Part 5
Sic ait: risitque pater hominumque Deorumque. 60 Vulcanum vero jussit inclytum quam celerrime terram aqua miscere, et hominis indere vocem et robur, immortalibus vero Deabus facie assimilare virginis pulcram speciem, peramabilem: at Minervam opera docere, artificiose telam texere: 65 et gratiam circumfundere capiti auream Venerem, et desiderium grave, et membra-rodentes curas: indere vero impudentem mentem et fallaces mores Mercurium jussit nuntium Argicidam.
Sic dixit: illi autem obtemperarunt Jovi Saturnio regi. 70 Statim vero ex terra finxit inclytus Vulcanus virgini verecundæ similem, Saturnii ex consiliis: cinxit vero et ornavit Dea splendidis-oculis Minerva: circum autem (huic) Charitesque Deæ et veneranda Suada monilia aurea posuerunt corpori: circumque eam 75 Horæ pulcricomæ coronarunt floribus vernis: [omnem vero ejus corpori ornatum adaptavit Pallas Minerva.] At ipsi in pectore nuntius Argicida mendaciaque blandosque sermones et dolosos mores condidit Jovis consilio graviter-tonantis; ac nomen 80 imposuit Deorum præco; appellavit autem hanc mulierem Pandoram, quia omnes Olympias domos habentes donum donarunt, detrimentum hominibus inventoribus.
At postquam dolum perniciosum inevitabilem absolvit, ad Epimetheum misit pater inclytum Argicidam 85 munus ferentem, Deorum celerem nuntium: neque Epimetheus cogitavit, quod ipsi dixissit Prometheus, ne quando munus acciperet a Jove Olympio, sed remitteret retro, ne forte quidquam mali mortalibus eveniret. Verum ille recepto-_eo_, cum jam malum haberet, sensit.
90 Prius enim quidem vivebant in terra genera hominum procul absque malis et sine difficili labore, morbisque molestis, qui hominibus mortem dederunt. [Mox enim in miseria mortales consenescunt.] Sed mulier manibus amphoræ magnum operculum cum-dimovisset, 95 dispersit; hominibus autem paravit curas tristes. Sola vero illic Spes in illæso domicilio intus mansit dolii sub labris, neque foras evolavit: prius enim injecit operculum dolii, ægida-tenentis consiliis Jovis nubes-cogentis. 100 Alia vero innumera mala inter homines vagantur. Plena enim quidem terra _est_ malis, plenum vero mare: morbi autem hominibus interdiu atque noctu spontanei ventitant, mala mortalibus ferentes tacite; nam vocem exemit prudens Jupiter. 105 [Sic non usquam licet Jovis voluntatem evitare.]
Si autem volueris, alium tibi ego sermonem summatim-faciam belle ac scienter: tu vero menti infige tuæ: [quomodo ex-eadem-origine nati-sunt Dii mortalesque homines.
Aureum quidem primo genus loquentium hominum 110 immortales fecerunt Olympias domos habentes. Ii quidem sub Saturno erant, cum in cœlo regnaret: sicut Dii autem vivebant securum animum habentes, procul absque et laboribus et ærumna: neque misera senectus aderat, semper vero pedibus ac manibus _sibi_ similes 115 oblectabantur in conviviis mala extra omnia; moriebantur autem tamquam somno obruti: bona vero omnia illis erant; fructumque ferebat fertile arvum sponte-sua multumque et copiosum: ii vero lubentes quieti operibus fruebantur cum bonis multis. 120 [abundantes pomis, cari beatis Diis.] (120) Verum postquam hoc genus terra abscondit, ii quidem dæmones sunt, Jovis magni ex consiliis, boni, in-terra-versantes, custodes mortalium hominum: qui sane custodiunt et justitiam et prava opera, 125 aëre induti ubique oberrantes per terram, (125) opum-datores: et hoc munus regium obtinebant.
Secundum inde genus multo deterius postea argenteum fecerunt Olympias domos habentes, aureo neque forma simile, neque ingenio. 130 Sed centum quidem puer annis apud matrem sedulam (130) educabatur crescens valde rudis sua in domo: sed quum pubuisset et pubertatis metam advenisset, pauxillum vivebant ad tempus, dolores habentes ob-stultitias: injuriam enim temerariam non poterant 135 a-se-mutuo abstinere, neque immortales colere (135) volebant, neque sacrificare beatorum sacris in aris, uti fas est hominibus ex-more. Hos quidem deinde Jupiter Saturnius abscondit iratus, quia honores non dabant beatis Diis, qui Olympum habitant. 140 At postquam et hoc genus terra occultavit, (140) hi quidem subterranei beati mortales vocantur, secundi; sed tamen honor etiam hos comitatur.
Jupiter vero pater tertium aliud genus loquentium hominum æneum fecit, omnino argenteo nihil simile, 145 e fraxinis, violensque et robustum: quibus Martis (145) opera curæ-erant luctuosa et injuriæ: neque ullum frumentum edebant, sed adamantis habebant durum animum, inaccessi: magna autem vis et manus invictæ ex humeris nascebantur in validis membris. 150 His autem erant ænea quidem arma, æneæ vero etiam domus; (150) æreque operabantur: nigrum enim non erat ferrum. Et hi quidem manibus sub suis domiti abierunt in putridam domum horribilis Plutonis, ignobiles: mors autem _eos_, terribiles quamvis (exsistentes), 155 cepit atra, splendidumque liquerunt lumen solis.
(155) Sed postquam et hoc genus terra operuit, rursum etiam aliud quartum super terram multorum-altricem Jupiter Saturnius fecit, justius et melius, virorum heroum divinum genus, qui vocantur 160 semidei priore ætate per immensam terram. (160) Et hos quidem bellumque malum et pugna gravis, alios quidem ab septiportes Thebas, Cadmea _in_ terra, perdidit pugnantes propter oves Œdipodæ; alios vero etiam in navibus trans magnam latitudinem maris 165 ad Trojam ducens Helenæ gratia pulcricomæ. (165) Ibi sane eos quidem mortis exitium occultavit: iis autem seorsum ab-hominibus vitam et sedem tribuens Jupiter Saturnius constituit pater ad fines terræ procul ab immortalibus: horum Saturnus rex-est. 170 Et ii quidem habitant securum animum habentes in beatorum insulis, juxta Oceanum vorticosum, (170) felices heroes, quibus mellitum fructum ter quotannis florentem fert fecundus ager.
Utinam non jam debuissem ego quintis interesse 175 hominibus, sed aut prius mori, aut postea nasci! Nunc enim jam genus est ferreum: neque unquam interdiu (175) cessabunt a-labore et miseria, neque noctu, corrupti: graves vero Dii dabunt curas. Sed tamen et hisce admiscebuntur bona malis. 180 Jupiter autem perdet etiam hoc genus loquentium hominum, postquam nati cani-circum-tempora facti-fuerint. (180) Neque pater liberis concordans, neque liberi _patri,_ neque hospes hospiti, neque amicus amico, neque frater carus erit, ut antehac certe. 185 Celeriter vero senescentes dehonestabunt parentes; incusabunt autem sane hos molestis alloquentes verbis, (185) impii, neque Deorum vindictam scientes: neque hi senibus parentibus educationis-præmia reddent, violenti: alter autem alterius civitatem diripiet. 190 Neque ulla pii gratia erit, neque justi, neque boni; magis vero maleficium et injurium (190) virum honorabunt: justitia autem in manibus, et pudor non erit: lædetque malus meliorem virum, verbis pravis alloquens, perjurium vero jurabit. 195 Livor autem homines miseros omnes maledicus, malis-gaudens comitabitur inviso-vultu.
(195) Et tum jam ad cœlum a terra spatiosa, candidis verstibus tectæ corpus pulcrum, immortalium ad genus iverunt relictis hominibus 200 Pietas et Nemesis: at relinquentur dolores graves mortalibus hominibus; contra-malum vero non erit defensio.
(200) Nunc vero fabulam regibus narrabo, sapientibus quamvis ipsis. Sic accipiter affatus-est lusciniam varii-gutturis, admodum alte in nubibus ferens unguibus correptam: 205 hæc vero misere, curvos fixa circum ungues, lugebat: eam autem ille imperiose sermone allocutus-est:
(205) Infelix, quid strepis? habet sane te multo fortior: hac ibis, qua te equidem ducam, licet cantatricem (exsistentem): cœnam vero, si voluero, faciam, aut dimittam. 210 Imprudens autem, quicumque voluerit cum potentioribus contendere; victoriaque privatur, præterque contumelias dolores patitur. (210) Sic ait velociter-volans accipiter, latis-alis avis.
O Persa, tu vero audi justitiam, neque injuriam fove: injuria enim etiam mala misero _est_ homini; nec quidem dives 215 facile ferre potest, gravaturque ab ea, illapsus damnis: via vero aliter perveniendi (215) melior ad justa: justitia autem injuriam superat ad finem progressa: passus vero _damna_ stultus cognovit.
Cito enim currit jusjurandum una-cum injustis judiciis. 220 [At Justitiæ tumultus _est_ tractæ, quo viri duxerint donivori, pravis autem sententiis deciderint jura.] (220) Hæc vero sequitur deplorans urbemque et sedes populorum, aerem induta, malum hominibus adferens, qui ipsam expellunt, neque justam _partem_ distribuunt.
225 Qui vero jura peregrinis et civibus dant recta, neque quidquam prætergrediuntur justum, (225) his floret urbs, populique florent in ipsa: pax vero per terram juvenum-altrix, neque umquam illis molestum bellum decernit late-cernens Jupiter, 230 neque umquam justos inter homines fames versatur, neque damnum: in-conviviis autem cura-partis operibus fruuntur. (230) His quidem fert terra multum victum, in-montibus vero quercus summa quidem fert glandes, media vero apes: lanigeræ autem oves velleribus onustæ-sunt: 235 pariunt vero mulieres similes liberos parentibus: florent autem bonis perpetuo: neque in navibus (235) iter-faciunt; fructum vero fert fecundus ager.
Quibus autem injuriaque curæ-est mala pravaque opera, iis vindictam Saturnius decernit late-cernens Jupiter.
240 Sæpe etiam universa urbs malo viro detrimentum-cepit, quicumque peccat et iniqua machinatur. (240) Illis autem cœlitus magnum importavit malum Saturnius, famem simul et pestem: intereunt vero populi; neque mulieres pariunt; minuuntur autem familiæ, 245 Jovis consiliis Olympii: interdum vero etiam aut eorum exercitum ingentem perdidit aut idem murum, (245) aut naves in ponto Saturnius punit ipsorum.
O reges, vos autem considerate etiam ipsi hanc vindictam: prope enim inter homines versantes 250 immortales observant, quotquot pravis judiciis se-mutuo atterunt, Deorum vindictam non curantes. (250) Ter enim decies-mille sunt in terra multorum-altrice immortales Jovis custodes mortalium hominum: hi igitur custodiunt et justitiam et prava opera, 255 aëre induti, ubique oberrantes per terram. Illa autem virgo est, Justitia, _ex_ Jove, procreata (255) augustaque venerandaque Diis qui Olympum habent. Et igitur, cum quis eam lædat impie spernens, statim apud Jovem patrem considens Saturnium, 260 refert hominum injustam mentem, ut luat [populus peccata regum, qui perniciosa meditantes (260) alio inflectunt jura prave dicentes.] Hæc observantes reges, corrigite sententias, donivori, pravorum vero judiciorum prorsus obliviscamini.
265 Sibi ipsa mala struit vir alii mala struens, malumque consilium consulenti pessimum.
(265) Omnia videns Jovis oculus et omnia animadvertens etiam hæc, siquidem vult, inspicit: neque eum latet, quale jam hoc quoque judicium urbs intus exerceat.
270 Nunc jam ego neque ipse inter homines justus sim, nec meus filius: quoniam malum _est_ virum justum (270) esse, siquidem majus jus injustior habebit. [Sed hæc nondum spero perfecturum Jovem fulmine-gaudentem.]
O Persa, tu vero hæc in animo repone tuo, 275 et quidem justitiæ obtempera, violentiæ autem obliviscere omnino. Hanc enim hominibus legem imposuit Saturnius: (275) piscibus quidem et feris et avibus volucribus, ut devorent se-mutuo, quoniam non justitita est inter eos: hominibus autem dedit justitiam, quæ multo optima 280 est. Si enim quis velit justa profiteri cognoscens, ei opes dat late-videns Jupiter: (280) qui vero testimoniis volens perjurium jurans mentietur, justitiamque impediens immedicabiliter læsus-sit, ejus certe obscurior progenies posthac relicta-est: 285 viri autem juste-jurantis progenies posthac præstantior.
Tibi vero bona intelligens dicam, valde stulte Persa. (285) Vitium quidem sane etiam cumulatim est capere facile: plana quidem via _est,_ valde autem procul habitat. Virtuti vero sudorem Dii anteposuerunt 290 Immortales: longa vero et ardua via _est_ ad eam, et aspera primum: ubi vero ad summum _aliquis_ venerit, (290) facilis jam deinceps est, quamvis difficilis (exsistens).
Ille quidem optimus est, qui per-se omnia intellexerit, cogitans quæcumque dein et ad finem sint meliora. 295 Bonus vero etiam ille, qui bene monenti paruerit. Qui vero neque ipse sapit, neque alium audiens (295) in animo reposuerit, ille contra inutilis vir _est._
At tu quidem nostri memor semper præcepti operare, Persa, diva proles, ut te Fames 300 oderit, amet autem pulcre-coronata Ceres veneranda, victuque tuum impleat horreum. (300) Fames enim semper ignavo comes _est_ viro.
Huic vero Dii indignantur et homines, quicumque otiosus vivit,[TR2] fucis aculeo-carentibus similis indole, 305 qui apum laborem absumunt otiosi, vorantes: tibi vero opera gratum esto decentia obire, (305) ut tibi tempestivo victu impleantur horrea.
Ex laboribus autem viri _evadunt_ pecorosique opulentique: etiam laborans multo carior immortalibus 310 eris atque hominibus: valde enim oderunt otiosos.
Labor autem minime dedecus, ignavia autem dedecus _est._
(310) Quod si laboraveris, mox te æmulabitur otiosus Ditescentem: divitias vero virtus et gloria comitatur.
Fortuna autem qualis sis, laborare est melius.** 315 si quidem ab alienis facultatibus stolidum animum ad opus convertens curam-habeas victus, sicut te jubeo.
(315) Pudor autem non bonus egenum hominem tenet, pudor, qui homines valde lædit atque juvat.
Pudor sane cum inopia, audacia vero cum opibus.
320 Opes autem non rapiendæ: divinitus-datæ multo meliores. Si quis enim et manibus per-vim magnas opes ceperit, (320) aut is lingua prædatus-fuerit, qualia multa fiunt,[TR3] quam primum lucrum mentem deceperit hominum, pudorem vero impdentia expulerit: 325 facile autem illum obscurant Dii, minuuntur vero familiæ viro tali; exiguumque ad tempus divitiæ comitantur.
(325) Pariter vero, et qui supplicem et qui hospitem male tractaverit; quique fratris sui lectum adscenderit secreti concubitus uxoris, scelerata patrans; 330 quique cujuspiam imprudentia fraudat orphanos liberos; quique parentem senem misero in senectutis limite (330) increpuerit gravibus incessens verbis: huic autem certo Jupiter ipse irascitur, ad extremum vero operibus pro iniquis gravem exhibet talionem. 335 Verum tu ab-his quidem omnino cohibe stultum animum.
Pro facultate autem facito sacra immortalibus Diis (335) caste et pure, nitida vero femora adoleto: alias autem libationibus thuribusque placato, et quando cubitum-is, et quum lux sacra venerit: 340 ut tibi benevolum cor et animum habeant; [ut aliorum emas agrum, non tuum alius.]
(340) Amicum ad convivium vocato, inimicum vero relinque: eum autem potissimum vocato, quicumque te prope habitat. Quotiescumque enim tibi etiam domesticum aliud _quid_ accidat, 345 vicini non-cincti accurrunt, cinguntur autem cognati.
Damnum malus vicinus, quantum bonus magnum commodum. (345) Nactus-est sane pretium, quicumque nactus est vicinum bonum. Neque bos interierit, nisi vicinus malus sit.
Recte quidem metiaris _mutuans_ a vicino, recte vero redde, 350 eadem mensura, et amplius, si quidem possis: ut indigens etiam in posterum æquum _eum_ invenias.
(350) Ne mala lucra-captes: mala lucra æqualia damnis.
Amantem ama, et succurrenti succurre: et da ei-qui dederit, neve da ei-qui non dederit.
355 Datori quidem aliquis dedit, non-danti vero nemo dedit.
Donatio bona, rapina vero mala, mortis datrix.
(355) Quicumque enim quidem vir libens _dat,_ is etiam multum dederit.* gaudet dono et delectatur suo in animo. Qui vero ipse ceperit impudentiæ obsecutus 360 quamvis exiguum (exsistens), id tamen rigidat ejus animum.
Siquidem enim et parvum ad parvum posueris, (360) et frequenter istud feceris, mox magnum et hoc evaserit.
Qui vero ad id-quod adest adjicit, is vitabit atram famem.
Neque vero quod domi repositum _est_ hominem cruciat. 365 Domi melius _est_ esse, quoniam damnosum, quod foris _est._
Bonum quidem de-præsenti capere, miseria vero animo, (365) egere absente: quæ te meditari jubeo.
Incipiente autem dolio et desinente saturare, in-medio parce: sera vero in fundo parsimonia.
370 Merces autem viro amico constituta æqua esto. Etiam cum-fratre ludens testem adhibeto: (370) credulitas autem sane pariter ac diffidentia perdiderunt homines.
Ne vero mulier tibi animum nates-exornans decipiat, blanda garriens, tuum inquirens domicilium. 375 Qui enim mulieri confidit, confidit is furibus.
Unicus vero filius sit, paternam domum (375) qui-servet: ita enim opulentia crescet in ædibus.
Senex autem moriaris, alterum filium relinquens.
Facile vero et pluribus præbuerit Jupiter ingentes opes.
380 Major quidem plurium cura, major autem accessio. [Tibi vero si opes mens appetit in animo tuo, (380) sic facito, et operi super opus operare.]
Pleiadibus Atlante-natis exorientibus, incipe messem; arationem vero, occidentibus. 385 Hæ autem sane noctesque et dies quadraginta latent: rursum vero inverso anno (385) apparent primum ubi-acuitur ferrum. Hæc utique camporum est lex, _iis_que, qui mare prope habitant _iis_que, qui valles flexuosas, 390 a-mari fluctuante procul, pinguem regionem incolunt: nudus serito, nudusque arato, (390) nudusque metito, si quidem tempestiva omnia voles*** opera tibi-parare Cereris, ut tibi singula tempestiva crescant,ne quando interim egens 395 mendices _ad_ alienas domos, et nihil efficias. Sicut et nunc ad me venisti: ego vero tibi non amplius-dabo, (395) neque admetiar: operare, stolide Persa, operibus, quæ hominibus Dii destinarunt: ne-quando cum liberis uxoreque animo dolens 400 quæras victum per vicinos, hi vero negligant. Bis quidem enim et ter forsitan consequeris: si vero amplius molestus-tueris, (400) rem quidem non facies, tu vero inania mula dices: inutilis autem erit verborum copia. Sed te jubeo cogitare debitorumque solutionem famisque evitationem.
405 Domum quidem primum, fœminamque bovemque aratorem, [servam non nuptam, quæ et boves sequatur:] (405) utensilia vero domi omnia apta parato: ne tu quidem petas ab alio, is vero recuset, tuque careas, tempus autem prætereat, minuaturque etiam opus.
410 Neve differas in crastinum inque perendinum: non enim frustra-laborans[TR4] vir implet horreum, (410) neque differens: studium vero opus auget. Semper autem dilator-operum vir cum-damnis luctatur.
Quum jam desinit vis acuti solis 415 æstum sudoriferum, per-autumnum pluente Jove præpotente, mutatur vero humana cutis* (415) multo agilior: jam enim tunc Sirius stella paulisper supra caput mortalium hominum venit interdiu, magis autem nocte fruitur: 420 tum minime-rosa (_vermibus_) est cæsa ferro silva, folia autem[TR5] humi fundit, germinationeque desinit: (420) tunc igitur lignari memento tempestiva opera. Mortarium quidem tripetale seca, pistillum vero tricubitale, axemque septempedalem: valde enim certe conveniens sic: 425 si vero octopedalem, inde et malleum secueris. Trium-palmorum vero rotam secato decem-palmorum plaustro. (425) Multa curva ligna: ferto autem buram, cum inveneris domum, in monte quærens vel in campo, ilignam: hæc enim bobus ad-arandum firmissima est, 430 si Minervæ famulus, dentali infigens, clavis conjungens adaptaverit temoni. (430) Bina vero facito aratra, fabricans domi, _alterum_ nativa-bura et _alterum_ compactile: quoniam multo melius sic: si alterum quidem fregeris, alterum bobus injeceris. 435 E-lauro autem vel ulmo minime-vermiculati temones, e-quercu dentale, bura ex-ilice. Boves vero _duos_ novennes (435) mares comparato (horum enim robur non imbellicum _est_) juventutis mensuram habentes: hi ad-laborandum optimi. Non hi utique dimicantes in sulco quidem aratrum 440 fregerint, opus vero inutile ibi reliquerint.
Hos autem simul quadragenarius juvenis sequatur, (440) panem postquam-prandit quadrifidum, octo-quadrarum, qui opus curans rectum sulcum ducat, non-amplius circumspiciens æquales, sed in opere 445 animum habens: hoc vero neque junior alius melior ad-spargendum semina et iteratam-sationem ad-evitandam. (445) Junior enim vir ad æquales desiderio-trahitur.
Observa vero, cum gruis vocem audieris alte in nubibus quotannis clangentis: 450 hæc arationisque signum affert, et hyemis tempus indicat imbriferæ: cor autem rodit viri bobus-carentis. (450) Tunc sane pasce camuros boves domi manentes. [Facile enim _est_ verbum dicere: Par-boum da et plaustrum; facile autem recusare: Sunt vero opera bobus. 455 Putat autem vir mente _nempe_ dives se fabricaturum plaustrum, stultus, neque hocce scit: centum enim _sunt_ ligna plaustri, (455) quorum ante curam habere oportet domum ferendorum.]
Cum vero primum arationis-tempus mortalibus apparuerit, jam[TR6] tunc aggredere, simul servique et ipse, 460 siccum et humidum arans arationis per tempus, mane valde festinans, ut tibi impleantur arva. (462) [Vere vertito; æstate vero iteratum _arvum_ non te fallet.] Novalem autem serito adhuc levem agrum. [Novalis exsecrationum-expultrix, liberorum placatrix.]
465 Supplica vero Jovi infero, Cererique castæ, perfecte ut-onerent Cereris sacrum munus, (465) incipiens primum arationem, cum extremum stivæ manu capiens stimulum, boum ad terga adtigeris temonis-cuneum trahentium subjugiis: puer autem a-tergo _sequens_ 470 servus tenens ligonem negotium avibus facessat, semina abscondens. Diligentia enim optima (470) mortalibus hominibus, negligentia vero pessima. Sic ubertate spicæ nutaverint ad-terram, si finem ipse postea Olympius præbuisset, 475 e vasis autem ejeceris araneas; et te spero gavisurum, de-victu sumentem intus reposito. (475) Bene-onustus autem pervenies _ad_ album ver, neque ad alios respicies: tui vero alius vir indigus erit.