Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias

Part 16

Chapter 16 2,898 words Public domain Markdown

Hunc autem rursus allocutus-est rex virorum Agamemno: 120 o senex, alias quidem te _eum_ etiam accusare hortabar: sæpe enim remittitque et non vult laborare, nec pigritiæ cedens, neque insipientiæ mentis, sed meque respiciens, et meum exspectans impulsum. Nunc vero me prior multo surrexit, et mihi astitit: 125 _atque_ eum quidem ego præmisi, vocatum quos tu quæris. Verum eamus: illos vero inveniemus ante portas inter custodes: ibi enim eos monui ut-congregarentur.

Huic autem respondit deinde Gerenius eques Nestor: ita nemo ei succensebit, neque non-obsequetur 130 Argivorum, quando aliquem impulerit et hortatus-fuerit.

Sic locutus, induit circa pectora tunicam, pedibusque sub nitidis ligavit pulcros calceos; circumque _se_ lænam fibula connexuit puniceam, duplicem, amplam; crispa autem supra-_eam_-florebat lanugo. 135 Sumsit inde validam hastam, præfixam acuto ære; profectusque-est ire ad naves Achivorum ære-loricatorum. Primum deinde Ulyssem, Jovi consilio parem, e somni excitavit Gerenius eques Nestor, vociferans: illi autem continuo ad animum accessit vox; 140 exivitque tentorio, et ad ipsos verba dixit:

Cur sic ad naves per exercitum soli erratis noctem per almam? qualis jam necessitas adeo urget?

Huic autem respondit deinde Gerenius eques Nestor: nobilissime Laertiade, sollertia-pollens Ulysse, 145 ne indigneris: tantus enim dolor oppressit Achivos. Sed sequere, ut et alium excitemus, quemcunque convenit consilia agitare, vel fugiendi, vel pugnandi.

Sic dixit: ille vero in-tentorium reversus, ingeniosus Ulysses, varium circa humeros scutum posuit, ibatque post eos. 150 Iverunt autem ad Tydiden Diomedem: eumque invenerunt extra tentorium cum armis; circumque socii dormiebant, sub capitibusque habebant clypeos: hastæ vero ipsis erectæ in hastili-extremo fixæ-erant; longeque æs splendebat, velut fulgur patris Jovis. Atque ipse heros 155 dormiebat, substrataque erat _ei_ pellis bovis agrestis; sed sub capite tapes extensus-erat splendidus. Hunc juxta-stans excitavit Gerenius eques Nestor, calcando pede movens, ursitque, objurgavitque aperte:

Surge, Tydei fili: quid per-totam-noctem somnum ducis? 160 non audis, ut Trojani in tumulo campi sedent prope naves, exiguumque adhuc spatium _eos a nobis_ distinet?

Sic dixit: ille vero e somno valde celeriter exsiliit, et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:

Durissimus es, senex; tu quidem a-labore nunquam cessas. 165 An-non et alii sunt juniores filii Achivorum, qui deinde unumquemque excitem regum, quaquaversum obeuntes? tu vero intractabilis es, senex.

Hunc autem rursus allocutus-est Gerenius eques Nestor: profecto hæc omnia, amice, recte dixisti. 170 Sunt quidem mihi filii eximii, sunt etiam viri, ac multi, quorum aliquis obiens _alios_ vocare-posset: verum valde magna necessitas oppressit Achivos. Nunc enim sane _res_ omnibus in novaculæ sita-est acie, utrum valde triste exitium _fiat_ Achivis, an vita. 175 Verum i nunc, Ajacem _Oilei_ velocem, et Phylei filium excita (tu enim es junior), si mei misereris.

Sic dixit: is vero circa humeros induit-sibi pellem leonis fulvi, magni, talarem; cepitque hastam; profectusque-est ire; eosque illinc excitatos duxit heros.

180 Quum vero jam ad custodes congregatos pervenissent, neutiquam dormientes custodum duces invenerunt; sed vigilanter cum armis sedebant omnes. Sicut autem canes circum oves difficulter-custodiunt in caula, feram audientes ferocem, quæ per silvam 185 veniat de montibus, multusque strepitus super ea virorum _est_ et canum: atque ipsis somnus periit: sic horum suavis somnus a palpebris perierat, per-noctem excubias-agentibus tristem: ad-campum enim semper conversi-erant, si-quando Trojanos audirent invadentes. 190 Hos autem senex gavisus-est conspicatus, confirmavitque oratione: [et ipsos compellans verbis alatis allocutus-est:]

Ita nunc, cari filii, excubias agite: ne quem somnus capiat, ne gaudium fiamus hostibus.

Sic locutus, fossam transiit: illi vero simul sequebantur, 195 Argivorum reges, quotquot vocati-erant ad-consilium. Cum his autem Meriones et Nestoris clarus filius iverunt: ipsi enim _eos_ vocarant, ut-secum-consultarent. Fossam autem transgressi depressam, consederunt in puro _loco,_ ubi per-corpora apparebat spatium _vacuum,_ 200 quæ-ceciderant: unde retro conversus-fuerat ingens Hector, perditis Argivis, quum tandem nox _omnes_ circumtegeret. Ibi considentes, sermonem invicem dicebant. His autem sermones incepit Gerenius eques Nestor:

O amici, an-non jam aliquis vir confidat suo ipsius 205 animo audaci, ad Trojanos magnanimos ut-eat? si quem forte hostium capiat in-extremo-_exercitu_- versantem, vel aliquam forte etiam famam inter Trojanos percipiat _de iis_ quæ _illi_ consultent inter se: utrum cogitent istic manere apud naves procul, an ad-urbem 210 retro reversuri-sint, quandoquidem domuerint Achivos. Hæc fortasse omnia audierit, et rursum ad nos redeat incolumis; magna certe ei sub-cœlo gloria esset universos apud homines; et ei præmium erit egregium. Quotquot enim ad-naves imperant principes, 215 horum omnium ei singuli ovem dabunt nigram, feminam, agnum-ubere-alentem; cui quidem possessio nulla similis; semper autem in conviviis et epulis aderit.

Sic dixit: illi vero omnes obmutuerunt silentio. Inter-hos autem jam locutus-est pugna strenuus Diomedes.

220 Nestor, me impellit cor et animus fortis virorum infestorum ingredi exercitum prope quum-sint, Trojanorum; sed si quis me vir simul sequatur et alius, magis (_major_) fiducia et plus-audaciæ erit. Duobus simul euntibus, etiam alter ante alterum animadvertit, 225 quomodo commodum sit _factu:_ solus vero _unus,_ etiamsi animadverterit, tamen ei tardiorque animus, debiliusque consilium.

Sic dixit: illi (_illorum_) vero volebant Diomedem multi sequi: volebant Ajaces duo, ministri Martis; volebat Meriones; valde autem volebat Nestoris filius: 230 volebat autem Atrides, hasta-inclytus Menelaus; volebat audax Ulysses penetrare in-turbam Trojanorum; semper enim ei in præcordiis animus audebat. Inter-hos autem jam locutus-est rex virorum Agamemno:

Tydide Diomedes, meo carissime animo, 235 eum quidem sane socium eliges, quem volueris, eorum-qui-adsunt fortissimum; quandoquidem promti-sunt multi. Neque tu, verecundatus tuo animo, fortiorem quidem relinquas, sed ignaviorem comitem eligas, pudori cedens, ad genus respiciens, ne si quidem imperio-major sit.

240 Sic dixit: timuit autem de flavo Menelao. Inter-eos autem rursus locutus-est pugna strenuus Diomedes:

Si quidem revera socium jubetis me ipsum eligere, quomodo tunc Ulyssis ego divini obliviscar? cujus eximie quidem prudens cor, et animus fortis 245 in omnibus laboribus; amatque ipsum Pallas Minerva. Eo certe comitante, etiam ex igne ardenti ambo redierimus, quoniam egregie-scit animadvertere.

Hunc autem vicissim allocutus-est audax divinus Ulysses[TR2] Tydide, neu me admodum lauda, neu quicquam vitupera; 250 scientes enim hæc inter Argivos loqueris. Sed eamus; valde enim nox præcipitat, propeque _est_ aurora; stellæ autem jam processerunt, præteriitque plus noctis duabus partibus, tertia autem adhuc pars reliqua-est.

Sic locuti, armis horrendis se-induerunt. 255 Tydidæ quidem dedit bellum-sustinens Thrasymedes ensem ancipitem (suus autem apud naves relictus-erat) et scutum; et ei galeam capiti circumposuit taurinam, et cono-carentem et -crista, quæ χαταῖτυξ (_humilis fabricâ_) vocatur, tueturque caput florentium juvenum. 260 Meriones autem Ulyssi dedit arcum atque pharetram, et ensem; et ei galeam capiti circumposuit, ex-pelle factam; multis autem intus loris illigata-erat firmiter; extrinsecus vero candidi dentes albos-dentes-habentis apri frequentes tenebant hinc et illinc, 265 bene et scite: in-media autem condensata-lana aptata-erat. Hanc _galeam_ quondam ex Eleone Amyntori Ormenidæ ademerat Autolycus, solidam domum quum-perfregisset: Scandiam autem dederat Cytherio Amphidamanti; Amphidamas vero Molo dedit, hospitale-munus ut-esset; 270 hic autem Merioni dedit suo filio gestandam: _ac_ tunc demum Ulyssis texit caput circumposita.

Hi vero, postquam armis horrendis se-induerant, profecti-sunt ire, reliquerunt autem illic omnes principes. His vero dextram misit ardeam prope viam 275 Pallas Minerva; ii tamen _eam_ non viderunt oculis, noctem per tenebrosam, sed clangentem audierunt. Gavisus-est autem de-ave Ulysses, precatusque-est Minervam:

Audi me, ægidem-tenentis Jovis filia, quæ mihi semper in omnibus laboribus astas, nec te lateo 280 vadens: nunc rursus maxime me dilige, Minerva: da autem rursus ad naves _nos_ gloriam-adeptos reverti, patrato magno facinore, quod quidem Trojanis curam-injiciat.

Secundus deinde precatus-est pugna strenuus Diomedes: audi nunc et me, Jovis filia, indomita: 285 comitare me, sicut quum patrem comitabaris Tydeum divinum ad Thebas, quando pro Achivis legatus ivit; hos autem ad Asopum reliquerat, ære-loricatos Achivos; at ipse placidam orationem ferebat Cadmeis illuc: sed retro abiens valde ardua edidit facinora, 290 tecum (_te favente_), diva dea, quando ei benevola astabas. Sic nunc mihi lubens asta, et me serva. Tibi autem ego sacrificabo juvencam anniculam, lata-fronte, indomitam, quam nondum sub jugum duxit vir: hanc tibi ego sacrificabo, auro cornibus circumfuso.

295 Sic dixerunt precantes: eosque audivit Pallas Minerva. Hi autem postquam precati-sunt Jovis filiam magni, profecti-sunt ire, veluti leones duo, per noctem nigram, per stragem, per cadavera, perque arma et atrum cruorem.

Verum nec Trojanos fortes sivit Hector 300 dormire, sed simul convocavit omnes principes, quotquot erant Trojanorum ductores atque moderatores: his ille convocatis prudens struebat consilium:

Quis mihi hoc opus pollicitus perfecerit, præmio super magno? merces vero ei sufficiens erit; 305 dabo enim currumque duosque arduis-cervicibus equos, qui præstantissimi fuerint veloces apud naves Achivorum, _ei_ quicunque ausus-fuerit (sibique _et_ ipsi gloriam reportarit) ad-naves veloces prope accedere, et explorare utrum custodiantur naves veloces, sicut antea: 310 an jam, _Achivi,_ manibus sub nostris domiti, de-fuga consilium-agitent inter se, nec velint noctu excubias-agere, labore fatigati gravi.

Sic dixit: illi vero omnes obmutuerunt silentio. Erat autem quidam inter Trojanos Dolon, Eumedis filius; 315 præconis divini, dives-auri, dives-æris; qui specie quidem erat turpis, at pedibus-velox; atque is solus _filius_ erat inter quinque sorores. Qui quidem tunc Trojanisque et Hectori sermonem dixit:

Hector, me impellit cor et animus fortis 320 ad-naves veloces prope accedere, et explorare. Verum age, mihi sceptrum attolle, et mihi jura, vere _te mihi_ illosque equos et currus varios ære daturum, qui ferunt eximium Peliden. Tibi vero ego non vanus speculator ero, nec infra exspectationem. 325 Eousque enim in exercitum _hostium_ penetrabo, donec venero ad-navem Agamemnoniam, ubi forte erunt principes consilia agitantes, vel fugiendi, vel pugnandi.

Sic dixit: ille vero in manibus sceptrum sumsit, et ei juravit: sciat nunc Jupiter ipse, altitonans maritus Junonis, 330 non sane istis equis vir vehetur alius Trojanorum: sed te dico perpetuo _iis_ gavisurum.

Sic dixit, atque perjurium juravit: illum tamen incitavit. Protinus vero _Dolon_ circa humeros posuit curvos arcus; induitque exterius pellem cani lupi, 335 capitique im_posuit_ de-mustelæ-pelle galeam; cepitque acutum jaculum, profectusque-est ire ad naves ab exercitu: nec erat venturus a navibus retro, Hectori nuntium ut-referat. Sed quum jam equorumque et virorum reliquisset cœtum, ibat per viam acer. Hunc autem animadvertit accedentem 340 nobilis Ulyssis, Diomedemque allocutus-est:

Iste certe, Diomedes ab exercitu _Trojano_ venit vir, haud scio, an navibus explorator nostris, an aliquod spoliaturus corporum mortuorum. Verum sinamus ipsum primum præterire _nos_ per-campum 345 paululum: deinde vero ipsum aggredientes capiamus celeriter: sin nos præverterit pedibus, semper ipsum ad naves ab exercitu compelle hasta impetens, ne-forte ad urbem effugiat.

Sic igitur locuti, extra viam inter cadavera 350 reclinati-sunt: ille vero celeriter prætercurrit imprudentia. Sed quum jam abesset _tantum,_ quantum sulci sunt mularum: (hæ enim bobus præstantiores sunt ad-trahendum in-novali profundo compactile aratrum;) illi quidem incurrebant: hi vero constitit strepitu audito: 355 sperabat enim in animo, _se_ revocaturos socios e Trojanis venire, rursus Hectore jubente. Sed quando jam aberant hastæ-jactum, vel etiam minus, sensit viros hostiles, velociaque genua movit, ut-fugeret: illi autem confestim _eum_ persequi festinarunt. 360 Sicut vero quum acutis-dentibus duos canes, periti venationis, aut hinnulum, aut leporem urgent constanter usque locum per silvosum; ille autem præcurrit clamans: sic hunc Tydides atque urbium-vastator Ulysses a-populo _suo_ interclusum persequebantur constanter usque. 365 Sed quando jam mox esset mixturus-se custodibus, fugiens ad naves, tum vero robur injecit Minerva Tydidæ, ut ne-quis Achivorum ære-loricatorum priorem-se gloriaretur _eum_ vulnerasse, ipse vero secundus veniret. Hasta autem impetens allocutus-est _eum_ fortis Diomedes:

370 Vel mane, vel te hasta assequar; nec te puto diu mea a manu _inferendam_ evitaturum certam mortem.

Dixit, et hastam emisit, volens autem aberravit ab-homine: dexterumque supra humerum bene-politæ hastæ cuspis in terra fixa-est: ille vero constitit, trepidavitque 375 crepitans-dentibus (stridor autem per os fiebat dentium), pallidus præ timore. Hi vero anhelantes _eum_ assequuti-sunt, manibusque prenderunt: ille autem lacrimans verbum dixit:

Vivum-me-capite, atque ego me redimam: est enim domi _mihi_ æsque, aurumque, et ægre-laboratum ferrum: 380 ex-his vobis donabit pater infinitum pretium-liberationis, si me vivum audierit _esse_ apud naves Achivorum.

Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: confide, nec quicquam tibi mors obversetur-animo: sed age, mihi hoc dic, et vere narra; 385 quonam sic ad naves ab exercitu vadis solus, noctem per tenebrosam, quando dormiunt mortales ceteri? an aliquod spoliaturus corporum mortuorum? an te Hector misit perspeculatum singula naves ad cavas? an te ipsum animus impulit?

390 Huic autem respondit dein Dolon, subtusque _ei_ tremebant genua: Multo mihi cum-damno animum seduxit Hector, qui mihi Pelidæ eximii solidis-ungulis equos _se_ daturum annuit, et currus varios ære. Jussit autem me euntem, celerem per noctem nigram. 395 ad-viros infestos prope accedere, et explorare, utrumne custodiantur naves veloces, sicuti antea; an jam, manibus sub nostris domiti, de-fuga consilium-agitetis inter vos, nec velitis noctu excubias-agere, labore fatigati gravi.

400 Hunc autem subridens allocutus-est ingeniosus Ulysses: profecto tibi magna dona appetebat animus, equos Æacidæ bellicosi: hi vero difficiles _sunt_ viris certe mortalibus domitu, et equitatu, alii quidem atque Achilli, quem immortalis peperit mater 405 Verum age mihi hoc dic, et vere narra: ubi nunc huc profectus liquisti Hectorem, pastorem virorum? ubi vero ei arma jacent Martia? ubi ejus _sunt_ equi? quomodo ceterorum Trojanorum excubiæque et contubernia? [quæque consultent inter se, _narra;_ utrumne cogitent 410 illic manere prope naves procul, an ad-urbem rursus redituri-sint, quandoquidem domuerunt Achivos?]

Hunc autem rursus allocutus-est Dolon, Eumedis filius: atqui ego tibi hæc valde vere narrabo: Hector quidem inter eos, qui consiliarii sunt, 415 consilia agitat, divini ad sepulcrum Ili, seorsum a strepitu: excubias vero quas quæris, heros, nullæ certæ tuentur exercitum, neque custodiunt. Quotquot enim Trojanorum ignis foci _sunt, adhos ii_ quibus necessitas _est,_ hi vigilant, excubiasque-agere hortantur 420 inter-se: at contra e-multis-locis-convocati socii dormiunt; Trojanis enim permittunt custodiam; non enim ipsis liberi prope sedent, neque uxores.

Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: quonam-modo nunc, Trojanis permixti equûm-domitoribus 425 dormiunt, an seorsum? expone mihi _hoc,_ ut sciam.

Huic autem respondit deinde Dolon, Eumedis filius: atqui ego etiam hæc valde vere narrabo. Ad mare quidem Cares et Pæones curvis-arcubus-armati, et Leleges, et Caucones, divinique Pelasgi. 430 At Thymbram vero _locum_ sortiti-sunt Lyci, Mysique superbi, et Phryges equûm-domitores, et Mæones bellatores-equestres. Sed cur me hæc percontamini singula? si enim jam cupitis Trojanorum penetrare in-turbam Thraces hi seorsum _sunt_ novi-advenæ, extremi ceterorum; 435 inter ipsos autem Rhesus rex, filius Eionei. Cujus quidem pulcerrimos equos vidi atque maximos: candidiores _sunt_ nive, cursu autem ventis pares; currus vero ei auroque et argento scite elaboratus-est: arma autem aurea, ingentia, mirabile visu, 440 venit habens: quæ quidem neutiquam mortalibus convenit viris ferre, sed immortalibus diis. At me nunc quidem navibus admovete velocibus, aut me ligatum, relinquite hic rigido vinculo, donec redieritis, et experti-fueritis-de-me, 445 utrum ad veritatem dixerim apud vos, an etiam secus.

Ilum autem torve intuens allocutus-est fortis Diomedes: ne vero mihi effugium, Dolon, meditare animo, bona quamquam nuntiasti, quum veneris manus in nostras. Si enim te nunc pretio-liberarimus, aut dimiserimus, 450 certe et posthac venies celeres ad naves Achivorum, aut speculaturus, aut aperte pugnaturus: sin autem meis sub manibus domitus vitam amiseris, non-amplius posthac tu nocumentum unquam eris Argivis.

Dixit, et ille quidem eum erat, mentum manu crassa 455 prehendens, supplex-oraturus: is autem cervicem mediam percussit, ense insurgens; et ambos incidit nervos, loquentisque adeo illius caput pulveri mistum-est. Ejus autem de-mustelæ-pelle galeam a-capite detraxerunt, et pellem-lupi, et arcus resilientes, et hastam longam: 460 et hæc-quidem Minervæ prædatrici divinus Ulysses in-altum sustulit manu, et precans verbum dixit:

Gaude, dea, hisce; te enim primam in Olympo omnium mortalium invocabimus: sed et insuper deduc _nos_ ad Thracum virorum equosque et contubernia.

465 Sic igitur dixit, et _ista_ a-se in-altum sublata posuit super myricam; conspicuumque signum apposuit, convellens arundines, myricæque late-frondentes ramos; ne laterent _eos_ redeuntes celerem per noctem nigram. Ipsi autem ibant ulterius, perque arma et atrum cruorem; 470 statimque ad Thracum virorum cohortem pervenerunt euntes. Illi autem dormiebant labore fatigati, armaque illis pulcra juxta ipsos humi deposita-erant, scite, ut-decebat, triplici-ordine: et juxta eos singulorum bijuges (_bini_) equi. Rhesus autem in medio dormiebat; juxtaque ipsum veloces equi 475 ex orbe-currus extremo loris ligati-erant. Hunc autem Ulysses prior conspicatus Diomedi ostendit:

Is tibi, Diomedes, vir _est,_ ii vero tibi equi, quos nobis significavit Dolon, quem occidimus nos. Verum age jam, exsere validum robur: neque te oportet 480 stare inanem cum armis; sed solve equos: aut tu viros occide, eruntque-curæ mihi equi.

Sic dixit: illi autem inspiravit robur cæsiis-oculis Minerva: interficiebatque circumquaque, horumque gemitus ortus-est fœdus, ense percussorum: rubescebatque sanguine terra. 485 Sicut autem leo pecudibus incustoditis superveniens, capris, vel ovibus, mala machinans irruit: sic quidem Thracas viros invadebat Tydei filius, donec duodecim interfecisset: at ingeniosus Ulysses, quemcunque Tydides ense percussisset astans, 490 hunc Ulysses pone prehensum pede extrahebat, hæc cogitans in animo, ut pulcris-jubis equi facile transirent, neu tremiscerent animo super-cadavera gradientes; insueti-erant enim adhuc eorum. Sed quum jam regem assequutus-esset Tydei filius, 495 hunc decimum-tertium dulci anima privavit, suspirantem: malum enim somnium capiti institit. [illa nocte, Œnidae filus, per consilium Minervæ.] Interea vero audax Ulysses solvebat solidis-ungulis equos colligavitque loris, et eduxit e-turba, 500 arcu percutiens, quia non scuticam splendidam varia ex sella _currus_ cogitarat manibus sumere: sibilavit autem deinde, significans Diomedi divino.

At is meditabatur manens, quid audacius patraret; an ipse currum prehensum, ubi varia arma jacebant, 505 temone extraheret, exportaretve in-altum sublatum; an-potius adhuc pluribus Thracibus animam eriperet. Dum ille hæc volvebat in mente, interim Minerva prope astans allocutus-est Diomedem divinum:

Reditus jam memento, magnanimi Tydei fili, 510 naves ad cavas: ne et fugatus _eo_ venias; ne forte quis etiam Trojanos excitet deus alius.

Sic dixit: ille vero sensit deæ vocem locutæ; confestimque equos conscendit: verberabat autem Ulysses arcu; hique volabant celeres ad naves Achivorum.

515 Nec-vero irritam-speculationem egerat argenteo-Arcu Apollo, ut vidit Minervam Tydei filium comitantem: ei irascens, Trojanorum ingressus-est magnum exercitum; excitavitque Thracum consiliarium Hippocoontem, Rhesi consobrinum fortem. Hic vero e somno exsiliens, 520 ut vidit locum vacuum, ubi steterant veloces equi, virosque palpitantes inter fœdas strages, ejulavitque ilico, carumque voce-ciebat sodalem. Troum autem clangorque et immensus ortus-est tumultus irruentium simul; spectabantque-admirabundi ardua facinora, 525 quæ viri quum-patrassent, abierant cavas ad naves.

Illi vero quum jam _eo_ pervenissent, ubi speculatorem Hectoris occiderant, ibi Ulysses quidem cohibuit, Jovi carus, veloces equos; Tydides vero in-terram desiliens, spolia cruenta in manibus Ulyssi posuit: conscenditque equos. 530 Percussit autem equos, ii vero non inviti volabant. [naves ad cavas: illuc enim _ire_ gratum erat animo.] Nestor autem primus sonitum audivit, dixitque:

O amici, Argivorum ductores et principes, mentiar, an verum dicam? jubet autem me _dicere_ animus. 535 Equorum mihi pedibus-velocium sonitus aures circumferit. Utinam vero Ulyssesque et fortis Diomedes huc protinus e Trojanis agant solidis-ungulis equos: sed graviter timeo in mente, ne-quid passi-sint Argivorum illi fortissimi a Trojanorum turba.