Lexicon Latinum

Part 120

Chapter 1202,919 wordsPublic domain

PRÆSCRIPTUM, i, n. _Prescription_, _règle_, _loi_, _recommandation_, _ordre_. SYN. Præscriptio, formula, norma, regula, certa quædam et definita lex. EPITH. Commune, certum. USUS: Ex communi præscripto civitatis rem administrare. Plura homines affectu judicant, quam veritate aut præscripto et Juris norma.

PRÆSENS, entis, omn. gen. _Présent_; _qui est là en personne_; _qui est devant les yeux_. SYN. Testis, arbiter; instans. )( Absens. ADV. In posterum. PHRAS. 1. Ipse præsens fuit, _lui-même fut présent_. Adfuit ipse, interfuit, præsto fuit; præsentem habuimus; illic in re præsenti fuit; coram fuit, adfuit. 2. Ea, quæ præsentia sunt, non curamus, _nous ne nous inquiétons pas de ce qui est sous nos yeux_. Quod ante oculos est; quod ante pedes est; quod in manibus est; quod præ manibus habemus; quod in oculis nostris hæret; quod sub oculis habemus; quod in oculis est omnium; quod in oculis habemus; quæ instant in præsentia; quod præsens tanquam in manus datur; quæ in oculis sita sunt; quæ ad manum sunt, ad ea animum advertit nemo; ea, quæ nostra tot per annos vidit ætas, ne nunc quidem attentos nos habent. 3. Me præsente hæc facta sunt, _on fit ces choses en ma présence_. Præsente me et inspectante; sub oculis meis; ante oculos, ante pedes meos; me teste ac arbitro; in meo multorumque civium conspectu; cum ab oculis meis abfuisset nunquam; cum in oculis esset omnium nostrum; cum in ore omnium versaretur, hæc ab eo gesta sunt. 4. Præsentem videre cupio, _je désire le voir en personne_. Præsentem habere, cum præsente agere cupio; mentem ejus, sensus, os intueri libet; in aspectum adducatur, proferatur, velim; in conspectum veniat, os suum ferreum ac importunum ostendat nobis; audaciam suam in oculis nostris mentibusque defigat; in conspectum se nostrum det, committat velim. Cf. Conspectus. 5. Præ dolore vix mihi præsens sum, _la douleur m’empêche d’être à moi, m’enlève toute possession de moi-même_. Dolor me ipsum mihi adimit; vix mentis compos sum; dolor animi sensus prope omnes obstupefacit; vix animus mihi constat; mens pene excidit dolore alienata. 6. Importuni homines ubique nobis præsentes sunt, _les gens importuns sont toujours sous nos yeux_. Homines sordidi ac levissimi in capite ac cervicibus nostris, in oculis atque, si liceat, in faucibus hærent; consiliis omnibus _vel_ in consilia intersunt; imminent rebus nostris omnibus ac consiliis. USUS: 1. Ipse interfuit et præsens vidit. Si facultas mihi tui præsentis esset. Hæc ad te in præsens, in præsenti scribenda habui. 2. Magnus, alacer, _résolu_, _décidé_. Animus alacer et præsens. Præsentes ad nocendum vires habere. Præsente DEO ac propitio. 2. In rem præsentem venire, nempe in locum _vel_ fundum de quo lis est, _se transporter sur les lieux, sur le terrain, examiner de ses yeux, se mettre en présence des faits_. Placuit de amicorum sententia constituere, quo die in rem præsentem veniretur. Cf. Coram.

PRÆSENSĬO, ōnis, f. _Pressentiment_. SYN. Præsagitio. EPITH. Artificiosa, divina non fortuita, innumerabilis. USUS: Præsensiones et prædictiones rerum futurarum.

PRÆSENTĬA, æ, f. _Présence_. SYN. Conspectus, aspectus. USUS: 1. Alicujus præsentiam et aspectum vitare. Præsentiæ tuæ desiderium meo labore minuam. 2. Vis, Virtus, _présence d’esprit_, _courage_. Præsentia animi et fortitudo.

PRÆSENTĬO, is, sensi, sensum, ire, a. _Pressentir_, _prévoir_, _deviner_. SYN. Præsagio, prænosco, præcognosco. PHRAS. Præsentio rei eventum, _je devine quelle sera l’issue de l’affaire_. Rei eventum cogitatione præcipio; omen aliquod futurorum insidet animo; præcipio animo rei exitum ac provideo; quanquam divinandi disciplinam haud teneam, exploratum mihi tamen est, pro explorato habeo, quid futurum sit. Cf. Præsagio. USUS: Furore divino incitatus animus futura præsentit. Cf. Prævideo.

PRÆSĒPE, is, n. _Étable_, _écurie_.

PRÆSĒPĬO, is, psi, ptum, ire, a. _Barricader_, _palissader_, _boucher_. USUS: Maximis defixis trabibus aditus omnes præsepit.

PRÆSERTIM, _Surtout_. SYN. Cumprimis, maxime, præcipue. USUS: Admiror et te præsertim.

PRÆSES, ĭdis, m. _Gardien_, _protecteur_; _président_. SYN. Custos, vindex; antistes. USUS: Custos, præses, propugnator libertatis.

PRÆSĬDĔO, es, sēdi, ere, n. _Protéger_, _défendre_; _diriger_, _conduire_. SYN. Custos, præses sum, præsum, in custodia urbis, provinciæ, tanquam in specula collocatus sum; ad gubernacula sedeo. USUS: Dii huic loco temploque præsident.

PRÆSĬDĬUM, ĭi, n. _Poste_, _position_; _secours_, _appui_, _soutien_. SYN. Statio; manus militum, auxilium, perfugium. EPITH. Bonum, certissimum, tutissimum, civile, commune, extraordinarium, firmum, fortissimum, gravissimum, honestum, improvisum, insperatum et repentinum, leve, maximum, necessarium et voluntarium, nocturnum, populare, publicum, stativum, summum, tenue, terrestre. Præsidia aliena, contraria, firmissima, gratiora alicui, multa ac firma, necessaria, parva, publica, regia, salutaria, tanta, urbana, utiliora alicui. USUS: 1. Armati in præsidiis collocentur. 2. Custodia, numerus militum, comitatus armatorum, _troupes armées_, _garnison_, _escorte_. Magna et firma præsidia parare, comparare; præsidia ponere, disponere, collocare. Præsidium urbi imponere; militem in præsidium mittere, in præsidiis collocare; urbem præsidiis obsidere, intercludere, interclusam tenere. Præsidiis firmare; regionem sepire, munire, confirmare. Præsidia dimittere, præsidiis nudare provinciam. De provincia decedere, abire; præsidium relinquere. 3. Auxilium, spes, securitas, perfugium, _secours_, _aide_, _appui_. Alicui laboranti præsidium afferre, ferre; præsidio esse. Ego amicorum, virtutis bellicæ præsidio tectus, hostem repressi. Is magnum sibi præsidium et adjumentum ad beate videndum comparat, qui, etc.

PRÆSIGNĬFĬCO, as, are, a. _Faire connaître à l’avance_. SYN. Prænuntio, cano, præcino, præmonstro, portendo.

PRÆSTĀBĬLIS, e, gen. com. _Préférable_, _supérieur_, _excellent_, _remarquable_. USUS: Nihil virtute homini præstabilius, nihil pulchrius.

PRÆSTANS, antis, omn. gen. _Supérieur_, _distingué_, _remarquable_. SYN. Excellens, præstabilis, egregius, eximius, præclarus. USUS: Vir ingenio, virtute præstans. In Poetica præstans. Cf. Egregius, Præclarus, Optimus.

PRÆSTANTĬA, æ, f. _Supériorité_, _excellence_. SYN. Excellentia. EPITH. Cœlestis et divina, excellens, major et divinior; minima, singularis. USUS: Dii omnium rerum præstantia excellentes, _par leur supériorité en toutes choses_. Præstantiam aliquam doctrinæ et virtutis consequi, _acquérir quelque supériorité sous le rapport du talent, de la vertu_.

PRÆSTAT, imp. _Il vaut mieux_. SYN. _Melius est_. USUS: Emori præstat, quam servire. Cf. Expedit.

PRÆSTĬGĬÆ, ārum, f. pl. _Prestiges_, _illusions_, _jongleries_. SYN. Incantamenta. USUS: Doli, machinæ, præstigiæ, fallaciæ, captiones, verborum præstigiæ, _éclat trompeur_, _faux brillant_, _clinquant_, _vains artifices du style_. Cf. Decipio.

PRÆSTĪGĬĀTOR, ōris, m. _Jongleur_, _escamoteur_, _trompeur_.

PRÆSTĬNO, as, avi, atum, are, a. * _Acheter_, _acquérir_. USUS: Pisces in macello præstinare, _acheter des poissons au marché_.

PRÆSTĬTŬO, is, ŭi, tūtum, ere, a. _Déterminer_, _fixer_, _établir_. SYN. Præfinio, præscribo, dico. USUS: Tempus alicui præstituere.

1. PRÆSTO, as, stĭti, stĭtum et ātum, stare, n. et a. 1. a. _Surpasser qqn en qqche_. SYN. Excello, antecello, supero, præcurro. ADV. Longe multumque, longe inter æquales suos, longe lepore, humanitate multum, gloria ceteris hominibus, nimirum omnibus ingenio, fortuna, plurimum æqualibus virtute. USUS: 1. Longe inter æquales humanitate præstat. Contemplatio rerum longe omnibus studiis præstat. Multum ingenio, plurimum virtute præstat æqualibus. Cf. Excello. 2. Exsequor, perficio, præbeo, exhibeo, facio, servo, _faire voir_, _montrer_, _témoigner_, _faire preuve de_. Fidem, officium, benevolentiam, memorem animum alicui præstare. Promissa præstare et persolvere. Præstare suum munus, Gratum se, sapientem, gravem præstare. 3. (Fidejubeo, VULG.), _répondre_, _être caution_, _garantir_. Vitium venditæ rei, si scit venditor, præstare debet. Communes illos casus præstare nemo potest. Quis præstare poterit nullos fore prædones. Culpam ejus rei præstare quis velit? Horum dicta omnia ac facta nobis præstanda sunt, _nous devons répondre de leurs faits et gestes_.

2. PRÆSTO, _Ici_, _là_, _sous la main_. SYN. Paratus, in promptu. USUS: De mea autem voluntate sic judices, me opera et consilio, studio quidem certe, rei, famæ, saluti tuæ præsto futurum, _que je ferai tout pour sauvegarder ta fortune, ta réputation, ton salut, etc._ Amicis ad præsidium præsto esse, _être prêt à secourir ses amis_.

PRÆSTŎLOR, aris, atus sum, ari, d. n. et a. _Se tenir prêt pour qqn ou qqche_. SYN. Exspecto. USUS: Ego tibi, spei illi, et exspectationi diu præstolabor. Cf. Exspecto.

PRÆSTRINGO, is, inxi, ictum, ere, a. _Affaiblir_, _émousser_, _éblouir_. SYN. Hebeto, fallo. USUS: Horum utrumque præstringere aciem mentis solet.

PRÆSTRŬO, is, xi, ctum, ere, a. _Boucher_, _obstruer_, _fermer_; _préparer_, _ménager d’avance_. USUS: Sibi fidem præstruxit, _il commença par gagner la confiance_. Luminibus aliorum præstruere.

PRÆSULTO, as, are, n. _Sauter devant_, _s’élancer (hors des rangs) en avant_. USUS: Ferox hostium signis præsultans Gallus.

PRÆSULTOR, ōris, m. _Chef des danseurs_. SYN. Princeps Saliorum.

PRÆSUM, ĕs, fŭi, esse, n. _Être à la tête_, _commander_, _présider à_. SYN. Præsideo; præpositus, præfectus sum. ADV. Crudelissime consiliis, omnino reipublicæ, ædificandæ navi, negotio, sacris. USUS: Quæstioni, negotio, provinciæ præesse. Cf. Præsideo, Administro, Magistratus.

PRÆSUMPTĬO, ōnis, f. _Prolepse ou préoccupation_, _réponse anticipée à des objections possibles ou présumées_. USUS: Præsumptio quam Græci πρόληψιν vocant. (_Pro_: Arrogantia, _présomption_, _vulg. est_).

PRÆTENDO, is, di, tum, ere, a. _Prétexter_, _alléguer_, _prétendre_. SYN. Prætexo. USUS: Hominis integerrimi speciem turpissimis suis moribus prætendere, _couvrir de l’apparence d’un homme intègre des mœurs détestables_. Cf. Contendo.

PRÆTENTO, as, avi, atum, are, a. _Explorer_, _sonder_. USUS: Tota causa prætentata et perspecta.

PRÆTER, _Outre_, _au-delà_; _contre_. SYN. Supra, extra. PHRAS. Præter minas etiam vim intulere, _ils le menacèrent et en vinrent aux coups_. Præterquam quod minarentur, etiam violenti erant; supra minas etiam facta addidere. Super quam quod minas primo jactarunt etiam manus attulere; super cæteras minas etiam vis accessit. Cf. Excipio. USUS: 1. Hoc nemini præter me videtur. Id videris præter ætatem facere. Id præter modum, præter spem accidit. 2. Supra, _plus que_, _au-dessus de_. Quæ me res præter cæteras impulit. 3. Ante, _devant_. Præter domini oculos hæc omnia ferebant servi, _les esclaves passaient tous les mets sous les yeux de leur maître_. 4. Præter oram maris Etrusci, _en longeant la côte de la mer d’Étrurie_.

PRÆTĔRĔA, _Outre cela_, _en sus_, _de plus_. SYN. Tum etiam; ad hoc, insuper. PHRAS. Præterea addendum, _il faut en outre ajouter_. Accedit et iam, quod, etc.; huc accedit, quod, etc., quin et illud accedit, quod, etc. Adde eodem et illud; adde ad hoc; adde, quod, etc.; illud insuper adde. Nam quid ego de illo dicam? quid? quod etiam; quid multa? aliud quid etiam? quid est præterea? quid aliud? nihil nisi illud? quod reliquum est; videte jam porro cætera; cæterum, deinceps et illud dicendum; quid jam de illo? exinde et illud non tacendum. Quid est præterea? nihil sane, nisi illud. De reliquo. Accedit ad cumulum. Jam vero nec illud omittendum. USUS: Addebant præterea, rempublicam salvam fore.

PRÆTĔRĔO, is, īvi _sæpius_ ĭi, ĭtum, ire, n. _Passer à côté_, _omettre_. SYN. Omitto, missum facio, prætermitto, reticeo. ADV. Consulto multa, omnino neminem, tacite, temere, turpiter, pene auctoritatem. PHRAS. Vide ut nihil prætereas, _prenez bien garde de ne rien omettre_. Ne quid transiliat oratio tua; ne quid in præteritis relinquatur; ne quid nos fugiat aut prætervolet; ne quid prætermittas; vide, ne quid præterfluat, præterlabatur. USUS: 1. Ut reliqua tua scelera præteream, et missa faciam, illud præterire non possum. 2. Negligo. Populus sæpe dignos, præterire solet. 3. Fugit, _échapper_. Non me fugit, non præterit, quam sit difficile. Cf. Prætermitto.

PRÆTĔRĔQUĬTO, as, avi, atum, are, n. _Passer à cheval devant qqn ou qqche_. SYN. Equo prætervehor, equo prætervolo, equo præterlatus sum.

PRÆTĔRĬTUS, a, um, _Passé_, _écoulé_. SYN. Transactus, ante actus. PHRAS. Juvat præteritorum meminisse, _on aime à se souvenir du passé_. Juvat hic, quoad longissime mens potest respicere, spatium præteriti temporis repetere; vetera illa et jam pene obliterata commeminisse placet; juvat hic superioris ætatis memoriam; vetustatis imaginem et reliquias repetere. USUS: Præterita mutare non possumus. Præteritorum memoria, providentia futurorum.

PRÆTERFLŬO, is, ere, n. et a. _Couler au-delà_, _auprès_, _le long de_. SYN. Præterlabor, elabor, prætergredior. USUS: Animus præsentem voluptatem percipit, venientem prospicit, nec præteritam præterfluere sinit, _et ne laisse pas se perdre toute trace du plaisir passé_.

PRÆTERGRĔDĬOR, ĕris, gressus sum, grĕdi, d. n. et a. _Porter ses pas devant_, _passer devant_. SYN. Præterlabor.

PRÆTERLĀBOR, ĕris, lapsus sum, labi, d. n. et a. _Couler devant_, _le long de_. SYN. Præterfluo, prætervolo.

PRÆTERMISSĬO, ōnis, f. _Omission_. USUS: Formæ, in quas genus dividitur sine ullius prætermissione, _les espèces sont les parties dans lesquelles le genre se divise, sans en omettre aucune_.

PRÆTERMITTO, is, mīsi, missum, ere, a. _Laisser passer_, _négliger_. SYN. Prætereo, relinquo, omitto, negligo. ADV. Necessario, omnino. PHRAS. Ut ista prætermittam, _pour ne point parler de ces choses_. Ut silentio id præteream; ut missum faciam; ut silentio involvam; ut silentio premam illud; ut verbum de hoc non faciam; ut silentio partem hanc totam prætervehar; ut silentio percurram cætera; ut de re tota taceam, sileam; ut rem omnem tacitam relinquam; ut de hoc nihil. Cf. Prætereo. USUS: Nihil prætermisi. Quantum eniti potui, nullum hominis amantissimi officium prætermisi. Diem nullum, quin de te cogitarem, prætermisi. Cf. Omitto.

PRÆTERQUAM, _Outre_, _excepté_, _si ce n’est_. SYN. Præter, extra, extra quam. USUS: Hæc, præterquam tibi, omnibus fuere jucunda. Videris id mihi facere, præterquam res tua postulat. Campanos omnes liberos esse jussit, extra quam _seu_ præterquam, qui hostes essent. Extra unam mulierem præterque ejus prolem, nulli præterquam tibi hostis pepercit. Præterquam, quod fieri non potuit, ne fingi quidem valebat.

PRÆTERVECTĬO, ōnis, f. _Action de passer à cheval, en voiture ou sur un bâtiment_. SYN. Vectio.

PRÆTERVĔHOR, ĕris, vectus sum, vĕhi, p. _Passer outre_. USUS: Sirenes morabantur eos qui prætervehebantur, _les Sirènes arrêtaient ceux qui passaient devant elles (sur un navire)_. Insulam totam est prætervectus. Non est prætervecta aures vestras oratio, sed animis totis insedit, _ce discours n’a pas seulement effleuré vos oreilles, mais s’est gravé profondément dans vos âmes_.

PRÆTERVŎLO, as, are, n. et a. _Voler au-delà_, _passer outre_, _ne faire qu’effleurer_. SYN. Prætereo, præterfluo. USUS: Prætervolat oratio. Id me fugit et prætervolavit. Non prætervolabo ista, sed dilatabo.

PRÆTEXO, is, xŭi, xtum, ere, a. _Prétexter_, _alléguer_. SYN. Prætendo. PHRAS. Valetudinis causam inertiæ prætexit, _pour excuser sa mollesse, il prétexta des raisons de santé_. Per causam curandæ valetudinis inertiæ suæ patrocinatur; valetudinem obtendit, prætendit, causatur, sed inertiam esse, nemo non intelligit; per simulationem, speciem, causam valetudinis curandæ, inertiæ se dat; causam interponit, interserit, valetudinem tentari; obtentu, simulatione, specie, nomine valetudinis inertiæ suæ servit. USUS: 1. Nemo exercitum petit, nisi triumphi cupiditatem prætexat, _sans avoir le désir du triomphe_. 2. Omnia quæ fiunt, natura lenioribus principiis prætexuit, _la nature a préparé par des commencements presque insensibles tout ce qui se fait_. Cf. Causor, Excuso.

PRÆTEXTA, æ, f. _Manteau bordé de pourpre que portaient les premiers magistrats et les enfants de naissance libre jusqu’à 17 ans_. SYN. Toga prætexta. USUS: Pueri togam sumentes prætextam abjiciunt.

PRÆTEXTĀTUS, a, um, _Revêtu de la prétexte_. SYN. Adolescens, qui nondum virilem togam sumpsit. EPITH. Grandis, magnus. USUS: Scin, te prætextatum decoxisse? _Sais-tu qu’avant d’avoir quitté la prétexte, tu avais abandonné ton bien à tes créanciers?_ Prætextatus pupillus.

PRÆTOR, ōris, m. _Préteur_, _magistrat romain chargé de rendre la justice et de commander les troupes étrangères_. SYN. Qui cum imperio prætorio est. EPITH. Æquus et sapiens, cupidus bonæ existimationis, gravissimus, improbus, infestus alicui, integerrimus, honestissimus, fortissimus, laboriosus ac diligens, mediocris, mercenarius, nequissimus, inertissimus, palæstricus, proximus, pulcher ac beatus, sapiens, severus, turpissimus, improbissimus, urbanus. Prætores amicissimi, innocentes, justissimi, jurati. USUS: Prætores jus dicunt, exercent judicia, causas cognoscunt. Postulare aliquem apud Prætorem.

PRÆTŌRĬĀNUS, a, um, _Relatif au préteur_, _du préteur_. USUS: Comitia prætoriana, _comices pour l’élection des préteurs_.

PRÆTŌRĬUM, ĭi, n. _Prétoire_, _tente du général_, _tribunal du gouverneur de province_. SYN. Domus prætoria. EPITH. Certum.

PRÆTŌRĬUS, a, um, _Prétorien_, _relatif au préteur_. USUS: Cohors, Provincia, classis prætoria.

PRÆTŪRA, æ, f. _Dignité et fonctions de préteur_, _préture_. SYN. Prætoris munus, dignitas. EPITH. Acerba, multis indigna, misera, innocentissima diligentissimaque.

PRÆŪRO, is, ustum, ere, a. * _Brûler qqche par le bout_. USUS: Hastæ, sudes præustæ, _lances_, _pieux brûlés par le bout_.

PRÆVĀRĬCĀTĬO, ōnis, f. _Prévarication_. USUS: Prævaricatio et accusatoris corruptela ab reo. Cf. Falsus.

PRÆVĀRĬCĀTOR, ōris, m. _Prévaricateur_; _avocat qui a de secrètes intelligences avec la partie adverse_. SYN. Accusator pecunia corruptus, _item_: Reus, corrumpens pecunia judicium. USUS: 1. Prævaricatoris nomen significat eum, qui in contrariis causis quasi varie esse positus, videatur, _on appelle prévaricateur un homme qui varie pour ainsi dire entre les deux parties adverses_. Prævaricator causæ publicæ. 2. Corruptor. Piso prævaricator Catilinæ, _faux accusateur de Catilina_.

PRÆVĀRĬCOR, aris, atus sum, ari, d. _Être de connivence avec_. SYN. Colludo. ADV. Turpissime. USUS: Non defendere, sed prævaricari accusatione videbatur, _il semblait qu’au lieu de défendre l’accusé, il fut de connivence avec l’accusateur_.

PRÆVĔHOR, eris, ctus sum, hi, d. * _Passer_, _(voler, chevaucher) devant_. USUS: Equites per obliqua campi prævecti fugientibus se obtulere, _les cavaliers lancés obliquement à travers la plaine_.

PRÆVĔNĬO, īs, vēni, ventum, ire, n. et a. _Prévenir d’avance_, _précéder_, _empêcher_. SYN. Præverto, anteverto; præripio. PHRAS. Malum præveniri oportet, _il faut prévenir le mal_. Occurrendum malo est; malum _vel_ malo prævertere convenit; præoccupanda est vis mali; occupanda malorum remedia; præmoliendum est aliquid, quo malum avertatur; præcipere consilio prudentiaque debemus, quæ arcendo malo opportuna erunt. USUS: Fecisset, ni casus aliquis aut occupatio consilium prævenisset.

PRÆVERTO, is, ti, versum, ere, a. _Prévenir_; _préférer_. SYN. Anteverto, prævenio. USUS: Fuga supplicium prævertere. Pietatem omnibus rebus præverti decet. Cf. Prævenio.

PRÆVĬDĔO, es, vīdi, vīsum, ere, a. * _Voir à l’avance_, _prévoir_. SYN. Prospicio; animo prospicio, cogitatione præcipio, præsentio, præcaveo. ADV. Multo ante, maxime. PHRAS. 1. Dudum hoc prævideram, _depuis longtemps je l’avais prévu_. Conjectura, mente, cogitatione prospexeram; res tota mihi prævisa et præcauta fuerat; dudum ista præsenseram; dudum cogitatione præceperam; animus mihi divinatione quadam ista suggesserat; horum præmeditatione majorum dudum adversus dolorem me præmuniveram; odorabar ego ista dudum et mente augurabar. Cf. Præsagio. USUS: Qui semper animo excubat, multa prævideat necesse est.

PRÆVĬUS, a, um, _Qui précède_. USUS: Stella auroræ prævia, _astre précurseur de l’aurore_.

PRÆVŎLO, as, avi, are, n. _Voler devant, en avant_. USUS: Grues in tergo prævolantium colla reponunt, _les grues qui sont derrière appuient leur cou sur celles qui précèdent_.

PRAGMĂTĬCUS, a, um, _Homme versé dans les questions de droit_, _jurisconsulte_. SYN. Vir in agendis rebus versatus, expertus. USUS: Pragmatici homines cavere jubent. Tu si quid pragmaticum habes, scribe. Cf. Actuosus.

PRANDĔO, es, di, sum, ere, n. et a. _Déjeuner_. USUS: Caninio consule neminem aiunt prandisse, _on dit que sous le consulat de Caninius, personne ne déjeuna_. (_Nommé après midi, Caninius avait déposé, le matin suivant, ses fonctions de consul._) Cf. Cœno.

PRANDĬUM, ĭi, n. _Déjeuner qu’on prenait ordinairement vers midi_. USUS: Aliquem ad prandium vocare, invitare, _inviter_. Alicui ad prandium condicere, _s’inviter à déjeuner chez qqn_. Prandium parare, præbere, dare, apparare, anteponere, _préparer_. Prandio aliquem accipere lauto et magnifico, _recevoir_.

PRANSOR, ōris, m. * _Convive_, _invité_. USUS: Prandium anteponere pransoribus.

PRĀTUM, i, n. _Pré_, _prairie_. USUS: Pratorum viriditas. Prata herbis convestita.

PRĀVĒ, _De travers_, _mal_, _défectueusement_. USUS: Ille vero prave, male, nequiter.

PRĀVĬTAS, ātis, f. _Irrégularité_, _défaut_, _vice_, _méchanceté_, _dépravation_. SYN. Vitium, deformitas, perversitas. EPITH. Tanta, perinsignis. USUS: Ne mala consuetudine ad aliquam deformitatem pravitatemque veniamus. Alieni oris pravitatem et distortionem imitari, _contorsion de la bouche_, _grimaces_. Quæ te tanta pravitas mentis tenet? quo pravitatis errore imbutus es? quis hominem de hac pravitate deducet? Malitia, Pravitas.

PRĀVUS, a, um, _Difforme_; _perverti_, _dépravé_. SYN. Perversus, distortus. )( Rectus. USUS: Si quæ in membris prava, debilita a, imminuta sunt. Recti pravique partes. Ut inter rectum ac pravum, sic inter verum et falsum interest. Cf. Malus, Nequam.

PRĔCĀRĬO, _Par la prière_, _à titre de grâce_, _de faveur_. SYN. Prece _vel_ precibus. USUS: Precario aliquid possidere.

PRĔCĀRĬUS, a, um, _Précaire_, _passager_. USUS: Petere salutem precariam ab aliquo. Facere quæstum precarium.

PRĔCĀTĬO, ōnis, f. _Prière_. EPITH. Externa, similis, solemnis, summa. USUS: Illa solemnis comitiorum precatio. Simili precatione Agamemnon usus est. Precationem peragere. Cf. Preces, Precor.

PRĔCĀTOR, ōris, m. * _Celui qui prie_, _intercesseur_. USUS: Ne tibi precatorem aut aram paraveris.

PRĔCES, cum, f. pl. _Prière_, _instances_, _supplication_. SYN. Precatio, obsecratio, obtestatio, rogatus, rogatio. EPITH. Diuturnæ, faciles, fraternæ, justæ, longæ, miseræ atque luctuosæ, quotidianæ, sceleratæ. USUS: Nec prece, nec gratia, _ni par prière_, _ni par faveur_. Sceleratæ preces et nefaria vota. Precibus agere cum populo. Precibus aliquid petere. Preces audire; precibus cedere. Preces superbe repudiare.