Le procès des Templiers, Tome I.

Part 4

Chapter 4 3,297 words Public domain Markdown

Cum autem supradicti septem constanter assererent, quod nolebant ordinem defendere supradictum, licet predicti domini commissarii offerrent eis quod parati erant benigne audire eosdem, et quod secure, si volebant dictum ordinem defendere, ipsum defenderent, et quicquid vellent dicerent pro ordine supradicto, et essent persone de quibus non erat verisimile quod pro defensione dicti ordinis venissent, licenciaverunt eos a presencia eorumdem, dicentes predicto preposito Castelleti, quod ipsos vel quoscunque alios volentes accedere ad presenciam dictorum dominorum commissariorum et pro defensione dicti ordinis vel aliis aliquod proponere coram eis, nullatenus impediret, nec ab aliis permitteret quomodolibet impediri. Et predictus prepositus Castelleti dixit se pariturum in hoc mandatis eorum, et de voluntate et assensu domini Guillelmi de Marsili militis Regis, qui a dictis dominis commissariis propter premissa vocatus et in presencia eorum constitutus dixit, quod ipse mandaverat quod dictus prepositus Castelleti caperet quosdam Templarios fugitivos, qui dicebantur incedere in habitu seculari per Parisius, sed non nominatim predictos captos, ut dicti domini commissarii vel ordinarii de eis, cum capti essent, ordinarent quicquid vellent, non ut ipse eorum officium impediret vel aliquis a defensione ipsius ordinis retraheret. Liberari preceperunt supradictos, dixerunt tamen dicti domini commissarii, quod supradictus Petrus de Sornayo, qui dixerat se fuisse de ordine Templariorum, duceretur ad dominum episcopum Parisiensem, ut ipse de eo ordinaret ut esset faciendum.

Quibus peractis, fecerunt per dictum aparitorem publice proclamari, sicut fecerat diebus precedentibus, quod erant parati audire si [p. 32] essent aliqui, qui vellent coram eis comparere pro dictis ordine Templi vel fratribus ipsius ordinis aut aliis evocatis. Et cum nullus compareret, de benignitate continuaverunt et prorogaverunt dictum terminum usque ad diem Lune sequentem, hora prime; de quibus omnibus, etc. ut supra.

Post hec, dicta die Lune, que fuit XXIIIIª dies mensis Novembris, convenerunt predicti domini commissarii ad prefatam aulam episcopalem, et cum ibi expectassent quasi usque ad horam meridiei, et major missa in ecclesia beate Marie celebrata esset, et nullus coram eis compareret, licet per dictum aparitorem fuisset, prout in diebus precedentibus, proclamatum quod comparerent si qui essent, qui vellent pro dicto ordine fratribus et aliis evocandis aliquid dicere, quia parati erant eos audire et facere quod esset faciendum, continuaverunt et prorogaverunt istum terminum ad id ad quod supra assignatus fuerat usque ad diem Mercurii proximo subsequentem, hora prime, et usque ad dictam diem et horam decreverunt esse expectandum; de quibus omnibus, etc. ut supra.

Post hec, die Mercurii supradicta, que fuit XXVIª mensis Novembris, congregatis dictis dominis commissariis in camera existente post dictam aulam episcopalem, fuit per supradictos prepositum Pictavensem et Johannem de Jamvilla adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Jacobus de Molayo, Magister major predicti ordinis Templariorum. Qui, ut supradictum est in processu, lecto sibi citacionis edicto per dictum Parisiensem episcopum, responderat se velle venire ad presenciam dictorum dominorum commissariorum. Requisitus per eosdem dominos commissarios si volebat ordinem defendere supradictum vel pro eo aliquid dicere, respondit quod ordo erat per sedem apostolicam confirmatus et previlegiatus, et quod valde mirum videbatur eidem si ecclesia Romana subito volebat procedere ad destrusionem ordinis supradicti, cum sentencia deposicionis contra Fredericum [p. 33] imperatorem dilata fuerit XXXII annis. Dixit eciam, quod ipse non erat ita sapiens sicut expediret sibi, nec tanti consilii quod posset defendere dictum ordinem per se ipsum; tamen paratus erat juxta sui possibilitatem dictum ordinem defendere; nam aliter se villem et miserum reputare[t], et posset ab aliis reputari, nisi ipsum ordinem defenderet, a quo receperat tot comoda et honores, licet difficile sibi videretur, quod congrue deffensio posset fieri per eum, cum esset in captivitate dominorum Pape et Regis, nec haberet aliquid, eciam IIIIor denarios, quos expendere posset pro predicta defensione vel aliis, nisi secundum quod ministrabatur eidem. Propter quod petebat ad predicta perficienda auxilium et consilium dari eidem, dicens quod intencio sua erat, quod veritas eorum que erant imposita dicto ordini, sciretur non solum per illos de dicto ordine, verum eciam in universis partibus mundi per reges, principes, prelatos, duces, comites et barones, licet cum pluribus ex eisdem prelatis illi de ordine suo fuissent nimis rigidi in defensione jurium eorumdem. Et paratus erat dictus Magister stare deposicionibus et testimonio regum, principum, prelatorum, comitum, ducum, baronum et aliorum proborum virorum. Quia vero negocium arduum est, et predictus Magister non habebat secum, nisi unum fratrem servientem, cum quo consilium habere posset, predicti domini commissarii dixerunt predicto Magistro, quod bene et plene deliberaret super dicta defensione ad quam se offerebat, et quod adverteret ad illa que jam confessus fuerat contra se et contra ordinem supradictum. Ipsi tamen offerebant eidem, quod parati erant eum ad dictam defensionem recipere si et prout racio suaderet, si persistebat in dicta defensione facienda, et dilacionem eciam concedere, si amplius deliberare volebat. Volebant tamen ipsum scire quod in causa heresis et fidei, procedendum erat simpliciter, de plano, et absque advocatorum et judiciorum strepitu et figura.

Cui quidem Magistro supradicti domini commissarii, ut plene deliberare posset, fecerunt cum diligencia legi et vulgariter exponi [p. 34] litteras apostolicas de commissione inquisicionis contra predictum ordinem Templi faciende a sede apostolica facte eisdem, et IIIIor alias litteras apostolicas ad negocium facientes, et eciam litteram in qua magister Guillelmus Agarni Aquensis prepositus se legittime excusavit, et eciam publicum citacionis edictum per quod iidem domini commissarii citaverant ordinem Templi, fratres ejusdem ordinis et alios evocandos. Quarum quidem litterarum apostolicarum et predicti edicti tenores supra inserti sunt in processu. In quarum eciam litterarum apostolicarum lectura, potissime cum recitarentur illa que dictus Magister dicebatur fuisse confessus coram reverendis patribus dominis Dei gracia Berengario nunc episcopo Tusculano, tunc vero sanctorum Nerei et Archilei, Stephano sancti Ciriaci in Termis titulorum presbiteris, et Landulpho sancti Angeli diacono, cardinalibus ad hoc per dictum dominum nostrum summum Pontificem deputatis et destinatis, producendo bis signum crucis coram facie sua et in aliis signis pretendere videbatur se esse valde stupefactum de hiis que continebantur super predicta confessione sua et aliis in litteris apostolicis supradictis, dicens inter alia, quod si dicti domini commissarii fuissent alii quibus liceret hoc audire, ipse diceret aliud. Et cum fuisset responsum eidem per dictos dominos commissarios, quod ipsi non erant ad recipiendum vadium duelli, subjunxit dictus Magister quod non intendebat dicere de hoc, sed placeret Deo quod illud quod observatur a Saracenis et Tartaris observaretur contra tales perversos in hoc casu, nam dicti Saraceni et Tartari abscindunt caput perversis inventis vel scindunt eos per medium. Et tunc fuit subjunctum per dictos dominos commissarios, quod ecclesia illos qui inveniebantur heretici, judicabat hereticos, et obstinatos relinquebat curie seculari.

Et cum idem Magister rogasset nobilem virum dominum Guillelmum de Plasiano militem regium, qui ibidem venerat, sed non de mandato dictorum dominorum commissariorum, secundum quod dixerunt, ut loqueretur cum eodem Magistro, et dictus dominus Guillelmus fuisset ad partem locutus cum eodem Magistro, quem, sicut asserebat, diligebat et [p. 35] dilexerat, quia uterque miles erat, et quia, ut dixit idem dominus Guillelmus, habebat providere ne se vituperaret vel perderet sine causa. Et tunc idem Magister dixit, quod bene videbat quod, nisi bene deliberaret, cito posset cadere in capistrum suum, et ideo volebat deliberare, supplicans eisdem dominis commissariis, quod concederent sibi dilacionem usque ad diem Veneris proximam ad deliberandum super predictis, quam dillacionem concesserunt eidem, majorem eciam se daturos offerentes, si sibi placeret et volebat.

Quibus peractis, facta per supradictum apparitorem proclamacione, sicut in diebus precedentibus, mandato eorum, ut comparerent coram eis si erant, qui dictum ordinem defendere vellent, cum nullus compareret, de benignitate continuaverunt et prorogaverunt presentem terminum ad id ad quod supra, et dixerunt se expectaturos usque ad diem Jovis proximo subsequentem, hora prime, non intendentes per hoc revocare dilacionem datam dicto Magistro, sed procedere in aliis pertinentibus ad negocium supradictum, prout existeret racionis. De quibus omnibus, etc. ut supra.

Post hec, predicta die Jovis, que fuit vicessima septima dies dicti mensis Novembris, congregatis predictis dominis commissariis in capella adherente aule episcopali predicte, fuerunt adducti ad presenciam dictorum dominorum commissariorum per supradictos prepositum Pictavensem et Johannem de Jamvilla, deputatos ad custodiam ipsorum Templariorum, infrascripti... qui publicato eis ex parte domini Parisiensis episcopi citatorio edicto dixerant, ut fuerat relatum eisdem dominis commissariis, se velle venire ad presenciam eorumdem; cum quibus fuit processum ut sequitur.

Et primo, cum fratre Radulpho de Gisiaco preceptore de Belvicinis et de Latigniaco Sico, et receptore peccunie regie in Campagnia; qui interrogatus primo per dictos dominos commissarios de causa adventus sui, et si volebat ordinem defendere supradictum, respondit quod [p. 36] nichil volebat dicere pro dicto ordine, nec eum defendere, nec aliud dicere nisi ea que alias dixerat in confessione sua; sed venerat pro eo quod dominus episcopus Parisiensis dixit eis quod illi, qui vellent venire ad dominos commissarios, poterant venire, et pro eo quod volebat dictos dominos commissarios videre.

Post hec, eisdem loco et die, frater Ponzardus de Gysiaco preceptor de Paians, adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, et requisitus per eosdem si volebat defendere ordinem memoratum, respondit quod articuli qui sunt impositi dicto ordini, videlicet ipsum ordinem abnegare Jhesum Christum et spuere super crucem, et quod licencia data sit quod unus fratrum se commisceret carnaliter cum alio, et quedam alia enormia similia dependencia ex eisdem, sunt falsa, et quecumque ipse vel alii fratres dicti ordinis fuerunt confessi de premissis coram episcopo Parisiensi vel alibi, erant falsa, et quod predicta dixerunt per vim et propter periculum et timorem, quia torquebantur a Floyrano de Biteris priore Montis Falconi, Guillelmo Roberti monacho, inimicis eorum, et propter quamdam convencionem et informacionem quam fecerant ante illi qui in carceribus tenebant, et propter metum mortis, et pro eo quia triginta sex de dictis fratribus fuerant mortui Parisius per jainnam et tormenta et multi alii in aliis locis; dicens eciam, quod paratus erat defendere prefatum ordinem pro se et sibi adherentibus, si ministrarentur eis expense de bonis Templi, petens sibi fratres Reginaldum de Aurelianis et Petrum de Bononia presbiteros, fratres dicti ordinis, dari in auxilium et consilium sibi. Reddidit eciam quamdam cedulam manu sua, ut dicebat, scriptam, in qua erant scripta nomina quorumdam, quos dicebat esse inimicos ordinis antedicti. Cujus cedule tenor talis est:

Ces sont le treytour, li quel ont proposé fauseté et delauté contra este [?] de la religion deu Temple: Guillalmes Roberts moynes, qui les mitoyet à geine, Esquius de Floyrac de Biterris cumprior de [p. 37] Montfaucon, Bernardus Peleti prieus de Maso de Genois, et Geraues de Boyzol cehalier, veneus à Gisors.

Interrogatus si umquam fuit positus in tormentis, respondit quod fuit positus, tres menses erant elapsi ante confessionem factam per eum coram domino Parisiensi episcopo, manibus ligatis retro, ita stricte quod sanguis sibi cucurit usque ad ungues, in quadam fovea, in qua stetit per spacium unius leuge, protestans et dicens quod, si poneretur adhuc in tormentis, quod ipse negaret omnia que dicit modo, et diceret quecumque homo vellet. Tantum pro modico tempore, paratus erat vel capitis obtruncacionem, vel ignem, vel bullicionem pati pro honore dicti ordinis, tantum ita longa tormenta substinere non poterat, in quibus jam fuerat, duobus annis elapsis et plus carcerem substinendo. Item requisitus et interrogatus si volebat aliquid aliud dicere quare non deberent dicti domini commissarii ad inquirendum procedere bene et fideliter, respondit quod non, et quod volebat quod inquirerent per bonas gentes.

Item cum dictus prepositus Pictavensis tradidisset dictis dominis commissariis quamdam cedulam in presencia dicti fratris Ponzardi, et fuisset lecta coram eo, dictus frater Ponzardus dixit, quia veritas non querit angulos, quod ipse scripserat quamdam cedulam ejusdem tenoris, quam tradidit eidem preposito, ad hoc ut adduceretur ad presenciam domini Pape et dominorum commissariorum, ut audiretur. Dixit eciam, quod ipse scripserat eam tanquam turbatus contra ordinem, pro eo quod thesaurarius Templi dixerat sibi verba contumeliosa. Cujus cedule tenor sequitur in hec verba:

Ce sont les articles que vous ferés demander aus freres deu Temple, desquelles articles li dit frere n'ont point esté examiné:

Primers articles, defendus des maistres que li frere n'allassent à main de preste à offerende.

Item, que li dit frere ne tenissent enfans à fons, pour batesme avoir.

Item, frere ne couchast sus toit où fame jeust; et des articles [p. 38] dessus dites, li maistres vousisent metre un poure frere en prison et i l'en ometoient[?].

Item, li maistres qui fesoient freres et suers du Temple, aus dites suers fesoient promestre obediencie, chastee, vivre sans propre, et li dit maistre leur prometoient foi et loiauté, come à leurs suers.

Item, quant les dites suers estoient entrees, li dit maistre les despouceloient; et autres suers qui estoient de bon age, qui pensoient estre venues en la religion pour leur ames sauver, il convenoit par force que li maistre en feissent leurs volentez, et en avoient enfans les dites suers; et li dit maistre de leur enfans fesoient freres de la religion.

Item, li estas de la religion estoit tex, que nus freres ne devoit recevoir autre frere en la religion, se il n'estoit sains de toutes ses membres, et non bastars, et se il n'estoit hons de bonne vie et de bone conversacion.

Item, comunement estoient larron gent qui autre gent avoient mis à mort, se il avoient un pou d'argent, sil estoient freres.

Item, que li dit maistres des baillies qui demandoient congié aus commandaurs provinciaus du faire freres, tout ainsi comme hons vent un cheval en ma[r]chié, ainsi estoit marchié fais de celui qui i voloit venir en la religion; et vous savés que tuit cil et celes qui entrent en religion par symonie, cis qui le reçoit et cis qui i entre, est escomeniez, et cist qui est escomeniez en tel cas ne puest estre absols que de par nostre pere le Pape.

Item, que lu dit maistre fesoient jurer sus sains le frere que il n'i venoit par don ne par promesse, et li dis maistres savoit vrai que il le fesoit parjurer, et estoit li dit frere parjurs et escominiez, en [?] ni povoit freres sauver sa vie.

Item, li dit commandaurs de baillies, se nus petit freres li dist aucunes choses qui li annuient, pourchasast par dons au commandaur provincial que li pouvres freres alast outre mer, pour morir, ou en estrange terre o il ne se conoissoit, et par duel et por paureté [p. 39] le convenoit morir; et si il lessoit la religion et il povoit estre pris, il estoit mis en prison.

Item, au derrerain chapistre qui fo tenus par lu visitaur, et fu à lau chadelor feste Nostre Dame, pourposa frere Ranaus de la Folie contre frere Gerot de Villers et par un autre frere estoit perdue l'ille de Tourtose, et par lui forent mort li freres et prins, et encor sont, et le voloit prover par bone gant, et fo por ce que li dit frere Geraut se parti un jur devant, et amena avec lui ses amis, et pour le deffaut des bons chevaliers qu'il enmena furent perdu.

Et quia idem frater Ponzardus dicebat se dubitare, quod agravaretur sibi carcer pro eo quod obtulerat se ad defensionem dicti ordinis, supplicabat quod providerent ne gravaretur propter premissa, et dicti domini commissarii dixerunt dictis preposito Pictavensi et Johanni de Jamvilla, quod nullo modo gravarent eum, pro eo quod obtulerat se ad defensionem ordinis supradicti. Qui responderunt quod plus propter hoc non gravarent eundem.

Post hec frater Johannes de Sarancuria, alias de Cella, serviens, adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, ac requisitus per eosdem si volebat dictum ordinem defendere, respondit quod nolebat eum defendere, quia nec sciret nec posset, nec aliquid volebat dicere, quin ipsi domini commissarii procederent ad inquisicionem predictam.

Post hec frater Jacobus Verjus, adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, et requisitus per eosdem dominos commissarios si volebat dictum ordinem defendere, respondit quod erat agricola et quod nesciret litigare, et quod, si sciret et posset, libenter defenderet dictum ordinem, sed postea dixit quod nolebat eum defendere, quia nesciret nec posset. Requisitus autem si persistebat in confessione quam fecit coram episcopo Parisiensi, respondit quod sic.

Post hec frater Johannes de Villa Serva, adductus ad presenciam [p. 40] eorumdem dominorum commissariorum, et requisitus per eosdem si volebat dictum ordinem defendere, respondit quod erat pauper homo et non posset, et quod libenter defenderet eum in bono suo et honore suo, si posset; sed quia nesciret nec posset, non vult eum defendere; et requisitus ex habundanti si vult perseverare in confessione per eum factam coram domino episcopo Parisiensi, respondit quod sic.

Post hec frater Gaubertus de Malle, adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, et requisitus per eosdem si volebat dictum ordinem defendere, respondit quod nolebat eum defendere, et persistebat in confessione quam fecit coram episcopo Laudunensi.

Post hec frater Aymo de Barbona, adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, et requisitus per eosdem si volebat dictum ordinem defendere, respondit quod fuit ter in tormentis positus, et apponebatur sibi aqua cum cucufa in ore, et fuit ad panem et aquam per novem septimanas, et quod pauper homo erat, et quod non poterat defendere ipsum ordinem, et quod libenter eum defenderet si posset, sed non poterat quia captus erat, et quod tribus annis tenuerat seu custodierat cameram Magistri ultra mare, et quod nil mali sciebat in Magistro nec in ordine, et nesciebat quid esset facturus, quia sibi corpus dolebat et anima flebat, et quod multa mala passus est pro ordine. Item interrogatus si vellet dicere aliquid quare dicti domini commissarii non deberent procedere ad inquisicionem per eosdem faciendam, respondit quod nolebat aliquid dicere nec pro ordine nec contra ordinem, quamdiu esset captus. Item interrogatus si volebat persistere in confessione sua, respondit quod non diceret aliud quam dixit, quamdiu esset captus.

Post hec frater Stephanus de Pruino, adductus ad presenciam [p. 41] eorumdem dominorum commissariorum, et requisitus per eosdem si volebat dictum ordinem defendere, dixit quod nolebat defendere eum, et si magistri volebant defendere eum quod defendant, quia non fuit in ordine ante capcionem eorum nisi per novem menses, et vult perseverare in confessione quam fecit coram episcopo Parisiensi.

Post hec frater Guillelmus Boscelli, adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, et requisitus per eos si volebat dictum ordinem defendere, dixit quod erat pauper homo et captus, et quod non est clericus, et quod non posset eum defendere, et quod si esset extra prisionem, libenter diceret veritatem, si peteretur ab eo, et quoad nunc non vult aliquid dicere, et quod stat in confessione quam fecit coram episcopo Parisiensi, quamdiu erit in prisione.

Post hec frater Nicolaus de Cella, adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, et requisitus per eos si volebat dictum ordinem defendere, respondit quod erat pauper et captus, et quod nesciret nec posset eum defendere, et quod si sciret et posset, libenter eum defenderet, sed nolebat eum defendere, quia non posset. Item interrogatus si volebat perseverare in confessione sua per eum facta coram domino Parisiensi episcopo, dixit quod sic, quamdiu placebit Deo et beate Marie Virgini.

Post hec adductus frater Johannes de Furno, alias de Tortavilla, ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, et requisitus per eos si volebat defendere dictum ordinem, respondit quod _nolebat letigare cum dominis Papa et Rege Francorum_. Et dicti domini commissarii dixerunt ei, quod non erat litigare cum Papa et Rege, quia non faciebant in hoc partem, sed solum volebant quod veritas sciretur, et erant commissarii domini Pape et non domini Regis, qui dominus Papa ex officio suo mandat sciri veritatem de objectis ordini supradicto. Item interrogatus utrum vellet defendere dictum ordinem, dixit tunc quod non, quia [p. 42] captus erat et nesciret defendere eum. Item interrogatus utrum perseveraret in confessione quam fecerat in presencia domini Parisiensis episcopi, dixit quod sic, excepto peccato sodomie, quam confessionem de dicto peccato si fecerat, revocaverat alias, ut credebat, et adhuc revocabat eamdem. Item interrogatus quare ergo fecerat dictam confessionem, dixit quod fuerat questionatus tres menses erant elapsi ante, et dubitabat poni iterum ad tormenta, quia fuerat infirmus racione illorum tormentorum per annum.

Post hec frater Poncius de Bono Opere adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, requisitus si volebat defendere dictum ordinem, dixit quod libenter vellet defendere, si posset, sed pauper homo erat, et erat captus, propter quod non poterat. Requisitus si volebat aliquid dicere quod non procederetur ad inquisicionem faciendam, dixit quod nil pro ordine nec contra ordinem, quamdiu esset in prisione.