Lexicon Latinum

Part 118

Chapter 1183,009 wordsPublic domain

POSSUM, pŏtes, pŏtŭi, posse, n. _Pouvoir_, _être en état de_, _avoir les moyens_, _la faculté de_. SYN. Licet, queo, valeo, polleo, potestas est, potestatem habeo, potestate valeo, facultas est, facultatem habeo, potis sum; facultas, potestas datur; mihi liberum est, optio est et potestas; facultas fert. ADV. Amplius nihil, amplius quid commodissime, fortasse, cumulatissime, facillime, melius, multum auctoritate, multum ingenio, nusquam, omnino, nihil, parum usu, perridicule, plane, plane non, nullo modo, plurimum apud aliquem, plurimum in dicendo, multum mari, opibus, pecunia, viribus, pulchre, non curate, recte, quam maxime, quoquo modo, supra nihil, tuto non. PHRAS. 1. Si possem, libenter onus hoc subirem, _si je le pouvais, je me chargerais volontiers de ce fardeau_. Si tantam rem efficiendi facultatem haberem; si res mihi integra foret et libera; si liceret; si copia esset et facultas; si facultatem res tempusque concederet; si soluta mihi essent omnia; si in manu esset; si meorum esset nervorum, si ferendo essem, libenter hoc onus subirem. 2. Hoc tibi possum promittere, _je puis vous le promettre_. Tantum polliceri habeo; affirmare istud pro certo habeo, mihi nec animum, nec industriam defuturam; istud, quin promittam, nihil prohibet. 3. Non potui me ultra defendere, _je n’ai pu me défendre plus longtemps_. Non reperiebam, quemadmodum me defenderem; nihil erat, quo me tuerer; jam me omnis defensio defecerat; erepta mihi jam erat et adempta omnis potestas me tuendi; nequidquam mihi porro consulere, rerum mearum jam plane eram impotens; nec fugæ, nec pugnæ satis jam potens eram deprehensus in medio; eo processeram, ut receptum ad tutiora consilia non haberem; ad ulteriorem defensionem, loci et virium infirmitas me impediebat; copia jam non erat, nec facultas ultra hosti obsistendi; non jam erat defendendi mei locus; præcisa mihi erat omnis porro defensio; effugere jam hostis manus non poteram. 4. Ego prodesse tuæ causæ non multum possum, _je ne puis vous être fort utile_. Minimum tibi in me momentum est ad causæ tuæ patrocinium; parum in me præsidii est ad causam tuam defendendam. 5. Loqui præ lacrimis non potuit, _ses larmes l’empêchèrent de parler_. Dicenti lacrimæ simul spiritum, simul vocem interclusere; nec jam natura ferebat, ut cœptum sermonem pertexeret lacrimis impeditus. 6. (Defendam te, quantum possum _vel_ pro posse te defendam, VULG.), _je vous défendrai par tous les moyens en mon pouvoir_. Defendam te pro virili parte, quoad feret facultas; quoad ejus fieri poterit, quoad ejus facere potero, si quo pacto potero, strenue tuas partes agam. USUS: Ego usu parum, nec ingenio satis possum. Quod fieri poterit, non negligam. Quantum valeo quantumque possum. Non possum, quin exclamem, _je ne puis m’empêcher de_..... Cf. Valeo, Potestas.

POST, _Derrière_, _après_, _ensuite_. SYN. Postea, posthac, post id tempus, sub, secundum. )( Ante, a fronte, initio, primo. PHRAS. Paucis post illud prœlium annis, _peu d’années après cette bataille_. Paucis annis, quam pugnatum erat; secundum atrocissimum illud prœlium; paucis interjectis annis; paucis ab illo prœlio annis. USUS: Aliquot post menses. Consul post urbem conditam felicissimus. Paucis post diebus. Paucos post annos.

POSTĔA, _Après cela_, _ensuite_. SYN. Post, posthac, posterius, præterea, deinceps, tum, inde, secundum ea, reliquo tempore. USUS: Cedo, quid postea? _Eh bien! après? et puis après?_

POSTĔĀQUAM, _Après que_. USUS: Posteaquam ego veni. Postea vero quam ego veni.

POSTĔRI, ōrum, m. pl. _La postérité_, _les descendants_. SYN. Posteritas, qui inferioris sunt ætatis. USUS: Horum posteri degenerarunt. Ut esset ad posteros miraculi ejus monimentum. Maxima pars ejus gloriæ in posterorum memoriam promineat.

POSTĔRĬOR, ōris, gen. com. _Qui vient après_, _le second_. )( Superior. USUS: 1. Posteriores cogitationes, ut aiunt, sapientiores esse solent, _les secondes pensées sont, dit-on, les meilleures_. Posterius ista videamus. 2. Minus carus, _inférieur_, _qui ne vient qu’en seconde ligne dans les affections_, _moins bon_. Suam salutem utilitati reipublicæ posteriorem ducere, _préférer à sa vie l’utilité de la république_. Omnia libertate posteriora ducere.

POSTĔRĬTAS, ātis, f. _Le temps futur_, _l’avenir_, _la postérité_. SYN. Posteri. EPITH. Immemor, infinita. PHRAS. 1. Gloria tua ad posteritatem perveniet, _votre gloire passera à la postérité_. Ad seros nepotes usque propagabitur; ad eos, qui ex te nascentur, orientur; ad tuos successores; ad eos, qui abs te originem, genus ducent; qui abs te descendent, dimanabit; posteritas tuæ gloriæ particeps erit. 2. Posteritas omnis de te loquetur, _tous les siècles à venir parleront de vous_. Nulla de te posteritas conticescet; gloriam tuam posteritas alet; commemoratio nominis tui non cum vitæ tempore dimittetur, sed cum omni posteritate adæquabitur. Eris in memoria sæculorum omnium, nec posteritas quidem infinita de tuis laudibus obmutescet. Cf. Fama, Gloria. USUS: Optimus quisque posteritati maxime servit.

POSTĔRUS, a, um, _Qui vient après_, _suivant_, _futur_; _avenir_. SYN. Consequens. )( Primus. USUS: Die postero. Illud vero posterum est et consequens. Ita præsentit in posterum, ut nihil nisi sempiternum spectare videatur. Longe in posterum prospicere, providere.

POSTHĂBĔO, es, ŭi, ĭtum, ere, a. _Faire passer après_, _sacrifier_ à. SYN. Postpono, negligo, posteriorem duco. USUS: Omnibus rebus posthabitis se philosophiæ dat totum, _négligeant toutes choses_. Privatum dolorem post communem causam habere.

POSTHAC, _Ensuite_, _après_. SYN. Deinde, deinceps. )( Antehac, hoc tempore. USUS: Nihil posthac mihi tecum erit.

POSTHÆC, _Ensuite_. SYN. Deinde.

POSTHŬMUS, melius POSTŬMUS, a, um, _Le dernier né_, _le plus jeune_, _enfant né après la mort ou le testament du père_. SYN. Natus post humatum patrem.

POSTĪCA, æ, f. * _Porte de derrière_. USUS: Postica recedere dicitur, qui furtim abit, aliis insciis se subducens.

POSTĪCUS, a, um, * _De derrière_, _postérieur_. USUS: Est etiam hic ostium aliud posticum nostrarum ædium, _porte de derrière_. Ego me per posticum ad amicos conferam.

POSTIS, is, f. _Poteau_, _jambage de porte_. SYN. Januæ tabula, latus portæ. USUS: Postem tenere in consecratione templi oportet, ibi enim postis est, ubi templi aditus et valvæ ambulationis, _avoir la main sur le jambage de la porte_, _en parl. de celui qui fait la dédicace d’un temple_, _comme chez nous: poser la première pierre_.

POSTLĪMĬNĬUM, ĭi, n. _Retour au logis_, _rentrée chez soi_, _d’où: Action de faire retour dans son droit_, _de rentrer dans son privilége_. USUS: Postliminio redire.

POSTMŎDO et POSTMŎDUM, * _Après_, _ensuite_, _dans la suite_. USUS: Postmodo gaudebis te iræ moderatum fuisse.

POSTPŌNO, is, pŏsŭi, pŏsĭtum, ere, a. _Placer en seconde ligne_, _mettre au second rang_. SYN. Posthabeo, post aliquid habeo, posterius duco. USUS: Omnia postposui, dum patri obedirem, _j’ai tout négligé pour obéir à mon père_.

POSTQUAM, _Après que_, _quand_, _lorsque_. SYN. Ubi, simul, simul ac, simul ut, simul atque. USUS: Postquam mihi proposui.

POSTRĒMO, _Enfin_, _finalement_. SYN. Postremum, novissime, ad ultimum. USUS: Quæro igitur primum, deinde, etc., postremo, _je demande donc d’abord.... ensuite.... enfin, etc._

POSTRĒMUS, a, um, _Le dernier_, _qui vient en dernière ligne_. SYN. Ultimus, extremus, novissimus, qui agmen claudit _vel_ cogit. )( Primus. USUS: 1. Alia prima ponet, alia postrema. 2. Pessimus, _le plus vil_, _le plus méprisable_, _le plus mauvais_. Homines postremi. Servitus est postremum malorum omnium.

POSTRĪDĬE, _Le jour suivant_, _le lendemain_. SYN. Postero die. USUS: Postridie ejus diei; postridie Bacchanalium.

POSTŬLĀTĬO, ōnis, f. _Demande_, _prière_. SYN. Postulatum. EPITH. Æqua et honesta, brevis, impudens, turpis, valentior opinione. USUS: Concessit senatus postulationi meæ. Si vobis æqua et justa postulatio videtur.

POSTŬLĀTUM, i, n. (_sæpius_ plur.) _Demande_, _prétention_. SYN. Postulatio. EPITH. Commune, gravissimum in aliquem, intolerabile, novum, ridiculum. USUS: Reliquum est ut remittantur postulata per litteras. Postulata interponere, edere, ad aliquem deferre, accipere, _transmettre à qqn les demandes, les prétentions de qqn_. Postulata Geometrarum.

POSTŬLĀTŬS, ūs, m. * _Demande en justice_, _plainte_. USUS: Matris postulatu.

POSTŬLO, as, avi, atum, are, a. _Demander_, _prier_, _solliciter_. SYN. Peto, posco, desidero, requiro. )( Recuso. ADV. Acrius, amplius, arroganter, impudenter, nominatim, plane, præclare, vehementius, nimirum, stulte. USUS: 1. Omnia a me postulas et exspectas. Ut temporis ratio, ut tua fides postulavit. Postularunt me de fœdere. Postulare fidem publicam. 2. Accuso, _poursuivre_, _accuser_. Ego Appium eadem lege de majestate postulavi. Cf. Peto, Desidero.

PŎTĀTĬO, ōnis, f. _Action de boire_; _débauche_, _orgie_. SYN. Perpotatio. EPITH. Modica. USUS: Hesterna potatione oscitans.

PŎTĀTOR, ōris, m. * _Buveur_; _grand buveur_, _ivrogne_. SYN. Potor. PHRAS. Potator est magnus, _c’est un ivrogne_. Intemperantissimis perpotationibus deditus; diem mero frangere, obruere se vino, vino sepeliri solitus; temulentiæ nota infamis est; vini pernicies, gurges et helluo vini est, qui se vino intemperantius ingurgitat; patrimonium suum, facultates suas potationibus intemperantissimis lacerat; potationibus insanum in modum indulget; natus ad pocula exsiccanda; qui, si vino incaluerit, poscere majoribus poculis et Græco more bibere solet; largiore vino uti solitus; non modo invitare se plusculum, sed in multum semper vini procedere consuevit. Cf. Bibo, Ebrius.

PŎTENS, entis, omn. gen. _Puissant_. SYN. Qui in magna potentia est, qui magnas vires, magnas opes habet; summa potestate præditus, magnis copiis et opibus affluens; firmus opibus, armis opibusque præpotens. USUS: Ampla et potens civitas. Is potens ac florens per medium forum volitabat. Cf. Magnus, Potestas, Possum.

PŎTENTĬA, æ, f. _Puissance_, _force_, _faculté_, _pouvoir_. SYN. Opes, vis, potestas, nervi, vires. EPITH. Aliena, gratiosa, intolerabilis, invidiosa, inutilis, levis, inops, magna, nimia; nova, perniciosa, senatoria, singularis, summa, periculosissima. USUS: Potentia est ad sua conservanda et alterius obtinenda idonearum rerum facultas, _la puissance est la possession des moyens de conserver ses avantages et d’obtenir ceux des autres_. Magnam potentiam consequi. Intolerabilis est ejus potentia. Cf. Potestas.

PŎTESTAS, ātis, f. _Puissance_, _pouvoir_, _faculté_. SYN. Facultas, copia, optio, ditio, imperium, magistratus, jus, jurisdictio, vis potestatis, munus. EPITH. Incredibilis, infinita, integra, justa, legitima, libera, magna, nimia, par, patria, pestifera, prætoria, privata, regalis, regia, sempiterna, summa, tenuis, tota, tribunitia, amplissima, extraordinaria. PHRAS. 1. Virtutis maxima est potestas, _la puissance de la vertu est immense_. Omnia sunt in potestate ac ditione virtutis. Plane rerum omnium domina virtus est. Virtus late dominatur. Virtus una regnat ubique locorum; summum imperium habet in res omnes; vim habet infinitam; omnes superat difficultates; durissima quæque perrumpit; nullos formidat impetus, nullos fortunæ casus extimescit; omnia jure ac potestate complectitur; præest cunctis rebus humanis; imperium habet in omnia; virtuti cuncta parent, cedunt; virtuti subjecta sunt humana omnia. Quid est, quod assequi virtus non possit? 2. Cæsar habuit summam potestatem, _César eut une puissance souveraine_. Cæsaris infinita erat Romæ potestas, nec ullis legibus circumscripta; Cæsar sub jus suum ac potestatem terrarum orbem subjunxit; omnia suis armis obtinebat; orbem terrarum in sua potestate ac ditione tenuit; fortuna summam rerum ad Cæsarem detulit; penes Cæsarem potestas et dominatus erat rerum omnium; omnia in unius Cæsaris potestate vertebantur; Cæsar unus omnium maxime opibus, armis, potentia valebat. 3. Hoc in tua potestate est, _cela est en votre pouvoir_. Per te stat, quo minus, etc.; in tua voluntate id totum vertitur; tua in manu est; integrum tibi est; ejus rei arbitrium penes te est. Est hoc in tua potestate situm; ejus rei penes te potestas est; in tua potestate positum est; potestas ejus rei tota tua est. 4. Potestatem alicujus restringere, _diminuer les pouvoirs_. Habenas adducere; in ordinem cogere; alicujus potestatem arctioribus cancellis concludere, circumscribere, constringere. 5. Potestatem ampliare, _augmenter les pouvoirs_. Habenas remittere, ampliorem potestatem facere, dare, concedere, permittere, deferre. 6. Est sub potestate mea, _il est en mon pouvoir, sous ma domination_. In mea illum potestate habeo, teneo, contineo; in mea potestate ac ditione hominem teneo; meo imperio obnoxius est ac subjectus. USUS: Magistratuum potestatem obsidere; redigere aliquem in suam potestatem ac ditionem; sub alterius se potestatem subjicere. Iram in potestate habere, _être maître de sa colère_. Judices cum sui potestatem non facerent, _n’accordaient plus d’audience_. Se in potestate senatus futurum dixit, _il dit qu’il serait aux ordres du sénat_. De potestate exire, _sortir de charge_. Pro potestate aliquid imperare. Loquendi potestatem facere. Liberum spiritum ducendi nullam habeo potestatem. E sua potestate dimittere aliquem. Est mihi ejus rei amplissima potestas, _cette chose est tout entière sous ma dépendance_. Potestatem nocendi adimere; præcidere, eripere; potestate nocendi exuere, privare, _ôter à qqn le pouvoir de nuire_. Cf. Possum.

PŌTĬO, ōnis, f. _Potion_, _breuvage_, _médecine_. SYN. Potus. EPITH. Dulcicula, medica, prima, modica, contentissima. USUS: Medicus prima potione mulierem sustulit.

1. PŎTĬOR, ŏris, gen. com. _Préférable_, _meilleur_. SYN. Antiquior, carior, melior, prior. PHRAS. Cives potiores esse debent peregrinis, _il faut préférer les citoyens aux étrangers_. Civium in urbe partes sunt præcipuæ; cives anteferendi sunt exteris; potior habenda est ratio civium, quam advenarum. Primum officium civibus, alterum exteris ac peregrinis debetur. USUS: Mors mihi servitute semper erit potior. Nihil mihi mea fama potius, _rien ne m’est plus cher que ma renommée_. Nihil mihi potius fuit quam ut, _je n’eus rien de plus pressé, de plus à cœur que, etc._ Cf. Præfero.

2. PŎTĬOR, īris, ītus sum, īri, d. n. _S’emparer de_, _conquérir_. SYN. Impetro, teneo, possideo, fruor. )( Careo. ADV. Abunde rebus. USUS: Rerum, civitatis, regni potiri. Pace potimur. Cf. Fruor, Habeo, Possideo.

PŎTISSĬMUM, _De préférence_, _principalement_, _surtout_. SYN. Maxime, quam maxime, præcipue. USUS: Quærenti mihi, quid ad te potissimum scriberem.

PŎTĬUS, _Plutôt_. SYN. Citius, prius, magis. USUS: Magnus homo vel potius summus.

PŎTO, as, avi, atum _vel_ pōtum, are, n. _Boire_. SYN. Bibo, perpoto. Cf. Bibo, Potator.

PŌTOR, ōris, m. * _Buveur_. USUS: Aquæ potores. Cf. Potator.

PŌTŬS, ūs, m. _Boisson_, _breuvage_. SYN. Potio. EPITH. Immoderatus. USUS: Immoderato potu pastuque obstupefactus animus, _par l’excès du boire et du manger_.

PRÆ, _A cause de_. SYN. Propter. USUS: 1. Non possum præ lacrimis scribere. 2. Comparando, _en comparaison de_, _au prix de_, _eu égard à_. Hominem præ se neminem putat. Præ nobis felix et beatus.

PRÆBĔO, es, ŭi, ĭtum, ere, a. _Fournir_, _donner_, _présenter_, _offrir_. SYN. Impertio, do, præsto, exhibeo. ADV. Libenter se credulum, minutatim, perexigue, publice victum, vicissim se auditorem præbere. USUS: Lenissimum se, duriorem alicui, æquum se judicem præbere. Os suum ad contumeliam præbere, _s’exposer aux affronts_.

PRÆBĬTOR, ōris, m. _Fournisseur_, _pourvoyeur_. USUS: Macedones non te regem, sed ministrum suum et præbitorem putant, _non leur roi, mais leur serviteur et leur pourvoyeur_.

PRÆCĂVĔO, es, cāvi, cautum, ere, a. et n. _Prendre garde_; _se précautionner_; _éviter_. SYN. Declino, vito. ADV. Diligentissime peccata, difficillime. USUS: Peccata diligentissime præcavere. Cf. Caveo.

PRÆCĒDO, is, cessi, cessum, ere, a. et n. _Marcher devant_, _précéder_; _surpasser_. SYN. Præeo, præcurro, prægredior, antecedo. USUS: Agmen præcedere, aliquem auctoritate. Cf. Præeo, Antecedo, Excello.

PRÆCELLENS, entis, omn. gen. _Supérieur_, _éminent_. SYN. Excellens, præstans. USUS: Vir animo, virtute, rebus omnibus præcellentissimus. Cf. Egregius.

PRÆCENTĬO, ōnis, f. _Prélude des instruments avant le sacrifice, avant la bataille_. SYN. Cantus, qui aliquid præcedit. EPITH. Firma animi, similis, propria, diversa, tribunitia.

PRÆCEPS, cĭpĭtis, omn. gen. _Rapide_, _escarpé_; _bouillant_, _inconsidéré_. SYN. Inconsideratus, periculosus. ADV. Jam pridem ad pœnam. PHRAS. 1. Locus præceps, _lieu escarpé_. Rupes abscissa undique et abrupta; collis ascensu, aditu minime molli ac clementi. 2. Homo præceps, _homme trop précipité dans ses entreprises_. Vitio ingenii vehemens et impotens; in omnibus consiliis præceps et devius; ferox rapidusque in consiliis, ac lingua immodicus; impotens iræ, animi; amentia cæcus et præceps; qui nullo consilio fertur; qui auferri se sinit impotentis animi vitio. Cf. Inconsideratus. USUS: Dignus, qui præceps ex urbe exturbetur. In præcipitem se locum ac lubricum committere. Hominem conscientiæ suæ præcipitem agunt pœnæ, _il est poursuivi par les remords de sa conscience_. Cf. Inquietus.

PRÆCEPTĬO, ōnis, f. _Prescription_, _recommandation_, _doctrine_. SYN. Præceptorum explicatio, doctrina. USUS: Propria ea est stoicorum præceptio.

PRÆCEPTOR, ōris, m. _Celui qui enseigne_, _maître_. SYN. Doctor, magister. EPITH. Fortis. USUS: Præceptorem aliquem habere; præceptore uti aliquo. Scribendi præceptores atque dicendi.

PRÆCEPTUM, i, n. _Prescription_, _ordre_, _commandement_, _recommandation_. SYN. Monita, admonitio, institutum, jussum, via, ratio, præceptio. EPITH. Acutum, breve, commune, dissimile, extremum, majus, necessarium, bonum, utile, vetus. Præcepta certa, contraria, communia, firma, stabilia, conjuncta naturæ, historica, magna, mortifera, salutaria, multa, oratoria, peracuta, pervulgata, plurima, præclara, propria, reliqua, summa, superiora, vetera. USUS: Præcepta de re militari alicui dare, tradere; præceptis aliquem erudire. Hoc præceptum diligenter noscendum, discendum, tenendum, servandum. His præceptis te obtemperare oportebit.

PRÆCERPO, is, psi, ptum, ere, a. _Cueillir avant le temps_, _prématurément_. SYN. Præcipio. USUS: Non præcerpo fructus officii tui.

PRÆCERTĀTĬO, ōnis, f. _Lutte_, _discussion_.

PRÆCĪDO, is, cīdi, cīsum, ere, a. _Couper_, _tailler_, _trancher_. SYN. Incido, seco, amputo, præcludo. ADV. Plane aliquid, plane sine ulla exceptione. USUS: Amicitiam magis sensim dissuere decet, quam repente præcidere, _il vaut mieux dénouer insensiblement l’amitié que la trancher brusquement_. Spem alicui omnem, sibi ipsi licentiam libertatemque præcidere. Sermonem præcidere et abscindere. Præcide semel et statue quid velis, _coupe court à tes incertitudes et décide ce que tu veux_. Cf. Seco.

PRÆCINGO, is, nxi, nctum, ere, a. _Ceindre_. SYN. Cingo.

PRÆCĬNO, is, ŭi, centum, ere, a. _Annoncer_, _prédire_. SYN. Prædico, prænuntio, antecapio. USUS: Ea re magnum aliquid dii præmonstrant et præcinunt.

PRÆCĬPĬO, is, cēpi, ceptum, ere, a. _Prendre d’avance_, _anticiper_, _prévenir_. SYN. Prænosco, præsentio. ADV. Accuratius, amicissime, bene, commodissime, deinceps, leviter, pro auctoritate sua, male, recte, sapienter, communiter, præclare multa, separatim. USUS: 1. Cogitatione præcipere quæ futura sunt, _saisir l’avenir par la pensée, le prévoir_. Spem victoriæ tentato paulatim certamine præcipere. Præcipere gratiam publici beneficii. Gaudia animis præcipere. Pecuniam præcipere, id est, prius capere. 2. Mando, _prescrire_, _ordonner_. Item ille hortatur et præcipit. Cf. Jubeo, Mando, Impero.

PRÆCĬPĬTO, as, avi, atum, are, a. et n. _Précipiter_; _se précipiter_. SYN. Præcipitem ago, dejicio, exturbo, deturbo; _item_: Ruo, descendo. )( Sustineo, jaceo. PHRAS. 1. E ponte se in fluvium præcipitavit, _il se précipita dans le fleuve du haut du pont_. Præcipiti saltu se in profluentem immisit; præcipitem se jactavit e ponte, e ponte in præceps se dedit. 2. E mœnibus præcipitatus est, _il fut précipité du haut des remparts_. Ex præcipiti mœnium loco devolutus est; detrusus in proclive; de muro deturbatus, devolutus; in præceps datus est; e muro præceps actus est; in præceps delatus est. USUS: Hoc quidem præcipitare est, non descendere. Sol, hiems præcipitat. Præcipitantem rempublicam sustinere, retinere. Jacentem non erigere, inofficiosum est, præcipitantem impellere, inhumanum, _il est inhumain de pousser qqn qui tombe_. Ubi Nilis in mare præcipitat, _où le Nil se jette dans la mer_.

PRÆCĬPŬĒ, _Principalement_, _surtout_. SYN. Potissimum, maxime. )( Communiter. USUS: Omnes Brutum præcipue observant.

PRÆCĬPŬUS, a, um, _Particulier_, _propre_, _spécial_; _extraordinaire_, _supérieur_, _principal_. SYN. Peculiaris, proprius. )( Communis. _Item_: Primarius, singularis. PHRAS. 1. Præcipuus in aula est, _il est le premier à la cour_. Princeps est nobilitatis, aulicæ juventutis; flos est aulicæ juventutis, nobilitatis; primas partes habet apud Regem. Secundus a Rege est. 2. Præcipuus erat inter Latinos, _il était le premier, le plus distingué des Romains_. Longe tum princeps erat Latini nominis. Qui jam dudum venerat in dignationem principum, tum etiam inter omnes in omni genere laudis eminebat. Primus longe Latinæ juventutis habitus erat. Principem locum inter Latini nominis populos tenebat; Latinos omnes auctoritate ac potentia anteibat. 3. Præcipuum illud est inter omnia, _voilà ce qu’il y a de principal_. Caput est, illud in maximis rebus et maxime necessariis velim habeas. Illud primum ac summum est; labor in hoc præcipue vester sit; nihil prius, quam de illo agendum; id caput et arx est totius controversiæ; opera vobis princeps ac prope omnis in hoc collocanda erit; antiquissimum illud est habendum. Cf. Excellens. USUS: 1. Quod mihi præter cæteros præcipuum fuit, nunc cum cæteris est commune. 2. Insignis, _extraordinaire_, _considérable_. Præcipuo quodam dolore angi; amore in eum fertur singulari ac studio præcipuo.

PRÆCĪSĒ, _Brièvement_, _en peu de mots_. SYN. Breviter. )( Plene, perfecte. USUS: Præcise alicui negare aliquid ac sine exceptione ulla præcidere.

PRÆCĬSĬO, ōnis, f. _Suspension d’une pensée_. Figura Rhetorica.

PRÆCLĀRĒ, _D’une manière distinguée_, _excellente_, _très bien_. SYN. Recte, probe, optime. USUS: Præclare nobiscum actum iri, si populus Romanus, etc, _que nous devrons nous estimer fort heureux, si, etc._ Tibi negotium datum esse a Cæsare, non judicium præclare intelligo, _je comprends parfaitement que, etc._ Simulacrum præclare factum e marmore, _statue de marbre admirablement travaillée_. Præclare aliquid dicere, facere.

PRÆCLĀRUS, a, um, _Illustre_, _distingué_, _remarquable_. SYN. Eximius, egregius, commemorandus, rarus, præcipuus, insignis. )( Vulgaris. PHRAS. 1. Vir præclarissimus, _homme très illustre_. Omnis ætatis, omnis memoriæ clarissimus. Insignis ad laudem vir; omnibus rebus ornatus; in quo summa probitas, summa virtus, summa doctrina; genere, honore, copiis, existimatione facile princeps; Reipublicæ columen ac sidus; sæculi sui decus egregium; vir exempli rectissimi domi militiæque; longe ante alios eminens; sanctus, innocens ac divina quadam virtute præditus; vir cumprimis honestus, summo honore et pudore, et summo officio spectatissimus ordinis sui. Cf. Egregius. USUS: Multi in philosophia præclari ac nobiles. Egregia et præclara indoles. Cf. Præcipuus, Excello.