Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Tertia: Hymni
Part 4
Sic igitur dixit; et crebro a palpebris micans, superciliis nictabat, spectans huc et illuc, 280 longum exsibilans, vanum hunc sermonem audiens. Eum autem molliter ridens allocutus-est sagittans Apollo:
O bone, deceptor, dolose, profecto te omnino puto sæpe perforantem domos habitantibus-commodas, nocturnum, non unum solum in limine hominem collocaturum, 285 convasantem per domum sine strepitu, quod-talia dicis; multos autem agrestes dolore-afficies ovium-pastores, montis in saltibus, quandocunque carnium appetens occurreris armentis boum et gregibus ovium. Sed age, ne ultimumque et postremum somnum dormiveris, 290 ex cunis descende, atræ noctis socie. Hoc etenim et postea inter immortales munus habebis, dux prædonum vocaberis per-dies omnes.
Sic igitur dixit, et puerum prehensum ferebat Phœbus Apollo. Ac consilio-inito, tunc fortis Argicida 295 augurium emisit, sublatus inter manus, audacem ventris famulum, improbum nuntium; vehementerque in ipsum sternutavit. Hunc autem Apollo audiebat, e manibusque humi dejecit gloriosum Mercurium. Sedebat vero ante _eum,_ etiamsi deproperans iter, 300 Mercurium conviciis-proscindens, et ipsum sermone allocutus-est:
Confide, fasciate, Jovis et Majæ fili; inveniam et postea boum fortia capita, his auguriis; tu vero rursus viæ dux-eris.
Sic dixit: at rursus exsiliit celeriter Cyllenius Mercurius, 305 difficulter incedens: ambas vero ad aures manibus pressit fasciam, circa humero _ea_ obvolutus, dixitque sermonem:
Quonam me fers, Sagittans, deorum furiosissime omnium? nunquid me boum causa sic iratus conturbas? Dii boni, utinam periisset boum genus: non enim ego 310 vestras furatus-sum boves, neque alium vidi, quæcunque sunt boves; famum autem solam audio. Da vero judicium, et accipe, apud Jovem Saturnium.
Ac postquam singula distincte disceptaverant Mercuriusque solivagus, et Latonæ præclarus filius, 315 diversum animum habentes: hic quidem, vera loquens, non injuste ob boves prehendebat gloriosum Mercurium: at ille artibusque et blandis sermonibus volebat decipere Cylennius Argenteo-arcu-celebrem. Verum postquam ingeniosus versutum invenit, 320 festinanter jam deinde _is_ per arenam ibat ante; at pone Jovis et Latonæ filius. Statim autem venerunt ad-vertices odorati Olympi, ad patrem Saturnium, Jovis perpulcri filii: ibi enim ambobus judicii positæ-erant trutinæ. 325 Rumor vero occupabat Olympum nivosum; immortalesque sempiterni congregabantur ad juga Olympi. Steterunt autem Mercuriusque et argenteo-arcu Apollo ante Jovis genua; hic vero interrogabat illustrem filium, Jupiter altitonans, et ipsum sermone allocutus-est:
330 Phœbe, unde hanc animo-gratam prædam agis, puerum recens natum, speciem præconis habentem? seria hæc res deorum ad cœtum venit.
Eum autem rursus allocutus-est rex sagittans Apollo: o pater, profecto cito sermonem audies non levem, 335 carpens, tanquam _si_ solus ego prædator essem. Puerum quendam inveni hunc manifestum depeculatorem Cyllenæ in montibus, multum spatium permensus, conviciatorem, qualem ego deorum non alium vidi, nec virorum, quotquot fallaces sunt super terra. 340 Furatus autem e prato meas boves, abibat agens vespertinus apud litus multum-sonori maris; recta Pylum agens; at vestigia _erant_ talia monstrosa qualia admiraretur _aliquis,_ et illustris dei opera. Ab-illis etenim bobus in herbosum pratum 345 contrarios gressus habens pulvis ostendebat niger, ipse vero hic extra, inexpugnabilis, nec pedibus nec manibus incedebat per arenosum locum: sed aliud quoddam consilium habens terebat vias tam monstrosas, ac-si quis tenuibus quercubus incederet.[TR4] 350 Quamdiu igitur agitabat per arenosum locum, facile admodum vestia omnia conspicua-erant in pulvere: at postquam arenæ magnum callem pertransierat, invisibilis factus-est statim boum callis, atque etiam ipsius, locum per solidum. Ipsum vero animadvertit mortalis vir 355 ad Pylum recta agentem boum genus latis-frontibus. Ac postquam has quidem in quiete incluserat, et astute-machinatus-erat per-viam, partim hic, partim illic, in cunis jacebat, atræ nocti similis, antro in obscuro ad tenebras; neque ipsum 360 aquila acute cernens conspexisset: multum autem manibus lumina confricabat, dolum struens. Ipse autem statim sermonem diserte dicebat: «non vidi, non comperi, non alius sermonem audivi: neque indicarim, neque indicii-præmium reportarim.»
365 Enimvero ita fatus considebat Phœbus Apollo: Mercurius autem ex-altera-parte respondens verbum dixit, direxitque-se ad Saturnium, deorum rectorem omnium:
Jupiter pater, profecto ego tibi veritatem dicam: nam veraxque sum, et nescio mentiri. 370 Venit ad nostram _domum_ quærens pedes-trahentes boves hodie, sole modo oriente; nec deorum beatorum adducebat testes, neque inspectores: indicare autem jubebat vim per multam: multumque me minatus-est _se_ conjecturum in Tartarum latum, 375 quoniam ille quidem tenerum florem habet gloriosæ pubertatis, at ego hesternus natus-sum (hæc vero novit et ipse), nequaquam boum abactori, forti viro, similis. Crede (etenim meus pater carus profiteris esse), quod non domum egi boves (ita felix sim), 380 nec limen transgressus-sum; hoc autem vere dico. Solem vero valde revereor, et deos alios, et te amo, et hunc veneror; nosti et ipse, quod non in-noxa sum: magnum vero addo jusjurandum: non, per hæc immortalium bene-ornata vestibula. 385 Et aliquando ego huic rependam duram perscrutationem, etiam fortis licet sit: tu autem junioribus auxiliare.
Sic dixit innuens-oculis Cyllenius Argicida; et fasciam habebat super ulna, neque abjiciebat. Jupiter autem valde risit, videns dolosum puerum, 390 bene et scite negantem de bobus. Ambos vero jussit, concordem animum habentes, quærere; Mercuriumque internuntium ducem-esse, et ostendere locum cum innocentia animi, ubi demum absconderat boum fortia capita. 395 Innuit autem Saturnius, parebatque præclarus Mercurius; facile enim _ei_ persuadebat Jovis mens ægidem-tenentis.
Hi vero ambo festinantes, Jovis præclari filii, ad Pylum arenosum in Alphei vadum venerunt; ad-agros autem pervenere, et stabulum altum, 400 _illic_ ubi ei possessiones condebantur noctis in hora. Tunc Mercurius quidem inde profectus ad lapidem antrum, in lucem exegit boum fortia capita; Latoides autem seorsum conspicatus, vidit boum-pelles petra in alta; citoque interrogabat gloriosum Mercurium:
405 Quomodo potuisti, dolose, duas boves jugulare, sic recens-natus quum-sis, et infans? ipse ego miror futuram tuam vim; neque omnino te oportet longe crescere, Cyllenie, Majæ fili.
Sic dixit; et manibus circumvertebat fortia vincula 410 viticis; hæ autem sub pedibus in terra statim hærebant indidem, cum-remora, frontibus-versæ ad-se-invicem, facileque et omnes in agrestes boves, Mercurii consiliis dolosi: at Apollo admiratus-est inspiciens. Tunc fortis Argicida 415 locum oblique inspexit, crebro oculis-micans, celare cupiens: Latonæ vero inclytæ filium facile admodum sedavit longe-jaculantem, ut volebat ipse, quamquam fortem: sumtaque _cithara_ ad sinistram manum, plectro tentabat ad numerum; ea vero sub manu 420 graviter insonuit; risit autem Phœbus Apollo, gavisus; amabilis vero per præcordia venit sonus divinæ vocis, et ipsum dulce desiderium cepit, animo auscultantem: lyra autem amabile ludens, stabat ille confisus ad lævam, Majæ filius, 425 Phœbi Apollinis, citoque argute citharam-pulsans canebat præludens (amabilis vero eum sequebatur vox), celebrans immortalesque deos, et terram obscuram, ut primum orti-sunt, et ut sortitus-est portionem quisque. Mnemosynen quidem primum dearum honorabat cantu, 430 matrem Musarum; hæc enim sortita-erat Majæ filium; aliosque secundum dignitatemque, et ut geniti-sunt singuli, immortales honorabat deos Jovis præclarus filius, omnia dicens ordine, ad-cubitum _acclinata_ cithara-ludens. Ei vero amor in pectoribus indomitus cepit animum; 435 et illum compellans _Apollo_ verbis alatis allocutus-est:
Bovicida, versute, laboriose, convivii sodalis, quinquaginta bobus digna hæc excogitasti. Quiete etiam deinde _nos_ diremtum-iri puto. Nunc autem age mihi hoc dic, versute Majæ fili, 440 utrum te ab ortu hæc simul secuta-sunt mira opera an aliquis immortalium, aut mortalium hominum, donum _hoc_ illustre dedit, et docuit divinum cantum? admirabilem enim hanc novam vocem audio, quam non unquam _me_ puto didicisse, nec quenquam virorum, 445 nec quenquam immortalium, qui Olympias domos habent, præter te, prædo, Jovis et Majæ fili. Quæ _hæc est_ ars, quæ musa difficilium curarum? quæ via? vere enim simul hæc tria omnia adsunt, lætitiam, et amorem, et dulcem somnum ut-capiat _quis._ 450 Etenim ego Musarum Olympiarum _sum_ sectator, quibus chorique curæ-sunt, et præclarus modus cantionis, et modulatio florens, et amabilis sonitus tibiarum: sed nondum quicquam mihi sic in mente aliud curæ-fuit, qualia juvenum in-festis dextera opera sunt. 455 [Miror, Jovis fili, hæc, quam amabiliter citharam-pulsas.] Nunc vero, quia, parvus licet sis, inclyta consilia nosti, sedeas, o-bone, et orationem lauda seniorum: nunc enim tibi gloria erit inter deos immortales, tibique ipsi et matri; hoc autem vere dico: 460 næ per hoc corneum telum, certe quidem ego te gloriosum inter immortales et beatum ducam, daboque præclara dona, et ad extremum non decipiam.
Ei autem Mercurius verbis respondebat astutis: interrogas me, Jaculator caute: at ego tibi 465 artem nostram ingredi nequaquam invideo. Hodie scies: volo autem tibi mitis esse consilio et verbis: tu vero mente omnia bene nosti. Primus enim, Jovis fili, inter immortales sedes, præstansque fortisque; amatque te providus Jupiter 470 ex omni æquitate; præbuitque tibi præclara dona, et honores: te vero aiunt didicisse ex Jovis consilio vaticiniaque, Jaculator, a Jove, divina omnia. Et nunc ipse ego filium opulentum cognovi. Tibi autem promtum est discere, quodcunque cupis. 475 Sed quoniam tibi animus cupit citharam-pulsare, modulare et citharam-pulsa, et festivitates cura, ubi-acceperis a me; tu vero mihi, care, gloriam præbe. Recte-cane, præ manibus habens canoram sociam, pulcre et bene pro decore scientem loqui: 480 securus quidem deinde _eam_ fer ad convivium floridum, et chorum amabilem, et ad gloriosum ludum, lætitiam noctisque et diei. Quicunque ipsam arte et sapientia edoctus exquirat, eloquens _ea_ omnigena menti grata docet, 485 facile consuetudinibus gaudens mollibus, operationem fugiens ærumnosam; quicumque autem ipsam, insciens quum-sit, primum vehementer exquirat, incassum sic deinde ventoseque crepuerit. Tibi autem promtum est discere, quodcunque cupis. 490 Et tibi ego dabo hanc, Jovis præclare puer. Nos autem vicissim montisque et equis-pascendis-apti campi cum-bobus pascua, Jaculator, capiemus agrestibus. Inde abunde parient boves, cum-tauris mixtæ, promiscue feminasque et mares: neque omnino te oportet, 495 lucri cupiens licet sis, nimis-vehementer irasci.
Sic locutus _eam_ porrexit; accepit vero Phœbus Apollo; Mercurio autem præbuit habendam scuticam splendidam, boumque-curas mandabat; suscepit vero Majæ filius, gavisus: citharam autem ubi-sumserat ad sinistram manum 500 Latonæ præclarus filius, rex sagittans Apollo, plectro tentabat ad numerum; ea vero pulcrum _et_ amabile subsonuit, deusque cantum succinuit.
Ibi boves quidem deinde ad divinum pratum vertebant: ipsi autem Jovis perpulcri filii 505 reversi ad Olympum nivosum contenderunt, oblectantes-se cithara; gavisusque-est inde providus Jupiter; ambosque in amicitiam conciliavit; atque Mercurius Latoiden amavit penitus, sicut adhuc et nunc, pignus postquam citharam quidem Jaculatori præbuit 510 amabilem, sciens; is vero ad-cubitum _admota_ cithara-ludebat. Ipse autem rursus alterius sapientiæ expromsit artem: fistularum vocem fecit, procul quæ-auditur. Et tunc Latonius Mercurium sermone allocutus-est:
Metuo, Majæ fili, internuntie, versute, 515 ne mihi simul furto-auferas citharam et incurvos arcus. Honorem enim a Jove habes, permutandi opera ut-facias hominibus per terram almam. Sed si mihi sustineres deorum magnum jusjurandum jurare, vel capite annuens, vel per Stygis validam aquam, 520 omnia meo animo grata et amica faceres.
Et tunc Majæ filius pollicitus annuit, nunquam _se_ furaturum, quæcunque Jaculator possideat, neu unquam appropinquaturum firmæ _ejus_ domui: at Apollo Latoides annuit in concordia et amicitia, 525 neminem _sibi_ cariorem alium inter immortales fore, nec deum, nec virum, Jovis prolem: Insuper perfectum internuntium, _inquit,_ immortalium faciam, et simul omnium, fidum meo animo et honoratum: ac deinde felicitatis et divitiarum _tibi_ dabo perpulcram virgam, 530 auream, trium-foliorum, inviolatam, quæ te servabit, omnes perficiens deos [vias?] verborumque et operum, bonorum, quæcunque aio _me_ scire ex Jovis consilio. Vaticinium autem, optime, Jovis-alumne, quod sciscitaris, nec te fatale est discere, nec quenquam alium 535 immortalium; hoc enim novit Jovis mens: at ego, cujus-fidei-commissum-est, annui, et juravi validum jusjurandum, neminem præter me deûm sempiternorum alium sciturum Jovis sapiens consilium.[TR5] Et tu, frater, auream-virgam-gestans, ne me jube 540 fata indicare, quæcunque meditatur late-sonans Jupiter. Hominum autem alium lædam, alium juvabo, sæpe orbe-rediens infinitorum ad-gentes hominum. Et meo vaticinio fruetur quicunque venerit cum-voce et alis (_augurio_) perfectarum avium; 545 hic meo vaticinio fruetur, neque _eum_ decipiam. Quicunque autem vaniloquis fretus avibus vaticinium voluerit præter mentem interrogare nostrum, intelligereque diis plus sempiternis, _is,_ dico, vanam viam ibit, ego vero dona accipiam. 550 Aliud autem tibi dicam, Majæ inclytæ fili: [et Jovis ægidem-tenentis, deorum perutile numen:] Thriæ enim quædam sunt _Nymphæ,_ sorores natæ, virgines, velocibus exsultantes alis, tres: super caput autem conspersæ farina alba, 555 domicilia habitant sub valle Parnassi, vaticinii seorsum magistræ, quod apud boves puer adhuc meditatus-sum; pater vero meus non curabat. Illinc sane deinde volantes alias aliorsum, favos depascunt, atque perficiunt singula. 560 Hæ autem quando bacchantur, depastæ mel recens lubenter volent veritatem dicere: sin vero abstinuerint deorum a-suavi cibo, conantur jam deinde extra viam ducere. Has tibi deinde do; tu vero accurate inquirens, 565 tuam ipsius mentem oblecta: et si mortalem virum docueris, sæpe tuum vaticinium exaudiet, si acciderit. Hæc habe, Majæ fili, et agrestes pedes-trahentes boves, equosque cura, et mulos patientes-operum: et torvis leonibus, et albo-dente suibus, 570 et canibus, et pecoribus, quæcunque nutrit lata terra, omnibusque ovibus ut-imperet gloriosus Mercurius; solus porro ad Orcum perfectus nuntius sit; qui, indotatus licet sit, dabit donum non minimum.
Sic Majæ filium rex dilexit Apollo 575 omnigena amicitia; gratiam autem superaddidit Saturnius. Cumque-omnibus is mortalibus et immortalibus versatur. Parum quidem utique juvat, infinite vero decipit, noctem per obscuram, gentes mortalium hominum.
Et tu quidem sic salve, Jovis et Majæ fili; 580 verum ego et tui et alius meminero cantionis.
[TR1] "Maja," -> "Maja." [TR2] "perfodiens" -> "perfodiens." [TR3] "scandalia" -> "sandalia" [TR4] "incederet" -> "incederet." [TR5] "consilium" -> "consilium."
III. IN VENEREM.
1 Musa, mihi dic opera aureæ Veneris, Cypriæ, quæ diis dulcem cupidinem immisit, atque domuit gentes mortalium hominum, avesque aerias, et feras omnes, 5 tum quot continens multas nutrit, tum quot pontus; omnibus vero opera curæ-sunt pulce-coronatæ Cythereæ.
Tres autem _dearum_ non potest flectere animos, nec decipere: filiam ægidem-tenentis Jovis, cæsiis-oculis Minervam; non enim ei placuere opera aureæ Veneris; 10 verum ei bellaque placuerunt et opus Martis, præliaque, pugnæque, et præclara opera instruere.[TR1] Prima fabros viros terrestres docuit facere plaustra, et currus varios ære. Ipsaque virgenes tenello-corpore in ædibus _manentes_ 15 præclara opera docuit, in mente _ea_ ponens unicuique. Neque unquam Dianam aureis-sagittis, tumultuosam, domat in amore risus-amans Venus. Etenim ei placuere arcus, et in-montibus feras interficere, citharæque, chorique, clarique ululatus, 20 lucique umbrosi, justorumque urbs virorum. Neque venerandæ puellæ placuere opera Veneris, Vestæ, quam primam genuit Saturnus versutus, [atque etiam minimam, consilio Jovis ægidem-tenentis,] venerandam, quam ambiebant Neptunus et Apollo; 25 ea autem prorsus noluit, verum rigide abnuit; juravitque magnum jusjurandum, quod vere perfectum-est, ubi-tetigerat caput patris Jovis ægidem-tenentis, virginem _se_ fore per-omnes dies, diva dearum. Ei vero pater dedit pulcrum donum, pro nuptiis: 30 atque media in domo exinde residebat, adipe sumta; omnibus autem in templis deorum honoris-compos est, et apud omnes mortales deorum primaria est.
Harum non potest flectere animos, neque decipere; ceterorum autem nihil est quod-effugerit Venerem, 35 nec deorum beatorum, nec mortalium hominum: _quin_ et Jovis mentem seduxit fulmine-gaudentis, qui maximusque est maximumque sortitus-est honorem: atque hujus, quando voluerit, prudentem mentem decipiens, facile miscuit cum-mortalibus mulieribus, 40 Junonis _eum_ oblivisci-faciens, sororis conjugisque, quæ longe specie præstantissima _est_ inter immortales deas, augustissimam vero ipsam genuit Saturnus versutus materque Rhea; Jupiter vero æterna consilia sciens venerandam uxorem fecit-sibi honesta doctam.
45 Huic autem et ipsi Jupiter dulcem cupidinem injecit animo, viro cum-mortali ut-misceretur, ut citissime ne ipsa quidem ab-humano concubitu libera esset, et _ne_-quando gloriata diceret inter omnes deos, dulce ridens, risus-amans Venus, 50 quod _ipsa_ deos miscuerit-cum mortalibus mulieribus, ac mortales filios genuerint immortalibus, quodque deas miscuerit-cum mortalibus hominibus. Anchisæ vero proinde ei dulcem amorem injecit animo, qui tunc in summis montibus fontibus-irriguæ Idæ 55 pascebat boves, corpore immortalibus similis.
Hunc autem deinde conspicata risus-amans Venus amavit; vehementerque _ejus_ mentem cupido occupavit. In Cyprum vero profecta, odoratum templum ingrediebatur, [in Paphum; ubi ei lucus _est,_ et altareque odoratum: 60 ibi ea ingressa, fores occlusit splendidas:] illic autem eam Gratiæ lavarunt et unxerunt oleo immortali, qualia diis gratiam-addunt sempiternis. [ambrosio, tenui, quod nempe ei suffitum erat.] Induta vero bene omnes circa corpus vestes pulcras, 65 auro ornata, risus-amans Venus contendit ad Trojam, derelicta odorata Cypro, alte inter nubes velociter faciens iter. Ad-Idamque venit fontibus-irriguam, matrem ferarum: ivit vero recta ad-stabulum per montem: ac post ipsam 70 adulantes canique lupi, torvique leones, ursæ, pardique veloces, cervorum insatiabiles, iverunt; eaque inspiciens, in præcordiis oblectabat-sibi animum; et his in pectora injecit cupidinem; ii autem simul omnes bini cubuerunt per umbrosos recessus. 75 Ipsa vero ad tuguria bene-structa pervenit: invenit autem in-stabulis relictum, solum ab aliis, Anchisen heroem, ad diis pulcritudinem-habentem. Ceteri vero simul boves sequebantur pascua per herbosa, omnes; is autem ad-stabula relictus, solus ab aliis, 80 versabatur huc et illuc, clare citharam-pulsans. Stetit vero coram ipso Jovis filia Venus, virgini indomitæ magnitudine et specie similis; ne ipsam formidaret in oculis conspicatus. Anchises autem videns perpendebat, mirabaturque 85 speciemque, magnitudinemque, et vestimenta splendida. Peplum enim induerat-sibi splendidiorem ignis fulgore, habebatque flexiles armillas, fistulasque lucidas; torques porro circa molle collum perpulcræ erant, pulcræ, aureæ, variegatæ: et tanquam luna, 90 pectora circa mollia splendebat, mirabile visu. Anchisen vero amor cepit; verbumque _is_ ei ex-adverso dixit:
Salve, regina, quæcunque beatorum has ad-ædes venisti, Diana, vel Latona, vel aurea Venus, vel Themis generosa, vel cæsiis-oculis Minerva, 95 vel forte aliqua Gratiarum, huc venisti, quæ diis omnibus comites-sunt, et immortales vocantur: vel aliqua Nympharum, quæ lucos pulcros incolunt: [aut Nympharum, quæ pulcrum montem hunc habitant,] et fontes fluviorum, et prata herbosa. 100 Tibi autem ego in specula, conspicuo in loco, aram struam, faciamque tibi sacra pulcra tempestatibus omnibus; tu vero benignum animum habens da me inter Trojanos illustrem esse virum; facque in-posterum _mihi_ floridam prolem: at me ipsum 105 diu bene vivere, et videre lumen solis, beatum inter cives, et senectutis ad-limen pervenire.