Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias
Part 32
Hunc autem respondens allocutus-est pedibus velox Achilles: Atride augustissime, rex virorum Agamemno, 200 alias certe potius debetis hæc procurare, quando aliqua postea-cessatio a-pugna fuerit, et ardor non tantus sit in pectoribus meis. Nunc vero illi quidem jacent confossi, quos domuit Hector Priamides, quando ei Jupiter gloriam præbuit. 205 Vos autem ad cibum-sumendum adhortamini: verum ego nunc quidem juberem pugnam-inire filios Achivorum jejunos, impransos: sed cum sole occidenti paraturos-esse magnam cœnam, postquam ulti-simus contumelia. Ante vero nequaquam mihi-quidem proprium per guttur demittetur 210 nec potus, nec cibus, sodale mortuo, qui mihi in tentorio confossus acuto ære, jacet, in vestibulum _pedibus_ conversus: circum autem socii lugent: ideo mihi neutiquam in mente hæc curæ-sunt, sed cædesque et sanguis et gravis gemitus virorum.
215 Illum vero responden allocutus-est ingeniosus Ulysses: o Achille, Pelei fili, longe fortissime Achivorum, præstantior es me et fortior non parum quidem hasta, ego vero te prudentia utique superavero multum: quippe prior natus-sum, et plura cognovi. 220 Quare tibi acquiescat animus in verbis meis. Celeriter pugnæ fit satietas hominibus; cujus plurimam quidem stipulam in-terram æs fundit; messis autem perexigua, postquam inclinet lances Jupiter, qui hominum arbiter pugnæ est. 225 Ventre vero haudquaquam licet mortuum lugere Achivos: admodum enim multi et crebri diebus omnibus cadunt: quando igitur quis respiraverit a-dolore? Sed oportet eum quidem sepelire, qui mortuus-sit, firmum animum habentes, per diem _unam_ defletum: 230 quotquot vero pugnæ horrendæ superfuerint, _eos_ meminisse potus et cibi, ut adhuc magis viris cum-hostibus pugnemus indesinenter usque, induti corpus ære indomito: nec quisquam alia copiarum cohortatione exspectata subsistat. 235 Illa enim cohortatio in-malum _ei_ cedet, qui relictus-fuerit apud naves Argivorum: sed omnes-simul egressi Trojanos in equûm-domitores excitemus acrem Martem.
Dixit, et Nestoris filios sibi-comites-delegit præclari, Phylidenque Megetem, Thoantemque, Merionenque, 240 et Creontiaden Lycomedem, et Melanippum: profectique-sunt ire ad tentorium Agamemnonis Atridæ. statim deinde simul verbum fuit, et perfectum-erat opus: septem quidem e tentorio tripodas ferebant, quos ei pollicitus- erat, splendidosque lebetas viginti, duodecimque equos: 245 eduxerunt confestim et mulieres, egregiorum operum scientes, septem, at octavam, Briseidem pulcris-genis. Auri autem quum-appendisset Ulysses decem omnia talenta, præibat _ferens,_ simulque alii dona ferebant juvenes Achivorum: et ea quidem in media concione posuere. Atque Agamemno 250 surrexit: Talthybius autem, deo similis voce, aprum tenens in manibus, astabat pastori virorum. Atrides autem, extracto manibus cultro, qui ei juxta ensis magnam vaginam semper pendebat, apri setis _pro primitiis_ abscissis, Jovi manus attollens, 255 precabatur: verum omnes ibidem sedebant tacite Argivi, ut par-erat, auscultantes regi. _Qui_ conceptis-precibus dixit, suspiciens in cœlum latum:
Testis-esto nunc Jupiter primum, deorum summus et maximus, Terraque, et Sol, et Furiæ, quæ sub terra 260 homines puniunt, quicunque perjurium jurarit: nequaquam ego puellæ Briseidi manum intuli, nec concubitus causa indigens _ipsa,_ neque ullius alterius _rei:_ sed mansit intacta in tentoriis meis. Si vero quid horum perjurium _est,_ mihi dii dolores dent 265 multos admodum, quot dant _ei_ qui in-eos peccarit jurando.
Dixit, et jugulum apri abscidit sævo ære. Hunc quidem Talthybius cani maris in magnum æquor projecit circumrotatum, escam piscibus: at Achilles assurgens inter-Argivos bellicosos locutus-est:
270 Jupiter pater, profecto magnas calamitates mortalibus infers! Nec vero unquam animum in pectoribus meis Atrides commovisset prorsus, nec puellam abduxisset, me invito, _sui_ impotens; at certe Jupiter voluit Achivis mortem multis accidere. 275 Nunc vero abite ad jentaculum, ut committamus pugnam.
Sic dixit: solvit autem concionem celerem (_celeriter_). Illi quidem dispergebantur suam ad navem quisque. Dona vero Myrmidones magnanimi curabant, iverunt autem ad navem ferentes Achillis divini: 280 et ea quidem in tentoriis posuerunt, et sedere-fecerunt mulieres: equos vero ad armentum egerunt famuli præclari.
Briseis autem inde, similis aureæ Veneri, ut vidit Patroclum confossum acuto ære, ipsi circumfusa, stridulum edidit-ululatum, manibusque laniabat 285 pectoraque, et teneram cervicem, atque pulcra ora. Dixit autem flens, mulier similis deabus:
Patrocle, mihi miseræ plurimum dilecte animo, vivum quidem te reliqui ego, e-tentorio abiens; nunc vero te mortuum invenio, princeps virorum, 290 reversa: ut me excipit malum e malo semper! Virum quidem, cui collocarant me pater et veneranda mater, vidi ante urbem confossum acuto ære; tresque fratres, quos mihi eadem peperit mater, conjunctissimos, qui omnes exitialem diem obierunt. 295 Haudquaquam tamen me sinebas, quando virum meum velox Achilles interfecit, evertitque urbem divini Mynetis, flere; sed me dicebas Achillis divini ingenuam uxorem _te_ facturum-esse, abducturumque in navibus in Phthiam, paraturumque-epulas nuptiales inter Myrmidones. 300 Ideo te usque fleo mortuum, mitem semper.
Sic dixit flens: adgemebant autem feminæ, de-Patroclo specie, de-suis autem _revera_ ipsarum malis singulæ. Ipsum vero circa _Achillem_ seniores Achivorum congregabantur, precantes, ut-vesceretur: is vero recusabat gemens:
305 Obsecro _vos,_ si quis mihi carorum obsequitur sociorum, ne me ante cibo jubete, neu potu, satiare meum animum; quippe me dolor gravis invadit: occidentem vero solem exspectabo, et perferam prorsus.
Sic fatus, alios quidem remisit reges: 310 duo autem Atridæ remanebant, et divinus Ulysses, Nestor, Idomeneusque, senexque equûm-agitator Phœnix, oblectantes assidue tristem: nec-tamen quicquam animo oblectabatur, antequam belli os subiret sanguinolenti. Recordatus vero crebro ex-imo-pectore-trahebat _gemitus,_ dixitque:
315 Certe mihi olim et tu, infelix, carissime sodalium, ipse in tentorio lautum jentaculum apposuisti propere et diligenter, quando festinarent Achivi Trojanis equûm-domitoribus inferre lacrimosum Martem: nunc vero tu quidem jaces confossus: sed meum cor 320 expers _esto_ potus et cibi, intus licet-sint, tui desiderio. Nec enim quicquam pejus aliud paterer: ne si quidem vel patrem mortuum audirem, qui forte nunc in-Phthia molles lacrimas effundit, desiderio talis filii; ipse vero alienigeno in populo 325 propter horrendam Helenam cum-Trojanis bellum-gero: vel illum, qui in-Scyro mihi nutritur carus filius. [si quidem adhuc vivit, Neoptolemus divinæ-formæ.] Nam antea quidem mihi animus in pectoribus sperabat, solum me moriturum-esse, longe-ab Argo equos-pascente, 330 hic in Troja; te vero ad-Phthiam rediturum-esse, ut mihi filium veloci in nave nigra e-Scyro educeres, et ei ostenderes singula, possessionem meam, servosque, et alto-tecto magnam domum. Nunc enim Peleum utique puto vel prorsus 335 obiisse, vel ægre adhuc viventem tristari, senioque inviso, et meum (_de me_) exspectantem semper tristem nuntium, quando interfectum audiat.
Sic dixit flens; adgemebant autem primores, recordati quæ quisque in ædibus reliquerant. 340 Lugentes vero hos intuitus miseratus-est Saturnius, confestimque Minervam verbis alatis allocutus-est:
Filia mea, jam prorsus deseruisti virum eximium. An utique tibi haud-jam omnino in animo curæ-est Achilles? ille, en! ante naves puppibus-et-proris-excelsas 345 sedet plorans sodalem carum: ac ceteri jam abierunt ad jentaculum; is vero jejunus et impransus. Quin abi, ei nectarque et ambrosiam amabilem instilla in pectora, ut ne ipsum fames occupet.
Sic locutus, impulit ante promtam Minervam; 350 hæc vero, harpæ similis alis-patulæ, voce-argutæ, e cœlo desiliit, per æthera. At Achivi statim armabantur per exercitum: illa vero Achilli nectar in pectora et ambrosiam amabilem instillavit, ut ne eum fames acerba genua occuparet: 355 ipsa autem ad patris late-potentis solidam domum abiit. Illi vero seorsum a-navibus se-effundebant velocibus. Ut vero quum densæ nives a-Jove devolant, gelidæ, ab impetu _actæ_ sereni Boreæ: sic tunc crebræ galeæ, lucidum renidentes, 360 e-navibus ferebantur, et clypei umbonibus-muniti, loricæque cavitatibus-firmis, et fraxineæ hastæ. Fulgor autem ad cœlum ibat, ridebatque omnis circùm terra æris præ fulgure: ac strepitus excitabatur sub pedibus virorum: in mediis vero armabatur divinus Achilles. 365 [Cujus et dentium stridor oriebatur; atque ei oculi splendebant, velut ignis flamma; intus vero ei cor subiit dolor intolerabilis: ipseque jam, Trojanis irascens, induit dona dei, quæ ei Vulcanus laboraverat fabricans.] Ocreas quidem primum circa tibias posuit 370 pulcras, argenteis fibulis apte-junctas: deinde loricam circa pectora induebat. Circa humeros autem posuit ensem argenteis-clavis-distinctum, æreum: ac deinde scutum magnumque solidumque, sumsit; ejus autem in-longinquum fulgor ibat, velut lunæ. 375 Ut vero quum e ponto flamma nautis relucet ardentis ignis; is autem ardet alte in-montibus, loco in solitario; ipsos vero invitos procellæ ponto super piscoso ab-amicis seorsum ferunt: sic ab Achillis scuto splendor ad-æthera ibat, 380 pulcro, affabre-facto. Atque galeam sublatam capiti imposuit validam: hæc autem, stellæ instar, refulgebat, setis-equinis-comans galea: quassabanturque comæ aureæ, quas Vulcanus fuderat circa conum densas. Tentabat autem se ipsum in armis divinus Achilles, 385 an sibi apta-essent, et facile-in-iis moverentur pulcri artus: ei vero tanquam alæ erant, attollebantque pastorem virorum. E theca autem paternam extraxit hastam, gravem, magnam, validam: quam quidem non poterat alius Achivorum vibrare, sed ipsam solus norat vibrare Achilles, 390 Peliadem fraxinum, quam patri caro _ejus_ dederat Chiron Pelii ex vertice, cædis-auctorem futuram heroibus. Equos autem Automedonque et Alcimus adornantes jungebant, ac pulcra lora-jugalia circumposita-erant; et frenos maxillis immisere, habenasque extenderunt retro 395 coagmentatam ad-sellam-currus. Ac scuticam splendidam manu capiens habilem, in currum insiliit Automedon; retro ver ad-pugnam-paratus ascendit Achilles, armis collucens, tanquam fulgidus sol. Terribiliter autem equis imperitabat patris sui:
400 Xantheque, et Balie, inclyta soboles Podarges, alio jam modo deliberate salvum-referre aurigam retro Danaorum in agmen,ubi satiati-fuerimus pugna: neque, ut Patroclum, relinquite illic mortuum.
Hunc autem sub jugo allocutus-est pedibus micans equus, 405 Xanthus, statim vero inclinavit caput; tota autem juba, circulo profusa juxta jugum, ad-terram pervenit: vocalem vero reddidit[TR1] dea candidis-ulnis Juno:
Et certe te nunc saltem salvum-referemus, impetuose Achille: sed tibi prope _est_ dies exitialis; nec quicquam nos 410 in-culpa, sed deusque magnus et fatum violentum. Neque enim nostra tarditateque segnitieque Trojani ab humeris Patrocli arma detraxerunt: sed deorum fortissimus, quem comas-pulcras-habens peperit Latona, interfecit _eum_ inter primos-pugnatores, et Hectori gloriam dedit. 415 Nos vero etiam flatum Zephyri cursu æquaremus, quem velocissimum dicunt esse: quin-et tibi ipsi fatale est, a-deoque et viro vi domari.
Sic igitur locuti _equi_ Erinnyes inhibuerunt vocem. Hunc autem valde indignatus affatus-est pedibus velox Achilles:
420 Xanthe, quid mihi mortem vaticinare? minime te decet. Bene etenim novi et ipse, quod mihi fatum _est_ hic perire, procul-a dilecto patre et matre: at tamen non cessabo, priusquam Troes abunde satiaverint-se pugna.
Dixit, et inter primos clamans dirigebat solidis-ungulis equos.
[TR1] "redidit" -> "reddidit"
Iliadis XX.—Deorum pugna.
ARGUMENT: THE BATTLE OF THE GODS, AND THE ACTS OF ACHILLES.
Jupiter, upon Achilles' return to the battle, calls a council of the gods, and permits them to assist either party. The terrors of the combat described, when the deities are engaged. Apollo encourages Æneas to meet Achilles. After a long conversation, these two heroes encounter; but Æneas is preserved by the assistance of Neptune. Achilles falls upon the rest of the Trojans, and is upon the point of killing Hector, but Apollo conveys him away in a cloud. Achilles pursues the Trojans with a great slaughter.
The same day continues. The scene is in the field before Troy.
TEXT:
1 Sic hi quidem apud naves recurvas armabantur circum te, Pelei fili, pugnæ insatiabilem, Achivi: Trojani vero ex-altera-parte in loco-editiore campi.
Jupiter autem Themidem jussit deos ad-concionem vocare 5 vertice ab Olympi multis-convallibus: illa autem quaquaversum vadens jussit _deos_ Jovis ad domum ire. Nec aliquis igitur Fluviorum aberat, præter Oceanum, nec Nympharum, quæ nemora pulcra inhabitant, et fontes fluviorum, et prata herbosa. 10 Quum-venissent autem ad domum Jovis nubes-cogentis, politis in-porticibus consederunt, quas Jovi patri Vulcanus fecerat peritis præcordiis. Sic hi quidem Jovis in-ædibus congregabantur: nec Neptunus non-paruit deæ, sed e mari venit ad illos. 15 Sed autem in mediis, Jovisque interrogabat consilium:
Cur rursus, Candentis-fulminis-missor, deos ad-concionem vocasti? num quid de Trojanis et Achivis deliberas? Horum enim jam proxima pugna præliumque exarsit.
Hunc autem respondens allocutus-est nubes-cogens Jupiter: 20 nosti, Neptune, meum in pectoribus consilium, quorum gratia _vos_ congregavi: curæ-sunt mihi, pereuntes licet. Sed ego quidem manebo in-cacumine Olympi sedens; ibi spectans mentem oblectabo: at jam _vos_ ceteri abite, ut perveniatis ad Trojanos et Achivos: 25 utrisque vero auxilium-ferte, prout animus est cujusque. Si enim Achilles solus contra Trojanos pugnabit, ne paulisper quidem sustinebunt velocem Peliden. Et vero ipsum etiam antea territi-fugiebant, _modo_ aspicientes; nunc tamen, quum jam et animo ob-socium irascitur graviter, 30 vereor, ne et murum præter-fatum evertat.
Sic dixit Saturnius, certamenque ingens excitavit. Profecti-sunt autem ire ad-pugnam dii, diversos animos habentes: Juno quidem ad cœtum navium et Pallas Minerva, ac Neptunus terram cingens, et utilium-auctor 35 Mercurius, qui mente prudenti instructus-est: Vulcanus autem cum his ibat, robore truculenter-spectans, claudicans, subtusque tibiæ cum-molimine-ferebantur imbecillæ. Ad Trojanos vero Mars galeam-motans; ac cum ipso Phœbus intonsus, et Diana sagittis-gaudens, 40 Latonaque, Xanthusque, amansque-risum Venus.
Quamdiu quidem seorsum dii a-mortalibus erant viris, tamdiu Achivi magnopere gloriabantur, quod Achilles exortus-erat; diu vero a-pugna se-abstinuerat tristi: Trojanis vero tremor gravis subiit membra cuique, 45 timentes, quod viderent pedibus-velocem Peliden armis splendentem, hominum-perniciei parem Marti. Sed postquam ad turbam Olympii venerant virorum, exorta-est Contentio vehemens, populi-concitatrix; clamabatque Minerva, stans modo quidem ad fossam depressam extra murum, 50 modo super litoribus resonis altum vociferabatur: clamabat et Mars ex-altera-parte, obscuro turbini similis, acuto a summa urbe Trojanos adhortans, interdum propter Simoentem currens super Callicolone.
Sic istos utrosque beati dii excitantes, 55 commiserunt, interque eos contentionem rupere (_erumpere fecerunt_) gravem. Horrendum vero intonuit pater hominumque deûmque ex-alto: at subtus Neptunus concussit terram immensam, montiumque excelsos vertices. Omnes autem concutiebantur radices riguæ-fontibus Idæ, 60 et vertices, Trojanorumque urbes, et naves Achivorum. Timuit vero subtus rex inferorum, Pluto, territusque solio exsiliit, et exclamavit, _veritus_ ne ei superne terram rescinderet Neptunus concussor-terræ, domusque mortalibus et immortalibus panderentur 65 terribiles, situ-sentæ, quas horrent dii ipsi. Tantas utique sonitus oriebatur, diis certamine congressis. Nempte contra Neptunum regem stabat Apollo Phœbus, ferens sagittas pennatas: contraque Martem dea cæsiis-oculis Minerva: 70 Junonique obstitit aureis-sagittis-instructa, tumultuum- _venationis_-amans, Diana telis-gaudens, soror Sagittantis: Latonæque obstitit potens, utilium-auctor Mercurius; contraque Vulcanum magnus Fluvius vorticibus-profundis, quem Xanthum vocant ii, hominesque Scamandrum.
75 Sic quidem dii contra deos ibant: at Achilles Hectorem contra maxime cupiebat penetrare per-turbam, Priamiden: hujus enim potissimum ipsum animus jubebat sanguine satiare Martem, invictum bellatorem. Æneam autem recta copiarum-concitator movit Apollo 80 contra Peliden, immisitque ei animos validos: filio autem Priami Lycaoni assimilavit-se voce; huic se quum-assimilasset, _eum_ affatus-est Jovis filius Apollo:
Ænea, Trojanorum consiliator, ubi _sunt_ tibi minæ, quas _proferens_ Trojanorum ducibus promisisti convivans, 85 Peliden Achillem contra pugnaturum-esse _te?_
Illum vero Æneas respondens allocutus-est: Priamide, cur me hæc etiam invitum jubes, contra Peliden nimis-animosum pugnare? Non enim nunc primum pedibus-velocem contra Achillem 90 stetero, sed dudum me et alias hasta fugavit, ex Ida, quando boves invasit nostras, evertitque Lyrnessum et Pedasum: sed me Jupiter servavit, qui mihi incitavit robur velociaque genua. Certe domitus-fuissem sub manibus Achillis et Minervæ, 95 quæ ante eum vadens dabat lucem (_victoriam_) et hortabatur _eum, ut_ hasta ærea Lelegas et Trojanos interficeret. Ideo non potest contra Achillem vir mortalis pugnare: semper enim adest unus certe deorum, qui perniciem _ab-eo_ avertat. Et vero alioqui ipsius recta telum volat, nec desinit, 100 antequam corpus humanum transegerit. Si vero vel deus æqualem tenderet belli finem, non me valde facile vinceret, ne si quidem totum-æreum se-glorietur esse.
Hunc autem rursus allocutus-est rex, Jovis filius, Apollo: heros, quin age, et tu deos sempiternos 105 precare; etenim te aiunt e-Jovis filia Venere prognatum-esse; ille vero inferiore ex dea est. Illa enim _ex_ Jove est, hæc vero ex marino sene. Sed recta infer æs indomitum, neu te omnino sævis verbis avertat et minis.
110 Sic fatus, inspiravit robur magnum pastori virorum: processit autem per primos-pugnatores, armatus corusco ære. Nec latuit Anchisæ filius candidam-ulnis Junonem, contra Peliden vadens per turmas virorum: illa autem, ad-se vocatis diis, inter _eos_ verbum dixit:
115 Considerate jam vos, Neptune, et Minerva, in mentibus vestris, ut se-habebunt hæc opera. Æneas hic ivit, armatus corusco ære, contra Peliden: impulit vero _eum_ Phœbus Apollo. Sed agite, nos tamen eum avertamus retro 120 illinc: aut aliquis inde etiam nostrûm Achilli astet, detque _ei_ robur magnum, nec quicquam animo deficiat: ut sciat, quod ipsum diligunt potentissimi immortalium: hi vero inanes _sunt,_ qui hactenus quidem Trojanis defendere conantur prælium et cædem. 125 Omnes autem de-cœlo descendimus interfuturi huic pugnæ, ut ne-quid inter Trojanos patiatur hodie: in-posterum vero ea patietur, quæcunque ei Parca nascenti nevit lino, quando ipsum peperiter mater. Si vero Achilles non hæc deorum didicerit ex voce, 130 timebit inde, quando aliquis contra deus venerit in prælio: terribiles vero dii, quum-apparent manifesti.
Huic autem respondit deinde Neptunus terræ-concussor: Juno, ne sævi sine mente; neutiquam te decet. Non ego-sane velim deos ad-certamen committere; 135 [nos alios, quoniam multo fortiores sumus:] sed nos quidem inde consideamus profecti ex via in speculam, prælium vero viris curæ-erit. Sin autem Mars incipiat pugnam, aut Phœbus Apollo, vel Achillem inhibeant, et non sinant pugnare: 140 statim inde et nobis ilico certamen orietur conflictus: perquam autem celeriter decreto-eos-prælio puto redituros in-Olympum, deorum ad cœtum aliorum, nostris sub manibus necessitate violenter domitos.
Sic quidem locutus præibat Cæruleus-crinibus 145 murum ad circumaggeratum Herculis divini, altum, quem quidem ei Trojani et Pallas Minerva fecerant, ut cetum effugiens evitaret, quando eum persequens-ageret a litore ad-planitiem. Illic igitur Neptunus consedit, et dii alii, 150 ac nesciam-scindi nubem humeris circumdederunt: illi vero ex-altera-parte considebant in jugis Callicolones, circum te, arcitenens Phœbe, et Martem urbium-vastatorem. Sic hi quidem utrinque sedebant meditantes consilia: incipere autem exitialem pugnam 155 pigrabantur utrique: Jupiter vero, sedens alte, jubebat.
Illis vero totus impletus-erat campus, et fulgebat ære, virorum et equorum: resonabatque-tremens terra pedibus concurrentium simul. Duo autem viri longe fortissimi in medium utrorumque congrediebantur, ardentes pugnare 160 Æneasque Anchisiades, et divinus Achilles. Æneas autem primus minabundus processit, nutans casside valida: ac clypeum impetuosum prætendebat pectori, vibrabatque æream hastam. Pelides vero ex-altera-parte contra ruebat, leo veluti 165 exitialis, quem quidem viri interficere animis-ardent, congregati, totus pagus: is vero primum quidem contemnens incedit; sed quando aliquis pugna-impigrorum juvenum hasta ferierit, contorquetque-se hians, circaque dentes spuma oritur, inque corde ei gemit generosus animus; 170 cauda vero lateraque et femora utrinque verberat, seque ipsum excitat ad-pugnandum; torvumque-intuens recta fertur furore, si quem occidat virorum, vel ipse pereat prima in turba: sic Achillem incitabat robur et animus magnus, 175 obviam ut-iret magnanimo Æneæ. Illi vero quando jam prope erant in alterum-alter vadentes, hunc prior allocutus-est pedibus-velox divinus Achilles: