Part 45
CXCIV. Forte autem accidit, ut quindecim naves, quæ postremæ navigabant, longius in altum ejicerentur: quæ ut conspexerunt Græcorum naves ad Artemisium stantes, (2) suas esse naves rati barbari, cursu versus illas directo, medios in hostes inciderunt. Dux illarum navium fuit Sandôces Thamasii filius, Cymæ Æolicæ præfectus; quem superiore tempore rex Darius, quum judex fuisset regius, in culpa deprehensum, compertum nimirum quod accepta pecunia injustam sententiam pronunciasset, in crucem agi jusserat. (3) Et jam suspensus erat, quum Darius, rationem secum iniens rerum ab illo gestarum, reperit multo plura esse ejusdem merita in regiam domum, quam male facta: quod postquam Darius reperit, agnoscens properantius a se quam sapientius esse actum, solvi hominem jussit. (4) Ita ille supplicium a Dario sibi decretum effugit, superstesque fuit. At idem, nunc in Græcos delatus, non iterum erat elapsurus: ut enim adnavigantes hos Græci viderunt, cognito illorum errore, contra evecti, facile cunctos ceperunt.
CXCV. In una harum navium navigans Aridolis captus est, Alabandorum Cariæ tyrannus: in alia Paphiorum prætor Penthylus, Demonoi filius; qui quum duodecim naves ex Papho eduxisset, amissis illarum undecim tempestate ad Sepiadem ingruente, nunc una reliqua ad Artemisium navigans captus est. (2) Hos Græci, interrogatos quæ de Xerxis exercitu cognoscere cupiebant, vinctos in Corinthiorum Isthmum miserunt.
CXCVI. Ita igitur barbarorum classis, exceptis quindecim navibus, quibus præfuisse Sandocen dixi, ad Aphetas pervenit. (2) Xerxes autem cum pedestribus copiis, itinere per Thessaliam et Achaiam _Phthiotidem_ facto, tertio etiam ante die in Maliensium fines erat ingressus. In Thessalia vero certamen instituerat inter suos equos et Thessalicum equitatum, cujus experiri virtutem voluit, quum rescivisset esse hunc præstantissimum totius Græciæ; et ex eo quidem certamine longe inferiores Græci equi discesserant. (3) Ex fluviis autem Thessaliæ unus Onochonus ad bibendum non satis aquæ præbuit exercitui: ex eis vero qui Achaiam perfluunt, etiam is qui illorum maximus est, Epidanus, non nisi ægre duravit.
CXCVII. Postquam Alum in Achaia Xerxes pervenerat, viæ duces omnia enarrare cupientes, indigenam famam ei retulerunt ad Jovis Laphystii fanum spectantem: Athamantem Æoli filium, consiliis cum Ino communicatis, Phrixo mortem esse machinatum, interjecto vero tempore Achæos ex oraculi responso posteris ejusdem hosce imposuisse labores: (2) quicumque hujus familiæ natu maximus est, ei introitu in prytaneum, quod _leiton_ Achæi vocant, interdicunt; ipsique, ne ingrediatur, excubias agunt; qui si nihilo minus introivisset, nullo pacto exire ei prius licet quam ad aram ducatur ubi mactandus est. Ad hæc narrarunt, multos ex his, qui ita mactandi fuissent, sibi timentes, in aliam terram tamquam exsulatum abiisse: quorum si quis interjecto tempore rediisset, deprehendaturque prytaneum ingressus, eum mactari, coronis et infulis ornatum, et cum pompa eductum. (3) Teneri autem hac lege posteros Cytissori, Phrixi filii, ea caussa quoniam, quum Achæi ex oraculi responso lustrandæ terræ suæ caussa Athamantem Æoli filium mactaturi essent, adveniens ex Æa Colchidis hic Cytissorus illum liberaverit: hoc enim facto Cytissorum iram dei in posteros suos contraxisse. (4) His auditis Xerxes, ut ad lucum pervenit, et ipse eo abstinuit, et universo exercitui ut abstinerent edixit: et domum posterorum Athamantis pariter atque templum veneratus est.
CXCVIII. Hæc quidem in Thessalia et in Achaia gesta. Ex hisce dein regionibus Maliensium fines Xerxes ingressus est, ad sinum maris, in quo quotidie æstus maris accidit ei reciprocatio. (2) Juxta hunc sinum est locus campestris, partim latus, partim vero admodum angustus. Circa illum locum montes præalti et inaccessi, Trachiniæ petræ dicti, universam Maliacam terram includunt. (3) Primum ad hunc sinum oppidum, ex Achaia venienti, Anticyra est; juxta quam Spercheus fluvius, ex Ænianibus profluens, in mare influit. Ab hoc, interjectis viginti stadiis, alius fluvius est, cui nomen Dyras; quem fama est emersisse ad ferendam Herculi, quum cremaretur, opem. Ab hoc, rursus viginti stadiis interjectis, alius fluvius est, nomine Melas.
CXCIX. Ab hoc Melane fluvio quinque stadia Trachis urbs abest. Eodemque loco, ubi Trachis sita est, latissime patet hæc regio a montibus ad mare: est enim planities vicies bis mille plethrorum. (2) Est autem in monte, qui Trachinium agrum præcludit, divortium a meridie Trachinis, per quod divortium Asopus fluit juxta montis radicem.
CC. Est item alius fluvius a meridie Asopi, Phœnix, non magnus; qui postquam ex his montibus defluxit, Asopo miscetur. Prope hunc Phœnicem fluvium arctissimus est hujus tractus locus: quippe una sola via ibi munita est, qua nonnisi singulis plaustris transitus patet. A Phœnice vero fluvio quindecim sunt stadia ad Thermopylas: (2) tum in intervallo, quod est inter Phœnicem fluvium et Thermopylas, vicus est nomine Anthela, præter quem præterfluens Asopus in mare evolvitur: et circa eumdem vicum latius est spatium, in quo stat templum Cereris Amphictyonidis, et sedes sunt Amphictyonibus paratæ, et ipsius Amphictyonis templum.
CCI. Jam Xerxes in Trachinio campo terræ Maliacæ castra posuit: Græci vero in ipso transitu. Nominatur autem hic locus a plerisque quidem Græcis Thermopylæ, incolæ vero et finitimi nude Pylas dicunt. (2) Itaque utrique in his locis castra habebant: occupabat autem Xerxes totum spatium septemtrionem versus a Thermopylis usque Trachinem pertinens; Græci vero ea quæ in hac continente versus Notum et meridiem sita sunt.
CCII. Græci vero hoc in loco Persam exspectantes, hi fuere: Spartani trecenti graviter armati: tum Tegeatæ et Mantinenses mille, utrorumque quingenti: ex Orchomeno Arcadiæ centum et viginti, et ex reliqua Arcadia mille; (2) tot Arcades fuere: Corinthii vero quadringenti: ex Phliunte ducenti; ex Mycenis octoginta. Hi sunt qui ex Peloponneso adfuerunt. Ex Bœotis vero, Thespienses septingenti, et Thebani quadringenti.
CCIII. Præter hos vero evocati aderant Locri Opuntii omnibus copiis, et Phocenses mille. Ipsi enim Græci missis legatis hos advocaverant, dicentes, tamquam antecursores sese venisse ante alios, exspectari vero reliquos socios in proximum quemque diem, et maris tutelam sibi curæ esse, custodirique illud ab Atheniensibus et Æginetis reliquisque in classem designatis. Nihil autem illis esse gravius metuendum: (2) non enim deum esse, qui Græciam invadat, sed hominem: nullum autem nec esse nec futurum esse mortalem, cui, ex quo natus sit, malum nullum acciderit; immo maximis accidere maxima. Debere itaque etiam illum, qui Græciam invadat, mortalis quum sit, gloria sua excidere. His auditis, illi Trachinem auxilio Græcis venerunt.
CCIV. His igitur et alii quidem ex quaque civitate duces præerant; sed, quem maxime cuncti admirabantur, et penes quem summa erat totius imperii, Lacedæmonius fuit Leonidas, genus ab Hercule ducens hac majorum serie: pater Anaxandrides fuit, avus Leon: tum reliqui progenitores, Eurycratides, Anaxander, Eurycrates, Polydorus, Alcamenes, Telecles, Archelaus, Hegesilaus, Doryssus, Leobotes, Echestratus, Agis, Eurysthenes, Aristodemus; Aristomachus, Cleodæus, Hyllus, Hercules. Is Leonidas regnum Spartæ necopinans erat adeptus.
CCV. Quum enim duo illi fratres essent natu majores, Cleomenes et Dorieus, procul habuerat cogitationem regni adipiscendi. Sed Cleomene sine mascula prole defuncto, quum jam tum Dorieus etiam non amplius in vivis esset, quippe in Sicilia mortuus, ita ad Leonidam regnum pervenit, quoniam et major natu erat Cleombroto, Anaxandridæ filio natu minimo, et Cleomenis etiam filiam in matrimonio habebat. (2) Is igitur ad Thermopylas erat profectus cum delectis ab ipso trecentis illis, justæ ætatis viris, et quibus domi liberi erant. Adsumpserat autem, priusquam advenisset, Thebanos quoque illos quorum numerum supra declaravi, quibus Leontiades præerat, Eurymachi filius. (3) Quos solos ex Græcis adsumere ea caussa properaverat Leonidas, quod accusabantur Thebani vehementer cum Medis sentire. Invitaverat igitur eos ad armorum societatem, cognoscere cupiens, utrum missuri essent secum socios, an ex aperto repudiaturi Græcorum societatem: et illi, aliud licet sentientes, miserant.
CCVI. Et Leonidam quidem cum his, qui cum eo erant, primos omnium miserant Spartani hoc consilio, ut et reliqui socii, his conspectis, adversus hostes proficiscerentur, neque ipsi pariter Medorum sequerentur partes, si cunctari Spartanos intellexissent. Deinde vero, quum Carnea nunc obstarent, peractis festis diebus, custodia Spartæ relicta, cum omnibus copiis occurrere decreverant hosti. (2) Similiter vero etiam reliqui socii facere constituerant: qui, quum in idem ipsum tempus, quo hæc gerebantur, Olympias incideret, rati non tam cito ad Thermopylas armis decretum iri, antecursores interim miserunt. Tale igitur horum fuit consilium.
CCVII. Jam, qui ad Thermopylas fuere Græci, ubi haud procul ab introitu fuit Persa, timore perculsi de receptu consultare cœperunt. Et reliquis quidem Peloponnesiis placuit, abire in Peloponnesum, et Isthmum custodire. (2) Leonidas vero, sententiam istam vehementer indignatis Phocensibus et Locris, de communi horum consilio manere ibi decrevit, legatosque per civitates dimittere qui ab illis auxilia arcesserent, quandoquidem nimis exiguus ipsorum numerus esset ad prohibendum Medorum exercitum.
CCVIII. Dum hi ita consultant, interim Xerxes equitem misit speculatorem, qui et numerum eorum, et quid facerent, exploraret. Audierat enim, quum adhuc in Thessalia esset, collectum hoc loco stare exiguum exercitum, cujus duces sint Lacedæmonii et Leonidas, ab Hercule genus ducens. (2) Ut ad castra accessit eques, contemplatus est, spectavitque non totum quidem exercitum; nam, qui intra murum erant, quem a se instauratum Græci custodiebant, hos conspicere non potuit: exteriores vero observavit, qui ante murum stationem habebant. (3) Erant autem tunc forte extra murum locati Lacedæmonii. Horum igitur alios vidit gymnasticis exercitationibus vacantes, alios comam pectentes. Miratus eques spectaculum, cognito hominum numero, omnibusque rebus adcurate perceptis, rediit per otium, nemine persequente, sed omnibus eum prorsus contemptui habentibus. Reversus, Xerxi cuncta quæ viderat renunciavit.
CCIX. Quibus auditis, conjectare Xerxes non potuit id quod res erat, comparare sese hos homines ad pereundum postquam perdidissent ipsi quam plurimos potuissent: sed, quum ridicula facere ei viderentur, Demaratum ad se vocavit, Aristonis filium, qui in castris aderat. (2) Is ubi advenerat, de singulis eum interrogavit Xerxes, cognoscere cupiens quid esset quod facerent Lacedæmonii. Et ille, «Audisti me, inquit, jam ante, quum adversus Græciam proficisceremur, de his viris disserentem; at risui me habuisti quum audiebas dicentem tibi quemnam fore harum rerum exitum præviderem. Mihi enim, rex, summa contentio est, veritatem adversus te colere. (3) Audi igitur etiam nunc. Adsunt hi viri, de introitu nobiscum pugnaturi, et ad hoc se comparant. Hic enim apud illos mos obtinet: quando vitæ discrimen sunt adituri, tunc capita curant. (4) Scito vero: si hosce, et eos qui Spartæ manent, subegeris; nullus alius hominum populus est, qui adversus te, rex, manus tollere sustineat. Nunc enim cum regno inter Græcos præclarissimo tibi res est, et cum viris fortissimis.» (5) Quæ dicta, quum prorsus incredibilia Xerxi viderentur, iterum quæsivit, quo tandem pacto tam exigua hominum manus suo exercitui esset repugnatura. Et ille, «Rex, inquit, age mecum ut cum homine mendaci, nisi hæc ita eventura sunt ut ego dico.»
CCX. Hæc Demaratus dicens Xerxi non persuasit. Itaque quattuor rex intermisit dies, assidue illos sperans fuga se recepturos. Quinto vero die, quum illi non recessissent, sed per obstinatam, ut Xerxi videbantur, impudentiam temeritatemque manerent, iratus rex Medos et Cissios adversus illos misit, dato mandato ut vivos caperent et in conspectum suum adducerent. (2) Ut vero in Græcos cum impetu irruerunt Medi, multi ex eis cecidere: quibus successere alii, nec se recepere, quamvis magna clade accepta: ostenderuntque cuilibet, maxime vero regi ipsi, multos quidem homines esse, sed paucos viros. Præliati sunt autem per totum diem.
CCXI. Postquam ita male accepti sunt Medi, tum hi quidem in castra se recepere: et Persæ eis succedentes, quos Immortales rex adpellabat, quibus præerat Hydarnes, in hostem iverunt; quasi hi utique facile confecturi rem essent. (2) Ut vero hi quoque pugnam cum Græcis conseruere, nihilo amplius, quam Medi, promoverunt, sed eamdem habuere sortem; quippe in angusto transitu pugnantes, ubi explicari multitudo non poterat, et hastis utentes brevioribus quam Græci. (3) Lacedæmonii vero memorabilem ediderunt pugnam, quum aliis rebus ostendentes peritos sese cum imperitis congredi, tum quod subinde terga verterent, veluti fugam capessentes universi, deinde vero, quando fugientibus Persæ cum clamore strepituque instabant, ipsique jam in eo erant ut deprehenderentur, subito conversa acie hosti sese opponerent, atque ita innumerabilem Persarum prosternerent multitudinem. Ceciderunt autem ibi Spartanorum etiam nonnulli. (4) Postquam vero, quamvis magno conatu, et turmatim et quovis modo impetum facientes, nulla parte introitus potiri Persæ potuerunt, postremo hi quoque retrogressi sunt.
CCXII. Dum ita conflictabantur, fertur Xerxes, quum spectandi caussa haud procul abesset, ter de solio suo exsiliisse, metuens nempe suo exercitui. (2) Tunc igitur ita pugnatum est. Postridie vero ejus diei nihilo felicius barbari pugnaverunt. Quum enim exiguus esset Græcorum numerus, rati barbari confectos esse illos vulneribus, neque vires amplius ad resistendum habituros, denuo eos adgressi sunt. (3) At Græci, per ordines perque populos digesti, in vicem cuncti pugnarunt, Phocensibus exceptis: hi enim in monte erant locati, semitam custodituri. Ubi vero nihilo melius, quam pridie, Persæ rem sibi viderunt succedere, abscesserunt.
CCXIII. Ibi tunc regem, quidnam consilii caperet incertum, convenit Ephialtes, Eurydemi filius, Maliensis, ingens ab illo præmium se relaturum sperans, indicavitque ei semitam per montes ad Thermopylas ferentem; atque ita Græcos prodidit, stationem ibi habentes. (2) Idem postea, metu Lacedæmoniorum, in Thessaliam profugit: exsulantisque caput proposita pecunia proscriptum est a Pylagoris, quum Amphictyones ad agendum Pylæum conventum essent congregati. Interjecto vero tempore, quum Anticyram rediisset, ab Athenade Trachinio occisus est. (3) Et interfecit quidem Ephialten Athenades aliam ob caussam, quam in sequentibus historiis exponam: at nihilo minus tamen præmio honoratus est a Lacedæmoniis. Ita igitur Ephialtes postea periit.
CCXIV. Fertur autem etiam alia fama, Onetam Phanagoræ filium, Carystium, et Corydalum Anticyrensem cum rege sermones illos habuisse, et Persas circum montem illum circumduxisse; mihi neutiquam credibilis. (2) Nam falsam esse partim inde colligi oportet, quod Græcorum Pylagori, quos utique præ cæteris compertam habuisse rei veritatem consentaneum est, non Onetæ et Corydali caput proscripserunt, sed Ephialtæ Trachinii; tum, quod Ephialten novimus ob hanc culpam exsulasse. (3) Cæterum cognita quidem hæc semita Onetæ quoque, quamquam non Maliensi, esse potuit, si hanc regionem sæpius adierat: at enimvero Ephialtes est, qui hostes per semitam illam circa montem circumduxit: hunc hujus culpæ reum scribo.
CCXV. Xerxes, ea probans quæ se effecturum pollicitus Ephialtes erat, vehementer gavisus, sine mora Hydarnen et qui sub ejus ductu erant misit: et illi sub noctem, quo tempore accenduntur lucernæ, e castris profecti sunt. (2) Invenerant illam semitam indigenæ Malienses; eaque reperta Thessalis adversus Phocenses itineris duces fuerant, quo tempore Phocenses introitum in suam regionem opposito obstruxerant muro, atque ita tutos se a bello præstiterant: atque ex illo inde tempore adparuit illa usui nulli esse Maliensibus.
CCXVI. Est autem callis hujus per montem ferentis ratio hæc: incipit ab Asopo fluvio, ubi ille per montium divortium perfluit; est autem monti, per quem semita transit, semitæque ipsi idem nomen, Anopæa: fertque hæc Anopæa secundum dorsum montis, et desinit circa Alpenum, primum oppidorum Locrensium versus Malienses, eo loco ubi Melampygus qui dicitur lapis est, suntque Cercopum sedes: ubi etiam angustissimus callis est.
CCXVII. Hac igitur semita, quam descripsi, Persæ trajecto Asopo totam noctem iter fecerunt, a dextra habentes Œtæorum montes, a sinistra vero montes Trachiniorum: et illuxit aurora, quum ad summum montem pervenerunt. (2) Hoc igitur loco montem custodiebant, ut etiam ante demonstravi, Phocenses mille graviter armati, et suam regionem tutantes, et callem custodientes. (3) Inferior enim introitus ab eis, quos dixi, custodiebatur: semitam autem, quæ fert per montem, Phocenses custodiebant, qui Leonidæ ultro hanc operam receperant.
CCXVIII. Adscendentes quidem latuerant Persæ, quum quercubus totus obsitus mons esset: postquam vero adscenderant, hoc modo adventantes illos cognovere Phocenses, quum tranquillum esset cœlum, propter folia sub pedibus strata multus, ut res fert, ortus strepitus excitavit eos ut ad arma concurrerent: et protinus barbari adfuerunt. (2) Qui ubi armatos conspexere viros, mirati sunt, quod, quum neminem sibi putassent occursurum, in exercitum incidissent. Ibi tum Hydarnes, veritus ne, qui Phocenses erant, Lacedæmonii essent, quæsivit ex Ephialte, cujus populi is esset exercitus: et ubi quod res erat audivit, in aciem Persas instruxit. (3) At Phocenses, quum multis crebrisque telis ferirentur, rati non nisi adversus se hos esse profectos, arrepta fuga in summum montis verticem se receperunt, ad occumbendam mortem parati. (4) Hi igitur ita erant animati: at Persæ, qui cum Ephialte et Hydarne erant, nullam Phocensium rationem habentes, descendere de monte properarunt.
CCXIX. Qui ad Thermopylas erant Græci, his primum Megistias vates, inspectis victimis, prædixerat mortem primo mane eis instantem: deinde advenere etiam transfugæ, circuitum hostium nunciantes: (2) hi, quum adhuc tunc nox esset, significaverunt: tertio autem speculatores diurni, de summitatibus montium decurrentes, illucescente jam die, idem indicium fecere. Ibi tum Græci, quid sibi faciendum esset deliberantes, in diversas abiere sententias, aliis contendentibus non deserendam esse stationem, aliis contra nitentibus. (3) Hinc soluto consilio, discesserunt alii, et suam quisque in civitatem tendens dispersi sunt: alii vero parati erant cum Leonida manere.
CCXX. Dicunt autem, ipsum Leonidam illos dimisisse, ne perirent curantem; se autem et præsentes Spartanos non decere dicentem deserere stationem ad quam custodiendam principio missi essent. (2) Et ego quoque quam maxime in hac sum sententia, Leonidam, quum minime promptos esse socios vidisset, nec ad subeundum secum periculum ultro paratos, abire illos jussisse; sibi autem, ut abiret, inhonestum judicasse. (3) Contra, si maneret, ingens eum gloria manebat, et Spartæ felicitas non exstinguebatur. Etenim Spartanis, jam in primo hujus belli initio oraculum consulentibus, responderat Pythia, aut eversum iri Lacedæmonem a barbaris; aut regem ipsorum periturum. (4) Hoc eis illa responsum versibus hexametris comprehensum dederat, his verbis:
Vobis, o spatiosæ Spartæ incolæ, aut ingens urbs gloriosa a viris Persis evertitur; aut, si non hoc, ab Hercule oriundum flebunt mortuum regem Lacedæmonis fines. Nec enim sustinebit eum taurorum robur leonumque contra stantium; Jovis enim ille robur habet; eumque dico non iri repressum prius, quam horum alterutrum fuerit sortitus.
(5) Igitur Leonidam, hæc reputantem, cupientemque solis Spartanis sempiternam adquirere gloriam, dimisisse potius arbitror socios illos qui abiere, quam ipsos per se ab illo dissentientes, ita spreta omni militari disciplina abiisse.
CCXXI. Cujus rei mihi hoc etiam haud minimum documentum est, quod non modo reliqui dimissi sunt, sed quod satis constat, vati etiam exercitum sequenti, Megistiæ Acarnani, genus a Melampode derivanti, eidem qui e victimis eventura illis prædixerat, missionem dedisse Leonidam, veritum ne cum ipsis periret. At ille, quamquam missionem nactus, non tamen discessit; sed filium, militiæ hujus socium, qui unicus illi natus erat, dimisit.
CCXXII. Cæteri igitur socii dimissi abierunt, mandato Leonidæ obsequentes. Thespienses vero et Thebani soli apud Lacedæmonios manserunt. (2) Et Thebani quidem nolentes et inviti manserunt; retinuit eos autem Leonidas, obsidum loco habens: Thespienses vero summa sua voluntate; neutiquam enim Leonidam et qui cum illo erant se deserturos abscessurosque aiebant, sed apud illos mansuros mortemque cum eisdem occubituros. His præerat Demophilus, Diadromæ filius.
CCXXIII. Orto sole, Xerxes libamina fecit: deinde aliquamdiu moratus, quo tempore forum maxime frequentari hominibus solet impressionem in hostem facere instituit: ita enim significatum ei ab Ephialte erat. Nam descensus de monte brevior est, atque iter inde ad Thermopylas compendiosius, quam circuitus et adscensus montis. (2) Barbari igitur, qui cum Xerxe erant, in hostem perrexerunt: et Græci cum Leonida, utpote ad mortem ire parati, jam multo longius, quam ante, in spatiosiorem faucium partem progressi sunt. (3) Nam muri quidem munimentum custodiebatur; superioribus vero diebus in ipsas etiam fauces progressi pugnaverant. Nunc igitur, quum extra angustias consererent pugnam, ingens hostium cecidit multitudo. Etenim manipulorum duces, flagellis a tergo instantes, et unumquemque cædentes, ad ulterius progrediendum suos concitabant. (4) Itaque eorum multi in mare incidentes perierunt; multo vero plures, alii ab aliis, vivi conculcati sunt: nec ulla ratio habebatur pereuntium. Nam Lacedæmonii, quum imminere sibi mortem ab his qui montem circumiverant non ignorarent, quanta maxima poterant fortitudinis specimina adversus barbaros ediderunt, nullo modo parcentes sibi, ac furiosorum in morem pugnantes.
CCXXIV. Hastæ quidem jam tunc plerisque fractæ erant, et gladiis illi Persas conficiebant. (2) In eo labore, ab altera parte, Leonidas fotissime pugnans cecidit, cum eoque alii illustres Spartani; quorum ergo, ut dignorum virorum, nomina sciscitatus sum cognovique: rescivi vero etiam omnium nomina trecentorum. (3) Ab altera parte, ex Persis ibidem et alii multi illustres ceciderunt viri, et in his duo Darii filii, Abrocomes, et Hyperanthes, quos ex Phrataguna Artanis filia Darius susceperat. (4) Artanes autem frater fuerat Darii, Hystaspis filius, Arsamis nepos. Is Dario filiam suam elocans, simul totam suam domum ei donaverat, quum unica ipsius proles illa esset.
CCXXV. Igitur duo Xerxis fratres ibi ceciderunt pugnantes super Leonidæ cadavere, de quo acre fuit inter Persas et Lacedæmonios certamen: donec ad extremum sua virtute Græci illud subtraxerunt, quater in fugam versis adversariis. Ita pugnatum est, donec qui cum Ephialte erant advenere. (2) Quos ubi accedere intellexerunt Græci, tum vero mutatum certamen est. Tunc enim in angustias viæ se receperunt, et murum etiam prætergressi, ubi ad tumulum venerunt, qui in introitu angustiarum est, ubi nunc lapideus leo stat in Leonidæ memoriam, ibi confertim consederunt exceptis Thebanis cæteri omnes. (3) Eodemque loco gladiis sese defendentes, quibus gladii supererant, alii manibus dentibusque depugnantes, obruti sunt barbarorum telis, partim subruta muri munitione ex adverso ingruentium, partim ex circuitu undique circumstantium.