Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias
Part 25
Trojani vero, ut audiere Jovis fragorem ægidem-tenentis, 380 acrius in Argivos irruebant, meminerantque pugnæ. Illi autem, tanquam magna unda maris vasti navis supra latera _in eam_ transcendit, quando urget vis venti; hæc enim maxime undas auget: sic Trojani magno clamore murum ingrediebantur, 385 equos autem ubi-immiserant, ad puppes pugnabant hastis utrinque-acutis cominus: hi quidem ex equis, illi vero e navibus ex-alto nigris, quas-conscenderant, longis contis, qui ipsis in navibus jacebant ad-navale-prælium-apti, compacti, in ore induti ære.
390 Patroclus autem, quamdiu quidem Achivique Trojanique circa murum pugnabant, veloces extra naves, tamdiu ipse in tentorio virtutem-amantis Eurypyli seditque et hunc oblectabat sermonibus, inque vulnus grave pharmaca spargebat, medelas atrorum dolorum. 395 Sed postquam murum impetu-magno-ingressos advertit Trojanos, ac Danaorum ortus-est clamorque fugaque, ejulavit deinde, et sua percussit femora manibus pronis, lugensque verbum dixit:
Eurypyle, non amplius tecum possum, indigente licet, 400 hic manere: sane enim magnum certamen ortum-est: sed te quidem famulus oblectet; at ego festinabo ad Achillem, ut impellam _eum_ ad-pugnam. Quis autem scit, si forte ei, cum (_favente_) deo, animum moveam admonens? bona vero admonitio est amici.
405 Hunc quidem, sic locutum, pedes ferebant: at Achivi Trojanos ingruentes sustinebant constanter, nec-tamen poterant, pauciores licet essent, repellere a navibus, neque Trojani Danaorum valebant phalangas perrumpentes, tentoria ingredi et naves. 410 Sed sicuti amussis lignum navale dirigit fabri in manibus periti, qui quidem totam bene callet artem, de-præceptis Minervæ: sic quidem horum ex æquo pugna porrecta-erat præliumque; alii autem circa alias pugnam pugnabant naves.
415 Hector vero contra Ajacem incessit gloria-sublimem. Hi autem unam circa navem habebant laborem, nec poterant neque hic illum vi-abigere, et incendere igni naves, neque ille hunc repellere, postquam _eum_ prope-admorat deus. Tunc filium Clytii Caletorem splendidus Ajax, 420 ignem in navem ferentem, ad pectus percussit hasta. Fragorem vero edidit cadens, torrisque ei excidit manu. Hector autem ut advertit oculis _suis_ consobrinum in pulverem procidisse, navem ante nigram: Trojanosque et Lycios exhortatus-est, altum clamans:
425 Trojani et Lycii et Dardani cominus-pugnantes, ne qua jam recedatis a-pugna in angustia hac: sed filium Clytii servate, ne ei Achivi arma detrahant in certamine ad-naves cadenti.
Sic fatus, in-Ajacem jaculatus-est hasta fulgenti. 430 Ab-eo quidem aberravit: ac deinde Lycophronem, Mastoris filium, Ajacis famulum, Cytherium, qui cum ipso habitabat, quoniam virum interfecerat Cytheris inclytis: hunc utique percussit in-caput super aurem acuta hasta, stantem prope Ajacem: hic autem supinus in pulvere 435 navis a puppe humi decidit; solutaque-sunt _ei_ membra. Ajax autem exhorruit, fratremque allocutus-est:
Teucer dulcissime, sane nobis interfectus-est fidus socius, Mastorides; quem nos, Cytheris ad-nos profectum, æque-ac caros parentes honorabamus in ædibus; 440 hunc autem Hector magnanimus occidit. Ubinam jam tibi sagittæ letiferæ, et arcus, quem tibi dedit Phœbus Apollo?
Sic dixit: hic autem intellexit: currensque ei prope astitit, arcum tenens in manu resilientem, ac pharetram sagittiferam: perquam autem cito sagittas Trojanis immittebat. 445 Et percussit Clitum, Pisenoris illustrem filium, Polydamantis socium, præclari Panthoidæ, frena manibus tenentem: hic quidem exercebatur circa equos: eâ enim regebat, qua multo plurimæ turbabantur phalanges, Hectori et Trojanis gratificans: statim vero ipsi 450 venit malum, quod ab-eo nemo arcuit cupientium licet. Cervici enim ejus a-tergo luctuosa incidit sagitta: decidit autem de curribus, retrocesseruntque ejus equi, vacuos currus succutientes-cum-sonitu. Rex vero vidit statim, Polydamas, et primus obviam venit equis. 455 Hos quidem ille Astynoo, Protiaonis filio, dedit: multisque _eum_ hortabatur prope _se_ tenere in-conspectu equos: ipse autem reversus primis-pugnatoribus mixtus-est. Teucer autem aliam sagittam in Hectorem ære-armatum depromsit, et abrupisset pugnam ad naves Achivorum, 460 si ei pugnanti-fortissime, _sagitta_ injecta eripuisset animam. Sed non latuit Jovis prudentem mentem, qui custodiebat Hectorem, at Teucrum Telamonium gloria privavit; qui ei scite-tortum nervum in eximio arcu rupit in illum retrahenti, detorquebatur autem ei alio 465 sagitta ære-gravis, arcusque ei excidit manu. Teucer vero cohorruit, fratremque allocutus-est:
Eheu, certe jam penitus pugnæ consilia præcidit deus nostræ, qui mihi arcum excussit manu: nervum autem disrupit recens-tortum, quem _ei_ illigaveram 470 hodie-mane, ut sustineret crebro exsilientes sagittas.
Huic autem respondit deinde magnus Telamonius Ajax: o amice, quin _tu_ arcum quidem sine et crebras sagittas jacere; quoniam _eum_ confregit deus, Danais invidens; sed manibus sumens longam hastam, et scutum humero, 475 pugnaque _ipse_ cum Trojanis, et ceteras excita copias: ne sine-labore saltem, victores licet, capiant naves bonis-transtris-instructas; sed meminerimus pugnæ.
Sic dixit: ille vero arcum quidem in tentoriis reposuit: ac circum humeros scutum sibi-cepit quatuor-laminarum, 480 capitique forti galeam scite-factam imposuit; [equinis-setis, terribiliterque crista desuper nutabat;] sumsit autem _et_ validam hastam, præfixam acuto ære: profectusque-est ire, et perceleriter currens Ajaci astitit.
Hector autem, ut vidit Teucri inutiles-factas sagittas,[TR4] 485 Trojanosque et Lycios exhortatus-est, altum clamans:
Trojani et Lycii et Dardani cominus-pugnantes, viri estote, amici, memineritisque strenuæ fortitudinis, naves ad cavas: jam enim vidi oculis viri primarii a-Jove inutiles-factas sagittas. 490 Admodum vero facilis-agnitu Jovis hominibus est potentia, tum quibus gloriam superiorem dederit, tum quos deprimatque et nolit defendere: sicut nunc Argivorum minuit robur, nobisque auxiliatur. Sed pugnate ad naves conferti! Qui autem vestrum 495 vulneratus-eminus vel -cominus mortem et fatum inierit, moriatur: non ei indecorum _erit_ pugnanti pro patria mori; at uxorque salva _erit,_ et filii in-posterum, et domus, et patrimonium integrum; siquidem Achivi abierint cum navibus dilectam in patriam terram.
500 Sic fatus, excitavit robur et animum uniuscujusque. Ajax vero vicissim ex-altera-parte hortatus-est suos socios:
_Proh_ pudor, Argivi! nunc prope-est vel _penitus_ perisse, vel servatos-esse, et avertisse mala a-navibus. An speratis, si naves ceperit galeam-motans Hector, 505 pedibus _vos_ perventuros in-suam patriam terram singulos?[TR5] An non incitantem auditis copias _suas_ omnes Hectorem, qui jam ad-naves incendendas incitate fertur? non certe ad saltationem jubet ire, sed ad-pugnam. Nobis vero nulla hac _est_ mens et consilium melius, 510 quam-ut cominus misceamus manusque roburque. Melius _est,_ aut perisse uno tempore, aut vitam-servasse, quam diu paulatim-consumi in gravi pugna, ita frustra[TR6] ad naves, sub viris deterioribus.
Sic fatus, incitavit robur et animum uniuscujusque. 515 Tunc Hector quidem interfecit Schedium, Perimedei filium, ducem Phocensium: Ajax autem interfecit Laodamantem,[TR7] ductorem peditum, Antenoris clarum filium; Polydamas autem Otum Cyllenium interemit, Phylidæ (_Megetis_) socium, magnanimorum ducem Epeorum. 520 Illi vero Meges irruit, _hoc_ conspicatus; at oblique se- declinavit Polydamas; et ab-eo quidem aberravit _Meges:_ non enim Apollo sivit Panthi filium inter primos-pugnatores domari: sed ille Crœsmi pectus medium feriit hasta; fragoremque-_is_-edidit cadens; ille vero _ei_ ab humeris arma detraxit. 525 Interea huic insiliit Dolops, hastæ bene sciens, Lampetides (quem Lampus genuit, præstantissimus virorum, Laomedontiades, bene scientem strenuæ pugnæ): qui tunc Phylidæ medium scutum percussit hasta, cominus irruens; densa autem eum tuebatur lorica, 530 quam ferebat cava firmiter-conjuncta-habentem: quam quondam Phyleus attulit ex Ephyre, fluvio ab Selleente: hospes enim ei dederat rex virorum Euphetes, in pugnam ferendum, _adversus_ infestos-viros munimen: qui ei et tunc filii a corpore defendit perniciem. 535 Hujus autem Meges galeæ æreæ equinis-setis-densæ coni-basin extremam percussit hasta acuta, abrupitque equinum conum ejus: totus vero humi decidit in pulvere, recens puniceo-colore fulgens. Dum hic cum-illo pugnabat perstans, et adhuc sperabat victoriam, 540 interim ei (_Megeti_) Menelaus Mavortius venit adjutor; stetitque obliquus cum hasta, latens, feriitque humerum a-tergo: cuspis vero pectus transegit rapido-impetu-acta, ulterius tendens: is autem pronus prolapsus-est. Illi quidem irruerunt, ærea arma ab humeris 545 detracturi: Hector vero cognatos adhortabatur omnes valde; primum autem Hicetaoniden increpabat, fortem Melanippum: is tantisper pedes-trahentes boves pascebat in Percota, hostibus procul absentibus; sed postquam Danaorum naves venerant utrinque-recurvæ; 550 retro ad Ilium venit, excellebatque inter-Trojanos; habitabatque juxta Priamum; isque eum honorabat æque-ac filios; hunc Hector increpabat, verbumque dixit et elocutus-est:
Itane vero, Melanippe, remisse agemus? nec vel tibi movetur-curâ carum cor, ob-consobrinum occisum? 555 Nonne vides, ut Dolopis circum arma _hi_ occupantur? sed sequere: non enim amplius licet eminus cum-Argivis pugnare, priusquam vel occiderimus _eos,_ vel _illi_ a culmine Ilium excelsam ceperint, interfecerintque cives.
Sic fatus, ipse quidem præibat; ille vero una sequebatur, par- deo vir. 560 Argivos autem excitabat magnus Telamonius Ajax:
O amici, viri estote, et pudorem habete in animo: aliusque-alium verecundantes-observate per acres pugnas. Verecundantium vero virorum plures salvi, quam occisi-sunt: fugientium tamen nec gloria exsurgit, nec ullum auxilium.
565 Sic dixit: illi vero etiam per-se arcere _hostem_ promti-erant, in mente autem reponebant verbum; muniebantque naves muro æneo: in _eos_ vero Jupiter Trojanos excitabat. Antilochum autem impellebat pugna strenuus Menelaus:
Antiloche, nemo te junior _est_ alius Achivorum, 570 nec pedibus velocior, nec robustus sicut tu ad-pugnandum: _vide_ si quem forte Trojanorum prosiliens virum ferias.
Sic fatus, ipse quidem rursus abiit, hunc autem incitaverat. Prosiliit _hic_ e-primis-pugnatoribus, et jaculatus-est hasta fulgenti, circum se spectans; sed Trojani recessere, 575 viro jaculante: is vero non irritum telum emisit; sed Hicetaonis filium animosum Melanippum, euntem in-pugnam, percussit pectore ad papillam; fragoremque-_is_-edidit cadens, eique caligo oculos operuit. Antilochus autem irruit, canis instar, qui in hinnulum 580 vulneratum prorupit, quem e cubili exsilientem venator assecutus-fuerit jaculando, solveritque membra: sic in te, Melanippe, irruit Antilochus bellicosus, arma detracturus. Sed non latuit Hectorem divinum, qui ei obvius venit currens per prælium. 585 Antilochus autem non mansit, impiger licet esset bellator, sed is fugit quidem, feræ quæ-malum patravit similis, quæ, canem ubi-interfecerit, vel bubulcum circa boves, fugit, antequam multitudo congregetur virorum: sic fugit Nestorides; in _eum_ vero Trojanique et Hector, 590 clamore ingenti, tela luctuosa fundebant: stetit tamen conversus, postquam venit ad-agmen sociorum.
Trojani autem, leonibus similes cruda-vorantibus, in-naves ruebant, Jovisque perficiebant mandata; qui eis semper excitabat robur magnum, debilitabatque animos 595 Argivorum, et gloriam auferebat, illos vero excitabat. Hectori enim ejus animus volebat gloriam præbere, Priamidæ, ut navibus recurvis immane-ardentem ignem injiceret indefessum, Thetidisque injustam supplicationem totam perficeret: hoc enim exspectabat providus Jupiter, 600 navis ardentis splendorem oculis ut-videret. Ex illo enim _tempore_ erat repressionem a navibus facturus Trojanorum, Danaisque gloriam præbiturus. Hæc cogitans, naves in cavas suscitabat Hectorem Priamiden, perquam ardentem etiam per-se. 605 Furebat autem _is,_ ut quum Mars hastam-vibrans, vel perniciosus ignis in-montibus furit, profundæ in densis-recessibus silvæ: spumaque circum os oriebatur, eique oculi fulgebant torvis sub superciliis; atque cassis circum tempora horrendum quassabatur pugnantis. 610 [Hectoris: ipse enim ei ab æthere erat auxiliator Jupiter, qui eum, plures inter viros solus quum-versaretur, honorabat, gloriamque-extollebat: brevis-ævi enim erat futurus: jam enim ei urgebat fatalem diem Pallas Minerva sub Pelidæ viribus.] 615 Ac volebat _Hector_ perrumpere ordines virorum, tentans, quacunque plurimam turbam videret, et arma optima: sed ne sic quidem poterat perrumpere, valde licet ardens. Sustinebant enim turmatim conferti, veluti petra præceps, magna, canum mare prope quæ-est, 620 quæ manet stridulorum ventorum vehementes incursiones, undasque ingentes, quæ illiduntur in-ipsam: sic Danai Trojanos manebant firmiter, nec fugiebant. At _Hector_ fulgens igne undique, insiliit turbæ: irruit vero, veluti quum unda velocem in navem illisit 625 impetuosa e nubibus, ventis-aucta; hæc autem autem tota spumâ cooperta-est, ventique vehemens flatus in-velo fremit; trepidantque animo nautæ timentes; nam parvulo-spatio a morte _distantes_ subvehuntur: sic scindebatur animus in pectoribus Achivorum. 630 At hic, tanquam leo infestus bobus superveniens, quæ in irriguo-loco paludis magnæ pascuntur innumeræ; interque eas _est_ pator, haud recte gnarus cum-fera pugnare, camuris-cornibus bovis circa cædem: atque hic quidem cum-primis et (_vel_) postremis bobus 635 usque simul-graditur, ille vero (_leo_) in medias irruens bovem vorat, ceteræque omnes territæ-fugiunt: sic tunc Achivi divinitus in-fugam-conjecti-sunt sub Hectore et Jove patre omnes; hic autem solum occidit Mycenæum Peripheten, Coprei dilectum filium; qui (_Copreus_) Eurysthei regis 640 nuntius ibat ad-vim Herculeam: hoc genitus-erat e patre multo deteriore filius præstantior omnigenis virtutibus, et pedibus (_cursu_), et pugnando; et prudentia inter primos Mycenæorum fuit: qui tunc Hectori gloriam superiorem præbuit. 645 Conversus enim retro, in scuti extrema-ora offendit, quod ipse gestabat, talare, munimentum adversus-jacula: eo hic impeditus, cecidit supinus; cassis autem terribiliter circumsonuit circa tempora prolapsi. Hector autem cito animadvertit, currensque ei prope astitit, 650 pectorique hastam infixit, carosque ipsum prope socios interfecit: illi autem non poterant, tristes licet ob-socium, opitulari: ipsi enim valde timebant Hectorem divinum.
Intra-conspectum autem venere navium, circumsepseruntque _eos_ extremæ naves, quæ primæ subductæ-erant; illi vero insequebantur. 655 Argivi autem a-navibus quidem recessere necessitate prioribus, illic vero ad tentoria mansere conferti, nec dissipati-sunt per exercitum: retinebat enim pudor et metus; perpetuo enim vociferantes-hortabantur invicem: Nestor autem maxime, Gerenius, custos Achivorum, 660 obtestabatur per parentes, supplicans viro cuique:
O amici, viri estote, et verecundiam ponite in animo aliorum hominum; et recordamini unusquisque filiorum et uxorum, et possessionis, et parentum, et si-cui vivunt, et cui mortui-sunt: 665 per hos hic ego supplico, non præsentes, ut-stetis fortiter; neu vertamini in-fugam.
Sic fatus, accendit robur et animum cujusque. Illis autem, ab oculis nubem caliginis submovit Minerva divinitus-immissam: valde vero ipsis lux coorta-est utrinque, 670 et a navibus, et _ab_ omnibus-æque-gravi prælio. Hectorem autem conspexerunt pugna strenuum, et socios, tum quotquot a-tergo abstiterant, nec pugnabant, tum quotquot ad naves pugnam pugnabant veloces.
Neque vero amplius Ajaci magnanimo placuit mente 675 stare quo alii abstiterant filii Achivorum: sed hic navium tabulata obibat, magnis-passibus gradiens, versabatque contum magnum navalem in manibus, compactum clavis-ferreis, duorum-et-viginti-cubitorum. Ut vero quum vir equis desultoriis-uti bene sciens, 680 qui postquam ex multis quatuor selegit equos, agitans _eos_ ex campo magnam ad urbem incitat publicam per viam; multique eum admirantes spectant viri et mulieres; ipse autem firmiter sine-lapsu assidue subsiliens, alias in alium alternat, illi vero volant: 685 sic Ajax multa velocium tabulata-in-puppibus navium obibat, magnis-passibus gradiens; voxque ejus ad-ætherem pervenit. Semper enim terribiliter clamans Danaos hortabatur navesque et tentoria ut-defenderent. Ac-neque Hector manebat in Trojanorum turba bene armatorum: 690 sed sicut avium volucrium aquila fulva gentem invadit, fluvium juxta pascentium, anserum, vel gruum, vel cygnorum longis-collis: sic Hector ferebatur-recta in-navem prora-cæruleam, adversus prorumpens; eumque Jupiter impulit a-tergo 695 manu valde magna, concitabatque populum una-cum ipso.
Iterum vero acris pugna ad naves commissa-est: dixisset indefessos et infatigabiles inter-se occurrere in prælio: tanto cum-impetu pugnabant. Ac pugnantibus hic erat animus: nempe Achivi 700 non putabant se-evasuros e clade, sed perituros: Trojanis autem credebat animus in pectoribus cujusque, _se_ naves incensuros-esse, occisurosque heroas Achivos. Hi quidem his animis instabant sibi-invicem.
Hector autem puppim navis prehendit pontum-transeuntis, 705 pulcræ, velocis, quæ Protiselaum advexerat ad Trojam, nec retro reduxit in-patriam terram. Hujus jam pro nave Achivique Trojanique occidebant alii-alios cominus; neque sane ii sagittarum impetus eminus exspectabant, nec jaculorum; 710 sed hi cominus stantes, unum animum habentes, acutis jam securibus et bipennibus pugnabant, et ensibus magnis, et hastis utrinque-acutis. Multi vero gladii pulcri, nigris-inditi-manubriis, capulis- magnis, alii e manibus humi cadebant, alii vero ab humeris 715 virorum pugnantium: fluebatque sanguine terra nigra. Hector autem a-puppi _navem_ ut prenderat, non dimisit, summam-puppis manibus tenens; Trojanisque inclamabat:
Ferte ignem, simulque et ipsi conferti excitate pugnam! nunc nobis Jupiter omnibus dignum (_pretiosissimum_) diem dedit, 720 quo-naves capiamus, quæ huc diis invitis profectæ, nobis clades multas intulerunt, ignavia seniorum; qui me, volentem pugnare ad puppes navium, ipsumque detinebant, inhibebantque exercitum. Verum si tum lædebat mentes late-sonans Jupiter 725 nostras, nunc ipse impellit et jubet.
Sic dixit: illi autem inde magis in Argivos irruebant. Ajax autem non-amplius sustinebat; obruebatur enim telis; sed recedebat paululum, putans _se_ moriturum-esse, transtrum in septem-pedale, liquit vero tabulata navis æqualis. 730 Ibi ille stabat observans; hastaque assidue Trojanos arcebat a-navibus, quicunque ferret indefessum ignem; semperque horrendum clamans, Danaos hortabatur:
O amici, heroes Danai, famuli Martis, viri estote, amici, recordaminique strenuæ fortitudinis. 735 An aliquos putamus esse adjutores a-tergo? aut aliquem murum firmiorem, qui viris perniciem arceat? Neutiquam prope est urbs turribus munita, qua defendamur, suis-vicibus-succedentem exercitum habentes: verum enim in Trojanorum campo bene armatorum, 740 ponto acclinati, longe sedemus a-patria terra. Ideo in manibus salus, non _in_ remissione pugnæ.
Dixit, et furens insectabatur hasta acuta.[TR8] Quicunque vero Trojanorum cavas ad naves ferretur cum igne ardenti, in-gratiam Hectoris concitantis: 745 hunc Ajax vulnerabat, excipiens hasta longa; duodecim autem antes naves cominus feriit.
[TR1] "lpsum" -> "ipsum". [TR2] "immissa." -> "immissa:" [TR3] "Hetor" -> "Hector". [TR4] "sagittas;" -> "sagittas," [TR5] "singulos?]" -> "singulos?" [TR6] "fustra" -> "frustra". [TR7] "Laodamantem" -> "Laodamantem," [TR8] "hasta acuta," -> "hasta acuta."
Iliadis XVI.—Patroclea.
ARGUMENT: THE SIXTH BATTLE, THE ACTS AND DEATH OF PATROCLUS
Patroclus (in pursuance of the request of Nestor in the eleventh book) entreats Achilles to suffer him to go to the assistance of the Greeks with Achilles' troops and armour. He agrees to it, but at the same time charges him to content himself with rescuing the fleet, without further pursuit of the enemy. The armour, horses, soldiers, and officers are described. Achilles offers a libation for the success of his friend, after which Patroclus leads the Myrmidons to battle. The Trojans, at the sight of Patroclus in Achilles' armour, taking him for that hero, are cast into the uttermost consternation; he beats them off from the vessels, Hector himself flies, Sarpedon is killed, though Jupiter was averse to his fate. Several other particulars of the battle are described; in the heat of which, Patroclus, neglecting the orders of Achilles, pursues the foe to the walls of Troy, where Apollo repulses and disarms him, Euphorbus wounds him, and Hector kills him, which concludes the book.
TEXT:
1 Sic hi quidem de navi bonis-transtris-instructa pugnabant: Patroclus autem Achilli astabat, pastori virorum, lacrimas calidas fundens, tanquam fons nigris-aquis, qui ab excelsa petra obscuram fundit aquam. 5 Hunc autem intuitus miseratus-est pedibus-celer divinus Achilles, et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:
Cur-nam lacrimaris, Patrocle, tanquam puella parvula? quæ cum matre currens, _eam se_ ulnis-suscipere flagitat, vestem apprehendens, ac properantem detinet; 10 lacrimabunda autem ipsam suspicit, ut _se_ attollat; huic similis, Patrocle, teneram lacrimam destillas. Anne aliquid Myrmidonibus nuntias, aut mihi ipsi? an aliquem nuntium ex Phthia audivisti solus? vivere sane adhuc ajunt Menœtium, Actoris filium; 15 vivit et Æacides Peleus inter Myrmidonas; quorum valde alterutro tristaremur mortuo. An _vero_ tu Argivorum-gratia luges, quod-ita pereant naves ad cavas, injustitiæ causa suæ? eloquere: ne cela mente; ut sciamus ambo.