_. Paucorum dierum studio consecutus est, ut aliquo apud homines loco esset; ut memoriæ ac nomini ejus honos haberetur; ut famam nomenque colligeret, sibi conficeret; ut aliquo numero esset; ut aliquid existimationis haberet apud homines; ut aliquem inter homines locum obtineret; ut aliquam sibi adscisceret existimationem; ne prorsus jaceret; ne prorsus ignobilis, vilis, abjectus, nullius honoris ac nominis esset; ne nullo plane loco esset; ne ejus esset inter homines obscura aut infima conditio. Parumper illum honestavit; aliquo in numero constituit; aliquem illi locum tribuit, comparavit, peperit paucorum dierum studium. 4. Fama honesta cuivis exoptanda est, _tout homme doit désirer une bonne renommée_. Id est cuique optandum, ut bene audiat; ut honestam famam, ut egregium nomen, ut bonam apud homines opinionem consequatur; ut ejus nomen fama divulget, circumferat, circumgestet, per orbem terrarum dissipet; ad ultimas terras provehat; ut nominis ejus fama celebretur; sit in ore omnium; ad exteras terras perveniat, pervadat. 5. Dux erat fama inclitus, _c’était un général illustre_. Terras ac mare fama nominis sui implebat; vagabatur nomen ejus longe lateque per omnes gentes; illustris erat et pervagata nominis ejus fama; in ore atque sermone omnium præclara ejus virtus versabatur; per omnes gentes fama virtutis ejus volitabat; in ingenti gloria apud omnes gentes erat. Cf. Celebris. 6. Si tuis scriptis ultimam manum impones, famam immortalem habebis, _si vous mettez la dernière main à vos écrits, vous aurez une gloire éternelle_. Si tua scripta ad exitum perduces, immortalis erit fama tua; perpetua, æterna erit; nunquam deficiet; nunquam consenescet, nunquam peribit; nunquam obscurabitur; nullo tempore exstinguetur; nulla temporis diuturnitate obscurabitur; nulla dies famam tuam terminabit; nullum temporis spatium circumscribet, nulla temporis vetustas corrumpet. Vigebit in omnium temporum memoria nominis tui fama; omnis te posteritas agnoscet; tuas laudes excipiet ac tuebitur omnis posteritas; de te posteritas omnis audiet et loquetur; immortalitatis præmia consequeris; non simul cum corpore nomen tuum mors exstinguet, delebit, auferet; nomen tuum immortalitati commendabis; immortalitati donabis; ab interitu vindicabis, in hominum memoria retinebis; æterna laude illustrabis; nomen tuum nulla delebit oblivio; nulla ætas, nulla posteritas de tuis laudibus conticescet. Cf. Gloria. 7. Multum de boni viri fama amisit, _il a perdu beaucoup de sa renommée d’homme de bien_. Hæret ad metas fama boni viri; non parum de fama illi est detractum; non defuere, qui famam ejus detererent, attererent, depecularentur, læderent; qui fama eum spoliarent; qui inconstantiæ famam ei notamque inurerent; qui nomini ejus officerent; labem inferrent, aspergerent; dedecus inurerent; existimationem ejus deformarent. Cf. Detraho, Calumnia. 8. Famam restituere, _rendre la gloire_, _réhabiliter_. Inustam famæ maculam detergere; insontis famam vindicare; violatæ existimationi satisfacere; violatæ famæ injuriam sarcire, resarcire. USUS: Conficienda est fama bonorum, quæ vere sola gloria nominari potest. Hominis inconstantis famam subire. Fama illius agitur, _sa gloire est en jeu_. Omnis ingenii fama mihi abjicienda est, _il me faut renoncer à ma réputation de talent_. Cf. Opinio, Existimatio.
FĂMĒLĬCUS, a, um, _Affamé_, _famélique_. SYN. Qui edendi cupiditate agitur.
FĂMES, is, f. _Faim_, _appétit_, _famine_. SYN. Appetitus cibi, esuries: _item_: annonæ caritas. EPITH. Integra, vetus. PHRAS. 1. Fames me vexat, _j’ai faim_. Fame premor, conficior, suffocor; fessus inedia sum; inediam vix jam fero; fames me urget; fame maceror; vacuus mihi venter crepitat; medullam ventris perrepsit fames; stomachus exinanitus turbas dat; præ fame vix spiritum traho; exinanitum ventrem, sed famem integerrimam affero, apporto; demensum suum venter flagitat; extremam sustento famem. 2. Fame mortui sunt, _ils moururent de faim_. E vita per inediam discessere; confecti fame necatique sunt; enecti fame sunt, jugulati, suffocati; fame absumpti, consumpti periere; fame exstincti sunt, extabuere. 3. Famem sedabimus, _nous apaiserons notre faim_. Famem lacte tolerabimus, depellemus; famem lacte propulsabimus, famem cibo explebimus, saturabimus; desideria naturæ explebimus. 4. Longa siccitas famem invexit, _une longue sécheresse a causé la famine_. Arctiorem civibus annonam fecit; cœlestium aquarum inopia laboratum est annona. Per longam siccitatem frumenti erat cum summa caritate inopia. Longa siccitate factum est, ut laxior annona necdum rediret; ut annona premente in urbe trepidatum sit. Cf. Annona. USUS: 1. Cibi condimentum fames. Obsonare famem, _exciter l’appétit_. 2. Caritas annonæ, _disette_, _famine_. Qui in fame frumentum exportare ausus est.