Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Tertia: Hymni

Part 5

Chapter 5 2,939 words Public domain Markdown

Ei autem respondebat deinde Jovis filia Venus: Anchise, gloriosissime terrigenarum hominum, nulla profecto dea sum: cur me immortalibus assimilas? 110 sed mortalisque _sum,_ mulierque me peperit mater. Otreus autem _mihi_ est pater inclytus, si forte audivisti, qui omni Phrygiæ bene-munitæ imperat, linguam autem vestramque et nostram probe novi; Trojana enim domi me nutrix alebat; ea vero perpetuo 115 parvam _me_ filiam educebat, cara a matre acceptam. [Sic utique linguam etiam vestram bene novi.] Nunc autem me abripuit auream-virgam-habens Argicida, ex choro Dianæ aurea-sagitta-insignis, tumultuosæ: multæ sane Nymphæ et virgines magna-dote-dignæ 120 ludebamus; circumque turba infinita coronæ-instar-cingebat: inde me rapuit auream-virgam-habens Argicida, multa vero duxit _me_ super culta mortalium hominum, multamque terram-indivisam et incultam, quam feræ cruda-vorantes peragrant per umbrosos recessus: 125 nec pedibus tangere videbar almam terram: Anchisæ autem me dicebat ad cubilia vocari ingenuam uxorem, tibique præclaros filios esse-parituram. Ac postquam ostendit et monuit, ille nempe rursus immortalium ad gentes abiit, fortis Argicida: 130 at ego ad-te veni; dura vero mihi aderat necessitas. Sed te per Jovem supplex-oro, ac parentes bonos; neque enim mali talem genuissent: indomitam me ubi-duxeris et inexpertam amoris, patrique tuo ostende, et matri honesta doctæ, 135 tuisque fratribus, qui tibi ex-eodem _genere_ nati-sunt, [non ipsis indigna nurus ero, sed congrua:] si tibi indigna mulier futura-sim, sive etiam non. Mitte autem nuntium cito ad Phrygas agiles-equos-habentes, dicturum patrique meo, et matri, sollicitæ licet: 140 hi vero tibi aurum abunde, vestitumque textilem mittent; tu autem multa et præclara excipe dona. Hæc vero ubi-feceris, epulis-celebra nuptias amabiles, honorabiles hominibus et immortalibus diis.

Sic locuta dea, dulcem cupidinem _ei_ injecit animo; 145 Anchisen autem amor cepit, verbumque _is_ dixit et elocutus-est:

Si quidem mortalisque es, mulierque te peperit mater, Otreus vero est _tibi_ pater inclytus, ut narras, immortalisque gratia internuntii huc venisti, Mercurii, mea vero uxor vocaberis per-dies omnes; 150 nemo deinceps deorum, nec mortalium hominum, hic me cohibebit, donec tuo in-amore congrediar statim nunc; neque si longe-jaculans ipse Apollo arcu ab argenteo emiserit _in me_ tela luctuosa. Velim postea, mulier similis deabus, 155 tuum cubile ubi-ascendero, introire in Orci domum.

Sic fatus, prehendit manum: risus-amans autem Venus reptabat aversa, oculis pulcris dejectis, ad lectum bene-stratum, ubi antea erat regi lænis mollibus stratus; at superne 160 ursorum pelles jacebant, raucisonorumque leonum, quos ipse occiderat in montibus altis. Hi vero postquam lectos bene-structos inscenderant, ornatum quidem illi primum a corpore demsit splendidum, fibulasque, flexilesque armillas, fistulasque et torques; 165 solvitque ei cingulum, et vestimenta splendida exuit, et deposuit in solium argenteis-clavis-distinctum Anchises: ipse autem deinde, deûm sententia et fato, cum-immortali concubuit dea mortalis, non plane sciens.

Quando autem retro ad stabulum vertunt pastores 170 bovesque et pingues oves pascuis e floridis, tunc Anchisæ quidem dulcem somnum offudit suavem; ipsa vero corpore induebat-sibi vestimenta pulcra. Induta autem bene omnia circa corpus, diva dearum stetit ad tugurium: ac bene-structam domum 175 attigit caput; pulcritudo vero genarum effulgebat immortalis, qualis est pulcre-coronatæ Cythereæ; e somnoque _eum_ suscitabat, verbumque dixit et elocuta-est:

Surge, Dardanide; quare jam altum somnum carpis? et considera, si omnino similis ego videor esse _ei_ 180 qualem tu me primum oculis advertisti.

Sic dixit: is vero e somno valde promte auscultavit. Ut autem vidit collumque et oculos pulcros Veneris: timuitque, et oculos declinando vertit alio; iterumque deinde læna cooperuit-sibi pulcros vultus, 185 et eam precans verbis alatis allocutus-est:

Statim te ut primum, dea, vidi oculis, novi, quod dea eras; tu autem non verum dixisti. Sed te per Jovem supplex-oro ægida-tenentem, ne me viventem inanem inter homines sinas 190 habitare, sed miserere: quoniam haud longævus vir fit, qui cum-deabus concumbit immortalibus.

Ei vero respondebat deinde Jovis filia Venus: Anchise, gloriosissime mortalium hominum, confide, neu quicquam tuo in animo timeas nimis. 195 Non enim tibi ullus _esse debet_ timor, malum _te_ passurum ex me quidem, neque ex aliis beatis; quoniam carus es diis. Tibi autem erit carus filius, qui inter Trojanos imperabit; et filii filiis perpetuo enascentur. Ei vero Æneas nomen erit, quoniam me gravis 200 habuit dolor, quandoquidem mortalis viri incidi in-lectum. Diis-similes autem maxime mortalium hominum _erant_ semper _orti_ a vestro genere formaque specieque. Nempe flavum quidem Ganymedem providus Jupiter rapuit, ipsius ob pulcritudinem, ut immortalibus interesset, 205 atque Jovis in domo diis potum-ministraret, mirabile visu, omnibus honoratus immortalibus, aureo ex cratere hauriens nectar rubrum. Troem vero luctus ingens tenebat mente, neque omnino norat qua sibi carum filium abripuisset divina procella: 210 verum hunc deinde lugebat penitus dies omnes. Et ipsum Jupiter miseratus-est, deditque ei filii pretium, equos celeripedes, qui immortales ferunt. Hos ei dono dedit habendos, dixitque singula Jovis de-consiliis internuntius Argicida, 215 quod foret _Gan._ immortalis, et senii-expers per-dies omnes. Ac postquam Jovis ille audierat nuntium, non-amplius dein lugebat, gavisus-est autem animo intus; lætusque equis pedibus-ventosis vehebatur. Ita vero rursus Tithonum aureum-solium-habens rapuit Aurora, 220 vestri generis, assimilem immortalibus. Profecta-est autem ire oratura atras-nubes-cogentem Saturnium, ut-immortalisque esset, et viveret dies omnes; ei Jupiter annuit, et perfecit votum: stulta; neque cogitavit in mente veneranda Aurora 225 pubertatem petere, abradereque senectutem perniciosam. Eum sane quamdiu quidem habebat valde-amabilis pubertas, Aurora oblectans-se aureum-solium-habente, mane-genita, habitabat apud Oceani fluenta, ad terminos terræ: at postquam primi cani effundebantur capilli 230 pulcro ex capite generosoque mento, ejus utique a-lecto abstinebat veneranda Aurora; ipsum autem demum nutriebat, in ædibus tenens, ciboque ambrosiaque, et vestimenta pulcra dans. Sed quando demum prorsus odiosa senectus urgebat, 235 neque ullum movere membrorum poterat, neque attollere, hoc ei in animo optimum videbatur consilium: in thalamo _eum_ deposuit, foresque occlusit splendidas; ejus vero vox fluit perpetua, neque omnino vis est, qualis antea erat in flexilibus membris. 240 Non ego te talem inter immortales optarim immortalemque esse, et vivere dies omnes. Sed si quidem talis manens specieque corporeque vivas, nosterque maritus vocatus sis, non deinde me dolor densis præcordiis cooperiat. 245 Nunc vero te quidem cito senectus communis cooperiet immisericors, quæ deinceps astat hominibus, perniciosa, laboriosa, quam utique odio-habent etiam dii. At mihi magnum probrum inter immortales deos erit per-dies omnes penitus, propter te, 250 qui antea mea colloquia, et consilia, quibus olim omnes immortales miscui cum-mortalibus mulieribus, formidabant; omnes enim mea domabat cogitatio: nunc vero non-amplius mihi os hiscet fateri hoc inter immortales; quoniam valde multum mulctata-sum 255 _damno_ vehementi, non nominando, aberravique mente, filium vero sub zona mihi-posui, mortalis concubitu-usa. Illum quidem, ubi jam primum viderit lumen solis, Nymphæ ipsum nutrient montanæ, profundos-sinus-habentes, quæ hunc habitant montem magnumque divinumque, 260 quæ nec mortales, nec immortales comitantur: diu quidem vivunt, et immortalem cibum comedunt, atque inter immortales pulcrum chorum exercent. Cum-his autem Silenique et speculator Argicida, miscentur in amore, in-recessu speluncarum amabilium. 265 Cum-his vero simul aut abietes, aut quercus altis-verticibus, nascentibus ortæ-sunt super terra virorum-altrice, pulcræ, virentes, in montibus excelsis. Stant altæ; lucos autem ipsas vocant immortalium; eas vero nequaquam mortales tondent ferro. 270 Sed quando demum fatum astiterit mortis, arescunt quidem primum super terra arbores pulcræ, cortexque circumcirca-perit, deciduntque rami: harum autem simul anima relinquit lumen solis. Hæ quidem meum nutrient apud se filium habentes. 275 Eum quidem ubi jam primum ceperit valde-amabilis pubertas, ducent tibi huc deæ, ostendentque filium. Tibi autem ego, ut hæc in animo omnia persequar, in quintum annum rursus veniam, filium ducens. Hunc quidem, ubi jam primum videris germen oculis, 280 gaudebis videns (valde enim deo-similis erit), duces vero statim ipsum ad Ilium ventosum. Si quis autem interrogarit te mortalium hominum, quænam tibi carum filium sub zona posuit mater, huic tu dicito memor, ut te jubeo: 285 dic sane Nymphæ calyci-similibus-oculis progeniem esse, quæ hunc habitant montem, indutum silva. Sin effaberis et gloriaberis insipienti animo, in amore _te_ mixtum-fuisse cum-pulcre-coronata Cytherea, Jupiter te iratus feriet ardenti fulmine. 290 Dicta-sunt tibi omnia: tu vero mente tua quum-intellexeris, contine-te, neu indica; deorum autem verere iram.

Sic locuta, abripuit-se ad cœlum ventosum.

Salve, dea, Cypro bene-cultæ imperans; a-te autem ego exorsus, transibo alium ad hymnum.

[TR1] "instuere" -> "instruere" (according to an 1853-edition)

IV. IN CEREREM.

1 Cererem crine-decoram, venerandam deam, ordior canere, ipsam, et filiam teretem-pedes, quam Pluto rapuit, dedit autem grave-sonans late-cernens Jupiter, seorsum a-Cerere aureo-solio-insidente, pulcrum-fructum præbente, 5 ludentem cum filiabus Oceani pepla-profundo-sinu-indutis, floresque legentem, rosas et crocum et violas pulcras, per molle partum, et gladiolos et hyacinthum, narcissumque, quem produxit fraudem roseæ puellæ Terra, Jovis voluntate, gratificans Orco, 10 mire lætum, quo-stupuerunt tunc omnes intuentes, tam dii immortales quam mortales homines: cujus adeo ex radice centum capita excreverant, et fragante odore omne cœlum latum superne terraque omnis ridebat et salsus æstus æquoris. 15 Illa vero admirata protendit manus simul ambas, pulcrum ludicrum ut-sumeret: sed hiavit terra vasta Nysiis in campis, qua prorupit rex Pluto equis immortalibus _invectus,_ Saturni nobilis filius. Rapuit vero invitam _et_ in aureo curru 20 abstulit ejulantem: clamavit autem intenta voce, invocans patrem Saturnium summum et potentissimum. Sed nec immortalium quisquam, nec mortalium hominum audivit vocem _ejus,_ neque pulcris-manibus sociæ; nisi quod Persæi filia mitis animum 25 audivit ex antro, Hecate vitta-tenui-nitida, et Sol rex, Hyperionis illustris filius, puellam invocantem patrem Saturnium: hic vero seorsum sedebat procul a-diis precibus-expetito in templo, accipiens sacra pulcra a mortalibus hominibus.

30 Sed illam coactam abstulit, Jovis consilio, patruus, multis-imperans Pluto, equis immortalibus, Saturni nobilis filius. Quamdiu igitur terramque et cœlum stellatum videbat dea, et mare æstuans piscosum, 35 radiosque Solis, et adhuc sperabat matrem venerandam se-esse-visuram, et genera deorum æternorum: tamdiu ei spes mulcebat magnum animum, quamvis lugenti. Resonabant autem montium cacumina et profunda maris voce immortali: eamque percepit alma mater. 40 Acer vero ejus animum dolor invasit, et super comis ambrosiis vittam discidit manibus suis, cæruleumque velamen ambobus circumjecit humeris, seque-concitavit, instar volucris, per terram et mare quærens. Sed illi nemo vera dicere 45 voluit, neque deorum, neque mortalium hominum, neque volucrum quæquam illi vera nuntia venit. Novem deinceps dies per terram alma Ceres vagabatur, ardentes faces in manibus tenens; neque unquam ambrosia et nectare dulci 50 fruebatur mœrens, nec corpus suum immergebat lavacris. Sed postquam decima ei advenerat lucida aurora, occurrit ei Hecate, lumen in manibus gerens; et vero hanc nuntians allocuta-est, et dixit:

Alma Ceres, tempestiva-adferens, splendida-donis, 55 quis deorum cœlestium aut mortalium hominum rapuit Proserpinam, et tuum afflixit animum? vocem enim audivi, sed non vidi oculis, quinam esset; at tibi celeriter dico vera omnia.

Sic dixit Hecate; illi autem non respondit sermone 60 Rheæ crines-decoræ filia, sed subito cum illa proripuit-se, ardentes faces in manibus tenens. Solem vero adierunt, deorum speculatorem atque hominum, steteruntque ante equos; et rogavit sancta dearum:

Sol, reverere me deam propter, si unquam tibi 65 vel verbo vel facto cor et animum hilaravi! filiam, quam peperi, dulce germen, forma egregiam: cujus anxiam vocem audivi per aera vacuum, tanquam violatæ, verum non vidi oculis: sed (tu enim omnem terram et pelagus 70 æthere ex sacro despectas radiis) vere mihi dicas: caram natam, sicubi vidisti, quisnam absente me rapuerit invitam vi aufugiens, vel deorum vel etiam mortalium hominum.[TR1]

Sic dixit; illi autem Hyperionis-filius respondit sermone: 75 Rheæ crines-decoræ filia, Ceres regina, audies; certe enim magnopere _te_ veneror, et misereor lugentis natam proceram: sed nemo alius causam-habet immortalium, nisi nimbos-ciens Jupiter, qui eam dedit Orco florentem conjugem, 80 fratri-suo: ille autem sub tenebras caligantes raptam equis duxit magna-voce clamantem. Verum, dea, comprime gravem luctum: minime te decet temere _et_ frustra indomitam exercere iram; haud te indignus gener inter immortales multis-imperans Pluto, 85 frater-germanus et consanguineus; prætereaque honorem sorte-tulit, quum primum tripartita divisio fieret, _ut_ cum iis habitet, quorum sortitus-est dominatum.

Sic locutus, equos increpuit: illi vero territi minis raptim egerunt celerem currum, extentis-alis ut volucres. 90 Illi autem dolor gravior et crudelior invasit mentem. Irataque deinde atris-nubibus-cincto Saturnio, vitans deorum concilium et altum Olympum abiit ad hominum urbes et pinguia culta, formam tegens per-longum tempus: neque ullus virorum 95 conspiciens _eam_ agnovit, aut profunde-succinctarum mulierum, ante quam Celei prudentis advenit domum, qui tum Eleusinis odoræ rex erat.

Consedit autem prope viam, imo afflicta pectore, Parthenium ad-puteum, unde hauriebant cives, 100 sub umbra, quippe superne natus-erat frutex olivæ, anui grandævæ similis, quæ partu arcetur, donisque coronas-amantis Veneris: quales nutrices sunt jura-dantium regum filiorum, et promæ per ædes sonantes. 105 Illam autem viderunt Celei Eleusinidæ filiæ, venientes ad aquam haustu-facilem, ut ferrent situlis æneis caras ad ædes patris, quatuor, instar dearum, juventutis flore conspicuæ, Callidice, et Clisidice, Demoque venusta, 110 et Callithoe, quæ illarum natu-maxima erat omnium; neque cognoverunt: difficiles enim dii mortalibus aspectu _sunt._ Prope autem stantes dictis volantibus compellarunt:

Quæ, unde es, anus, grandævorum hominum? quid autem ab urbe secessisti, neque domibus 115 propinquas? ubi mulieres per ædes umbrosas simili-ætate, qua tu fere, et juniores esse-solent, quæ te exciperent-amicis et verbis et factis.

Sic dixerunt; at verbis respondit sancta dearum: filiæ dilectæ, quæcunque estis mulierum tenerarum, 120 salvete: ego vero vobis dicam; haud dedecet vobis rogantibus vera dicere. Deo mihi nomen est: hoc enim imposuit alma mater. Nunc autem ex-Creta supra lata dorsa maris veni haud cupiens; sed vi invitam cogentes 125 viri prædatores abduxerunt: hi postea navem celererm ad-Thoricum appulerunt, ubi mulieres in-continentem egressæ-sunt frequentes, atque etiam ipsi cœnam sibi-paraverunt juxta retinacula navis. Sed mihi non cœnæ dulcis cupidus-erat animus, 130 clam vero proripiens-me per continentem nigram effugi superbos dominos, ne forte, me nullo-emtam-pretio vendentes, mei fruantur pretio. Ita huc veni errans, neque scio, quæ tandem terra sit, et quinam incolant. 135 At vobis omnes Olympias domos tenentes dent juveniles maritos, et liberos parere, ut optant parentes: mei autem miseremini, puellæ, benevole, caræ filiæ, donec ad ædes venero viri atque mulieris, apud illos operatura 140 libenter, quæcumque mulieris vetulæ opera esse-solent. Et puerum recens-natum in ulnis habens bene nutricarem, et ædes custodirem, et lectum sternerem in-intimo penetralium firmorum herilem, et opera (_artes texendi_) docerem mulieres.

145 Dixit dea; ei autem continuo respondit virgo indomita, Callidice, Celei naturam formosissima:[TR2]

Nutrix, deorum munera, quamvis gravate, necessario toleramus homines; namque multo potentiores sunt.[TR3] Hæc vero te plane edocebo, atque nominabo 150 viros, penes quos hic summum est imperium, et in-populo _qui_ eminent, et mœnia urbis tuentur consiliis et justis judiciis: et Triptolemi sapientis, et Dioclis, et Polyxeni, et egregii Eumolpi, 155 et Dolichi, et patris strenui nostri, horum omnium uxores ædes curant. Quarum haud ulla te, vel primo aspectu, formam aspernata, a-domibus arceret, verum te excipient: nam sane deæ-similis es. 160 Sin mavis, mane, dum ad ædes patris eamus, et matri profunde-succinctæ Metaniræ dicamus hæc omnia ordine, si forte te jusserit nostram-domum venire, nec aliorum ædes quærere. In-senectute-genitus ei filius in conclavi solido 165 sero-natus nutritur, exoptatus et gratissimus. Si hunc enutrires, et pubertatis metam contingeret, facile aliqua te videns mulierum tenerarum _tibi_ invideret: tanta tibi nutricia daret.

Sic dixit; et hæc annuit capite: illæ vero splendentia 170 impleta aqua ferebant vasa exsultantes. Celeriter autem patris venerunt magnam domum, statimque matri nuntiarunt, quæ viderant atque audiverant. At illa confestim ire-eas jussit-et arcessere ingente mercede. Hæ vero, sicut aut cervæ aut vitulæ veris tempore 175 saliunt per pratum, saturatæ animum pastu, sic hæ, attollentes peplorum rugas decororum, properabant ad cavatam plaustris-viam; comæque circum humeros quassabantur, croceo flori similes. Invenerunt autem prope viam præclaram deam, ubi antea 180 reliquerant; et deinceps caras ad ædes patris duxerunt. Hæc vero pone, imo afflicta pectore, ibat capite velato, et peplum cæruleum circum-teneros deæ strepitabat pedes. Confestimque ad ædes pervenerunt Jovis-alumni Celei, 185 et perrexerunt per porticum _eo,_ ubi illis veneranda mater sedebat juxta postem triclinii affabre structi, infantem sub sinu habens, recens germen: illæ autem ad eam currebant. At vero hæc limen conscendit pedibus, et ecce! trabem- tecti tetigit capite, implevitque fores splendore divino. 190 Sed illam pudorque et admiratio et pallidus horror cepit; cessitque ei sellâ, et sedere jussit. At Ceres, tempestiva-præbens, splendida-donis, noluit sedere in sella magnifica, sed tacita constitit, oculos pulcros dejecta: 195 usque dum ei posuit Iambe honesta compactum sedile, superque albam injecit pellem. Ibi considens prætendit-sibi manibus velamen-comarum. Diu vero vocem-comprimens dolore sedit in sella, neque ulli aut verbo se-adjunxit, aut facto, 200 sed sine-risu, non-gustans cibum neque potum, sedit, desiderio tabescens profunde-succinctæ filiæ: usque dum facetiis eam Iambe honesta multum cavillata, commovit dominam castam, _ut_-rideret-leniter, et hilarem haberet animum: 205 quæ quidem ei et postea placuit moribus. Illi autem poculum Metanira porrexit dulci vino impletum; sed renuit: nam fas sibi _esse_ negavit, bibere vinum rubens: jussit vero farinam et aquam dare mixtam ad-bibendum pulegio contrito. 210 Illa autem misturam confectam deæ porrexit, ut jusserat: qua accepta, sacro-honore primum-potita-est alma Ceres. Colloquium vero exorsa-est pulcre-cincta Metanira:

Salve, mulier! haud enim te ex vilibus opinor parentibus esse, sed nobilibus; quoniam tibi elucet in-oculis pudor 215 et gratia, qualis jura-dantium regum. Sed deorum munera, quamvis gravate, necessario toleramus homines; nam jugum cervici incumbit. Jam vero, quum venisti huc, _tibi_ aderunt, quæcunque mihi, _bona._ At filium mihi nutri hunc, quem sero-genitum et insperatum 220 præbuerunt immortales; exoptatissimus autem mihi est. Si hunc enutrires; et pubertatis metam contingeret, facile aliqua te videns mulierum tenerarum _tibi_ invideret: tanta tibi nutricia darem.

Hanc vero rursus allocuta-est pulcre-coronata Ceres: 225 et tu, mulier, multum salve! dii autem tibi bona largiantur! filium vero tibi lubens suscipiam, sicut me jubes, _et_ nutriam. Neque eum, spero, per-inscitiam nutricis aut incantatio lædet, aut hypotamnum [_herba magica?_]. Novi enim remedium multo efficacius hylotomo (_herba_); 230 novi etiam ad-incantationem[TR4] nocentissimam bonum remedium.

Sic locuta, fragranti[TR5] _eum_ excepit sinu, manibusque immortalibus; et lætata-est animo mater. Sic illa Celei prudentis illustrem filium, Demophoontem, quem peperit pulcre-cincta Metanira, 235 enutrivit in ædibus; at ille crevit deo similis, nec sane panem edens, nec sugens.

Ceres _eum_[TR6] ungebat ambrosia, quasi dei progeniem dulce afflans, et in sinu gestans: 240 noctu vero occultabat ignis vi, tanquam torrem, clam caris parentibus. Illis autem magno miraculo fuit, quanto vigore exortus-sit, diis aspectu similis. Atque eum factura-erat senii-expertem et immortalem, nisi per-stultitiam pulcre-cincta Metanira, 245 nocte observans, fragranti ex thalamo inspexisset: ejulavit autem, et ambo sibi-percussit femora, timens suo filio, et magno furore-turbata est mentem, et lamentans dictis volantibus _eum_ allocuta-est:

Fili Demophoon, hospita te igne multo 250 occultat, mihi autem mœrorem et curas tristes efficit.

Sic dixit ingemens; eamque audiit sancta dearum. Illi autem irata pulcre-coronata Ceres, filium carum, quem insperatum in ædibus pepererat, manibus immortalibus a se deposuit in-terram, 255 ereptum igni, animum incensa-iris sævissimis, et simul allocuta-est pulcre-cinctam Metaniram: