Part 6
Si vero sole vertente (_bruma_) divam araveris terram, 480 sedens metes, pauxillum manu cormprehendens, alternatim ligans pulverulentus,[TR7] non valde gaudens. (480) Feres autem in sporta: pauci vero te suspicient.
[Alias autem alia Jovis mens ægida-habentis,] difficilis vero hominibus mortalibus intellectu. 485 Sin autem sero araveris, id tibi remedium fuerit. Quando cuculus canit quercus in foliis, (485) primum, delectatque mortales super immensam terram; tunc Jupiter pluat tertio die, neve desinat, neque sane excedens bovis ungulam neque deficiens: 490 ita serus-arator priorem æquarit. [Animo autem bene omnia serva: neve te lateat (490) neque ver evadens album, neque tempestivus imber.]
Præteri autem ærariam officinam et calidam tabernam, tempore hiberno, quando frigus virum ab-operibus 495 arcet, ubi impiger vir valde domum augeat: ne te malæ hyemis difficultas deprehendat (495) cum paupertate, macra vero crassum pedem manu premas. Multa autem ignavus vir, vanam ob spem exspectans, egens victus, mala locutus-est ad-animum _suum._ 500 [Spes vero non bona indigentem virum fovet, sedentem in taberna, cui non victus sufficiens sit. (500) Demonstra autem servis, æstate adhuc media (exsistente): Non semper æstas erit, exstruite casas.]
[Mensem[TR8] vero Lenæonem, malos dies, boves-cruciantes omnes, 505 hunc vitate, et glacies, quæ super terram flante Borea molestæ exsistunt, (505) qui per Thraciam equorum-altricem lato mari inspirans _id_ concutit: remugit autem terra et silva: multas vero quercus alticomas abietesque densas 510 montis in saltibus dejicit terræ multos-pascenti irruens, et omnis reboat tunc innumera silva. (510) Feræ autem horrent, caudasque sub pudenda ponunt, quarum etiam villis cutis obtecta _est:_ sed sane et has frigidus cum-sit perflat, villosis-pectoribus licet exsistentes. 515 Et per pellem bovis penetrat, neque _hæc_ eum arcet; et etiam per capram flat longis-pilis: sed ovium-greges omnino, (515) quia valde-densi villi ipsarum, non perflat vis venti Boreæ: incurvum vero senem facit. Etiam per virginem tenelli-corporis non perflat, 520 quæcumque intra ædes caram apud matrem manet, nondum opera sciens aureæ Veneris; (520) quando lota tenerum corpus et pingui oleo uncta in-recessu cubat intra domum die hiberno, quando exossis (_polypus_) suum pedem arrodit, 525 inque domo sine-igne et in latibulis tristibus, neque ei sol ostendit pabulum invadendum: (525) sed super nigrorum hominum populumque urbemque vertitur, tardius autem Græcis lucet. Et tunc jam cornuti et non-cornuti silvicolæ 530 misere manducantes per nemora saltuosa fugiunt, (et omnibus in animo id curæ-est,) (530) ubi tecta quærentes densas latebras habent, et antrum petrosum: illi vero tripodi (_seni_) homines similes, cujus dorsum fractum-est, caputque ad terram spectat, 535 huic similes incedunt, vitantes nivem albam.]
Et tunc indue munimentum corporis, ut te jubeo, (535) lænamque mollem et talarem tunicam: stamine vero in pauco multum subtegmen intexe. Hanc circuminduito, ne tibi pili tremant, 540 neve erecti horreant surgentes per corpus. Circum vero pedes calceos bovis vi occisi (540) aptos ligato, pilis intus condensatos. Primogenitorum vero hœdorum, cum frigus tempestivum venerit, pelles consulto nervo bovis, ut super dorsum 545 pluviæ circum-injicias munimentum: in capite vero superne pileum habeto elaboratum, ne aures humefias: (545) frigida enim et aurora est Borea cessante: matutina vero super terram a cœlo stellato nebula frugifera extenditur fortunatorum super operibus: 550 quæ hauriens fluminibus e perennibus, alte supra terram sublata venti procella, (550) interdum quidem etiam pluit ad versperam, interdum vero descendit densas Thracio Borea nubes excitante.
Hunc antevertens, opere perfecto, domum redi, 555 ne-quando te cœlitus tenebrosa nubes circumtegat corpusque madidum reddat, vestesque humectet. (555) Sed evitato: mensis enim gravissimus hic hibernus, gravis pecudibus, gravisque hominibus.
Tunc dimidium bobus, homini vero plus adsit 560 cibariorum: longæ enim adjutrices noctes sunt. [Hæc observans totum in annum (560) æquato noctesque et dies, donec rursum terra, omnium mater, fructum omnigenum ferat.]
Quum autem sexaginta, post conversionem Solis (_brumam_), 565 hibernos exegerit Jupiter dies, jam sane tunc stella Arcturus relinquens sacrum fluctum Oceani (565) primum totus-apparens exoritur vespertinus. Post hunc autem mane-querula Pandionis surgit hirundo in lucem hominibus, vere recens-ineunte. 570 Hanc prævertens vites amputato: sic enim melius.
At cum domiporta (_cochlea_) e terra plantas adscenderit, (570) Pleiades fugiens, tunc jam circumfossura non-amplius vitium: sed falcesque acuito et servos excitato. Fugito vero umbrosas sedes et matutinum somnum, 575 tempore messis, quando et Sol cutem exsiccat.[TR9] Tunc festina et domum fruges congere, (575) mane surgens, ut tibi victus sufficiens sit. Aurora enim etiam operis tertiam sortitur partem. Aurora sane promovet quidem viam, vero etiam promovet opus: 580 Aurora, quæ apparens multos ingredi-fecit viam homines, multis autem juga bobus imponit.
(580) Quum vero scolymosque floret, et canora cicada arbori insidens stridulum defundit cantum frequenter sub alis, æstatis laborioso tempore, 585 tunc pinguissimæque capræ et vinum optimum, lascivissimæ autem mulieres, imbecillissimi vero etiam viri (585) sunt, quoniam caput et genua Sirius siccat, siccum vero etiam corpus ob æstum. Sed tunc jam sit petræque umbra, et Biblinum vinum, 590 panisque bene-coctus, lacque caprarum non-amplius-lactantium, et vaccæ in-silva-pascentis caro nondum enixæ, (590) primogenitorumque hœdorum: insuper vero nigrum bibito vinum, in umbra sedens, saturatus cor cibo, contra acute-spirantem Zephyrum vertens vultum, 595 fontisque[TR10] perennis ac defluentis, quique illimis _sit,_ tres _partes_ aquæ infunde, quartam vero immitte vini.
(595) Famulis autem impera Cereris sacrum munus triturare, quando primum apparuerit robur Orionis, loco in ventoso et bene-orbiculata in area: 600 mensura vero diligenter recondito in vasis. Sed postquam jam omnem victum deposueris paratum intra domum, (600) [servumque domo-carentem conducere, et sine-liberis servam quærere te jubeo: molesta autem liberos-habens serva.] Et canem asperis-dentibus nutrito, nec parcas cibo, 605 ne quando tibi interdiu-dormiens vir res auferat.
Fœnum autem importato et paleas, ut tibi sit (605) bobus ac mulis annuum _pabulum._ Sed postea servorum refocilla cara genua et boves solve.
Quum vero Orion et Sirius in medium venerit 610 cœlum, Arcturum autem inspexerit roseis-digitis Aurora, o Persa, tunc omnes decerptas-fer domum uvas: (610) monstrato vero soli decemque dies et decem noctes, quinque autem in-umbra-pone, sexto autem in vasa haurito dona Bacchi oblectatoris. Sed postquam jam 615 Pleiadesque Hyadesque ac robur Orionis occiderint, tunc deinde arationis memor esto (615) tempestivæ: annus autem per terram prosper sit.
Sin autem te navigationis periculosæ desiderium capit: quando Pleiades robur validum Orionis 620 fugientes ceciderint in obscurum pontum, jam tunc omnigenorum ventorum furunt flamina: (620) et tunc ne-amplius naves habeto in nigro ponto: terram autem exercere memento: uti te jubeo. Navem vero in continentem trahito, munitoque lapidibus 625 undique, ut arceant ventorum vim humide flantium, paxillo extracto, ne putrefaciat Jovis imber. (625) Armamenta vero disposita omnia tuæ repone domi, diligenter componens navis alas (_vela_) marivagæ: clavum vero fabrefactum super fumum suspendito. 630 Ipse autem tempestivam exspectato navigationem, dum veniat: et tum navem celerem in-mare trahito, intus vero etiam onus (630) aptum imponito, ut domum lucrum reportes quemadmodum meusque pater et tuus, valde stolide Persa, navigabat in navibus, victus indigens honesti: 635 qui olim et huc venit, multum pontum emensus, Cuma Æolide relicta, in navi nigra: (635) non abundantiam fugiens neque divitiasque et fortunam, sed malam pauperiem, quam Jupiter hominibus dat. Habitavit autem prope Heliconem misero in vico, 640 Ascra, hyeme malo, æstate molesto, neque umquam bono. Tu vero, o Persa, operum memor esto (640) tempestivorum omnium, de navigatione vero maxime. [Navem parvam laudato, magnæ vero onera imponito; majus quidem onus, majus vero ad lucrum lucrum 645 erit, si venti quidem malos contineant flatus.]
Quando ad mercaturam verteris imprudentem animum, (645) volueris autem debita effugere et injucundam famem, ostendam jam tibi rationes multisoni maris, neque omnino navigandi peritus, neque omnino navium. 650 Neque enim umquam navi tranavi latum mare; nisi in Eubœam ex Aulide, ubi quondam Argivi, (650) exspectantes tempestatem (_desinentem_), multum populum collegerunt Græcia e sacra in Trojam pulcris-fœminis. Ibi vero ego ad certamina strenui Amphidamantis 655 Chalcidemque trajeci: indicta (_per præcones_) vero multa præmia posuerunt filii magnanimi: ubi me glorior (655) carmine victorem tulisse tripodem auritum. Quem quidem ego Musis Heliconiadibus dicavi, ubi me primum dulci adduxerunt cantui. 660 Tantum igitur naves quidem expertus-sum multos-clavos- habentes. Sed etiam sic dicam Jovis voluntatem ægida-habentis: (660) Musæ enim me docuerunt divinum carmen canere.
Dies quinquaginta post conversionem solis, ad finem progressa æstate, laborioso tempore, 665 tempestiva est mortalibus navigatio: neque navem fregeris, neque homines perdiderit mare, (665) nisi forte data-opera Neptunus terræ-concussor aut Jupiter, immortalium rex, velit perdere. Penes hos enim exitus est pariter bonorumque malorumque. 670 Tunc vero dispositæque auræ et mare innocuum: securus tunc navem celerem, ventis fretus, (670) deducito in pontum, onus vero bene omne colloca. Propera autem quam celerrime rursus domum redire: neque exspectato vinumque novum et autumnalem imbrem, 675 et hyemem accedentem, Notique sævos flatus, qui concitat mare, comitans Jovis imbrem (675) multum, autumnalem, difficilemque pontum reddit.
Alia vero verna est navigatio hominibus. Cum enim primum, quantum incedens cornix 680 vestigium facit, tantum folia homini apparuerint in ficu summa; tum etiam pervium est mare.
(680) Verna autem hæc est navigatio: non ipsam equidem probo: neque enim meo animo grata est; arreptum ægre effugeris malum. Sed tamen et hæc 685 homines faciunt, stultitia mentis: opes enim anima sunt miseris mortalibus. (685) Dirum vero est mori in fluctibus: at te jubeo considerare hæc omnia in animo, uti dico.
Ne vero in navibus omnem fortunam cavis pone: 690 sed plura relinquito, pauciora vero imponito. Dirum enim ponti in fluctibus exitio occurrere. (690) [Dirumque, si in plaustrum prægrande onere imposito axem fregeris, onera vero corrumpantur.] Modum servato: opportunum-tempus vero in omnibus optimum.
695 Mature autem uxorem tuam ad domum ducito, neque triginta annis valde multum deficiens (695) neque adjiciens valde multum: nuptiæ vero tibi tempestivæ hæ, mulier autem quatuor _annos_ pubescat, quinto vero (_pubertatis_) nubat. Virginem vero ducito, ut mores castos doceas. 700 Eam vero potissimum ducito, quæ te prope habitat: omnia bene circumspiciens, ne vicinis ludibria ducas. (700) Neque enim quicquam muliere vir sortitur melius bona, verum contra mala non gravius aliud, comissatrice: quæ virum, etiamsi robustum (exsistentem), 705 torret sine face et crudæ senectæ tradit.
Bene vero vindictam immortalium beatorum observato. (705) Neque fratri æqualem facito amicum: sin autem feceris, ne ipsum prior malo afficias. Ne vero mentiaris dicis gratia: sin autem tibi cœperit 710 aut aliquod verbum dicere infestum, aut facere, bis tantum puniri memento: si vero rursus (710) redeat ad amicitiam, pœnam autem velit dare, recipe: miser sane vir amicum alias alium facit. Tuum vero ne quid animum coarguat vultus.
715 Ne vero multorum-hospes, neve nullius-hospes dicaris, neve malorum socius, neve bonorum conviciator. (715) Neque umquam perniciosam pauperiem animum-comedentem homini patiaris exprobrare, beatorum munus sempiternorum. Linguæ certo thesaurus inter homines optimus 720 parcæ, plurima vero gratia modum servantis: Sin autem malum dixeris, forsan ipse majus audies. (720) Neve in communi convivio morosus sis de symbolis: plurima vero gratia sumtusque minimus. Neve umquam ex aurora Jovi libato nigrum-vinum 725 manibus illotis, neve aliis immortalibus: neque enim hi exaudiunt, respuunt vero etiam preces. (725) Neu contra solem versus stans meito, sed-etiam postquam occidit, memento, adversus orientem neque in via, neque extra via inter-eundum meiere. 730 Neve denuderis: Deorum quippe noctes sunt: sedens vero in-fumeto vir prudentia doctus, (730) aut idem ad parietem accedens bene-septæ caulæ. Neu pudenda semine pollutus intra domum focum juxta revelato, sed caveto. 735 Neve a mali-ominis funebribus reversus seminato progeniem, sed immortalium a convivio. (735) Neve umquam perennium fluviorum pulcre-fluentem aquam pedibus transito, priusquam precatus-fueris adspiciens pulcra fluenta, manus lotus amœna aqua limpida. 740 Qui fluvium transierit, malitia vero manus illotus, huic Dii succensent et dolores dant in-posterum. (740) Ne vero a manu, Deorum in convivio splendido, siccum a viridi reseca nigro ferro. Neve umquam cythum pone super craterem 745 bibentium: perniciosum enim in eo fatum est. Neu domum exstruens impolitam relinquito, (745) ne forte insidens crociat stridula cornix. Neve ex ollis-pedatis nondum-dedicatis capiens edito, neve lavator: quia et hisce inest pœna. 750 Neve in immobilibus (_monimentis_) ponito, non enim mlius _est_, puerum duodecennem, quod virum impubem reddit: (750) [neque duodecim mensium: æquale et hoc est.] Neu muliebri balneo corpus abluito vir: gravis enim ad tempus est etiam in eo 755 pœna. Neu sacrificia in accensa incidens, reprehende arcana: Deus sane et hæc indigne-fert. (755) Neve umquam in alveo fluviorum mare influentium, neu super fontes meito, sed valde evitato; neve incacato; id enim nihilo melius est.
760 Sic facito: gravem vero mortalium evitato famam. Fama enim mala est levis quidem levatu (760) facillime, molesta vero portatu, difficilisque depositu. Fama vero nulla omnino perit, quam-quidem multi populi divulgant; Dea sane quædam est et ipsa.
765 Dies vero ex Jove observans bene secundum decorum, doce servos: tricesimum mensis optimum (765) operaque ad-inspicienda atque demensum dividendum, quum ex-veritate populi _eum_ judicantes degunt. Hi enim dies sunt Jove a prudente 770 Primum primus quartusque et septimus sacer dies, (hoc enim Apollinem ense-aureo peperit Latona), (770) octavusque nonusque; duo quidem dies mensis egregii crescentis mortalia opera ad-curanda, undecimusque duodecimusque: ambo quidem boni, 775 hic quidem ovibus tondendis, ille vero lætis segetibus metendis: duodecimus autem undecimo multo melior: (775) hoc enim net fila alte-suspensa aranea die ex pleno, quum et prudens (_formica_) acervum colligit. Hoc vero telam instituat mulier, proponatque sibi opus. 780 Mensis autem ineuntis decimotertio evitato sementem incepturus: plantis vero inferendis optimus _est._ (780) Sextus vero medius valde incommodus est plantis, viriparus autem bonus: puellæ vero non utilis est, neque gignendæ primum, nec nuptui collocandæ. 785 Nec primus quidem sextus puellis gignendis aptus, sed hœdis castrandis et gregibus ovium, (785) stabuloque circumsepiendo pastorali benignus dies: bonus autem viriparus: amat vero etiam convitia loqui, mendaciaque blandosque sermones occultaque colloquia. 790 Mensis vero octavo verrem et bovem mugientem castrato, mulos autem duodecimo patientes-laboris. (790) Vicesimo vero (in) magno _nono_, pleno die, prudentem virum generato: valde enim animo sapiens est. Bonus autem viriparus decimus, puellæ vero et quartus 795 medius; hoc vero et oves et flexipedes camuros boves, et canem asperis-dentibus et mulos patientes-laboris (795) cicurato, manum imponens; cave vero iram _eorum._ Quarto caveto finientis inchoantisque _mensis_ doloribus animum conficias: valde sane perfectus diest _est._ 800 Quarto autem mensis in domum uxorem ducito auguriis observatis, quæ ad rem hanc optima. (800) Quintos vero evitato, quia difficilesque _sunt_ et graves: (in) quinto enim aiunt Furias servire Horco _eo die_ nato, quem Eris peperit pestem perjuris. 805 Medio vero septimo Cereris sacrum munus bene valde inspiciens bene-orbiculata in area (805) ventilato: lignicidaque secato cubicularia ligna navaliaque ligna multa, quæ apta navibus sunt. Quarta vero incipito naves compingere fragiles. 810 Nonus autem medius ad vesperam melior dies. Primus vero nonus prorsus-innoxius hominibus: (810) bonus quidem enim et hic ad plantandum atque generandum, viroque et mulieri: neque umquam prorsus-malus dies. Pauci vero etiam sciunt tertium-nonum mensis optimum 815 [ad-relinendum[TR11] dolium et jugum collo imponendum bobus et mulis et equis celeripedibus,] (815) navem multis-transtris celerem in nigrum pontum ad-trahendam: pauci autem veracam dicunt [quarto vero aperi dolium: præ omnibus sacer dies:] 820 medium: pauci vero etiam post vicesimum mensis optimum aurora oriente: ad vesperam autem est deterior. (820) Hi quidem dies sunt hominibus magno commodo. Cæteri autem intercidentes innoxii, nihil ferentes. Alius vero alium laudat, pauci autem norunt. 825 Interdum noverca est dies, interdum mater. Horum _dierum,_ beatusque et fortunatus _est is,_ qui hæc omnia (825) sciens operatus-fuerit, inculpatus immortalibus, auguria observans et delicta evitans.
[1] "Electryonis" -> "Electryonis." [2] "Excelsa" -> "excelsa" [3] "Oblectentur" -> "oblectentur" [4] "Vivit" -> "vivit" [5] "Fiunt" -> "fiunt" [6] "fustra-laborans" -> "frustra-laborans" [7] "antem" -> "autem" [8] "Jam" -> "jam" [9] "puluerulentus" -> "pulverulentus" [10] "Mensem" -> "[Mensem" [11] Line number "575" added. [12] "fontisquc" -> "fontisque" [13] "ad-relinendum" -> "[ad-relinendum"
FINIS.