Part 26
CERTUS, a, um, _Certain_, _assuré_, _indubitable_. SYN. Non dubius, non incertus, compertus, apertus, manifestus, notus, exploratus, minime dubius, ratus, quod nihil habet dubitationis; in quo nulla dubitatio esse potest; quod manu tenetur; in manibus habetur; quod in præsentia est, atque ante oculos. PHRAS. Certum est rem ita evenisse, _il est certain que la chose s’est passée ainsi_. Exploratum habeo, mihi pro vero constat; pro inquisito et comperto habeo rei exitum. Certissimis indiciis comperi; ita animo video, quam quæ oculis cernimus; persuasissimum mihi est, rem ita se habere. Perspectum exploratumque habeo; perspicuum, non obscurum est; explorata res est; vocari in dubium non potest; venire in dubium, ambigi, dubitari non potest; nemini dubium esse potest, quin res ita evenerit. Cf. Notus, Manifestus. USUS: 1. Nihil certi et definiti habeo, quod nuntiem. Pro certo habeo, Pompeium abiturum. Certi cœlorum motus. 2. Ratum et constitutum est, _décidé_, _résolu_. Certum est, deliberatumque, omnia palam edicere. Certum mihi est, ad Brutum transire. 3. Fidus, securus, _éprouvé_, _sûr_. Habebam certos homines, quibus litteras dare poteram. (VULG. Proprium nuntium, _messager particulier_). 4. Quidam definitus, peculiaris, proprius, _fixe_, _déterminé_. Habet certos sui studiosos. Sunt certa vitia, quæ nemo libenter fugit. Rem aliquam in certas partes dividere. 5. Commonefactus (in comparativo), _informer_. Utinam ejus rei certior factus essem. Fac me certiorem de consiliis tuis, _informez-moi de vos projets_. Significa mihi, expone, aperi, explica, qui sit rerum tuarum status, qui tuus animus, qui sensus, quæ tua sint consilia. Fac, ut te tuis consiliis cognoscam, intelligam, certior fiam, reddar; imaginem rerum tuarum, cogitationumque litteris exhibe, ostende. Cf. Indico, Declaro, Significo, Nuntio.
CĒRŬLA, æ, f. _Petit morceau de cire_.
CĒRUSSA, æ, f. _Céruse_. Genus pigmenti ex ramentis plumbi compositum. USUS: Cerussa malas oblinere.
CERUSSĀTUS, a, um, _Blanchi avec de la céruse_. SYN. Cerussa illitus, fucatus.
CERVĪCŬLA, æ, f. _Petite tête_. USUS: Cerviculam jactare, _balancer la tête_, _se dandiner_.
CERVIX, īcis, f. _Cou_, _tête_. SYN. Aversa pars colli; audacia. EPITH. Anguina, dextera, longa, teres, cervices cruentæ, nefariæ, tumidæ, validæ. USUS: Imposuistis in cervicibus nostris dominum. Tyrannum a cervicibus nostris avertit. Rempublicam vestris cervicibus sustinetis. Cladem a cervicibus omnium avertere, repellere, depellere. Qui erunt tantis cervicibus, qui audeant prætori resistere? _Quels seront les hommes assez hardis pour oser résister au préteur?_
CERVUS, i, m. _Cerf_.
CESPES, ĭtis, m. _Motte de terre couverte de gazon_. Arva aut sunt cespites, aut glebæ.
CESSĀTĬO, ōnis, f. _Loisir_, _relâche_. SYN. Intermissio, otium. EPITH. Libera atque otiosa. USUS: Epicurus nihil cessatione melius existimat. Petit sibi liberam cessationem. Cessationem alicui dare. Damnare suam cessationem, _vel_ excusare. Cf. Otium.
CESSĀTOR, ōris, m. _Fainéant_, _paresseux_. SYN. Otiosus, qui cessat, nihil agit. USUS: Non soleo esse cessator, præsertim in litteris. Nequam et cessator Davus. Cf. Otiosus.
CESSĬO, ōnis, f. _Action de céder_, _cession (en t. de droit)_. Abalienatio est rei, quæ mancipi est, aut in jure cessio, aut etc.
CESSO, as, avi, atum, are, n. _Être oisif_, _se reposer_. SYN. Nihil ago, vaco, cessator sum, conquiesco, langueo. PHRAS. 1. Cassemus a scriptione, _cessons d’écrire_. Manum de tabula; conquiescamus a scriptione; supersedeamus tantisper molesto scribendi labore; intermittamus paululum cœptum scribendi laborem. A molesta scriptione respiremus. Remittamus aliquantum de scribendi contentione. Cessationem aliquam fatigatæ longa scriptione dexteræ demus; otium concedamus. Cf. Desino. 2. Cessavit jam ea cura, _ces soucis l’ont enfin quitté_. Defluxit jam ea cura, conquievit, habet jam animus aberrationem quamdam a curarum molestiis; cura ea jam consedit, resedit; exempta jam animo est ea cura; sollicitudo conquievit. Cf. Quies. USUS: 1. Pueri, etiam cum cessant (vacant) exercitatione aliqua, delectantur. Scribo, ne tibi, plane cessasse videar. (VULG. Feriari.) 2. Desino, finem facio, desisto, _cesser_, _s’abstenir_. Litteras scribere nec cessavi, nec cesso. In opere ac studio nihil cesso. Cf. Otio, Desino, Desisto, Piger.
CĒTĀRĬUS, ii, m. _Marchand de gros poissons_. SYN. Qui magnorum piscium mercaturam exercet. USUS: Cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores.
CĒTUS, i, m.; pl. CETE, dat. cetis, n. _Cétacé_, _monstre marin_. SYN. Pistrix, bellua marina.
CHĂRACTER, ēris, m. _Caractère_, _genre de style_. SYN. Nota, figura, forma, genus dicendi. USUS: Num te orationis meæ character delectat? characterem optimi exponere difficillimum, quod aliud aliis optimum videatur.
CHARTA, æ, f. _Papier_. SYN. Chartula, membranula, macrocolum. USUS: Num charta tibi deest, quod non scribas. Impensam feci in macrocola, _j’ai acheté du papier royal_, _papier grand format_. Charta regia, _papier royal_. Scapus chartæ, _main de papier_. Chartæ pagina; plagula, _page de papier_. Charta bibula, _papier buvard_. Charta transmittit litteras.
CHĂRYBDIS, is, f. _Charybde_, _gouffre dans le détroit de Sicile_. Immanis, infesta, vorax. USUS: Charybdis bonorum voraginem potius dixerim; nulla charybdis tam infesta, quæ tot res tam cito absorbere potuisset.
CHĒLE, es, f. _Bras d’une catapulte_.
CHĬRŎGRĂPHUM, i, n. _Manuscrit_, _autographe_. (VULG. Manu propria scriptum.) EPITH. Chirographa falsa. USUS: Quo me teste convinces? an chirographo? Chirographum imitari. Misi tibi cautionem chirographi mei. Chirographa, testificationes, judicia, quæstiones. Falsum chirographum scripsit.
CHĪRURGĬA, æ, f. _Chirurgie_. SYN. Medicinæ pars, quæ manu medetur. USUS: Chirurgiæ tædet, diæta curari malo, _je suis las des remèdes violents_, _je préfère des traitements plus doux_.
CHLĂMYDĀTUS, a, um, _Vêtu d’une chlamyde_. USUS: Sylla Imperator chlamydatus.
CHLĂMYS, ĭdis, f. _Chlamyde_. SYN. Vestis militaris et regia, paludamentum. USUS: Chlamys purpurea, coloribus variis intexta.
CHŎRĀGĬUM, ii, n. _Mobilier_, _décors_, _costumes_. SYN. Scenicus apparatus et pompa. Ponitur pro thrasonica aliqua ostentatione. USUS: Fragile falsæ gloriæ choragium comparat.
CHORĀGUS, i, m. _Chorège_, _entrepreneur des spectacles_. SYN. Dux chori, qui subministrat instrumentum ludicrum, et impensas. USUS: Ornamenta a chorago sumere.
CHORDA, æ, f. _Corde d’un instrument de musique_. * SYN. Nervus. USUS: Voces ut chordæ sunt intentæ, quæ ad quemvis tactum respondeant.
CHŎRUS, i, m. _Chœur_, _assemblée_, _troupe_. SYN. Corona, multitudo, sodalitium, numerus. EPITH. Totus comessationis. USUS: Choro juventutis stipatus, _entouré d’une troupe de jeunes gens_. Epicurus e Philosophorum choro tollendus est. Chorus canentium, nisi numeris et certis modis præeuntis magistri consentiat, dissonum quid, et tumultuosum canit; at si certis numeris ac pedibus, velut facta conspiratione consensit, ac concinuit, etc. Chorus musicus pro loco _vulg. est_; rectius dicitur odeum, _aut_ statio musicorum.
Christianus, i, m. _Chrétien_. SYN. Qui Christi nomen profitetur, Christo initiatus, addictus, auctoratus, Christi disciplinam professus, Christi sectator, qui Christo nomen dedit; Christi cultor, Christianis sacris imbutus. PHRAS. Christianus factus est, _il devint chrétien_. Christo nomen dedit; christiana sacra suscepit; christianam doctrinam amplexus est; christianæ militiæ adscriptus; ad sanam religionem ab impia superstitione traductus est; rejecto simulacrorum cultu ad Christi Ecclesiam se aggregavit; damnatis erroribus ad Christianæ veritatis lucem respexit; ad Christum se adjunxit; Christi nomen professus est; Christo fide professioneque auctoratus est; christianis mysteriis inauguratus; initiatus est sacris christianis; christiana sacra suscepit; ad Christi signa transivit; christianorum cœtum auxit; christianæ militiæ nomen dedit; signa secutus est; christianæ militiæ castra secutus est; Christi legem professus est; Christo duce stipendia merere constituit.
Christus JESUS, m. _Jésus-Christ, fils de DIEU et de Marie_. PHRAS. 1. Redemptor generis humani, mundi liberator, vindex ac servator; sequester noster, qui extra omnem culpam vixit, et humanorum delictorum nulla contagione fœdari potuit, qui inter cœlum et terram, inter DEUM et homines placidissimam firmissimamque pacem composuit, cujus dira morte a sempiterna morte vindicati sumus; legatus, nuntius et sacerdos summi Patris, qui interclusum in cœlum aditum nobis aperuit, patefecit; qui, ut nos liberaret, durissimis cruciatibus excarnificandum sese deridendumque objecit; pro salute nostra vindicanda excarnificari se ac dilaniari passus est; ut Patrem nobis propitiaret, concidi se et dilacerari, tanquam a feris immanissimis sustinuit; qui fuso pro nobis sanguine interceptam et interclusam ad cœlum viam aperuit; servile jugum a cervicibus nostris dejecit, hominum mentes expiavit; Patris Numen humano generi infensum placavit; qui Divinæ severitatis tela in homines intenta, unus pro universis excepit, sanguineque suo omne humanum nefas exstinxit. Mens divinæ mentis. Filius DEI, Verbum Patris, speculum sine macula Majestatis DEI; fulgor sempiternus solis sempiterni; incorruptissimus judex, et flagitiorum scelerumque vindex justissimus, atque acerrimus; a quo exanimes ad vitam excitati, mutorum linguæ in sermones solutæ, surdorum aures ad audiendum patefactæ, claudis libera gradiendi data facultas, iis, qui omnibus capti membris, totius corporis firmitas restituta; in quo Christiani habent omne salutis præsidium constitutum. 2. Christus incarnatus, _le Christ incarné_. Mysterium augustissimum et arcanissimum; quo rerum universarum, adeoque hominum rector ac opifex humanis se membris cooperuit, et salvis utriusque naturæ discriminibus tam conjuncta DEUM inter ac hominem est instituta consociatio. Verbumque et caro tam arcto ac indissolubili nexu in unam personam coierunt, ut quiquid ibi DEI est, non sit ab humanitate; quidquid autem hominis, non sit a Divinitate divisum. Mysterium, quo humana divinis, terrena cœlestibus, ima summis, pereuntia sempiternis nexu omnium arctissimo devincta et copulata sunt; interque nos ægros ac miseros, et beatos immortalesque spiritus, fœdus inviolabile percussum ac sancitum est; quo natura divina humanis se artubus vestivit, velavit; corpoream indutus naturam DEI Filius, humanis se artubus, humana se specie amicivit. 3. Christus Natus, _le Christ naissant_. Faustissimus post natos homines Christi Servatoris nostri ortus, quo idem reparationis nostræ auctor, ac humanæ salutis restitutor, humana carne circumdatus, in has luminis auras prodiit; quo generis humani vindex, et salutis nostræ assertor, hominum parens DEUS, mortalibus artubus e virgine nasci voluit. 4. Christus passus, _le Christ souffrant_. Funestissima Christi Servatoris cædes, qui, ut nos sempiternis apud inferos suppliciis eriperet, in cruciatum ac necem se obtulit; immanissimis cruciatibus excarnificandum se objecit, et divinæ severitatis tela, nostris jugulis intenta, in se unum avertit Christi e cruce pendentis acerba supplicia, cruciatus, tormenta; mors pro genere humano obita. Singulare divinæ caritatis, humanique sceleris certamen Christo DEO moriente editum. Asserta mortalium generi vita, et victoria per necem immeritam Conditoris. Cf. Passio Christi. 5. Christus Resurgens, _le Christ ressuscitant_. Christi devicta morte reviviscentis triumphus, triumphalis Christi in vitam reditus. Redivivus a morte Servator noster. Christus ab inferis existens. Cf. Pascha. 6. Christus ascendens in cœlum, _le Christ montant aux cieux_. Triumphi pompa, qua Christus se in cœlestia templa transtulit, a nobis super astra in locum altissimum emigravit; in beatissimas illas sedes stupentibus Angelis ascendit, in oras felicissimas sese intulit. Cf. Ascensio Domini.
CĬBĀRĬA, ōrum, n. pl. _Aliments_, _nourriture_, _vivres_. SYN. Omnia, quibus animantes vescuntur, et aluntur. EPITH. Menstrua, uberiora. USUS: Cibaria coquere, conficere, petere, dare, præbere. Ex alienis cibariis liberaliter hospites tractare. Cf. Annona.
CĬBĀRĬUS, a, um, _Qui concerne la nourriture_. USUS: Cibarius panis, _pain commun_, _(pain des esclaves)_.
CĬBUS, i, m. _Nourriture_, _repas_, _mets_. SYN. Esca, pastus, epulæ. EPITH. Animalis, gravis, divisus, modificatus, suavissimus, terrestris. PHRAS. 1. Cibum capere, _manger_. Cibaria sumere; cibo curare corpora; liberaliore victu, obsonio corpora firmare, vires firmare. Moderato cibo naturæ desideria explere; cibo se reficere; corpora curare, reficere. Cf. Edo. 2. Cibo se onerare, _se charger de nourriture_. Cibo immodico se ingurgitare, obruere; abdomen distendere; alvum degravare. Cf. Vorax. 3. Cibos inferre, _porter les mets sur la table_. Mensam cibis instruere; ornare, adornare mensas, exquisitis epulis exstruere. 4. Cibi parcus. Cf. Abstineo. USUS: Epicurus utebatur eo cibo, qui suavissimus esset, et ad concoquendum facillimus, qui inflationem nullam haberet. Cibo et potione onustus esse, _indigestion_.
CĬCĀDA, æ, f. _Cigale_.
CĬCĀTRIX, īcis, f. _Cicatrice_. SYN. Signum relictum ex vulnere. USUS: Ne obductam reipublicæ cicatricem refricem. Exceptæ adverso corpore cicatrices. Coit jam cicatrix.
CĬCER, ĕris, n. _Pois chiche_. (Genus leguminis).
CĬCUR, ŭris, omn. gen. _Apprivoisé_. SYN. Mansuetus, mansuefactus. )( Ferus, immanis. PHRAS. Cicurem reddere hominem alioquin barbarum, _adoucir un barbare, un sauvage_. Inveteratam barbariem ex hominis moribus delere; ex agresti immanique vita ad humanitatem, mansuetudinemque traducere; ex feritate ad mansuetudinem transferre; ad humanitatem informare; mansuefacere hominis ingenium agreste et disciplina formare. USUS: Bestiarum immanes aliæ, aliæ cicures.
CĬĔO, es, cīvi, cĭtum, ciēre, a. _Soulever_, _déterminer_; _mouvoir_. SYN. Commoveo. USUS: Id venenum sævos cruciatus ciere solet. Animatum est, quod motu cietur interiore. 2. Excito, _provoquer_, _appeler_. Bella, pugnam, motus, lacrimas ciere.
CĬLĬCĬUM, ii, n. _Étoffe grossière de poil de chèvre_. SYN. Vestis e pilis caprarum contexta. USUS: Coria, cilicia, saccos imperavit.
CINCINNĀTUS, a, um, _Qui a les cheveux bouclés_. USUS: Cincinnatus ganeo.
CINCINNUS, i, m. _Boucle de cheveux_. SYN. Capillus ad ornatum intortus. USUS: Erant illi capilli compti, et madentes cincinnorum fimbriæ.
CINGO, is, cinxi, cinctum, ere, a. _Ceindre_, _entourer_. SYN. Coerceo, circumdo, munio, tueor, contineo, sepio. ADV. Diligentius. USUS: Urbes diligentius religione, quam mœnibus cingendæ. Ea septa porticu cingemus. Regio mari cincta et periculis. Mare montibus cingitur, continetur. Cf. Circumdo.
CINGŬLUS, i, m. _Ceinture (de la terre)_. SYN. Zona. EPITH. Australis, medius et maximus. USUS: Videmus terram quasi quibusdam cingulis redimitam, e quibus duo maxime inter se diversi.
CĬNIS, ĕris, m. _Cendre_. USUS: 1. Cur hunc dolorem cineri et ossibus parentis inuris? Videbitis miserandum patriæ cinerem. 2. (VULG. Cineres benedicti,) _cendres bénites_. Cineres sacri, lustrales, piaculares. 3. (VULG. Dies Cinerum,) _jour des cendres_. Dies, cui sacris cineribus capiti aspersis nomen est, qui a sacro cinere frontibus aspergi solito nomen traxit, reperit. Postridie Hilariorum, Dionysiorum.
CIRCA, _Autour de_. Ad locum refertur. SYN. Circum. USUS: 1. Circa Capuam. Circa omnes portus misi exploratores. 2. Ad personas: Multos circa se habebat, _il avait beaucoup de monde autour de lui_.
CIRCENSES, ium, m. _Jeux de cirque_. USUS: Ludi circenses.
CIRCĬTER, _Environ_, _à peu près_. SYN. Ad, non multo secus, prope, fere. USUS: 1. Refertur ad tempus: Hora sexta circiter. Circiter noctem, meridiem. 2. Ad numerum: Pars tertia circiter, _le tiers à peu près_.
CIRCŬĔO, is, īvi, ĭtum, ire, a. _Faire le tour de_. Cf. Circumeo.
CIRCŬĬTĬO, ōnis, f. _Ronde_; _détour_; _détour de parole_, _circonlocution_. SYN. Circonscriptio, anfractus, periphrasis. USUS: Quid circuitione opus est et anfractu? rem palam edicito.
CIRCŬĪTUS, ūs, m. _Circuit_, _contour_, _enceinte_; _révolution_; _période_. SYN. Conversio, periodus, comprehensio et ambitus verborum, continuatio, circumscriptio, orbis. EPITH. Brevior verborum, longior, sapientissimus atque optimus, incitatior, naturalis, totus orationis. USUS: Circuitus solis diem et noctem efficit. Circuitus orationis, quem Græci periodum vocant.
CIRCŬLĀTOR, ōris, m. _Charlatan_. SYN. Circumforaneus, vagus. EPITH. Notissimus. USUS: Notissimus quidam circulator.
CIRCŬLOR, aris, atus sum, ari, d. _Se réunir en cercle_. SYN. Circulos facere, in circulum cogere homines colloquendi gratia. USUS: Oscitans judex, cum alio colloquens, nonnunquam etiam circulans.
CIRCŬLUS, i, m. _Cercle_. SYN. Orbis forma plana in orbem acta, gyrus, ambitus rotundus, corona hominum colloquentium. EPITH. Exiguus vitæ, immensus gloriæ, lacteus. USUS: Quidam circulis describendis delectationem capiunt. Circulum describere; orbem circumscribere, _faire un cercle_. 2. Conversio, _cercle céleste_, _révolution_. Stellæ circulos suos et orbes mirabili celeritate conficiunt. 3. Cœtus, corona, _cercle_, _assemblée_, _réunion_. Circulo se subduxit. Sermo in circulis et conviviis liberior.
CIRCUM, _Autour_. SYN. Circa. USUS: Refertur ad locum, _auprès de_, _dans_, _chez_. Prætorem circum omnia fora sectabantur. Circum hæc loca morabor.
CIRCŬMĂGO, is, ēgi, actum, ere; a. _Tourner_, _faire tourner_; _s’accomplir_. * USUS: Equum freno circumagere. Jam se annus circumegerat. Hostis se ad dissonos tumultus circumegerat.
CIRCUMCĪDO, is, cīdi, cīsum, ere, a. _Couper autour_; _retrancher_. SYN. Amputo, reseco, demo, aufero. USUS: Multitudinem sententiarum circumcidere; luxuriem sermonis stilo depasci. Locus omni aditu circumcisus. Hinc derivatur circumcidaneus, a um. * Mustum circumcidaneum, _vin de taille_.
Circumcisio Domini. (VULG. _Circoncision de N.-S._) Dies circumcisi Infantis DEI memoria sacer. Octavis a natali dies, quo nato Servatori nostro nomen impositum est.
CIRCUMCIRCA, _Tout autour_, _de tous côtés_. SYN. Ab omni parte, undique. USUS: Cœpi regionem circumcirca prospicere. Contra citraque omnium hostium plena erant.
CIRCUMCLŪDO, is, clusi, clusum, ere, a. _Environner_, _enfermer de toutes parts_. Veritus, ne duobus exercitibus circumcluderetur. Mira diligentia circumclusus, ne commovere se posset. Cf. Claudo.
CIRCUMCŎLO, is, colui, cultum, ere, a. _Habiter autour_, _le long de_. Multi populi eam paludem circumcolunt.
CIRCUMCURSO, as, avi, atum, are, a. et n. _Courir çà et là_, _s’agiter_. * USUS: Obit, circumcursat villas suas.
CIRCUMDO, as, dĕdi, dătum, dăre, a. _Mettre autour_. SYN. Cingo, sepio, vallo, stipo, circumsepio, circumfundo, vestio, circumplico, circumplector, circumjicio, circumligo, circumsisto, circumveho, circumvenio, circumsideo, circumvallo, ambio. PHRAS. Circumdare urbem, _environner_, _entourer une ville_. Turmas circumfundere; circumjicere multitudinem mœnibus; circumplecti, circumvenire locum opere; circumvallare; medium ab utroque latere concludere; sinu quodam, flexuque frontem aversamque oppidi partem circumire. Cf. Obsideo. USUS: Non egrediar cancellis, quos ipse mihi circumdedi, _je ne sortirai pas des limites que je me suis tracées_. Milites ignem oppido circumdederunt. Oppidum fossa circumdatum. Fossa oppido circumdata.
CIRCUMDŪCO, is, xi, ctum, ere, a. _Conduire autour_. USUS: Aratrum circumducere, _tracer avec la charrue l’enceinte d’une ville_. Aliquem, ædes et conclavia circumducere.
CIRCŬMĔO, is, ĭvi, _vel_ ĭi, ĭtum, ire, a. et n. _Faire le tour_, _tourner autour de_, _cerner_, _envelopper_. SYN. Circueo, eo circum. USUS: Circumit veteranos.
CIRCUMFĔRO, fers, tŭili, lātum, ferre, a. _Faire mouvoir autour_. SYN. Circumgesto. USUS: Humani corporis sanguinem in pateris circumtulit, _il fit circuler une coupe remplie de sang_. Sol circumfertur ad brumale signum, _le soleil fait sa révolution du côté du tropique_.
CIRCUMFLECTO, is, flexi, flexum, ere, a. _Décrire en tournant_. USUS: Cursum circumflectere.
CIRCUMFLO, as, flavi, flatum, are, n. et a. _Souffler de tous côtés_. USUS: Ab omnibus ventis; a ventis invidiæ circumflari, _être battu par tous les orages de l’envie_.
CIRCUMFLŬO, is, fluxi, fluxum, ere, a. _Couler autour_; _regorger_, _être riche_, _abonder_. SYN. Abundo. USUS: Circumfluit gloria, rebus omnibus, copiis abundat. Oratio circumfluens.
CIRCUMFŎRĀNĔUS, a, um, _Qui est autour du forum_. SYN. Qui circum forum spatiatur, aliquid venditans. USUS: Pharmacopola circumforaneus, _médecin ambulant_, _charlatan_. Æs circumforaneum, non Corinthium, _dettes (les banquiers et les usuriers habitaient autour du forum)_.
CIRCUMFUNDO, is, fūdi, fūsum, ere, a. _Répandre autour_. SYN. Ambio. ADV. Undique. USUS: Terra mari circumfunditur. Latent omnia tenebris circumfusa.
CIRCUMGESTO, as, avi, atum, are, a. _Colporter_. SYN. Circumfero.
CIRCUMJĂCĔO, es, cui, ere, n. _Être étendu_, _situé autour_. USUS: Reliquæ regiones, quæ circumjacent Europæ.
CIRCUMJECTUS, us, m. _Enceinte_. SYN. Qui terram vasto circumjectu amplectitur.
CIRCUMJĬCĬO, is, jēci, jectum, ere, a. _Placer autour_; _entourer_. USUS: Circumjecta muris ædificia, campi circumjecti.
CIRCUMLĬGO, as, avi, atum, are, a. _Lier_, _attacher autour_; _entourer_. SYN. Implico, complico. USUS: Anguis eum circumligavit.
CIRCUMLŬO, is, ere, a. * _Baigner_. USUS: Peninsulæ in modum pars major circumluitur.
CIRCUMLŬVĬO, ōnis, f. _Atterrissement_. USUS: Jura circumluvionum et alluvionum.
CIRCUMMITTO, is, mīsi, missum, ere, a. _Envoyer de tous côtés_. USUS: Hostis suorum multos post montes circummisit. Circummissi senatores delectus habuere.
CIRCUMMŬNĬO, is, īvi, ītum, ire, a. * _Entourer_, _fortifier une place_; _investir_. USUS: Pene ut feminas, circummunitos se prohiberi aqua fremebant.
CIRCUMPĔDES, um, m. pl. _Laquais_. SYN. Servi a pedibus. USUS: Circumpedes formosi et litterati.
CIRCUMPLECTOR, eris, plexus sum, plecti, d. _Embrasser_, _entourer_. SYN. Circumplico.
CIRCUMPLĬCO, as, avi, atum, are, a. _Envelopper_. SYN. Circumplector.
CIRCUMPŌTĀTĬO, ōnis, f. _Action de boire à la ronde_. USUS: Omnis circumpotatio, qua pocula in circulum redeunt, est sublata.
CIRCUMRŌDO, is, rosi, rosum, ere, a. _Ronger autour_. SYN. Arrodo. USUS: Dudum circumrodo, quod devorandum est, _je tourne autour de ce qu’il faut aborder franchement_ (PROV.).
CIRCUMSCRĪBO, is, scripsi, scriptum, ere, a. _Définir_, _expliquer_. SYN. Determino, constituo, definio, concludo. ADV. Scelerate senatum. Circumscribi brevi, et definiri numerose verba. USUS: 1. Natura exiguum vitæ curriculum nobis circumscripsit, æternum gloriæ. 2. Constringo potestatem, _borner_, _limiter_, _restreindre_. Senatus Prætorem circumscripsit. 3. Concipio, _concevoir_. Mente circumscribenda est prius sententia, et verba confestim concurrent. Cf. Definio.
CIRCUMSCRIPTĒ, _D’une manière précise_. SYN. Paucis, definite, breviter. USUS: Singulas res definimus, et circumscripte complectimur.
CIRCUMSCRIPTĬO, ōnis, f. _Limite_; _définition_. SYN. Definitio, circuitio. EPITH. Aperta. USUS: Æternitatem nulla circumscriptio temporis metitur.
CIRCUMSCRIPTOR, ōris, m. _Trompeur_, _fripon_. USUS: Quis testamentorum subjector? quis circumscriptor? quis ganeo?
CIRCUMSĔCO, as, cui, sectum, are, a. _Couper autour_. SYN. Circumcido.
CIRCUMSĔDĔO, es, sēdi, sessum, ere, a. _Être assis autour de_; _assiéger_, _investir_. SYN. Circumsideo, obsideo, circumvenio, corona cingo, incingo. USUS: Urbs ab hostibus circumsedetur. Oppidum interclusum circumsedere. Cf. Obsideo, Circumdo.
CIRCUMSĒPĬO, is, sepsi, septum, ire, a. _Entourer_. SYN. Circumdo. USUS: Senatus armatis circumseptus.
CIRCUMSESSĬO, ōnis, f. _Siége d’une ville_. SYN. Obsessio. USUS: Circumsessionis causam in alium transtulit.
CIRCUMSĬDĔO, es, sēdi, sessum, ere, a. _Assiéger_. SYN. Obsideo. Cf. Obsideo, Circumdo.
CIRCUMSISTO, is, stĕti, stĭtum, ere, n. _Entourer_. USUS: Circumsistunt eum lictores valentissimi.