Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias
Part 31
Cur, Theti sinuoso-peplo, venisti nostram ad-domum, 425 venerandaque dilectaque? antea quidem nequaquam frequentabas. Eloquere, quod cogitas: perficere autem me animus jubet, si possum perficere, et si perfectu est.
Huic autem respondit deinde Thetis, lacrimas defundens: Vulcane, an jam ulla, quotquot deæ sunt in Olympo, 430 tot in animo suo pertulit mœrores graves, quot mihi præ omnibus Saturnius Jupiter dolores dedit? _Unam_ quidem me ex-aliis marinis homini conjugem subjecit, Æacidæ Peleo, et sustinui hominis cubile, admodum invita: is quidem jam senio gravi 435 jacet in ædibus confectus: alia vero mihi nunc _imposuit Jupiter:_ filium postquam mihi dedit peperisseque enutriisseque, præstantissimum heroum, is autem succreverat plantæ similis: eum quidem ego educatum, ut plantam in-fœcundo-loco agri, in-navibus dimisi recurvis ad Ilium, 440 cum-Trojanis pugnaturum: hunc autem non recipiam rursus, domum reversum, in ædes Peleias. Quamdiu vero mihi vivit et videt lumen Solis, tristatur, nec quicquam ei possum auxiliari profecta. Puellam quam quidem ei præmium electum-dederant filii Achivorum, 445 hanc rursus e manibus _ei_ abstulit rex Agamemno. Atque ille hujus _gratia_ mœrens, animo tabescebat: at Achivos Trojani ad puppes _actos_ concluserunt, nec foras sinebant exire: hunc autem precati-sunt primores Argivorum, et multa inclyta dona _ei_ recensebant. 450 Ibi ipse quidem deinceps abnuit _ab iis_ exitium arcere: sed ille Patroclum suis armis induit, misitque eum in-pugnam, multumque una populum præbuit. Toto vero die pugnarunt ad Scæas portas: et omnino eo-ipso-die urbem expugnassent, nisi Apollo, 455 magnam cladem quum-fecisset, Menœtii fortem filium occidisset inter primos-pugnatores, et Hectori gloriam dedisset. Hujus-gratia nunc ad tua genua accedo, si volueris filio meo brevi-morituro dare clypeum et galeam, et pulcras ocreas, fibulis apte-junctas, 460 et loricam: quæ enim erat ei, _eam_ perdidit fidus sodalis, a-Trojanis domitus: hic vero (_Ach._) jacet in terra animo dolens.
Huic vero respondit deinde inclytus Vulcanus: bono-sis-animo, ne tibi hæc in anima tua sollicitudini-sint. Utinam enim ipsum a-morte horrisona sic possem 465 seorsum abscondere, quando eum fatum grave adierit: ut ei arma pulcra aderunt, qualia quilibet inde hominum multorum admirabitur, quicunque viderit.
Sic locutus, eam quidem reliquit illic, ivitque ad folles: hos autem ad ignem vertit, jussitque operari. 470 Folles autem in fornacibus viginti omnes spirabant, omnigenum facilem-inflatu spiritum emittentes, nunc quidem properanti ut-adsit, nunc vero contra, quemadmodum Vulcanusque vellet et opus perfici-posset. Æs autem in igne posuit indomitum, stannumque, 475 et aurum pretiosum, et argentum: ac deinde posuit in stipite magnam incudem: sumsitque manu malleum gravem, alteraque sumsit forcipem.
Fecit autem primum scutum magnumque solidumque, usquequaque artificiose-fingens, et orbem circumdedit fulgidum, 480 triplicem, candentem, et ab _eo nexuit_ argenteum lorum. Quinque autem ipsius erant scuti plicæ: sed in ipso faciebat artificiosa multa peritis præcordiis.
In _eo_ quidem terram finxit, et cœlum, et mare, Solemque indefessum, Lunamque plenam: 485 in _eo_ et sidera omnia, quibus cœlum ut-corona-ambitur, Pleiadesque, Hyadasque, roburque Orionis, Ursamque, quam et Plaustrum _vulgari_ appellatione vocant, quæ ibidem vertitur, Orionem observat: sola autem exsors est lavacrorum Oceani.
490 In _eo_ et duas fecit urbes articulate-loquentium hominum pulcras: in una quidem nuptiæque erant, conviviaque-solennia: sponsasque e thalamis, tædis adlucentibus, ducebant per urbem; multusque hymenæus excitabatur: adolescentes autem saltatores in-orbem-agebant-se, interque eos 495 tibiæ citharæque sonum edebant: ac mulieres stantes admirabantur in vestibulis unaquæque. Viri autem in foro erant frequentes: ibi vero contentio orta-erat, duoque viri contendebant mulctæ gratia, ob-virum interfectum: alter quidem affirmabat omnia _se_ reddidisse, 500 populo declarans; alter vego negabat _se_ quicquam accepisse: ambo vero cupiebant sub arbitro finem _causæ_ facere. Cives autem utrisque acclamabant, hinc-inde fautores: præcones vero populum compescebant; at seniores sedebant super politis lapidibus, sacro in circulo; 505 sceptraque præconum in manibus habebant in-aerem-clamantium: his deinde exsurgebant, alternatimque sententias-ferebant. Jacebant autem in medio duo auri talenta, ei danda, qui inter hos senteniam rectissime diceret.
Sed alteram urbem duo exercitus obsidebant copiarum, 510 armis fulgentes. Bifariam autem ipsis placebat consilium, aut _eam_ evertere, aut in-duas-partes omnia dividere, opes quantas oppidum amœnum intus continet: illi vero nequaquam parebant, ad insidias autem clam-armabantur. Murum quidem conjugesque dilectæ et infantes liberi 515 tenebant, supra-stantes, interque _eos_ viri, quos habebat senectus: ipsi vero profecti-sunt: dux-erat autem iis Mars et Pallas Minerva, ambo aurei, aureasque vestes induti-erant, pulcri et magni cum armis, velut dii quidem utrinque perinsignes: populi vero humiliores erant. 520 Ii autem quum jam pervenerint, ubi illis visum-erat insidiari, apud fluvium, ubi et aquatio erat omnibus pecoribus ibi igitur hi considebant, tecti corusco ære. His vero deinde seorsum duo speculatores sedebant a-copiis, observantes, si-quando oves viderent et camuros boves. 525 Illi vero statim progrediebantur, duoque una sequebantur pastores, oblectantes-se fistulis: insidias vero neutiquam præsenserant. Ii quidem his prospectis incurrerunt, continuoque inde intercludebant boum armenta et greges pulcros candidarum ovium, interficiebantque insuper earum pastores. 530 Illi vero ut jam audiere magnum tumultum apud boves, pro concione sedentes, confestim equos conscendentes pedes-in-altum-tollentes insequebantur, moxque pervenere. Consistentes vero pugnabant pugnam fluvii propter ripas, feriebantque invicem-se æratis hastis. 535 In _iis_ Discordia et Tumultus versabantur, et exitiale Fatum, alium vivum tenens recens-vulneratum, alium illæsum; alium interfectum per prælium trahebat pedibus: vestem autem habebat circum humeros cruentatam sanguine virorum. Versabantur vero, ut vivi homines, ac pugnabant, 540 cadaveraque suorum-invicem trahebant interemta.
In _eo_ posuit et novale molle, pingue arvum, latum, tertiatum: multi autem aratores in ipso juga convertentes agebant huc et illuc. Ii autem quoties reversi pervenirent ad-finem arvi, 545 iis tunc in manus poculum prædulcis vini dabat vir obiens: illi autem convertebant-se ad _suos quisque_ sulcos, cupidi novalis profundi ad-terminum pervenire. Ipsum autem _novale_ nigricabat a-tergo, aratoque simile-erat, aureum licet esset; hoc sane præ _ceteris_ miraculum inerat.
550 In _eo_ posuit et separatum-agrum profundæ-segetis: ubi operarii metebant, acutas falces in manibus tenentes. Manipuli autem alii secundum sulcum (_recta serie_) densi cadebant humi, alios vero manipulorum-ligatores vinculis constringebant. Tres autem manipulorum-ligatores _illos_ sequebantur; ac pone 555 pueri manipulos-colligentes, in ulnis ferentes, usque porrigebant: rex vero inter hos silentio sceptrum tenens stabat super manipulorum-serie lætus corde. Præcones autem seorsum sub quercu convivium apparabant; bovemque mactatum magnum hic-inde-curabant; ac mulieres 560 in-cœnam operariis albas farinas multas immiscebant.
In _eo_ posuit et uvis admodum gravatam vineam, pulcram, auream: nigri autem per _eam_ racemi erant: stabatque-innixa palis ex-ordine argenteis. Circumduxit autem cyaneam fossam, et septum 565 stanni: una autem sola semita erat ad eam, qua ibant bajuli, quando vindemiarent per-vineam. Virgunculæ autem et adolescentuli, teneris animis, textilibus in qualis portabant prædulcem fructum. His vero in mediis puer cithara arguta 570 suaviter personabat; chordamque ad pulcram (_vel_ Linumque pulcrum) canebat tenella voce: hi autem rumpentes _vocem_ simul cum-cantuque sibiloque, pedibus tripudiantes sequebeantur.
In _eo_ et armentum fecit boum capita-alte-ferentium: ac boves ex-auro effictæ-erant, stannoque, 575 cumque-mugitu e stercore (_stabulo_) ruebant ad-pascua præter fluvium resonantem, præter stridulum arundinetum. Aurei autem pastores una ibant-cum bobus, quatuor, novemque illos canes pedibus celeres sequebantur. Terribiles vero leones duo inter primas boves 580 taurum mugitorem tenebant: is autem late mugiens trahebatur; eumque canes recepturi-sequebantur et juvenes. Illi quidem discerpta bovis magni pelle, viscera et nigrum sanguinem hauriebant: at pastores frustra insequebantur, veloces canes hortatibus-incitantes: 585 hi nempe mordere quidem recusabant-aversi a-leonibus, stantes autem admodum prope latrabant, _eos_que evitabant.
In _eo_ fecit et pascuum inclytus Vulcanus, in pulcro saltu, magnum, ovium candidarum, stabulaque, tuguriaque tecta, et ovilia.
590 In _eo_ et chorum vario-effinxit-artificio inclytus Vulcanus, ei similem, qualem olim in Cnosso lata Dædalus concinnavit pulcras comas-habenti Ariadnæ. Ibi quidem adolescentes, et virgines formosæ tripudiabant, alter-alterius ad carpum manus tenentes. 595 Horum autem istæ quidem tenues linteas-vestes habebant, hi vero tunicas induti-erant bene-textas, leniter nitentes oleo: et hæ quidem pulcras coronas habebant, illi vero gladios habebant aureos _pendentes_ ab argenteis balteis. Hi vero modo quidem _in orbem_ discurrebant doctis pedibus 600 leviter admodum, veluti quum aliquis rotam aptatam in manibus sedens figulus tentaverit, si currat: modo autem rursus discurrebant per ordines in-se-invicem. Multa vero pulcram choream circumstabat turba, oblectantes-se: inter eos autem modulabatur cantor 605 citharam-pulsans: duo autem saltantes-in caput inter ipsos, cantum quum-exordiretur, agebant-se inter medios.
In _eo_ posuit et fluminis magnum robur Oceani, orbem propter extremum scuti affabre facti.
Ac postquam fabricarat scutum magnumque solidumque, 610 fecit inde ei loricam, fulgentiorem ignis splendore: fecit ei et cassidem validam, temporibus quadrantem, pulcram, multo-exornatam-artificio; et auream cristam superimposuit: fecit ei et ocreas e-ductili stanno.
Ac postquam omnia arma elaborarat inclytus Vulcanus, 615 coram matre Achillis posuit sublata. Hæc vero, ut accipiter, desiliit ab Olympo nivoso, arma coruscantia a Vulcano ferens.
[TR1] "perdiderit." -> "perdiderit," [TR2] "(iis _confixi_) At" -> "(iis _confixi_). At" [TR3] "perfecisti" -> "Perfecisti" [TR4] "Juno" -> "Juno," [TR5] "augustis sima" -> "augustissima". [TR6] "pedibus;" -> "pedibus:"
Iliadis XIX.—Iræ renuntiatio.
ARGUMENT: THE RECONCILIATION OF ACHILLES AND AGAMEMNON.
Thetis brings to her son the armour made by Vulcan. She preserves the body of his friend from corruption, and commands him to assemble the army, to declare his resentment at an end. Agamemnon and Achilles are solemnly reconciled: the speeches, presents, and ceremonies on that occasion. Achilles is with great difficulty persuaded to refrain from the battle till the troops have refreshed themselves by the advice of Ulysses. The presents are conveyed to the tent of Achilles, where Briseis laments over the body of Patroclus. The hero obstinately refuses all repast, and gives himself up to lamentations for his friend. Minerva descends to strengthen him, by the order of Jupiter. He arms for the fight: his appearance described. He addresses himself to his horses, and reproaches them with the death of Patroclus. One of them is miraculously endued with voice, and inspired to prophesy his fate: but the hero, not astonished by that prodigy, rushes with fury to the combat.
The thirteenth day. The scene is on the sea-shore.
TEXT:
1 Aurora quidem croceo-peplo ab Oceani fluentis exoriebatur, ut immortalibus lucem ferret et mortalibus: illa vero ad naves pervenit, a deo dona ferens. Invenit autem Patroclo circumfusum suum carum filium, 5 plorantem stridule; multi autem circum ipsum socii lamentabantur. Inter hos vero astitit augustissima dearum, inque ejus hæsit manu, verbumque dixit et elocuta-est:
Fili mi, hunc quidem sinamus, dolentes licet, jacere, quandoquidem semel deorum consilio interfectus-est: 10 tu vero a Vulcano _allata_ inclyta arma accipe, perpulcra, qualia nondum quisquam vir humeris gestavit.
Sic igitur locuta dea arma deposuit ante Achillem: illa vero sonuere facta-artificiose omnia. Myrmidonas vero omnes cepit tremor, nec quisquam sustinuit 15 contra aspicere, sed territi-diffugerunt. At Achilles ut vidit, ita ipsum magis subiit ira: intus autem ei oculi terribiliter sub palpebris, tanquam flamma, micuerunt: oblectabatur autem, in manibus tenens dei splendida dona. At postquam animo suo delectatus-est, artificiosa aspiciens, 20 continuo matrem suam verbis alatis allocutus-est:
Mater mea, hæc quidem arma deus dedit, qualia par _est_ opera esse immortalium, nec mortalem virum perfecisse. Nunc vero ego quidem me-armabo: sed perquam graviter timeo, ne mihi interea Menœtii fortem filium 25 muscæ, ingressæ per ære-inflicta vulnera, vermes intus-generent deturpentque mortuum (vita vero ademta-est), inque corpore omnia putrescant.
Ei autem respondit deinde dea Thetis pedibus-argenteis: fili, ne tibi hæc in animo tuo sint-curæ. 30 Ab hoc quidem ego conabor arcere improba examina, muscas, quæ viros in-pugna-interfectos comedunt. Etsi enim jaceat vel integrum in annum, usque ei erit corpus incorruptum, aut etiam melius. Verum tu, ad concionem vocatis heroibus Achivis, 35 ira renuntiata Agamemnoni, pastori virorum, continuo prorsus ad pugnam armator, indueque fortitudinem.
Sic igitur fata, animos audentissimos _ei_ immisit: Patroclo vero ambrosiam et nectar rubrum instillavit per nares, ut ei corpus incorruptum esset.
40 At hic ibat præter litus maris, divinus Achilles, horrendum vociferans, excitabatque heroas Achivos. Et quicunque antea quidem navium in cœtu solebant-manere, quique gubernatores _erant_ et tenebant clavos navium, et promicondi apud naves erant, cibi dispensatores: 45 etiam hi tunc quidem ad concionem ibant, quod Achilles in-conspectum-venit: diu vero a-pugna abstinuerat tristi. At duo claudicantes ibant Martis famuli, Tydidesque bellicosus, et divinus Ulysses, hastæ innitentes; adhuc enim habebant vulnera gravia: 50 sed _jam_ in prima concione consederunt profecti. At ultimus venit rex virorum Agamemno, vulnus habens: etenim illum in aspera pugna vulneraverat Coon Antenorides ærata hasta. Verum postquam omnes congregati-erant Achivi, 55 inter-eos exsurgens locutus-est pedibus celer Achilles:
Atride, omnino hoc (_reconciliatio_) utrisque utilius fuisset, tibi et mihi, quando nos quidem, dolentes corde, animum-rodente contentione irati-fuimus, gratia puellæ. Hanc debuit in navibus occidisse Diana sagitta, 60 die illo quo ego cepi Lyrnessum populatus: tum sane non tot Achivi mordicus prendissent immensum solum, hostium sub manibus _strati,_ me iram-fovente. Hectori quidem et Trojanis hoc utilius _erat:_ at Achivos diu meæ et tuæ contentionis memores-fore puto. 65 Sed ea quidem ante-acta-esse sinamus, dolentes licet, animum in pectoribus nostrum domantes necessitate. Nunc vero ego finio iram; nec me oportet pertinaciter usque irasci. Sed age ocyus hortatibus-concita ad-prælium capite-comantes Achivos, 70 ut adhuc etiam Troum periculum-faciam, obvius profectus, num velint apud naves pernoctare: sed aliquem puto ipsorum libenter genu flexurum-esse _diis,_ qui quidem effugerit infesto e prælio _fugatus_ sub hasta nostra.
Sic dixit: ac lætati-sunt bene-ocreati Achivi, 75 iræ quum-renuntiasset magnanimus Pelides. Inter-hos autem locutus-est rex virorum Agamemno: [eo-ipso-loco a sede, neque in mediis assurgens:]
O amici, heroes Danai, famuli Martis, stantem quidem _vos_ decet audire _me,_ neque convenit 80 interpellare: grave enim _hoc cuique,_ peritus licet sit. Virorum autem in magno tumultu quomodo quis audierit, vel dixerit? impeditur vero, argutus quamvis sit concionator. Ad-Peliden quidem ego _orationem_ dirigam, sed vos ceteri intelligite, Argivi, sermonemque diligenter cognoscite quisque. 85 Sæpe jam mihi nunc Achivi sermonem dixerunt, et mihi conviciabantur: ego autem non in-causa sum, sed Jupiter, et Fatum, et per-tenebras-vagans Erinnys, qui mihi in concione mente injecerunt sævam noxam, die illo, quo Achillis præmium ipse abstuli. 90 Sed quid facerem? deus omnia perficit. Veneranda Jovis filia Ate (_Noxa_) quæ omnes in-errorem-agit, perniciosa; hujus quidem molles pedes: non enim solo insistit: enimvero illa per virorum capita incedit. [lædens homines: alterumque saltem _concertantium_ irretit.] 95 Etenim jam olim Jovem læsit, quem-tamen potentissimum hominum et deorum dicunt esse: sed etiam hunc Juno, femina quæ-est, dolis decepit, die illo, quo erat vim Herculeam (_Herculem_) Alcmena paritura pulcris-muris-cincta in Thebe. 100 Nempe ille glorians dixerat-inter omnes deos:
Auscultate mihi, omnesque dii, omnesque deæ, ut dicam, quæ me animus in pectoribus jubet. Hodie virum in-lucem partuum-doloris-præses Ilithyia edet, qui omnibus finitimis imperabit, 105 eorum hominum ex-genere, qui sanguine ex meo sunt.
Hunc vero dolos-meditans allocuta-est veneranda Juno: mentieris, nec vero finem sermoni impones. Eia autem, age, nunc mihi jura, Olympie, firmum jusjurandum, revera eum omnibus finimitis imperaturum, 110 quisquis in die hoc ceciderit intra pedes mulieris eorum hominum, qui tui ex sanguine sunt generis.
Sic dixit: Jupiter autem neutiquam fraudem intellexit; sed juravit magnum jusjurandum; dein vero magnum malum-accepit. Juno autem properans reliquit verticem Olympi, 115 statimque pervenit Argos Achaicum, ubi utitque norat _esse_ generosam uxorem Stheneli Perseidæ. Ea vero gestabat-utero carum filium; ac septimus stabat (_inceperat_) mensis: eduxit autem in lucem, licet immaturus essset, Alcmenæ vero inhibuit partum, repressitque Ilithyias. 120 Ipsa autem renuntiatura _factum,_ Jovem Saturnium affata-est:
Jupiter pater, candentis-fulminis-missor, rem quandam tibi mente ponam. Jamjam vir natus-est, qui Argivis imperabit, Eurystheus, Stheneli filius Perseidæ, tuum genus: non ei inconveniens _est_ imperare Argivis.
125 Sic dixit: eum vero dolor acutus in mente feriit profunda. Ilico autem corripuit Aten capite nitentibus-capillis-ornato, iratus animo suo, et juravit firmum jusjurandum, nunquam in Olympumque et cœlum stellatum redituram Aten, quæ omnes noxa-afficit.
130 Sic fatus, deturbavit _eam_ a cœlo stellato, manu circumrotatam: statimque _ea_ pervenit ad-opera hominum. De ea semper ingemiscebat, quando suum carum filium videret opus indignum sustinentem, sub Eurysthei (_illatis ab Eur._) ærumnis. Sic et ego, quando tum magnus galeam-motans Hector 135 Argivos perdebat ad puppes navium, non poteram oblivisci Noxæ, qua semel læsus-fueram. At postquam noxam-accepi, et mihi mentem exemit Jupiter, iterum volo _te_ placere, dareque infinita dona. At exsurge ad-pugnam, et ceteras excita copias: 140 dona autem ego hic omnia præbebo, quæcunque tibi profectus hesternus (_heri_) in tentoriis promisit divinus Ulysses. Si autem vis, exspecta, festinans licet ad-certamen: donaque tibi ministri, mea ex nave sumentes, ferent, ut videas, quod tibi animum-placantia dabo.
145 Hunc autem respondens affatus-est pedibus velox Achilles: Atride augustissime, rex virorum Agamemno, dona quidem, si vis, præbere, ut æquum-_est,_ vel retinere, penes te _est:_ nunc vero recordemur prælii ilico: non enim decet verbis-tempus-terere hic manentes, 150 nec moras-facere: adhuc enim magnum opus infectum: ut aliquis rursus Achillem inter primos videat hasta ærea Trojanorum perdentem phalangas. Sic aliquis (_quisque_) vestrum memor cum-viro pugnet.
Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: 155 ne tamen sic, strenuus licet sis, deo-similis Achille, jejunos impelle ad Ilium filios Achivorum cum-Trojanis pugnaturos. Nam non in-exiguum tempus erit certamen, postquam primum congressæ-fuerint phalanges virorum, ac deus inspiraverit animos utrisque. 160 Sed saturari jube velocibus in navibus Achivos cibo et vino; hoc enim robur est et vis. Non enim vir totum diem usque-ad solem occidentem expers cibi poterit contra _hostem_ pugnare. Licet enim animo utique promto-sit ad-pugnandum, 165 tamen et sensim membra gravantur, et occupant _eum_ sitisque et fames, noxamque-trahunt genua eunti. Qui vero vir, vini satur et cibi, cum-viris hostibus totam-diem pugnat, audens ei _est_ animus in præcordiis, nec quicquam membra 170 prius defatigantur, quam omnes recedant a-pugna. Sed age, populum quidem dimitte, et jentaculum jube instrui: sed dona rex virorum Agamemeno ferat in mediam concionem, ut omnes Achivi oculis videant, tuque animo tuo læteris. 175 Jurato autem tibi jusjurandum, inter Argivos surgens, nunquam _se_ hujus cubile ascendisse vel _ei_ coiisse; [qua fas est, rex, et virorum et mulierum,] et vero tibi ipsi animus in præcordiis placidus sit. Ac deinde te convivio in tentoriis conciliet 180 lauto, ut ne-quid _tui_ juris mutilum habeas. Atride, tu vero deinde æquior et in alium eris: haudquaquam enim indigne-ferendum, regem virum placare, quando quis prior injuriam-fecerit.
Illum vero vicissim allocutus-est rex virorum Agamemno: 185 gaudeo tuo, Laertiade, hoc sermone audito recte enim omnia persecutus-es et enarrasti. Hæc vero ego volo jurare, jubetque me animus, nec pejerabo per deum. Sed Achilles maneat hic interim, festinans licet ad-certamen: 190 manete et ceteri omnes congregati, donec dona e tentoriis venerit, et fœdera fida ferierimus. Tibi vero ipsi hoc ego præcipio, et _te_ jubeo, _Ulysse,_ delectis juvenibus primoribus universorum-Achivorum, dona mea a nave afferre, quot Achilli 195 heri polliciti-sumus _nos_ daturos; adducitoque mulieres: Talthybius autem mihi ocyus per exercitum latum Achivorum aprum quæsitum-apparet, mactandum Jovique Solique.