Part 147
TEMERĒ, _Sans réflexion_, _à la légère_, _avec témérité_; _de soi-même_, _spontanément_. SYN. Inconsulto, inconsiderate, imprudenter, sine judicio et modo, temeritate quadam; nulla ratione, casu; fortuito, fortuitu. PHRAS. 1. Nihil temere agit, _il ne fait rien de téméraire_. A reprehensione temeritatis longe abest; nunquam impetu aut temeritate, sed delectu et sapientia ducitur; non offert se ullis temeritatibus; minime præceps in consiliis aut devius est; nihil per incogitantiam, stulte, aut incaute, aut sine consilio suscipit; nunquam in præcipitia agitur consilia; nihil fortunæ permittit, omnia consilio. 2. Temere in res irruit, _il se mêle sans réflexion à toutes sortes d’affaires_. Sine recti pravique discrimine res quasvis aggreditur; aura, non consilio fertur; impetu magis quam consilio incurrit; cæcus et præceps fertur in res; cæca cupiditate rapitur ad aliquid; cæcus atque amens furore; cæcus amentia, crudelitate ac scelere fertur in rem; temeritatis inconsideratissimæ, dementissimæ plenus est; temeraria utitur ratione; amentissimus atque omnibus consiliis præceps ac devius est, sine judicio, ratione; nullo adhibito consilio; per summam incogitantiam, per summam temeritatem in omnem se offert discriminis casum. 3. Temere credit, _il croit facilement_. Auditionem levem pro re comperta habet; rem credit de qua nihil præter auditum habet; verba sibi dari facile patitur; credulum se præbet iis etiam quibus fidem et auctoritatem justa suspicio derogat. Cf. Credo. USUS: Audacter hoc dico, non temere affirmo.
TĔMĔRITAS, ātis, f. _Irréflexion_, _étourderie_, _témérité_. SYN. Inconsiderantia. )( Sapientia, judicium. EPITH. Admirabilis, furiosa, inconsideratissima ac dementissima, insignis, materna, summa, tribunitia, turbulenta, turpis, vitiosa. USUS: Genus inconsideratissimæ temeritatis. Errant qui temeritate et casu, non consilio agi, regi, administrari credunt omnia. Temeritas est florentis ætatis, prudentia senescentis, _la témérité est le propre du jeune âge_. Cf. Imprudentia, Temere.
TĒMĒTUM, i, n. _Breuvage capiteux_, _vin_. SYN. Vinum. USUS: Careant temeto mulieres.
TĒMO, ōnis, m. _Timon_, _flèche d’un char_.
TEMPĔRĀMENTUM, i, n. _Combinaison habile_, _juste mesure_, _juste proportion_. SYN. Temperatio, ratio. USUS: Inventum est temperamentum quo tenuiores ditioribus æquari se putarunt, _un tempérament fut trouvé par lequel les pauvres crurent devenir les égaux des plus riches_.
TEMPĔRANS, antis, omn. gen. _Qui garde la mesure_, _modéré_, _retenu_, _réservé_, _tempérant_. SYN. Continens, moderatus, qui ab omni libidine se continet. )( Libidinosus. ADV. Late, juste. PHRAS. Homo est temperantissimus, _cet homme est très modéré_. Ab omni cupiditate longe remotus; ab omni cupiditate alienus; omnis cupiditatis expers; vir est in quo rationis in libidinem aliosque non rectos animi impetus firma et moderata dominatio cernitur; qui rebus in omnibus certum habet vitæ modum; qui frugi hominis et temperantis fungitur officio; qui victu cultuque corporis parabili ad implenda naturæ desideria defungitur; vir est in quo cum modestia certat frugalitas; qui salubri victu cultuque moderato temperantissime agit, qui modum omnibus in rebus servat, adhibet, tenet, retinet, moderationem adhibet. Vir frugi et in omnibus vitæ partibus moderatus, plenus pudoris, plenus officii et religionis. USUS: An temperantem eum dices, qui in aliqua libidine se continuerit, in aliqua se effuderit? _Appellerez-vous tempérant celui qui, se modérant dans une passion, s’abandonnera sans réserve à une autre?_ Cf. Modestus, Moderatus.
TEMPĔRANTER, _Avec retenue, réserve_. USUS: Si temperantius egisset.
TEMPĔRANTĬA, æ, f. _Mesure_, _modération_, _tempérance_. SYN. Modestia, moderatio, frugalitas, continentia. USUS: Temperantia moderatrix omnium commotionum, inimica libidinum, in prætermittendis voluptatibus cernitur. Temperantia, cupiditatum moderatio rationi obediens, animi motus regit. Temperantia est sedatio perturbationum animi, et rerum modus. Novi ego temperantiam et moderationem naturæ tuæ, _je connais la mesure et la modération de ton caractère_. Cf. Moderatio.
TEMPĔRĀTĒ, _Avec modération, retenue, réserve_. USUS: Temperate agere.
TEMPĔRĀTĬO, ōnis, f. _Proportion régulière_, _juste mesure_, _modération_. SYN. Temperamentum, moderatio. EPITH. Modica, sapiens, superior. USUS: Cœli, civitatis, juris temperatio, _température_, _climat_, _organisation politique_. Caloris temperatione semina oriuntur et augescunt. Sol, mens mundi et temperatio, _le soleil, âme et lien de l’univers_.
TEMPĔRĀTOR, ōris, m. _Celui qui organise, qui dispose, qui règle_. USUS: Temperator ille ac moderator hujus varietatis.
TEMPĔRĀTUS, a, um, _Modéré_, _posé_, _calme_, _tempéré_. SYN. Temperans, moderatus, modicus. )( Nimis incitatus. ADV. Utcumque. USUS: Temperati mores. Temperatis escis et potationibus uti. Oratio temperata numeris.
TEMPĔRO, as, avi, atum, are, a. et n. _Diriger_, _régler_, _organiser_, _se modérer_, _se contenir_. SYN. Moderor, rego, administro; temperationem facio, misceo. PHRAS. Vix mihi tempero, _je puis à peine résister au désir de_.... Vix comprimor quin, etc.; vix me teneo; vix me contineo quin; vix possum animum vincere, vix me cohibeo. USUS: Lycurgus rempublicam optimis institutis et legibus temperavit. Amara risu, victoriam clementia temperare, _tempérer l’amertume par la gaieté, la victoire par la clémence_. Ab injuria, a maleficio temperare. Vix sibi temperat quin. Cf. Moderor, Coerceo, Cohibeo.
TEMPESTAS, ātis, i. _Époque_, _temps_; _orage_, _tempête_. SYN. Tempus, status cœli, æris constitutio; turbo, procella. EPITH. Adversa, bona, calamitosa, civilis, horribilis, idonea, egregia; læta, sæva, serena, turbulenta, violenta, tetra, popularis, perfrigida. PHRAS. 1. Tempestas magna exorta est, _une violente tempête s’est élevée_. Coorta est tempestas maxima cum magno fragore tonitribusque; fœda tempestas cum grandine ac tonitribus cœlo dejecta est; tanta vis tempestatis, imbris ac turbinis ferebatur, ut nulla unquam dies turbulentior fuerit; fœda tempestas nimbo denso omnia operuit, mare exasperavit fluctibus, omnia permiscuit; ingens repente commota, concitata tempestas est; erumpebant venti, sævi exsistebant turbines, fluctus ejiciebantur maximi; multis imbribus et prope intolerabili tempestate vexabamur. Vento mixtus imber ferebatur in ora, ut jam spiritum prope intercludere, nec reciprocare animam sineret; tum vero ingenti sono cœlum strepere, et inter horrendos fragores micare ignes, donec effuso imbre creberrimaque grandine obruerentur omnia. Ab omni parte cœli emicabant fulgura, et nunc internitente luce, nunc condita, non oculos modo, sed etiam animos terrebant Erat prope continuus cœli fragor, et passim cadentium fulminum species visebatur, dum repente imber grandinem incutiens torrentis modo effunderetur. 2. In mari tempestas fœda exorta est, _une tempête épouvantable régnait sur la mer_. Spissæ se cœlo nubes intendebant, et quidquid lucis intermicabat, effusa caligine exstinctum est; tum inhorrescens mare paulatim levari, deinde acriori vento concitatum fluctus ciere, et inter se navigia collidere, ut scissis repente triremium vinculis ruere tabulata et cum ingenti fragore in profundum secum trahere quidquid erat vectorum, inciperent. Interea atro nubium globo effusa grando cum ingenti fragore cœli tonitribusque, ac fulminibus præstringentibus aciem oculorum, omne dehinc cœlum et mare in austrum cessit, qui immenso nubium tractu validus rapuit disjecitque naves. Vehemens primum ingruebat ventus, isque cum fulgetris et cœli fragore, tetraque ac minaci nubium vi, tum inhorrescens mare paulatim attolli majoresque in momenta ciere fluctus, qui violentis ab omni parte exasperati flatibus quassatæ jam navis in perniciem conspirabant. Tum vero non per gradus, ut solet, tempestas intumuit, sed direptus subito aer ita miscuit maria, ut artem mox a principio, et spem nautis eriperet. Coire paulatim nubes, sonare cœlum, micare ignes, ruere noctem videbamus; prœliabantur venti, surgebant undæ crebrisque fluctibus navem oppugnabant. Principio nigrescere ac condensari nubes, solis aspectus adimi; tenebris conduplicatis inhorrere omnia, ut cæca quadam nocte obsessi oppressique videremur; cœlum tonitribus dat mugitus ingentes, concursu conflictuque nubium fulgura et fulgetra ingeminant, atque in illa opaca caligine funestam nobis lucem præbent; glomerabant horrendam grandinem venti, imbresque densissimi, qui ad concitandum æquor sic incubuerant, ut illud ab imis sedibus eversuros putares; totum cœlum in mare descendere omniaque inter se elementa permisceri atque confundi crederes; volvebantur aquarum montes, crescebatque magis semper ac magis tempestas, et decumanis fluctibus, terribili procellæ fremitu navis latera feriebat. Immutata repente maris fides est, nam præter disturbatum procellis aerem et furentium ventorum violentiam, ex obliquo mare miscentem, etiam nubes, æstivis caloribus incensæ, inter se collidebantur, creberrimoque ruptæ tonitru, fragoribus aures, tumultu pontum ac cœlum, fulgurum jactu oculos animosque confundebant; cumque procella nimbos impelleret, nubes præcipiti ruina fractæ tam densis imbribus descendebant, ut torrentes ac nova quasi maria effundere viderentur. USUS: 1. Qua tempestate Græci florebant. 2. Turbo, procella, _orage_, _tempête_, _intempérie_. Imbres, nimbi, turbines cæteræque tempestates. Tempestate jactari, abripi, everti. 3. TRANSL. Ætumnæ, calamitas, tempus miserum, _trouble_, _désastre_, _tempête_, _calamité_, _malheur_. Tempestas in me coorta, commota, concitata est. Impendentem reipublicæ tempestatem dudum prospexi. Hac populi tempestate jactamur. Turbulentissimæ huic tempestati cedendum. Tempestate reipublicæ detineri, in portum rejici. Mutata sedataque hac reipublicæ tempestate. Tu procella patriæ, turbo ac tempestas pacis. 4. Æris ac temporis constitutio, cœli status, _temps_, _température_. Tempestatem idoneam nancisci, habere. Tempestate bona conscendere, solvere, navigare. Cf. Serenus.
TEMPESTĪVĒ, _A temps_, _à propos_, _au bon moment_. SYN. Opportune, in tempore, mature, in loco, commodum, opportuno tempore, optima opportunitate.
TEMPESTĪVĬTAS, ātis, f. _Temps propre_, _temps opportun ou favorable_. SYN. Opportunitas. USUS: Sua cuique parti ætatis tempestivitas est data, _chaque âge a son caractère particulier_.
TEMPESTĪVUS, a, um, _Qui arrive à propos, en son temps_; _prématuré_, _précoce_. SYN. Opportunus. USUS: Mari ad navigandum nondum tempestivo solvit. Tempestivi fructus. Convivia tempestiva. Cf. Opportunus.
TEMPLUM, i, n. _Temple_, _lieu consacré_, _lieu saint_. SYN. Ædes sacra, locus sacer, domicilium divinum; fanum, delubrum; sacrarium. EPITH. Amplissimum, antiquum, sanctum et religiosum, auguratum, augustissimum clarissimum, egregium, pulcherrimum et magnificentissimum. Opere nobilissimum, religione sanctissimum. PHRAS. 1. Templum ibi est valde celebre, _il y a ici un temple très célèbre_. Ædes DEO sacra ibi est, magnis populorum concursibus celebrata. Sedes ibi Deo consecrata est advenarum frequentia insignis; inclitum ibi divitiis et sanctitate templum est. Templum ibi visitur advenarum concursu imprimis nobile ac celebratum. Templum ibi est opere nobilissimum, religione sanctissimum. Antiquum augustissimumque ibi templum est; augustissima Numini dicata ibi domus est. 2. Templa visitare, _visiter les églises_. Religionis causa celeberrima urbis templa obire; loca sanctimonia inclita veteri religione visere; loca sacra et cœlestibus prodigiis illustrata, nobilitata, inclita venerari. USUS: Templa publice vota et dedicata. Sanctissimarum et antiquissimarum religionum templum.
TEMPUS, ōris, n. _Temps_, _époque_. SYN. Temporis status, forma, ratio, varietas, cursus, inclinatio, perturbatio; tempestas, ævum; sæculum. PHRAS. 1. Tempore minime opportuno reverteris, _vous revenez à un moment tout à fait défavorable_. Alieno tempore reverteris; in alienum tempus cadit reditus tuus; reditum tuum ratio temporis haud sane probat; si rationem temporis spectasses, redeundi consilium non suscepisses, aut susceptum abjecisses, ineptum, aversum a ratione plane stultum judicasses; revertendi maturitas nondum erat 2. Nemini bene est tempore tam misero, _dans ces temps malheureux tout le monde a qqche à souffrir_. Nemo est cui recte sit hoc miserrimo temporum statu; in tanta temporum acerbitate, tristitia, calamitate, atrocitate, iniquitate, injuria; in tam iniqua, dura, adversa temporum ratione, in tam infelici temporum conditione; in hac temporum perturbatione, in his omni calamitate, omni scelere ac flagitio refertis temporibus; in hac omnium rerum perturbatione; in hac malorum colluvie; in hac non modo virtutum, verum etiam doctrinarum pernicie; his miserrimis temporibus; his tam miseris, infaustis, iniquis, perditis temporibus; his tam alienis ab omni virtute, a bonis artibus, ab omni vivendi ratione ac ordine temporibus. 3. Tempore felici amicis abundamus, _dans le temps de la félicité, nous avons beaucoup d’amis_. Prosperis temporibus; in prospera fortuna; in secunda, læta, felici, optima fortuna; rebus ad voluntatem fluentibus; cum rebus omnibus belle est; cum omnia facillimo cursu procedunt; optimis, lætissimis temporibus amicorum turba circumsepti sumus. 4. Tempus breve admodum indulges, _vous accordez un temps beaucoup trop court_. Tempus perexiguum præfigis; exiguam temporis usuram concedis; in horæ unius circulum me cogis; spatium agendæ rei das perexiguum; angustis terminis concludis. 5. Tempus non habeo ad scribendum, _je n’ai pas le temps d’écrire_. Tempore excludor ad scribendum; multæ quæ me circumstant occupationes spatium non dant, relinquunt scribendi; temporis angustiis, temporibus excludor ascribendo; otium, spatium non est scribendi; temporis nihil est quod a reliquis negotiis possit subtrahi ad scribendum; quod eripi tot occupationibus possit; scribere per quotidianas confertasque occupationes non licet; temporis nihil vacat, nihil reliquum est ad scribendum; quotidianæ occupationes tempus omne mihi eripiunt. 6. Tempori servire sapientis est, _le sage sait se plier aux circonstances_. Consulere temporibus, necessitati parere; rationem temporis habere; res ad tempus accommodare; servire, inservire, cedere, assentiri tempori; parere tempori; scenæ servire nec sapiens interdum refugit. 7. Tempus omne in litteris consumo, _je passe tout mon temps dans l’étude des lettres_. In bonis litteris tempus omne pono, traduco, tero, contero; tempus omne bonis litteris do, transcribo; otium quod nactus sum in bonis litteris tero; diem legendo scribendoque condo; vitam, ætatem doctrinarum studiis contero. 8. (Cum tempore, VULG.), _avec le temps_, _à temps_. Tempore suo; dato tempore, annis venientibus; procedente tempore; olim. 9. Nondum tempus est, _il n’est pas encore temps_. Immatura res agitur; nondum habet maturitatem res suam. 10. Ubi tempus erit, faciam, _je le ferai, dès qu’il sera temps_. Ubi res et ratio postulabit; ubi locus agendæ rei datus fuerit; ubi tempus agendæ rei stabit, faciam quæ cupit; quæ cupis, in loco, suo tempore perficiam. USUS: Tempus alicui ad colloquium dare, constituere, designare, _indiquer, assigner un moment_. Appropinquat, venit, accedit tempus rem exsequendi; tempus est ut rem exsequamur, _il est temps de faire cela_. In quæ reipublicæ tempora incidimus, incurrimus, _se trouver_. Adeundi aliquem tempus scite capere, arripere, observare, _saisir l’occasion, le moment_. Ad litteras scribendas vix mihi tempus sumo, habeo, nanciscor, _prendre, trouver à peine le temps_. Tempus in aliqua re pono, tero, contero, _passer le temps_. Frustra tempus perdere, _prendre son temps_. Nugis tempus eximere, _tuer le temps_. Tempus omittere, dimittere, prætermittere, _laisser échapper le moment_. Abiit, præteriit tempus illud, _le temps est passé_. Nec revocari, nec recuperari amissum tempus potest, _racheter_, _retrouver le temps perdu_. Temporis causa facere aliquid, _faire qqche à cause des circonstances_. Tempore, in tempore, ad tempus venire, _dans le temps convenable_, _en temps opportun_; _à temps_, _à propos_. Ab eo tempore, ex eo tempore declinare cœperunt omnia, _à partir de cette époque_. Coluntur duntaxat ad tempus, _seulement pour un temps_. Dux ad tempus lectus, _général choisi temporairement_. Interjecto haud longo tempore, _peu de temps s’étant écoulé_. Multum temporis intercesserat, _beaucoup de temps s’était écoulé_.
TĒMŬLENTUS, a, um, _Ivre_, _en état d’ivresse_. RAD. Temetum. SYN. Ebrius, ebriosus. Cf. Ebrius, Vinolentus.
TĔNĀCĬTAS, ātis, f. _Force avec laquelle on tient ou retient_. USUS: Aves quædam unguium tenacitate cibum capiunt. Cf. Avaritia.
TĔNAX, ācis, omn. gen. _Économe_, _avare_; _qui retient fortement_, _tenace_, _attaché à_. SYN. Parcus, retinens. PHRAS. Propositi tenax est, _il est tenace dans ses idées_. A suscepta sententia dimoveri, averti non potest; a sententia nec transversum unguem deflectit; in suscepto consilio perstat; consilium non mutat, sua in sententia constat. USUS: Parcus et tenax. Cf. Parcus.
TENDĪCŬLÆ, ārum, f. pl. _Petit filet_, _petit piége_. SYN. Laquei, retia. USUS: Aucupia verborum et litterarum tendiculæ.
TENDO, is, tĕtendi, tensum, ere, a. et n. _Tendre_, _se diriger vers_, _avoir tel ou tel but_. SYN. Aliquid cogito, ad aliquid aspiro. USUS: Ad consulatum tendere. Hæc jam habebamus, ad illa nunc acri tendamus animo. 2. Extendo, porrigo, _tendre, présenter_. Græcia tendit dextram Italiæ, _la Grèce tend la main à l’Italie_. 3. Molior, _tendre, préparer_. Insidias alicui tendere. Adversus aliquem pertinaciter tendere. 4. Fundo, diffundo, _répandre_. Animum autem per totum corpus tetendit. 5. Eo, contendo, peto, _diriger ses pas, sa course vers, voyager, aller_. Romam, aliquo suum cursum tetendit. Sententiæ in diversum tendebant. 6. Tentoria figo, _dresser les tentes_, _camper_. Tendere, simpl.
TĔNĔBRÆ, ārum, f. pl. _Obscurité_, _ténèbres_. SYN. Obscuritas, caligo, nox. )( Lux. EPITH. Æternæ, crassæ, diurnæ, intimæ, magnæ, opacæ, tetræ et quasi perpetuæ. PHRAS. Tenebræ media die factæ sunt, _au milieu du jour, l’obscurité enveloppa la terre_. Umbra nocti similis premebat terrain; nox cœlo obducta lucem condidit, suppressit; lux ipsa solis crassis occultata et circumfusa tenebris latebat; quidquid lucis internitebat, offusa caligine exstinctum est; spissæ repente tenebræ lucem supprimebant. USUS: Tanquam si reipublicæ offusa sempiterna nox esset, ita in tenebris jacebant miscebanturque omnia. Ex caligine et tenebris in lucem respicere cœpit respublica. Obscuram familiam e tenebris in lucem vocare. Afferre, obducere, offundere tenebras rei. In tenebras deprimi. In tenebris jacere. Philosophia ab animo caliginem et tenebras dispellit. Luce non tenebris rediit, _il revint de jour et non de nuit_.
TĔNĔBRĬCŌSUS, a, um, _Obscur_, _ténébreux_, _secret_. SYN. Obscurus. USUS: Sensus tenebricosus. Libidines tenebricosæ. Tempus reipublicæ tenebricosissimum. Cf. Obscurus.
TĔNĔO, es, ŭi, tentum, ere, a. _Retenir_, _conserver_. SYN. Retineo. ADV. Acutissime, ægre, copiosissime, diligenter, diu, facile, firmius, maxime, mordicus, necessario, omnino, bene, plane, postremo, præclare, probe, summe, jam ante, aliquando, coram, manifesto, undique. USUS: 1. Cursum suum tenere; dignitatem, morem, gravitatem, statum et instituta sua tenere. Locum urbis principem, gubernacula imperii, summam reipublicæ, provinciam tenere. Gratiam alicujus, rei alicujus memoriam tenere. 2. Adstringo, obligo, _retenir_, _enchaîner_, _obliger_. Voto, promisso, religione, lege, jurejurando teneri. 3. Obtineo, _posséder_, _occuper_. Qui mare tenet, rerum potitur. Civitatem servitute oppressam tenere. Dominatu unius omnia tenentur. Causam tenuit, obtinuit. 4. Agnosco, assequor, intelligo, _comprendre_, _posséder_, _connaître_. Probe rem teneo. Teneo voluntatem tuam. Aliquid animo tenere. 5. Habeo, _avoir_. Tenere animum attentum ad aliquid. Tenere exercitum, fiduciam. 6. Deprehendo, circumvenio, _prendre_, _surprendre_. Tenetur in manifesto crimine. Manibus rem teneo; tenemur undique, non elabemur. 7. Cohibeo, _retenir_, _comprimer_. In tanto dolore lacrimas tamen tenui. Iram non tenui quin erumperem. Vix risum tenui. 8. Moveo, afficio, impello, _être poussé, animé_. Desiderio, spe, verecundia, studio rei alicujus, morbo, otio, ludis, etc. tenetur. 9. Conservo, _retenir_, _conserver_. Domum totam amicitia devinctam teneo. 10. Moror, detineo, _retenir_. Tempestas biduum me tenuit. Sermone hominem in multam noctam tenui. 11. Contineo, _se tenir_. Domi se, suis finibus se, aliquem in custodia tenuit. Vix teneor quin. Vix me teneo quin. (Tenet mecum, _vulg. est_), _il est avec moi, de mon parti_. Latine: Mecum stat, in meis partibus stat; stat a me; mecum facit; meis partibus studet; mecum sentit.
TĔNER, ĕra, ĕrum, _Tendre_, _mou_, _souple_, _délicat_. SYN. Mollis, tractabilis. )( Durus. USUS: Nihil tam tenerum, neque tam flexibile, neque quod facilius sequatur quocumque torqueas, quocumque ducas. Oratio mollis et tenera. Animo mihi videris teneriore. Cf. Mollis.
TĔNĔRĬTAS, ātis, f. _Délicatesse_, _mollesse_. SYN. Mollities.
TĔNĔRĬTŪDO, ĭnis, f. _Tendreté_, _qualité de ce qui est tendre_. USUS: Si siccitates sunt et terra teneritudinem habet, _si la terre est molle_.
TĔNOR, ōris, m. _Cours non interrompu_, _continuité_. SYN. Æquabilis ratio, cursus. USUS: Is (stilus medius) uno tenore, ut aiunt, in dicendo fluit, _ce style tempéré coule uniformément_. (Litteras hujus tenoris scribere, _vulg. est_), _écrire une lettre à peu près en ces termes_. Latine: In hanc sententiam, rationem scribere litteras.
TENTĀBUNDUS, a, um, _Qui essaye_, _qui tente_. USUS: Ventum ad angustam rupem, ut ægre expeditus miles tentabundus, manibusque virgulta retinens se demitteret.
TENTĀTĬO, ōnis, f. _Attaque_, _atteinte de maladie_. SYN. Commotiuncula. USUS: Valetudinem tuam et a vetere morbo, et a novis tentationibus confirmatam gaudeo. 2. _Essai_, _tentative_. Ægre Hortensius pati, tentationem eam credens esse perseverantiæ suæ. Cf. Consentio tentationi.
TENTĀTOR, ōris, m. _Celui qui tente_.
TENTO, as, avi, atum, are, a. _Attaquer_, _assaillir_; _éprouver_, _essayer_. SYN. Attento, periclitor, conor, periculum facio. PHRAS. Omnia tentabo, _je tenterai tous les moyens_. Vias omnes persequar, quibus putabo ad id quod volo, posse perveniri; nihil erit in quo acquiescam; odorabor omnia, quam potero, sagacissime; animum versabo in omnes partes, agitabo, omniumque animos tentabo; sensus omnium mentesque degustabo, explorabo; nihil ad summam diligentiam mihi faciam reliqui; ad omnia nitar; omnem lapidem movebo; ad vim etiam et armatas preces animum convertam. USUS: Tentare leviter aliquem, quo animo ferat aliquid. Prœlio belli fortunam tentare, experiri. Aliquem donis, spe, metu, armis tentare. Morbo tentari. Manu, pede aquæ frigus tentare. Cf. Experior.
TENTŌRĬUM, ĭi, n. _Tente_. SYN. Tabernaculum militum.
TĔNŬIS, e, gen. com. _Mince_, _fin_, _délié_, _petit_, _chétif_, _mesquin_; _peu considérable_; _misérable_. SYN. Exilis, minimi momenti, subtilis; parum locuples. )( Crassus, locuples. PHRAS. Homines tenues, _hommes du commun_, _de la basse classe_. Obscuro loco nati; animo et fortuna imbecilliores; ordinis tenuioris homines; infimo loco nati; humili fortuna orti, nullius nominis aut dignitatis; terræ filii; inferius genus hominum; qui in obscuro vitam agunt; obscuri inter populares generis. Cf. Vilis, Humilis, Abjectus. USUS: 1. Tenue cœlum, _ciel limpide_. Auctoritas tenuis. In tenuissimis ac minutissimis rebus sæpe labimur. Patrimonium tenue. Tenuis aqua vadum alibi aperiebat. 2. Pauper, vilis, obscurus, humilis, _pauvre_, _vil_, _obscur_, _misérable_. Cui tenues opes, nullæ facultates, exiguæ amicorum copiæ. Ordinis tenuioris homo. Tenuem victum anteferre copioso. 3. Gracilis, _maigre_, _grêle_, _fluet_. Corpusculo tenui.