Lexicon Latinum

Part 2

Chapter 23,119 wordsPublic domain

Externis vero nostris scholasticis quam ejusmodi opera non opportuna modo, sed necessaria foret omnino! CICERONEM, CICERONEM ex alto suggestus Juvenibus inclamamus magistri, in hunc velut regulam omnisque Latinitatis exemplum respicere, hunc legere, imitari et scribere jubemus, sed iis juvenibus, quorum parti maximæ, præter fragmenta quædam suæ classis scholastico libro (quamquam et hunc quam pauci emant) inserta nullus domi CICERO; plurimis TERENTII, LIVII, SALLUSTII, etc. ipsa nomina peregrina, plerique, quid NIZZOLIUS aut Forum Romanum hominis vel rei sint, perinde ut maragnonius quispiam ignorent. Et hos stimulis fodiemus? hos Latinos Ciceronianos effici volumus? qua autem ope, ad quem lydium lapidem suspectæ fidei voces explorent? barbaras secernant, melioribus commutent? unde colores, verasque pro adulterinis pigmentis elegantias petant? unde ad copiolam aliquam parandam vel Synonymiam exsugant? Huc certe flagitii vidi devenisse nonnullos, ut Epistolam, chriam, orationem scripturi _in Synonymis_, _Gradibus ad Parnassum_, etc. habitarent, qua re quid horribilius et ad corrumpendum stilum aptius excogitari possit? quod si opulentiores quidam filii familias circumfluant etiam natentque Ciceronibus, Terentiis, etc. quam pauci iis urantur igniculis, ut formulas inde, phrases, etc. in adversaria excerperent, justam animi contentionem ad exhaurienda principiorum ardua afferrent?

Eædem atque his majores difficultates, cum Poeticæ fores obsiderent, fuere qui _Flavissas_, _Synonyma_, _Gradus ad Parnassum_, etc., præclara adeo adjumenta elaborarent, ut brevi tempore Poeticum aliquem colorem inde caloremque trahere multos experiamur. Quid est igitur, quod nemo dum ad Oratoriam gradientibus de tali adminiculo de gradibus ad rostra gratificatus est? quid? quod optarunt hoc multi, nemo optantibus moram gessit? quid autem (aiebam), quin tute hanc spartam occupas, et lexicon aliquod Phraseologicum, aut quodvis demum nomen habeat, vel ipse conficis, vel si per temporis angustias excludaris, typum denique et summas lineas designas, quas tali provocatione commoti alii depingant denique et absolvant.

Consilii dubium duæ res magnopere retrahebant, magnitudo laboris et ignobilitas. Infida utebar parumque firma valetudine. Operosæ scholæ quotidianæ vacui utilisque temporis relinquebant minimum; et informaveram nonnulla, quorum Auctor minimum dici possem, cum e præsenti opere præter diligentis scribæ nomen nihil ad me rediturum cernerem. Titubantem Collega meus, externorum Rhetorum Magister, Vir et morum et Latinitatis purissimæ candore longe suavissimus, P. GABRIEL WIMMERT, iteratis identidem hortatibus in proposito retinuit, tantoque promptiorem habuit, quod ejusmodi, ut ego sum, hominum genus, ab omni fumo alienissimum esse, idque pro honestissimo ducere debet, si, magno quidem suo impendio, quæstu minimo, plurimorum commodis servire possit.

Re deliberata Phraseologos, quos nancisci poteram, omnes tres in classes partior; horum alii _Proprietatem_ docerent, ut NIESSII, CELLARII, VOSSII, VORSTII, BORICHII Commentarioli; alii _Elegantiam_ præstarent, ut HADRIANUS, VALLA, DOLETUS, TURSELLINUS, SCHORUS, FABRI, etc., _Copiam_ denique nonnulli suppeterent, quorum chorum MANUTIUS duceret et SCHÖNSLEDERUS. Horum, inquam, operas omnes in unum Corpus cogendas, eximenda, quæ apud singulos præcipua essent, atque sub unum conspectum objicienda constitui, ea tamen adjecta conditione, ut ne voluminis moles ita excresceret, quin ab juvenibus in scholam ad statas scriptiones comportari posset. Hanc vero, quam vides, methodum mihi descripsi:

I. NIZZOLIUM equidem pro solo operis stravi, ejusdemque ordinem alphabeticum sum secutus, quin tamen iisdem me carceribus includerem, iisdem religionibus obligarem; neque enim in ea sum hæresi, ut vel CICERONEM de omnibus argumentis disputasse, aut non iisdem cum VITRUVIO, VARRONE, LIVIO, CÆSARE, etc., si de iisdem rebus loqui voluisset, vocabulis usurum fuisse, existimem. Quare aliorum quoque ex aurea ætate Auctorum voces adjeci, asterisco notatas, ut ab Ciceronianis secernantur, non quod fugiendæ essent. Totus enim in ea sum sententia, juvenes intra hujus ætatis limites constringendos, et a Plinianis, Senecianis, etc. omnino abstinendos. Intelligent autem, quam hic vocem non repererint, nullum habere idoneum Auctorem: atque adeo meliore commutandam.

II. Vocabula nihilominus _sacra et religiosa_ suis locis characterum forma diversa intexui, eademque e PONTANO, quo nemo melius christiane simul et Latine loqui docet, TYMPII opera collectis observationibus illustravi.

III. Per illud Cf. _confer_, passim, qua eundum esset, præsignavi.

IV. Synonyma, ut in NIZZOLIO sunt, simpliciter adscripsi.

V. Contraria signo )( notata, ut quæ se ipsis offerrent, non erat, ut multa vestigatione conquirerem.

VI. Vocum, quas fere pro idem significantibus usurpat vulgus, elegantiores vero haud paulum notionibus inter se differre observant, _Differentias_, e LAURENTIO VALLA dedi aliquas, ac revera cœpi potius, et quid voluissem ostendi.

VII. Suam vocibus singulis syntaxim seu _Usum_ peculiarem, sententiis formulisque lectissimis e NIZZOLIO, POMÆIO, aliisque multo discrimine decerptis attexui, quarum iterata lectio cum alias utilitates afferret, tum si quampiam atque ab his alienam construendi formulam abhibuerint Discipuli, fere in Idiotismum se impactos admoneantur.

VIII. Vulgatiores barbarismos seu Idiotismos Syntaxi Latinæ locis quibusdam e SCHORO, etc. subjeci; ut venia sit ingenue confitenti, ubi minimum oportebat, præparcus fui; nec enim solum demonstranda erat via, qua incederent; sed infames quotidianis erroribus scopuli detegendi, ut suæ barbariei identidem admonerentur juvenes.

IX. Ad Copiam seu Phraseologiam quod attinet, nempe operis partem principem, ac discentibus desideratissimam, primæ Editiones nonnisi collectas ROTERODAMI, MANUTII, quique omnibus præstat, SCHÖNSLEDERI Phrases, paulum ad Juvenum captum deflexas habuere. In præsens opera cujusdam Collegæ mei, et tædii vere decumani labore, accessere Liviana, Cæsareana, Corneliana, Sallustiana, cum Indice diffusiore vocum barbararum, alioque Tironibus admodum desiderato Gallico-Latino; Opusque evasit ejusmodi, ut detrahi nihil, addi perparum possit. Ab viri modestia obtinere non potui, ut suum de studiosa Juventute tam præclare meriti nomen adscribi pateretur.

Habetis hic humaniorum litterarum Professores, quo consilio primum cœptum sit Opus, et quantum ad ejus absolutionem recens accesserit. Si præterquam quid præstiterimus, quid insuper voluerimus, apud vos existimabitis, laboribus nostris, vestro vestrorumque commodo benevoli utemini, fruemini.

EXPLICATIONS DES SIGNES ET ABRÉVIATIONS.

a. Activus (actif).

abl. Ablativus (ablatif).

ADV. ADVERBIUM (adverbe).

anom. Anomalus (anomal, irrégulier).

c. à d. C’est-à-dire.

Cf. Confer (comparez).

gen. com. Generis Communis (adjectif de deux genres).

dat. Dativus (datif).

d. Deponens (verbe déponent).

d. a. Deponens Activum (déponent actif).

d. n. Deponens Neutrum (déponent neutre).

EPITH. EPITHETON (Épithète).

f. Femininus (féminin).

FIG. Fig. (au figuré).

g. Genus (genre).

gen. Genitivus (génitif).

imp. Impersonalis (impersonnel).

indecl. Indéclinable.

ind. Indicativus (indicatif).

m. Masculinus (genre masculin).

m. à m. Mot-à-mot.

n. Neuter (genre neutre).

nom. Nominativus (nominatif).

omn. gen. Omnis generis (adjectif qui marque la même désinence au nominatif à tous les genres).

p. Passivus (passif).

part. Participium (participe).

PHRAS. PHRASIS (phrase à développer).

pl. Pluralis (pluriel).

poet. Poetice (d’une manière poétique).

pr. Au propre.

præt. Præteritum (parfait).

q. Quasi.

q. d. Quod dicitur.

RAD. RADIX (racine).

Remp. Rempublicam.

Rep. Republica.

Resp. Respublica.

Rom. Romani, Romanorum.

sc. Scilicet.

SIGNIF. Significatio (différentes acceptions d’un mot).

Sing. Singularis (singulier).

subaud. Subauditum (sous-entendu).

SYN. Synonima (synonymes).

t. Terme.

TRANSL. TRANSLATIO (au figuré).

USUS: Emploi fait par les auteurs latins du mot dont il s’agit.

v. Verbum (verbe).

VULG. Vulgare est (expression vulgaire).

Le caractère bréviaire antique est employé pour les phrases qui sont l’objet de l’article et qui ne doivent pas être imitées.

La parenthèse () renferme les expressions vulgaires.

* Indique que le mot n’est pas dans Cicéron, mais seulement dans Tite-Live, César ou Salluste.

)( Indique les contraires.

CORPUS PHRASEOLOGIÆ.

A

Ā. _De._ SYN. Ab, abs, de, ex, per. USUS: Ager a filio emptus; conductus a Censoribus. Libri per Duumviros aditi, _les livres consultés par les Duumvirs_. Clientelæ per Cæsarem comparatæ. SIGNIF. 1. Motum de loco, _de_. Redeo a villa. 2. Servit tempori, _depuis_, _dès_. A puero, a prima adolescentia, _dès l’enfance_. 3. Notat causam, _par suite de_. Caput a sole dolet. Ab odio furit. 4. Patriam, _patrie_, _origine_. Græcus a Phocide. Principum a Lavinio liberi. 5. Viciniam, _la proximité_. Ab theatro venit. 6. (Cum abl. personæ), ejus domum, _de la maison de_. A patre, ab amico, a nobis redit. 7. SIGNIF. per, _au moyen de_. Salus nobis a bonis allata est. 8. Post, _après_. A morte. A cœna. A prælio. 9. Pro, cum verbis: Sto, sum, dico, facio, A Senatu stat, _il est du parti du Sénat_. Hoc totum a me est, _cela est tout entier en ma faveur_. A nobis facit, _il le fait pour nous_. A reo dicit. 10. Contra, _contre_. A frigore, a sole se defendit. 11. Ex parte, _du côté de_. Ab Romanis tubæ cecinere. 12. Munus aut procurationem, _la charge ou la fonction_. A secretis. Ab epistolis Cæsari. A pedibus, _messager_. 13. Quod attinet ad, _rapport_. A memoria bene instructus. Firmus ab equitatu. Inops ab amicis. 14. (Ponitur pro) nomine alterius, _pour_, _au nom de quelqu’un_. A fratre, ab republica solvere.

ĂBACTUS, a, um, part. v. abigo. _Chassé_, _détourné_. SYN. Abductus, ablatus, dejectus, pulsus, expulsus, remotus, fugatus, actus, exactus. USUS: Abactus grex pecorum. Caius Magistratu abactus.

ĂBĀCUS, i, m. _Buffet_, _crédence_. SYN. Mensa structorum, vasorum receptaculum et ad usum, et ad pompam instructum. USUS: Abacos complures ornavit argento, auroque cælato.

ĂBĂLĬĒNĀTĬO, ōnis, f. _Aliénation._ USUS: Abalienatio est ejus rei, quæ mancipi est, aut traditio alteri nexu, aut in jure cessio.

ĂBĂLĬĒNĀTUS, a, um, part. v. abalieno. _Rejeté_, _abandonné_. USUS: 1. Abalienatum vectigal, _revenu abandonné_. 2. _Éloigné._ Abalienato esse animo, _être hostile_. 3. _Privé._ Abalienatus jure civium, _privé du droit de cité_.

ĂBĂLĬĒNO, as, avi, atum, are, a. _Éloigner de soi ou d’un autre._ SYN. Alieno, distraho, averto, disjungo, divello. )( Concilio. ADV. Celerrime, valde, vehementer. USUS: 1. Jus rei in aliquem transfero, _transporter à un autre le droit que l’on a sur une chose_. Vectigalia, agros populi vectigales, fundos, ædes abalienat. 2. TRANSL. Ad voluntates, _éloigner de soi les cœurs_. Studia hominum, judices a se, a sua causa abalienavit.

ĂBĂVUS, i, m. _Trisaïeul_, _ancêtre_. USUS: Jam duorum abavorum quam est illustre nomen. EPITH. Omnium sapientissimus.

ABBĀS, tis, m. _Abbé._ SYN. Cœnobiarcha, Archimandrita, Monachorum Præfectus _seu_ Antistes, Monasterii Præsul, Cœnobii Præses _seu_ Moderator.

ABBĀTISSA, æ, f. _Abbesse._ SYN. Antistita sacrarum Virginum, Ascetriarum præfecta, Mater Maxima, Moderatrix dicatarum Deo Virginum, Parthenonis præses, Cœnobii Antistita.

ABDĬCĀTĬO, ōnis, f. _Abdication._ USUS: Amotus abdicatione dictaturæ terror.

ABDĬCO, as, avi, atum, are, a. _Déshériter_, _renier_, _rejeter_; _se démettre d’une charge_. SYN. Abjicio, rejicio, depono, exuo, privo, spolio. PHRAS. Abdica te honoribus; missos fac honores, _laisse là les honneurs_. Foro te subtrahe. Curiæ et honoribus multam _vel_ longam salutem dicito. De provincia decede. Imperium depone. Magistratu abito, tutela, patrocinio, annonariæ rei procuratione te abdicato. De foro discede. Provinciam successori trade, concede. Civilibus abscede muneribus. A forensi strepitu te remove. Nuntium forensibus curis remitte. Delega provinciæ procurationem alteri. USUS: 1. Abdicare filium, generum, _repousser_, _déshériter_. 2. Magistratum ponere, _se défaire d’une charge_, _abdiquer_. Præturam, consulatum, _vel_ se Prætura abdicare.

ABDĪCO, is, xi, ictum, icere, a. _Rejeter._ Augurale est verbum. )( Addicere. USUS: Aves abdixere tres partes vineæ, _les augures interdirent trois portions d’une vigne_.

ABDĬTUS, a, um, part. v. abdo. _Caché._ SYN. Latens, latitans, opacus, latebrosus, obscurus, secretus, arcanus. ADV. Penitus, penitissime, prorsus, plane. PHRAS. Locus abditus, ab arbitris liber, _lieu sans témoins_, remotus. Res abstrusa et a natura involuta; res magnis circumfusa tenebris. USUS: Abditi ac penetrales foci. Auri venæ penitus abditæ. Homo hic sensus, consilia, voluntates abditas gerit et retrusas, _cacher ses sentiments_, _ses desseins_, _ses projets_.

ABDO, is, idi, itum, ere, a. _Cacher._ SYN. Occulo, occulto, condo, abscondo, recondo, abstrudo, retrudo, tego, obtego, contego, velo, involvo, operio, celo. )( Pervulgo palam. PHRAS. Abdo me, _je me cache_. Conjicio me in latebram. In occulto me contineo. Committo me latebris. Conspectum fugio. USUS: Abdere se ex conspectu. Abdere se rus, in bibliothecam, in litteras, _se plonger dans l’étude_. Abdere se in scalarum tenebras _vel_ tenebris, in scholarum pulveres. Abdere gladium sub vestem. Arte quadam stultitiam abdere, _dissimuler sa folie_. Cf. Abscondo, Tego.

ABDŎMĔN, ĭnis, n. _Ventre._ SYN. Venter. EPITH. Turgens, insaturabile, inexpletum, obesum, unctum, pingue. USUS: Homo abdomini natus, _gourmand_. Abdomini inservire, indulgere, operam dare. Cf. Pinguis.

ABDŪCO, is, xi, ctum, ere, a. _Emmener._ SYN. Amoveo, removeo, aufero, averto, abigo, tollo, abstraho. )( Adduco. ADV. Caute. USUS: Servum ab hero, discipulos a Præceptore, a Mario legiones, hominem a foro, rus, in latomias per vim abducere. Clavem de sera abducere, _enlever une clé_. 2. TRANSL. Ad intelligendi vim, _concernant l’intelligence_. Aciem mentis a consuetudine oculorum abducere, _juger d’après l’intelligence, non d’après les yeux_. Cognitionem a doloris sensu: animum a cognitione, commentatione, litteraria contentione, etc. abducere, _se reposer d’une étude_. 3. Ad voluntatis studia, _concernant la volonté_. Dabo operam, ut miserum a vitio, licentia, libidine, ira, turpi quæstu abducam, _éloigner du vice_. Respira, animum a molestiis, angoribus, sollicitudine, curis, negotiis, amicum ex acie (judiciis ac foro) abducito. Multos avaritia a fide, ab officio, a vero et honesto ad nequitiam etc. abduxit. Cave, ne fallaciis a veritate abducaris, abstraharis, avertaris, avoceris, abripiaris.

ĂBĔO, is, ivi _vel_ abii, ĭtum, ire, n. _S’en aller._ SYN. Discedo, recedo, excedo, concedo, exeo, migro, egredior, proficiscor, facesso. )( Adeo, accedo, maneo. ADV. Longe, longius, parumper, plane, intra, peregre, obviam, isthuc, hinc, illinc, isthinc, inde ab _vel_ ex oculis. PHRAS. 1. Ex Italia non abibo, _je ne quitterai pas l’Italie_. Non recedam, nec latum quidem digitum discedam. Ex Italia nulla ratione neque pelli, neque amoveri potero. Nunquam inde me commovebo. Pedem ex Italia non egrediar: nusquam hinc vestigium movebo. Pedem ex Italia non efferam. 2. Absiste loco, _retirez-vous_, _allez-vous en_. Aufer te hinc, facesse loco, age te hinc longius; amove, amolire, subduc te istis ex ædibus, apage te cum isto tuo socio. USUS: 1. Ex urbe, ad mercaturam, e medio abire. Viam abire. Animus est in discessu, _je veux partir_. 2. TRANSL. Negotium imperfectum relinquere, _mettre fin à une chose_, _la laisser inachevée_. Ab inceptis, ab emptione, actione, petitione abiit. 3. Ad tristia, (cum desinunt), _s’éloigner_, _s’écouler_, _passer_. Nausea, pestilentia, timor, morbus sero demum abiit. 4. Ad læta, (cum desinunt): Spes victis, animi quies, memoria rei abiit; Salus exulatum abiit. Abierunt laudes meæ. Abit somnus, voluptas fluit, effluit, prona avolat. 5. Ad tempus. Abiit dies unus, alter; abit hora, annus, ætas. 6. Ad mutationem animi morumque, _changer d’avis_, _quitter une idée_. Turpe est abire ad vulgi opinionem, ad peregrinos mores, ad sententiam alienam. A sensibus, ab homine (ab omni humanitate) abiit. A proposito sermone longius abimus. Mos vetus in desuetudinem; beneficia in oblivionem abiere. Quid ad has ineptias abis? In quantos sumptus abeunt vectigalia. 7. Ad pœnam. Non tibi abibit sic, _la chose ne se passera pas ainsi_. 8. Ad imprecandum, _imprécation_. Abi in malam rem, crucem, pestem, cruciatum, ad corvos. 9. Ad mortem, _mourir_. Vita abire, ad deos abire. 10. Ad incrementum rei, _s’accroître_. Oppidum in urbem abiit. Cf. Discedo, Muto.

ĂBERCĔO, es, ui, itum, ēre, a. _Éloigner_, _chasser_. * SYN. Arceo, prohibeo. USUS: Domo conjugem abercet.

ĂBERRĀTĬO, ōnis, f. _Éloignement._ SYN. Digressio a recta via. EPITH. Liberalissima, dignissima. USUS: TRANSL. Avocamentum a dolore, _diversion à la douleur_. Aberratio a molestiis, doloribus erudito homini quærenda est.

ĂBERRO, as, avi, atum, are, n. _S’égarer._ SYN. Deflecto, devio, erro, deerro, vagor, recedo, declino de via deducor a via. ADV. Ab, de, ad, longius, unde. USUS: 1. Ab recta via per errorem deflecto. 2. TRANSL. A fine proposito, _s’écarter de la fin proposée_. Consilia tua a regula, et præscriptione vitæ, a communi utilitate, a proposito longissime aberrant. Aberrat oratio, cum extra fertur. 3. In errore mentis, _se tromper_. Conjectura, verbo aberravi. 4. Discrepo, _être différent_. Imago ab exemplari; filii vultus a matre, orationes a se aberrant. 5. Declino a mœrore, _se distraire_. Scribendis epistolis, amicorum sermonibus aberro a miseriis. Cf. Erro.

ĂBHINC, _De cet endroit_, _de ce moment_. accus. et ablat. junctum refertur ad tempus præteritum; non item futurum. SYN. Ex, ab hac die; biduo ante. USUS: Annos abhinc, _vel_ anni amplius viginti.

ĂBHORRĔO, es, ui, ere, a. et n. _Avoir en horreur._ SYN. Detestor, abominor, aspernor, exhorreo, religioni habeo, aversor. PHRAS. Abhorreo ab hoc, _j’ai cette chose en aversion_. ADV. Longe, longissime, multum, plane, plurimum, prorsus, valde, vehementer. Refugit animus, atque reformidat. Aspernatur animus ac respuit: specie calamitatis perturbor. Hominem ut pestem aliquam fugio. Odio feror incredibili in hominem scelestissimum. Abhorret animus, auris, studium ac voluntas a nefaria societate. Animo, si quisquam alius, alieno sum ab his consiliis, et averso. USUS: 1. Abhorret animus a nuptiis, litterarum studiis, forensi strepitu, _j’ai en horreur_. 2. Repugno, alienus sum, _répugner_. Abhorret hoc facinus ab optimi viri moribus, constantia, gravitate. Dictum hoc a veritate, ab hominum sensu, ac fide abhorret Doctrina hæc a vulgi auribus, ab opinione generis humani admodum abhorret. Abhorret oratio tua aurium comprobatione. Cf. Dissimilis, Alienus.

ĂBĬEGNUS _vel_ Ābiegnus, a, um, _De sapin_. USUS: Abiegnæ trabes.

ĂBĬĒS, ĕtis _vel_ ĀBIĒS, ĕtis, f. _Sapin._ SYN. Alpina et procerior arbor. EPITH. Crispa.

ĂBĬGO, is, ēgi, actum, igere, a. _Chasser._ SYN. Expello, pello, depello, ejicio, ago, exigo, amoveo, fugo. USUS: Pecudes furto et latrocinio abigere, _voler des troupeaux_. Abigere muscas, delatores ab ædibus, anseres a _vel_ ex frumento. Abigere partum medicamentis, _procurer l’avortement_. TRANSL. Membris lassitudinem, animo molestias vini haustu abigere, _noyer dans le vin la fatigue du corps et les ennuis de la vie_.

ĂBĬTĬO, ōnis, f. _Congé_, _départ_. * SYN. Abitus. USUS: Propter te hæc abitio evenit.

ĂBĬTŬS, ūs, m. _Départ._ SYN. Discessus, excessus, recessus, profectio, abitio, migratio. USUS: Post abitum importunissimæ pestis.

ABJECTĒ, _D’une manière basse_. SYN. Contemptim, abjecto animo. USUS: Nec abjecte, nec sine aliqua dignitate casum illum tulit.

ABJECTĬO, ōnis, f. _Abattement._ SYN. Rejectio, dejectio animi, defectio, et pæne desperatio, nimia trepidatio, debilitatio. Animi debilitas, remissio, ac solutio, languor, imbecillitas.

ABJECTUS, a, um, part. v. abjicio. _Abattu_, _abject_, _vil_. SYN. Desertus, contemptus, neglectus, despectus, spretus, vilis, humilis. )( Se efferens. ADV. Omnino, plane. PHRAS. Abjecto es animo, _vous avez l’âme abattue, découragée_. Animo sane es afflicto, fracto, humili, demisso, perculso metu, molli, enervato, languido. Terreum quiddam in te est, et molle, quod ægritudine quasi tempestate quatiatur. Submissum, effeminatum, fractum geris animum. Cavendum tibi foret, ut ne quid timide, ne quid ignave, ne quid serviliter muliebriterque facias, at tu animo es perculso et abjecto. Pusillus ille tuus animus, fractus et dissipatus; debilitas, abjectio, timiditas humilis tui animi palam est omnibus. Quam nihil in te virtutis, nihil animi, nihil nervorum insit omnes vident. Ut te animo demittas, ut frangaris malis, ut animo consterneris, quovis incommodo perturberis, neminem latet. Nota est mœstæ, et abjectæ indolis tuæ inertia. Fractum, nescio quid, pusillum, ac ipsa malevolentia jejunum in te est. Fabula jamdudum vulgi est animi illa tui remissio ac solutio. Angustiæ pectoris tui et egestas animi parvi, languentis ac debilitati in omnium ore ac sermone sunt, _tout le monde parle de votre pusillanimité_. Cf. Vilis, Humilis. USUS: Causam tuam abjectam excitavi. Oratio abjecta. Dii ad sensus, moresque nostros abjecti. Oratio humilis et abjecta. )( Alta et exaggerata.

ABJĬCĬO, is, jēci, jectum, ere, a. _Rejeter._ SYN. Depono, rejicio, relinquo, contemno, sperno, aspernor, despicio, negligo, respuo cum contemptu fere ac desperatione. ADV. Libenter, negligenter, prorsus. USUS: 1. Abjicere se humi, ad pedes Principis, _se jeter à terre, aux genoux de l’empereur_. Abjicere insigne regium de capite; in mare se abjicere. 2. TRANSL. Abrumpo cœpta, _renoncer à ses projets_. Consilium profectionis, ædificationem, voluntatem discendi, omnem de republica curam sibi abjiciendam putavit. 3. Animi vitia, aut virtutes exuo, _devenir vertueux, vicieux_. Nunc demum socordiam veterem, superbiam, timorem etc. abjicito. Ecquid spem, honestæ gloriæ studium, ingenii famam, hastam, teipsum, humanitatem omnem turpiter abjicis. Cf. Contemno, Relinquo.

ABJŪDĬCO, as, avi, atum, are, a. _Enlever par un jugement._ SYN. Judicio aliquid alteri, aut ab altero aufero. )( Adjudico. USUS: Agros, causam, fundum Prætor Caio abjudicavit. Cf. Judicium.

ABJUNGO, is, nxi, nctum, ere, a. _Séparer._ USUS: Lacrymas non teneo, cum a me abjungaris, _je ne fais que pleurer, depuis que vous êtes loin de moi_. Abjunxit se ab illa factione. Cf. Discedo.

ABJŪRO, as, avi, atum, are, a. et n. _Nier avec un faux serment._ SYN. Nego, pernego, abnuo, inficior jurejurando. USUS: Creditum, depositum, pecuniam abjurare, _nier une dette, un dépôt_. Cf. Ejuro, Abnego.

ABLĒGĀTĬO, ōnis, f. _Action d’envoyer._ * USUS: Ablegatione juventutis ad bellum, urbs levanda videbatur.

ABLĔGO, as, avi, atum, are, a. _Envoyer_, _reléguer_, _bannir_. SYN. Amando, ejicio, pello, expello, dimitto, amitto, amoveo. ADV. Aliquo, alio, foras. USUS: Odiosum hominem rus, in villam ablegavi. Consilium dimittit et ablegat. Hoc a fratris adventu me ablegat, _cette circonstance m’empêche d’assister à l’arrivée de mon frère_. Cf. Pello.

ABLĬGŪRĬO, is, ivi, ītum, ire, a. _Lécher._ SYN. Ligurio, voro, helluor. TRANSL. Patria bona abligurire, _dévorer son patrimoine_. Cf. Vorax, Patrimonium.

ABLŪDO, is, lusi, lusum, ere, n. _Différer._ SYN. Differo, discrepo, absum, abhorreo, dissimilis sum. ADV. Multum, non multum. USUS: Hæc imago a te non multum abludit, _ce portrait te ressemble assez_. Cf. Discrepo, Dissimilis, Abhorreo.