Le procès des Templiers, Tome I.

Part 5

Chapter 5 3,189 words Public domain Markdown

Post hec, die Veneris ante festum beati Andree, congregatis predictis dominis commissariis in camera post aulam predictam in qua congregari consueverant, frater Jacobus de Molayo Magister major dicti ordinis Templi, qui in die Mercurii proxime precedenti pecierat a dictis dominis commissariis, quod posset deliberare usque ad hanc diem Veneris super responsione per ipsum dicta die Mercurii facta coram eis quod ordinem defendere volebat, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum per supradictos prepositum Pictavensem et Johannem de Jamvilla, et fuit regraciatus eisdem dominis commissariis de dicta dilacione ad deliberandum concessa eidem, et quia majorem se daturos eidem obtulerant, si dicto Magistro eam accipere placuisset, et in hoc, sicut dixit, posuerant frenum super collum ejus. Interrogatus autem a dictis dominis commissariis si volebat defendere ordinem supradictum, respondit quod ipse erat miles illitteratus et pauper, et quod audiverat in quadam littera apostolica que sibi lecta fuerat, contineri [p. 43] quod dominus Papa ipsum et quosdam alios magnos ordinis Templariorum reservaverat sibi, et ideo ad presens in statu in quo erat, nolebat aliud facere super predictis. Requisitus expresse an vellet ad presens aliter defendere ordinem supradictum, dixit quod non, sed ad domini Pape presenciam iret, quando dicto domino Pape placeret, supplicans eisdem dominis commissariis et requirens eosdem, quod cum ipse, sicut et alii homines, esset mortalis, nec haberet de tempore nisi nunc, placeret eisdem dominis commissariis significare predicto domino Pape, quod ipsum Magistrum quam cicius posset ad ejus presenciam evocaret, quia tunc tantum diceret ipsi domino Pape, quod esset honor Christi et ecclesie pro posse suo.

Item, requisitus si vellet aliud dicere quare dicti domini commissarii, qui non intromitebant se de facto singularium personarum, sed de facto ordinis supradicti, non deberent bene et fideliter procedere in negocio inquisicionis contra ordinem predictum per dominum Papam commisse, eisdem respondit quod non, requirens eos ut bene et fideliter procederent in negocio supradicto. Quibus peractis, predictus Magister ordinis Templariorum dixit, quod ad exoneracionem consciencie sue volebat predictis dominis commissariis exponere tria de ordine prelibato, et ea exponebat eisdem. Quorum primum erat, quod ipse Magister nesciebat aliquam aliam religionem in qua capelle et ecclesie religionis haberent meliora et pulcriora ornamenta et reliquias ad cultum divinum pertinencia, et in quibus per presbiteros et clericos melius deservirent in divinis, exceptis ecclesiis cathedralibus. Secundum erat, quod nesciebat aliquam religionem in qua fierent plures elemosine quam in religione eorum; nam, in omnibus domibus ordinis, ex generali ordinacione ipsius ordinis, dabant ter in septimana elemosinam omnibus accipere volentibus eam. Tercium erat, quia nesciebat aliquam religionem nec aliquas gentes que pro defensione fidei Christiane contra inimicos ipsius fidei prompcius personas suas exposuerint morti, nec tantum de sanguine effudissent, et que magis dubitarentur a catholice fidei inimicis; et quod ex hoc comes Atrabatensis, quando fuit [p. 44] mortuus in partibus ultramarinis, in prelio, voluit quod dicti Templarii essent in acie sua in ante-garda, et si credidisset dictus comes Magistro dicti ordinis qui tunc erat, predicti comes, Magister et alii non periissent, et quod dictus Magister qui tunc erat, dixit quod non crederet quod ipse hoc diceret nisi propter bonum, quia sequendo consilium dicti comes [comitis?] ipse moreretur in prelio et predictus comes una cum aliis.

Cum autem replicatum fuisset, quod predicta ad salvacionem animarum non proderant, ubi catholice fidei deerat fundamentum, respondit ipse Magister hoc verum esse, et quod ipse bene credebat in unum Deum, et in trinitate personarum, et in aliis pertinenciis ad catholicam fidem, et quod unus Deus erat, et una fides, et unum baptisma, et una ecclesia, et quando anima separaretur a corpore, tunc appareret quis bonus et quis malus esset, et quilibet nostrum sciret veritatem eorum de quibus agitur in presenti.

Verum, cum per nobilem virum dominum Guillelmum de Nogareto cancellarium regium, qui supervenerat post responsionem factam per dictum Magistrum quod nolebat aliter defendere quam suprascriptum fuerit ordinem supradictum, fuisset dictum eidem Magistro, quod in cronicis, que erant apud sanctum Dionisium, continebatur quod tempore Saladini, soldani Babilonie, Magister ordinis Templi qui tunc erat, et alii majores ipsius ordinis, fecerant homagium ipsi Saladino, et quod idem Saladinus, audita adversitate magna quam dicti Templarii tunc passi fuerant, dixerat in publico predictos Templarios fuisse dictam adversitatem perpessos, quia vicio Sodomitico laborabant, et quia fidem suam et legem prevaricati fuerant;--dictus Magister fuit ex predictis verbis plurimum stupefactus, dicens quod nunquam usque tunc dici audiverat supradicta, sed tamen bene sciebat, quod, eo existente ultra mare, tempore quo erat Magister dicti ordinis frater Guillelmus de Bello Joco, ipse Jacobus et multi fratres alii de conventu predictorum Templariorum, juvenes, gueram appetentes, sicut moris est militum juvenum qui volunt videre de factis armorum, et eciam alii qui non erant de conventu eorum, murmurabant contra [p. 45] dictum Magistrum, quia, durante treuga quam rex Anglie premortuus posuerat inter Christianos et Saracenos, dictus Magister serviebat soldano et eum sibi retinebat placatum; sed finaliter ipse frater Jacobus et alii de conventu predicto Templariorum fuerunt de hoc contenti, videntes quod dictus Magister non poterat aliud facere, quia ordo eorum habebat illis temporibus et tenebat ad manum suam et sub ejus custodia multas civitates et multa fortalicia in confinibus terre dicti soldani, nominando dicta loca que non potuisset aliter custodiisse, et eciam tunc perdita extitissent, nisi dictus rex Anglie victualia transmisisset.

Postremo predictus frater Jacobus Magister ordinis Templi predicti rogavit humiliter predictos dominos commissarios et dictum cancellarium regium, quod placeret eis ordinare et procurare quod ipse Magister posset audire missam et alia officia divina, et habere capellam suam et capellanos. Et dicti domini commissarii et cancellarius, laudantes devocionem quam pretendebat, dixerunt se procuraturos predicta.

Eisdem die et loco frater Petrus de Safet, ordinis predictorum Templariorum, coqus seu serviens dicti Magistri, adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, presente dicto Magistro ordinis Templi et dicto cancellario regio, requisitus si volebat dictum ordinem defendere, vel aliquid dicere quare dicti domini commissarii non deberent procedere in negocio inquisicionis predicte, respondit quod dictus ordo habebat bonos defensores, scilicet dominos Papam et Regem, et ipse dimitebat conscienciam suam propter consciencias eorumdem, quos reputabat bonas et legales et sanctas personas, et erat de earum defensione contentus. Finaliter autem dixit, quod nolebat dictum ordinem defendere, et placeret eidem quod inquesta per ipsos dominos commissarios facienda bene et fideliter fieret et procederent in eadem.

Eisdem die et loco supradicti domini commissarii, pluribus tractatibus et deliberacionibus prehabitis inter eos, et examinatis cum [p. 46] diligencia rescriptivis litteris quas major pars archiepiscoporum et episcoporum regni Francie, vicariorum vel officialium eorumdem, miserant eis super publicacione edicti citatorii, facti dicta die Veneris ante festum beati Laurencii per eosdem dominos commissarios, et mandati in singulis civitatibus et diocesibus in locis contentis in ipso edicto supraposito publicari, inventoque per examinacionem scripturarum litterarum predictarum, quod publicacio predicti edicti non fuerat facta, sicut debuerat et [a?] multis ex predictis archiepiscopis et episcopis, vicariis seu officialibus eorumdem, et specialiter in locis in quibus dicti Templarii capti detinebantur; circumspecto eciam quod multi ex predictis minus plene et aliqui confusse rescripserant, licet nonnulli satis bene rescripsissent, et edictum publicassent predictum, invento eciam in dictis rescriptivis quod multi ex fratribus ordinis dictorum Templariorum in diocesibus Vassatensi, Tholosano, Claramontensi, Parisiensi et aliis detenti, publicato eis predicto citatorio edicto, precisse dixerant, quod dictum ordinem Templariorum defendere volebant, alii vero volebant venire ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, aliqui alii quod parati erant obedire eisdem, et aliqua alia verba ambigua, aliqui quod ipsum ordinem defendere nolebant; attendentes dicti domini commissarii, quod, dictis fratribus et aliis vocandis evocatis juxta formam commissionis eis facte, procedere habebant, et quod incongruum videri posset, si sine presencia illorum qui vocati erant et dixerant se velle predictum ordinem defendere, procederent; videntes eciam, quod multi ex archiepiscopis et episcopis supradictis, vicariis et officialibus eorumdem nichil eis adhuc rescripserant de publicacione predicti edicti; advertentes insuper, quod per eos erat inquirendum contra dictum ordinem Templi, non solum cum fratribus dicti ordinis, verum eciam cum aliis qui non erant de dicto ordine, si qui essent qui scirent eorum de quibus habent contra ipsum ordinem inquirere veritatem; nolentes iidem domini commissarii de aliqua precipitacione, in tam arduo potissime negocio, posse notari, supradictis et aliis pluribus perpensatis, deliberaverunt et [p. 47] decreverunt aliud publicum edictum per eos esse denuo transmitendum ad omnes archiepiscopos et episcopos dicti regni, vicarios et officiales eorumdem, super citatione evocandorum ad defensionem dicti ordinis, et eciam ad testimonium perhibendum, prefatum edictum mittentes per litteras patentes, sigillis eorum in pendenti sigillatas, tenorem qui sequitur continentes:

Venerabilibus in Christo patribus, dominis Dei gracia archiepiscopo Senonensi, ejus suffraganeis, vicariis et officialibus eorumdem, miseracione ejusdem... archiepiscopus Narbonensis... Bajocensis... Mimatensis, et Lemovicensis episcopi, nec non Matheus de Neapoli majoris Caleti Rothomagensis sedis apostolice notarius, Johannes de Mantua Tridentine, et Johannes de Monte Lauro Magalonensis ecclesiarum archidiaconi, una cum venerabili viro magistro Guillelmo Agarni Aquensi preposito, legittime excusato, cum illa clausula, Quod si non omnes, etc. ad infrascripta per sedem apostolicam deputati, salutem et mandatis apostolicis humiliter, reverenter et firmiter obedire. Pridem vobis et omnibus aliis archiepiscopis et episcopis regni Francie, vicariis et officialibus vestris, signifficasse meminimus qualiter nos, juxta commissionis nobis facte a domino nostro summo Pontifice tenorem, pro inquisicione contra Templariorum ordinem in dicto regno Francie facienda, vocabamus et citabamus per publicum citationis edictum perhemptorie, auctoritate nobis tradite potestatis, predictum ordinem Templariorum, fratres dicti ordinis et omnes evocandos, ut prima die non feriata post festum beati Martini hiemale tunc sequens, nunc vero lapsum, comparerent sufficienter coram nobis Parisius, in aula episcopali, hora prime, super contentis in dictis litteris apostolicis, quarum transcriptum vobis misimus, et ea tangentibus, prout justum esset, processuri. Alioquin ex tunc ad contenta in dictis litteris apostolicis procederemus previa racione, eorum absencia non obstante. Requisivimus insuper, et dicta auctoritate districte mandavimus, quod vos et vestrum singuli, quam prius comode possetis, faceretis [p. 48] predicte citationis nostre edictum, cum ad vos pervenisset, publice ac solempniter fieri legi, recitari ac publicari clero et populo, in cathedralibus, et magnis collegiatis ecclesiis, et scolis ubi est studium generale, et in curiis officialium vestrorum, civitatum et diocesium vestrarum, et in principalibus domibus ejusdem ordinis in dictis vestris civitatibus et diocesibus constitutis, ac in locis in quibus fratres ipsius ordinis capti tenebantur, in eis prout hec et alia in nostris litteris quas vobis tunc super hiis [destinavimus?] plenius continentur. Verum cum quam plures ex vobis nullo modo, et alii confusse et minus plene, licet aliqui satis bene, nobis rescripseritis de publicacione predicti nostri edicti, et nonnulli minus advertentes qualiter nos contra singulares fratres et personas dicti ordinis, contra quos vos archiepiscopi et episcopi inquirere debetis, nullatenus inquirere intendebamus nec poteramus, juxta formam commissionis nobis facte, sed contra ordinem, ut est dictum, intellexisse forsitan videantur, quod nos contra singulares personas et fratres predictos inquirere intenderemus de factis singularibus eorumdem, et quod ad nos venire necessario tenerentur, quod nequaquam nostre intencionis extitit nec existit, sed ut venire, si qui essent, qui voluntarie vellent pro dicto ordine respondere, juxta formam litterarum apostolicarum nobis super hec directarum;--adhuc ex superhabundanti, et ut maturius procederemus, vocamus et citamus iterato peremptorie, auctoritate nobis tradite potestatis, per hoc publicum nostre citationis edictum, prefatum ordinem Templariorum, fratres dicti ordinis et omnes evocandos quorum interest evocari, quatenus prima die juridica post instans festum Purificacionis beate Marie Virginis compareant sufficienter coram nobis Parisius, in aula episcopali, hora prime, ut super contentis in dictis litteris apostolicis et ea tangentibus, prout justum fuerit, procedatur. Alioquin ex tunc ad contenta in dictis litteris apostolicis racione previa procedemus, eorum absencia non obstante. Rursus citamus, et per vos citari mandamus in generali, sub penis canonicis quibuscumque, omnes ecclesiasticas ac seculares personas, que de dicto Templariorum [p. 49] ordine non sunt (de quibus Templariis quos expedire videbimus per alias nostras litteras intendimus evocare), cujuscumque status, dignitatis, condicionis et religionis fuerint, in regno Francie existentes, que veritatem noverint de criminibus eidem ordini impositis vel eorum aliquo de quibus fit mencio in litteris apostolicis antedictis, et specialiter de apostasia a fide, ydolatria, heresi et peccato contra naturam, ut eisdem loco et tempore, personaliter, sub penis predictis, compareant coram nobis, perhibituri super predictis testimonium veritati. Porro, ut predicta ad dictorum ordinis fratrum, ac omnium evocandorum et quorumcumque noticiam publicam deferantur, circumspectionis vestre prudenciam, auctoritate apostolica requirimus et in virtute sancte obediencie districte injungimus et mandamus quatenus quam prius comode potueritis, faciatis supradicta, cum ad vos pervenerint, publice ac solempniter fieri legi, recitari et publicari clero et populo in suprascriptis locis, et specialiter in locis in quibus fratres ipsius ordinis capti tenentur, in presencia eorumdem, et in aliis magnis locis de quibus vobis videbitur expedire. Et si aliqui ex fratribus dicti ordinis qui capti tenentur, dicant vel dixerint se velle pro dicto ordine respondere vel ipsum defendere, ipsos ad nos immediate Parisius sub tuta et fida custodia transmitti requiratis per gentes regias, et custodibus eorumdem, ut in premissis et ea tangentibus, prout justum fuerit, procedatur. Nos autem predictis gentibus regiis et custodibus damus (presentibus nostris litteris, ut predicta compleant) in mandatis, ac eciam super hiis dominus Rex Francorum illustris predictis gentibus suis scribit. Vos vero certificetis nos de omnibus que feceritis super predictis, et si qui et quot fratres dicti ordinis in vestris civitatibus et diocesibus tenebantur, et si quid et que dixerint ad predicta de premissis omnibus et singulis facientes ad cautellam fieri publica instrumenta, que manu publica consignata vel sigillis autenticis communita, in dicto termino vel ante, per aliquem vestrum ydoneum, certum et tutum nuncium, Parisius nobis vel nostrum alteri transmitatis, ita solerter super hiis vos habentes, quod de diligencia [p. 50] commendari et de negligencia redargui minime valeatis. Nec volumus vos latere, quod illi ex vobis qui negligentes in premissis fuerint, ulcionem canonicam et indignacionem sedis apostolice poterunt merito formidare. Sane easdem litteras earum reddi precipimus portitori, quarum presentacioni vestras litteras concedatis eidem, in omnes et singulos qui execucionem presencium litterarum, directe vel indirecte, publice vel occulte, per se vel per alium seu alios, turbare vel impedire quomodolibet, seu in eis aliquid immutare, vel contra ejus voluntatem auferre vel detinere presumpserint, in hiis scriptis excommunicacionis sentenciam proferentes. In quorum omnium testimonium sigilla nostra presentibus litteris duximus apponenda. Actum et datum Parisius, in dicta episcopali aula, die vicessimo octavo Novembris, anno Domini millesimo CCC nono, indictione octava, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis Pape quinti anno quinto.

Porro quia mittere predictum edictum fuisset inutile, quoad illos qui capti tenentur et pro defensione dicti ordinis se velle venire responderunt ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, nisi fuissent qui predictos captos ad eos Parisius sub fida et tuta custodia adduxissent, volentes ut dictum citacionis eorum edictum debitum sortiretur effectum, obtinuerunt a predicto domino Rege Francorum illustri, qui in premissis se favorabiliter prebuit, et benignum pro adductione fratrum dicti ordinis detentorum qui venire vellent ad dominos commissarios supradictos pro defensione ordinis supradicti evectionibus et expensis ministrandis eisdem ac custodia eorumdem, dirigi litteras suas regias omnibus senescallis et ballivis regni sui, tenorem qui sequitur continentes:

Philippus Dei gracia Francorum Rex, Rothomagensi, de Gizorcio et Cadomi ballivis et eorum loca tenentibus, salutem. Cum dilecti et fideles archiepiscopus Narbonensis, Bajocensis, Mimatensis et Lemovicensis episcopi, ac discreti viri Matheus de Neapoli majoris Caleti Rothomagensis, Johannes de Mantua Tridentine, et Johannes de [p. 51] Monte Lauro Magalonensis ecclesiarum archidiaconi, una cum magistro Guillelmo Agarni preposito Aquensi, legittime excusato, cum illa clausula, Quod si non omnes, etc. ad inquirendum contra ordinem Templi in regno nostro Francie per sedem apostolicam deputati, speciales amici nostri, dudum omnibus archiepiscopis et episcopis regni ejusdem, eorum vicariis et officialibus, dederunt in mandatis, ut publicum sue citacionis edictum, quod fecerant pro procedendo in dicto negocio juxta mandatum a dicta sede apostolica eis missum, in suis cathedralibus et magnis collegiatis ecclesiis, et scolis ubi est studium generale, ac curiis officialium suorum, in principalibus domibus ejusdem ordinis in suis civitatibus et diocesibus constitutis, facerent solempniter publicari, legi et exponi, et inde fieri publica instrumenta, et nunc hoc idem mandant fieri in locis in quibus Templarii capti tenentur, prout in litteris eorumdem plenius continetur, ac nonnulli Templarii dixerint et responderint, quod si possent et facultatem haberent, libenter venirent ad presenciam eorumdem, dictum Templi ordinem defensuri, prout in quorumdam archiepiscoporum et episcoporum vel eorum officialium responsionibus continetur, vobis et vestrum cuilibet mandamus, quatenus omnes Templarios in ballivis vestris detentos qui sponte, voluntarii et sine coactione ad archiepiscopum, episcopos et archidiaconos supradictos, pro deffendendo prefatum ordinem, non se aut alios singulares personas (cum deputati predicti contra fratres singulares dicti ordinis aut de hiis que ipsos tangunt tanquam singulares personas, inquirere non intendant nec possint, secundum a predicta sede traditam sibi formam), Parisius ad presenciam deputatorum ipsorum, sub tam fida, tuta et certa custodia quod non possint aufugere, et ita caute et segregatim, quod se invicem non valeant subornare, aut aliquas collusiones, falsitates, machinaciones aut subterfugia fabricare, per que inquisicionis predicte negocio impedimentum prestetur, faciatis adduci sine dilacione aut contradicione quacumque, ita quod ad primam diem juridicam post instans festum Purificacionis beate Marie Virginis, quam idem deputati ad procedendum in dicto negocio assignarunt, se possint eorum conspectui presentare, facientes [p. 52] nichilominus eis et ipsorum conductoribus sine deffectu de ydoneis expensis et evectionibus provideri. Damus autem administratoribus bonorum dicti ordinis et omnibus deputatis ad custodiam personarum ipsarum, cujuscumque status existant, tenore presencium in mandatis, sub omni pena quam possent incurere contrarium faciendo, ut vobis in premissis omnibus obediant, sicut nobis. Actum Parisius, vicessima sexta die Novembris, anno Domini millesimo CCC nono.

Item, cum ab aliquibus diceretur, quod custodes dictorum Templariorum, in aliquibus partibus dicti regni, reddebant se difficiles ad representandum dictos Templarios ordinariis eorumdem seu eorum gentibus, quando ex officio ipsorum inquirentes, vel edictum publicare volentes, necessariam habebant presenciam eorumdem, fuerunt, de voluntate eorumdem dominorum commissariorum, per venerabilem virum dominum Philippum de Voeto prepositum Pictavensem, et discretum virum Johannem de Jamvilla predictos, deputatos ad custodiam predictorum Templariorum in provinciis Remensi, Senonensi et Rothomagensi, ad tollendum dictum impedimentum, misse littere continencie infrascripte:

Philippus prepositus ecclesie Pictavensis, ac Johannes de Jamvilla ostiarius serenissimi principis domini Regis Francorum, ad custodiam, visitacionem translacionemque personarum Templariorum, in Remensi, Senonensi et Rothomagensi provinciis, auctoritate apostolica et regia deputati, universis et singulis superintendentibus custodie Templariorum custodibusque eorumdem Aurelianis et in Aurelianensi diocesi constitutis, salutem. Mandamus vobis et vestrum cuilibet, quatenus quoscumque [quandocumque?] per reverendum patrem dominum Aurelianensem episcopum, vel per certum mandatum ipsius de quo per litteras ipsius vobis constabit, fueritis requisiti, liberum accessum ad publicandum, legendum et denunciandum semel vel pluries litteras apostolicas [p. 53] seu tenorem ipsarum, et ad exequendum mandatum reverendorum patrum et dominorum, archiepiscopi Narbonensis, Bajocensis, Mimatensis et Lemovicensis episcoporum, magistrorum Mathei de Neapoli sacrosancte Romane ecclesie notarii, Tridentine et Magalonensis archidiaconorum, auctoritate apostolica ad inquirendum contra ordinem Templariorum et statum ipsius ordinis deputatorum, sine difficultate qualibet prebeatis, nullo a nobis alio expectato mandato, ipsosque Templarios eidem Aurelianensi episcopo vel certo mandato ipsius exhibeatis et presentetis, et ad certum mandatum ipsius sub fida custodia Parisius adducatis, quociens ab ipso fueritis requisiti. Mandantes et injungentes auctoritate predicta administratoribus et curatoribus bonorum Templi Parisiensis, quatenus vobis pro ipsis sub fida custodia adducendis et reducendis convenienter provideant de expensis, injungentes nichilominus omnibus et singulis justiciariis domini Regis, ut vobis in premissis et premissa tangentibus efficaciter pareant et intendant. Datum et sigillis nostris sigillatum die Martis in octabis beati Martini hyemalis, anno Domini millesimo CCC nono.

Acta fuerunt hec anno, indictione, pontificatu, diebus et locis predictis, presentibus me Floriamonte Dondedei, Bernardo Filholi, Guillelmo Radulphi, Bernardo Humbaldi, Hugone Nicolai et Johanne Loveti notariis supradictis.

In ista pagina nichil scriptum est.