Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias
Part 26
20 Eum autem graviter-suspirans allocutus-es, Patrocle eques: o Achille, Pelei fili, multo fortissime Achivorum, ne indigneris: talis enim dolor oppressit Achivos. Illi namque jam omnes, quotquot ante erant fortissimi, in navibus jacent eminus- cominusque vulnerati. 25 Eminus quidem sauciatus-est Tydides fortis Diomedes; cominus vero Ulysses hasta-inclytus, atque Agamemno; vulneratusque-est et Eurypylus in femore sagitta. Hos quidem medici multa-medicamenta-scientes curant, vulnera sanantes: tu vero inexorabilis es, Achille. 30 Ne me tamen hæc quidem ceperit ira, quam tu servas! in-malum-fortis! quis a-te alius juvabitur posterorum, si non ab-Argivis _nunc_ indignam perniciem propulsaris? Immisericors! non utique tibi pater erat eques Peleus, nec Thetis mater; cæruleum vero te peperit mare, 35 petræque præcipites: quoniam tibi mens est sæva. Si vero quod mentibus tuis vaticinium vereris, et aliquod tibi a Jove memoravit veneranda mater: at me saltem mitte cito, simulque ceteras copias præbe Myrmidonum, si forte quod lumen Danais fiam. 40 Da autem mihi, humeris tua arma ut-induam, si forte me tibi assimilantes (_te esse credentes_) abstineant a- pugna Trojani, respirentque Mavortii filii Achivorum afflicti: exigua vero _hoc fuerit_ respiratio a-bello; facile autem integri defessos viros prælio 45 repulerimus ad urbem a navibus et tentoriis.
Sic dixit supplicans, valde demens: certe enim erat sibi ipsi mortemque malam et fatum rogaturus. Eumque graviter gemens allocutus-est pedibus velox Achilles:
Hei mihi, nobilissime Patrocle, quale _hoc_ dixisti! 50 Nec vaticinium vereor ullum-quod audiverim, nec quidquam mihi a Jove memoravit veneranda mater sed hic gravis dolor cor et animum occupat, quando suum æqualem vir voluerit privare _portione sua,_ et præmium rursus auferre _is,_ qui potentia antecellat: 55 gravis dolor hic mihi est, quod _inde_ passus-sum mœrores animo. Puellam quam mihi præmium elegerant filii Achivorum hastaque mea acquisieram, urbe bene-munita eversa, hanc rursus e manibus eripuit rex Agamemno Atrides, tanquam ab-aliquo inhonorato-inquilino. 60 Sed hæc quidem ante-acta-esse sinamus: nec fere erat ut-perpetuo iratus essem in animo: at statueram non prius iram _me_ cohibiturum, quam quum jam ad-naves meas pervenisset clamorque pugnaque. Tu tamen humeris quidem mea inclyta arma indue, 65 duxque-esto Myrmidonibus bellicosis ad-pugnam; siquidem nigra Trojanorum nubes circumdedit naves prævalide; illi vero litore maris conclusi-sunt, loci parvam adhuc portionem habentes, Argivi; Trojanorum autem civitas tota ingruit, 70 fiduciæ-plena. Non enim meæ galeæ vident frontem prope splendentis: cito certe fugientes, fossas-campestres implevissent cadaveribus, si in-me rex Agamemno leni animo-fuisset; nunc vero exercitum circum pugnant. Non enim _amplius_ Tydidæ Diomedis in manibus 75 furit hasta, a Danais mortem ut-arceat: neque aliqua Atridæ vocem audivi clamantis, inimico ex capite: sed Hectoris homicidæ _vox,_ Trojanos adhortantis, resonat: isti autem _cum_ clamore totum campum obtinent, prælio vincentes Achivos. 80 Sed etiam sic, Patrocle, a navibus pestem propulsans irrue valide; ne jam igne ardenti naves incedant, dulcemque reditum præcidant. Pareto autem, sicut tibi ego sermonis summam in animo posuero; quo mihi honorem magnum et gloriam referas 85 ab omnibus Danais; sed illi præpulcram puellam abductam-restituant, insuperque splendida dona præbeant. A navibus ubi-_hostem_-repuleris, revertere: si vero tibi inde dederit gloriam consequi alitonans maritus Junonis, ne tu sine me sis-cupidus pugnandi 90 cum-Trojanis bellicosis; inhonoratiorem autem me reddes. Neve exsultans prælio et pugna, Trojanos occidens, ad Ilium _usque_ exercitum-ducas: ne-quis ab Olympo deorum sempiternorum ingruat: valde hos quidem (_Trojanos_) diligit sagittans Apollo: 95 sed retro vertaris, postquam salutem ad naves constitueris, illosque sine per campum prælio-certare. Utinam enim, Jupiterque pater, et Minerva, et Apollo, neve quis Trojanorum mortem effugiat, quanti sunt, neve quis Argivorum; nobis-duobis vero effugere perniciem _contingat;_ 100 ut soli Trojæ sacras pinnas destruamus.
Sic hi quidem talia inter se loquebantur. Ajax vero non-amplius manebat; obruebatur enim telis: domabat eum Jovisque consilium et Trojani strenui, jaculantes: terribilem autem circa tempora fulgens 105 galea percussa sonitum edebat: percutiebatur _quippe_ assidue ad clavos-cassidis affabre-factos: ille vero sinistro humero lassabatur, firmiter usque tenendo scutum versatile: nec-tamen poterant loco-movere, undique illum urgentes telis. Jugiter autem gravi tenebatur anhelitu: et ei sudor 110 undique e membris multus defluebat, neque aliqua poterat respirare; undique vero malo malum impactum-erat.
Dicit nunc mihi, Musæ, cælestes domos tenentes, quomodo primus ignis inciderit navibus Achivorum.
Hector Ajacis hastam fraxineam, prope astans, 115 percussit ense magno, in hastile post cuspidem, prorsusque defregit: hoc quidem Telamonius Ajax vibrabat sic in manu, mutilum hastile; procul vero ab ipso cuspis ærea humi resonuit cadens. Cognovit autem Ajax in animo egregio, exhorruitque, 120 opera deorum; quod penitus belli consilia præcidit Jupiter altitonans; Trojanisque volebat _esse_ victoriam; recessitque extra tela. Illi vero injecere indefessum ignem navi veloci; cui statim inexstinguibilis infusa-est flamma. Sic quidem puppim ignis circumdedit: atque Achilles 125 femora percutiens, Patroclum allocutus-est:
Propera, nobilissime Patrocle, equis-vecte! video jam apud naves ignis hostilis impetum. _Vereor,_ ne jam naves capiant, ac non-posthac facultas-fugiendi sit. Induere arma ocyus, ego autem copias congregabo.
130 Sic dixit: Patroclus autem armabat-se corusco ære. Ocreas quidem primum cira tibias posuit, pulcras, argenteis fibulis-ad-talos apte-junctas; deinde autem loricam circa pectora induebat, variam, stellatam, pedibus-velocis Æacidæ: 135 circaque humeros suspendit ensem argenteis-clavis-distinctum, æreum; ac deinde scutum magnumque solidumque, capiti vero forti galeam affabre-factam imposuit, setis-equinis-comantem; horrendumque crista desuper nutabat. Sumsit porro validas hastas, quæ ejus manibus apta-erant. 140 Hastam vero non sumsit unicam eximii Æacidæ, gravem, magnam, validam; quam quidem non poterat alius Achivorum vibrare; sed eam solus sciebat vibrare Achilles: Peliacam fraxinum, quam patri ejus dederat Chiron Pelii e vertice _cæsam,_ cædem futuram heroibus. 145 Equos autem Automedontem confestim jungere jussit; quem, post Achillem agmina-perrumpentem, honorabat maxime: fidelissimus autem ei erat in pugna, ad-sustinendum hostium- impetum. Quare etiam Automedon duxit-sub jugum veloces equos, Xanthum et Balium, qui cum ventis volabant: 150 hos peperit Zephyro vento Harpyia Podarge, pascens in-prato juxta fluentum Oceani. Sed exterioribus-loris eximium Pedasum immisit, quem quondam Eetionis capta urbe abduxit Achilles; qui _equus_ etiamsi mortalis erat, simul-ibat-cum equis immortalibus.
155 Myrmidones autem obiens armabat Achilles omnes per tentoria (cum) armis: illi vero, lupi tanquam cruda-vorantes, quibus quidem circa præcordia ingens robur; qui cervum cornutum magnum in-montibus interfectum dilaniant, omnibusque maxilla sanguine _fit_ rubra; 160 atque gregatim vadunt, e fonte nigris-aquis hausturi linguis tenuibus nigram aquam summam, eructantes-cruorem e-cæde; et animus pectoribus intrepidus inest, angustaturque (_impletur_) venter: tales Myrmidonum ductores atque principes, 165 circa strenuum famulum pedibus-velocis Æacidæ magnis-ibant-inamis: interque eos Mavortius stabat Achilles, incitans equosque et viros clypeatos.
Quinquaginta erant naves veloces, quibus Achilles ad Trojam copias-duxerat Jovi carus: inque singulis 170 quinquaginta erant viri ad transtra socii: quiquem autem duces fecerat, quibus confisus-est, qui-præessent; ipse vero summam tenens-potestatem imperabat. Unius agminis dux-erat Menesthius varia-lorica, filius Sperchii, a-Jove-(_Pluvio_)-fluentis fluvii; 175 quem peperit Pelei filia, pulcra Polydora, Sperchio indefesso, mulier deo concubitu-mixta; sed nomine (_fama_) Boro, Perieris filio, qui palam _eam_ uxorem-duxerat, datis immensis sponsalibus. _Agminis_ autem secundi Eudorus Mavortius dux-erat, 180 ex-virgine (_spurius_), quem peperit in-chorea pulcra Polymela, Phylantis filia: hanc vero potens Argicida (_Mercurius_) adamavit, oculis conspicatus inter tripudiantes-cum-cantu, in choro Dianæ aureo-arcu-insignis, tumultuosæ (_in venatione_). Statim vero in superiora-domus ascendens, concubuit _cum ea_ clam 185 Mercurius mitis; peperitque _hæc_ ei illustrem filium Eudorum, præstantem et cursus celeritate, et pugna. Ac postquam hunc partuum-præses Ilithyia eduxerat in lucem, _is_que Solis vidit jubar; illam quidem Echeclei fortis vis Actoridæ (_Echecles_) 190 duxit in ædes _suas,_ quum dedisset innumera dona-sponsalia: hunc vero senex Phylas diligenter nutrivit et educavit, magno-amore-prosequens, tanquam suus _ipsius_ filius esset. _Agminis_ autem tertii Pisander Mavortius dux-erat, Mæmalides, qui inter-omnes excellebat Myrmidones 195 hasta pugnando, post Pelidæ socium. Sed quarto præerat senex equûm-agitator Phœnix; quinto vero Alcimedon, Laercei filius eximius. Ac postquam omnes cum ducibus Achilles collocasset bene ordinatos, acrem sermonem injunxit:
200 Myrmidones, ne-quis mihi minarum obliviscatur, quas in navibus velocibus minabamini Trojanis, totum sub tempus-iræ; et me accusabatis unusquisque: Dure, Pelei fili, bili certe te nutrivit mater; immitis! qui apud naves tenes invitos socios: 205 domum saltem cum navibus revertamur pontum-transeuntibus retro; siquidem tibi adeo perniciosa ira incidit animo. Hæc mihi congregati frequenter dicebatis: nunc vero apparet prælii magnum opus, cujus antea quidem cupidi eratis. Jam aliquis (_quisque_) forte cor gerens cum-Trojanis pugnato.
210 Sic fatus, excitavit robur et animum uniuscujusque: magis vero catervæ addensatæ-sunt, ut regem audierunt. Ut vero quum parietem vir coagmentat apte-junctis lapidibus domus altæ, impetus ventorum vitans: sic arcte-junctæ-erant galeæque et clypei umbonibus-muniti: 215 clypeus nempe clypeum fulciebat, galea galeam, virum vir: seque-invicem-contingebant setis-equinis-comantes galeæ splendentibus conis nutantium: adeo densi stabant inter-se. Verum ante omnes duo viri armabantur, Patroclusque et Automedon, unum animum habentes, 220 in-prima-acie Myrmidonum pugnaturi. Sed Achilles profectus-est ire in tentorium; arcæque operculum aperuit pulcræ, affabre-factæ, quam ei Thetis argenteis-pedibus imposuit navi vehendam, bene quum-implesset tunicis, lænisque ventum-arcentibus, villosisque tapetibus. 225 Ibi autem ei poculum inerat factum, neque quis alius nec virorum bibebat ex eo nigrum vinum, neque ulli libabat deorum, nisi Jovi patri. Hoc tunc ex arca sumtum purgavit sulphure primum, postea autem lavit aquæ puris liquoribus: 230 lavitque-sibi ipse manus, hausitque nigrum vinum: precabatur deinde stans medi in-septo, libavitque vinum, cælum suspiciens; Jovemque non latuit fulmine-gaudentem:
Jupiter rex, Dodonæe, Pelasgice, procul habitans, Dodonæ præsidens hiberno-figore-infestæ; ac Selli 235 tui circumhabitant vates pedibus-illotis, humi-cubantes. Certe quidem jam olim meum sermonem exaudisti precantis honorasti me, valdeque læsisti populum Achivorum: atque etiam nunc mihi hoc perfice votum: ipse quidem enim ego manebo navium in cœtu; 240 sed socium mitto, multis cum Myrmidonibus, ad-pugnandum: cum-hoc una victoriam præmitte, late-sonans Jupiter! confirma autem ei cor in præcordiis, ut et Hector intelligat, num, etiam solus, sciat pugnare noster famulus; an ei tunc _tantum_ manus invictæ 245 insaniant, quando ego iero ad pugnam Martis. Ac postquam a navibus prælium clamoremque repulerit, incolumus mihi postea veloces ad naves redeat, armisque cum omnibus, et cominus-pugnantibus sociis.
Sic dixit vota-faciens: hunc autem audivit providus Jupiter; 250 eique alterum quidem dedit pater, alterum vero abnuit: a-navibus quidem ei repellere præliumque pugnamque dedit, salvum vero _eum_ abnuit e-pugna reverti. Atque hic quidem, ubi-libaratque et supplicarat Jovi patri, rursus tentorium ingressus-est, poculumque reposuit in arca; 255 stetit autem egressus pro tentorio: adhuc vero cupiebat animo spectare Trojanorum et Achivorum pugnam gravem.
Illi autem cum Patroclo magnanimo armati ordine-ibant, donec in Trojanos magnis cum-animis irruerent. Protinus vero vespis similes effundebantur 260 in-via-habitantibus, quas pueri irritant de-more, assidue vexantes, quæ in via domilicia habent: insipientes; commune autem malum multis faciunt; has vero si quis præteriens homo viator moverit insciens, ipsæ continuo, animosum cor habentes, 265 ultro quæque provolat, et defendit suos fœtus: harum tunc Myrmidones cor et animum habentes navibus effundebantur: clamor autem immensus ortus-est. Patroclus vero socios hortabatur, altum clamans:
Myrmidones, socii Pelidæ Achillis, 270 viri estote, amici, recordaminique strenuæ fortitudinis: ut Peliden honoremus, qui longe fortissimus _est_ Argivorum apud naves, et cominus-pugnantes famuli: cognoscat vero et Atrides late-dominans Agamemno suam noxam, quod fortissimum Achivorum nihil honoravit.
275 Sic fatus, excitavit robur et animum uniuscujusque: irrueruntque in-Trojanos conferti: circùm autem naves terribiliter resonabant clamantibus ab Achivis.[TR1]
Trojani vero, ut viderunt Menœtii fortem filium, ipsum, et famulum, cum armis coruscantes, 280 omnibus commotus-est animus, inclinatæque-sunt phalanges, existimantes apud naves pedibus-velocem Peliden iram abjecisse, in-gratiamque rediisse: circumspectabat autem unusquisque, qua effugeret gravem perniciem.
Patroclus autem primus jaculatus-est hasta fulgenti, 285 ex-adverso in medium, ubi plurimi tumultuabantur, navis ad puppim magnanimi Protesilai: et percussit Pyræchmen, qui Pæonas equestres-bellatores duxit ex Amydone,ab Axio late-fluente: hunc feriit ad-dextrum humerum: is autem supinus in pulvere 290 concidit edito-gemitu: socii vero circa-ipsum fugati-sunt, Pæones: nam Patroclus terrorem immiserat omnibus, ductore occiso, qui præstantissimus-erat pugnando. A navibus vero _eos_ repulit, exstinxitque ardentem ignem. Semiusta autem navis relicta-est illic; sed in-fugam-versi-sunt 295 Trojani immani _cum_ tumultu; Danai vero effundebantur naves per cavas: tumultusque vehemens factus-est. Ut vero quum a summo vertice montis magni dimovit densam nubem fulgurator Jupiter, apparentque omnes speculæ et cacumina prominentia, 300 et saltus; cœlitus autem ruptus-est immensus æther: sic Danai, a-navibus quidem depulso hostili igne, paullulum respirarunt; pugnæ tamen non erat cessatio: nondum enim prorsus Trojani Marti-caris ab Achivis effuse fugabantur nigris a navibus: 305 sed adhuc resistebant, e-navibus vero recedebant necessitate.
Tum vero vir interfecit virum, diffusa-late pugna, ducum. Primus autem Menœtii fortis filius statim aversi Areilyci percussit femur hasta acuta, penitusque æs transegit: 310 fregit autem os hasta: is vero pronus in terram decidit. Ac Menelaus Mavortius vulneravit Thoantem, pectore nudatum juxta scutum; solvitque membra. Phylides autem Amphiclum irruentem observans, prior ictum-intulit extremo cruri, ubi crassissima 315 sura hominis est; circùmque hastæ cuspide nervi discissi-sunt; ipsi vero tenebræ oculos cooperuerunt. Nestoridæ autem, alter quidem vulneravit Atymnium acuta hasta, Antilochus, perque-ile trajecit æream hastam: cecidit vero _hic ei_ ad-pedes: Maris autem cominus hasta 320 in-Antilochum irruebat, ob-fratrem iratus, stans ante cadaver: eum vero par-deo Thrasymedes prior assecutus _est,_ antequam _is Antilochum_ vulneraret, nec aberravit, ad-humerum protinus; extremum autem brachium hastæ cuspis abripuit a musculis, et os penitus abscidit: 325 fragoremque-edidit cadens, et caligo _ei_ oculos cooperuit. Sic illi quidem duo duobus a-fratribus domiti iverunt ad Erebum, Sarpedonis fortes socii, filii jaculatores Amisodari; qui Chimæram nutrierat insuperabilem, multis perniciem hominibus. 330 Ajax vero Cleobulum Oïliades impetu-facto vivum cepit, impeditum in turba; sed ei ilico solvit robur, percutiens ense cervicem capulum-magnum habente: totus autem incaluit ensis sanguine; eique oculos occupavit purpurea mors, et fatum violentum. 335 Peneleus autem Lyconque concurrerunt; hastis etenim aberrarant a-se-invicem, incassumque jaculati-erant ambo: hi rursus ensibus concurrerunt. Tunc Lycon quidem setis-equinis-cristatæ galeæ conum feriit, juxtaque capulum ensis fractus-est: sed _ei_ sub aure cervicem percussit 340 Peneleus, totusque immersus-est ensis; tenebat autem sola cutis, pendebatque caput; solutaque-sunt membra. Meriones autem Acamantem secutus pedibus velocibus, percussit, currum conscensurum, ad dextrum humerum: ceciditque _is_ e curru, et oculis obfusa-est caligo. 345 Idomeneus autem Erymantem in os sævo ære percussit: atque in-adversum hasta ærea pertransiit subtus sub cerebro, diffiditque ossa alba: atque excussi sunt dentes: impletique-sunt ei ambo sanguine oculi: quem per os et per nares 350 efflavit aperto-ore; mortis autem nigra nubes _eum_ obtexit.
Hi igitur ductores Danaorum interfecere virum singuli. Ut vero lupi in-agnos impetu-irruunt, vel hædos, exitiabiles, e gregibus surripientes _eos_ qui in montibus pastoris stultitia dispersi-sunt; hi vero conspicati, 355 statim discerpunt imbellem animum habentes: sic Danai in-Trojanos impetu-irruebant: illi vero fugæ horrisonæ meminerunt, oblitique-sunt strenuæ fortitudinis.
Ajax autem ille magnus semper in Hectorem ære-armatum cupiebat jaculari; is vero scientia bellandi, 360 clypeo taurino coopertus latos humeros, observabat sagittarumque stridorem et sonitum jaculorum. Certe quidem jam agnoscebat pugnæ alio-inclinatam victoriam:[TR2] sed et sic manebat, servabatque caros sodales.
Ut vero quum ab Olympo _monte_ nubes vadit ad-cœlum usque 365 æthere ex sereno, quando Jupiter procellam inducit: sic horum a navibus _fugientium_ factus-est clamorque fugaque nec ordine _fossam_ transibant rursus. Hectorem equi efferebant veloces-pedibus cum armis: deseruit vero populum Troicum, quos invitos depressa fossa coercebat. 370 Multi vero in fossa trahentes-currum veloces equi fractos ad summum temonem liquerunt currus regum: Patroclus autem insequebatur, vehementer Danaos adhortans, Trojanis mala meditans: hi autem clamoreque fugaque omnes implerunt vias, quum dissipati-essent: in-altumque procella _pulveris_ 375 spargebatur sub nubes; cursu-tendebantque solidis-ungulis equi retro ad urbem a navibus et tentoriis. Patroclus vero, qua plurimum excitatum vidit populum, ea regebat _equos,_ inclamans: sub axibusque viri cadebant proni e curribus, currusque cum-fragore-evertebantur. 380 E-regione autem fossam transiliere veloces equi, [immortales, quos Peleo dii dederant præclara dona,] prorsum pergere-cupientes; in Hectorem vero vocabat _eum_ animus; quem cupiebat percutere: eum vero extulere veloces equi. Ut sub nimbo-procelloso tota nigra gravatur terra 385 die autumnali, quum rapidissimum fundit imbrem Jupiter, quando hominibus iratus sævit, qui vi in foro perversa exercent judicia, et justistiam expellunt, deorum ultionem non curantes: horumque omnes quidem fluvii inundant labentes, 390 multasque montium-devexitates tunc abscindunt torrentes, et in mare purpureum valde strepunt fluentes ex montibus in præceps: corrumpunturque opera hominum: sic equæ Trojanæ valde ingemiscebant currentes.
Patroclus autem, postquam primas interciderat phalanges, 395 rursus ad naves coercuit retrosum-agendo neque ad-urbem sinebat cupientes ascendere, sed inter naves et fluvium et murum altum occidebat rapide-insequens, multorumque exigebat ultionem. Tunc quidem Pronoum primum percussit hasta fulgenti, 400 pectore nudatum juxty clypeum: solvitque _ei_ membra: fragoremque-_is_-edidit cadens. Atque Thestorem, Enopis filium, iterum impetu-facto (qui quidem pulcre-polita in sella sedebat contractus; nam perculsus-erat animo, e manibusque habenæ defluxerant): ille vero _eum_ ense percussit cominus 405 ad malam dextram, perque ejus _eam_ transegit dentes: traxit autem _eum_ hasta prehensum super loricam-currus, veluti quum vir scopulo in prominenti sedens, sacrum piscem _trahit_ e ponto foras lino et splendido ære: sic _hunc_ traxit e curri hiantem _Patroclus_ hasta fulgenti, 410 et in os _demum_ excussit: lapsumque ipsum liquit anima. Ac deinde Erylaum irruentem percussit saxo, medio in capite; illudque in-duas-partes totum diffissum-est in casside valida: is vero pronus in terram decidit: et ei mors circumfusa-est animam-disperdens. 415 Ac deinde Erymantem et Amphoterum et Epalten, Tlepolemumque Damastoriden, Echiumque Pyrinque Ipheumque Evippumque et Argeaden Polymelum omnes alium-super-alium dejecit in-terram almam.
Sarpedon autem, postquam vidit loricas-sine-cinctu-habentes socios 420 manibus sub Patrocli Menœtiadæ domitos, adhortatus-est eximios increpans Lycios:
_Proh_ pudor, o Lycii, quo fugitis? nunc strenui estote: occurram enim ego huic viro, ut intelligam, quisnam hic sit-victor: ac jam malis multis affecit 425 Trojanos: quippe multorumque et fortium genua solvit.
Dixit, et de curru cum armis desiliit in-terram. Patroclus vero altera-ex-parte, ut vidit, desiliit de-curru. Hi autem, sicut vultures unguibus-aduncis, curvis-rostris, petra super excelsa ingentem clangorem-edentes pugnant: 430 sic hi, clamantes, in alterum-alter irruebant. Hos autem intuitus, misertus-est Saturni filius versuti, Junonemque allocutus-est sororem uxoremque: