Herodoti Historiarum Libri IX

Part 44

Chapter 44 3,259 words Public domain Markdown

CLXVI. Præterea hæc quoque memorant, eodem die in Sicilia Gelonem et Theronem Amilcarem Carthaginiensem prælio superasse, quo die Græci ad Salaminem Persam superarunt. (2) Amilcarem vero, qui a patre Carthaginiensis, a matre vero Syracusius fuit, et ob virtutem ad regiam dignitatem a Carthaginiensibus erat promotus; hunc, audio, postquam collatis signis victus est prælio, disparuisse: neque enim vivum, nec mortuum, usquam terrarum fuisse repertum, quamquam Gelon omnia deligentissime perquisiverit.

CLXVII. Narrant vero Pœni, probabili ratione utentes, barbaros cum Græcis in Sicilia ab solis ortu usque ad vesperam pugnasse; (eo enim usque extraxisse pugnam;) Amilcarem autem per id tempus in castris manentem sacra fecisse et perlitasse, integra corpora super ingente pyra cremantem; tum vero, quum, vinum forte infundens sacris, suos vidisset in fugam versos, se ipsum in ignem conjecisse, atque ita crematum nusquam comparuisse. (2) Eidem vero Amilcari, sive hac ratione, quam Pœni narrant, e conspectu hominum remoto, sive altera quam Syracusii tradunt, Carthaginienses et sacra faciunt et in omnibus civitatibus, quæ ipsorum sunt coloniæ, monumenta erexerunt, maximum vero in ipsa Carthagine. Sed hæc de Siculis rebus hactenus.

CLXVIII. Corcyræi vero aliud legatis responderunt, aliud fecerunt: nam et hos ad societatem invitarunt iidem qui in Siciliam erant missi; eademque oratione apud hos usi sunt qua apud Gelonem. (2) Et hi quidem statim polliciti sunt auxilia se missuros, dicentes non negligendam sibi esse salutem Græciæ quæ si periret, nihil aliud sibi fore reliquum, nisi ut proximo quoque die servitutem servirent: itaque, quanta maxima vi possent, illi esse succurrendum. (3) Ita speciose responderant. At ubi adfuit auxilia mittendi tempus, ibi tum, alia sentientes, naves quidem compleverunt sexaginta: sed ægre in altum provecti Peloponnesum adierunt, et circa Pylum et Tænarum Laconicæ terræ, inhibitis velis naves in alto tenentes, exspectarunt hi quoque exitum belli; minime quidem sperantes fore ut Græci superiores discedant, sed existimantes Persam ingenti reportata victoria universæ Græciæ imperio potiturum. (4) Itaque consulto id fecerunt, quo hæc et talia Xerxi dicere possent: «Nos, rex, quum Græci ad hujus belli societatem adsciscerent, qui copias non minimas habemus, et navium haud minimum numerum præbere poteramus, sed maximum post Athenienses, noluimus contra te arma ferre, aut quidquam quod ingratum tibi foret, facere.» Talia dicendo sperabant melius secum, quam cum aliis, actum iri: quod etiam eventurum fuerat, ut equidem opinor. (5) Adversus Græcos vero alia eis parata excusatio erat, qua etiam usi sunt. Accusantibus enim illos Græcis quod auxilia non misissent, dixerunt: complesse se quidem sexaginta triremes, sed ventis etesiis prohibitos esse Maleam circumvehi; ea caussa ad Salaminem non pervenisse, nec ullo pravo consilio factum esse, ut pugnæ navali non interfuerint. Ita hi Græcos eluserunt.

CLXIX. Cretenses, postquam eos ad belli societatem invitarunt Græci quibus id mandatum erat, hanc iniere rationem. Communi consilio Delphos missis legatis quæsiverunt ex deo, an ex usu ipsorum esset futurum, si opem ferrent Græciæ. (2) Quibus Pythia respondit: «Stulti conquerimini quantam vobis lacrimarum materiam propter auxilium Menelao latum immiserit Minos, iratus quod, quum Græci vobis ad ulciscendam ipsius in Camico patratam cædem operam suam non contulissent, vos illis ad vindicandam mulierem a barbaro viro e Sparta raptam socios vos adjunxistis!» Id responsum ubi ad se relatum Cretenses audivere, opem Græcis ferre supersederunt.

CLXX. Minoem quippe fama est, quum Dædalum quærens in Sicaniam venisset, quæ nunc Sicilia vocatur, violenta morte ibi occubuisse: interjecto autem tempore Cretenses hortante deo, universos præter Polichnitas et Præsios magna cum classe in Siciliam profectos, urbem Camicum, quam mea ætate Agrigentini incolebant, quinque annis continuis oppugnasse; ad extremum vero, quum nec capere urbem, nec diutius manere fame pressi possent, re infecta discessisse. (2) Eosdem deinde, narrant, circa Iapygiam navigantes, ingenti oborta tempestate ad terram fuisse adpulsos, fractisque navibus, quum nulla in Cretam redeundi ratio adpareret, ibi mansisse, et condita Hyria urbe, ex Cretensibus mutato nomine Iapyges Messapios, et ex insulanis incolas continentis esse factos: (3) tum deinde ex Hyria reliquas ab eisdem ductas conditasque esse colonias, quas longo interjecto tempore evertere conantes Tarentini ingentem cladem passi sunt, ut cædes hæc hominum Græci generis maxima fuerit omnium quas novimus, tam ipsorum Tarentinorum, quam Rheginorum. Ex Rheginis enim civibus, qui, a Micytho Chœri filio vi coacti, auxilio Tarentinis venerant, ea occasione perierunt tria millia; ipsorum vero Tarentinorum, qui obiere, non constabat numerus. (4) Micythus autem, qui minister fuit Anaxilai, Rhegii relictus erat ad administrandam urbem; idem qui deinde Rhegio pulsus, Tegeam Arcadiæ habitavit, et multas illas Olympiæ statuas dedicavit.

CLXXI. Sed hæc de Rheginis et Tarentinis in transcursu dicta sunto. In Cretam vero hominibus viduatam immigrasse, aiunt Præsii, alios homines, maximeque Græcos: tertia vero post Minois obitum generatione gestum esse bellum Trojanum, in quo non postremi ordinis adjutores Menelai Cretenses fuisse satis aiunt constare. (2) Pro ista vero opera Græcis navata, postquam a Troja rediissent Cretenses, famem pestemque et ipsis et gregibus ipsorum esse obortam; denique, desolata iterum Creta, tertios nunc Cretenses una cum his, qui e superioribus reliqui fuissent, eam habitare. Hæc igitur in memoriam illis revocans Pythia prohibuit auxilia Græcis mittere volentes.

CLXXII. Thessali primum necessitate coacti Medorum partes sequi cœperunt, postquam ostenderunt non sibi placere Aleuadarum artificia. Nam simulatque intellexerunt Persam esse in Europam trajecturum, nuncios in Isthmum miserunt, ubi convenerant legati a civitatibus meliora sentientibus delecti, qui pro salute Græciæ deliberarent. (2) Ad hos ubi venerant Thessalorum legati, hac oratione usi sunt: «Viri Græci, custodire oportet fauces Olympicas, quo Thessalia et universa Græcia a bello tuta præstetur. (3) Sumus quidem nos parati ad eas vobiscum custodiendas, sed et vos oportet validum mittere exercitum: etenim, nisi miseritis, scitote nos cum Persa fœdus esse inituros. Nec enim profecto æquum est, ut nos, qui ante reliquam Græciam adeo sumus expositi, soli pro vobis pereamus. (4) Quodsi vos opem ferre non vultis, nullam nobis necessitatem poteritis imponere; ultra vires enim cogi nemo potest: sed ipsi dabimus operam ut saluti nostræ aliqua ratione consulamus.» Hæc Thessalorum fuit oratio.

CLXXIII. Qua audita oratione decreverunt Græci pedestrem exercitum mari in Thessaliam mittere, qui fauces illas custodiret. Qui ubi collectus est exercitus, per Euripum navigavit; et postquam Alon Achaiæ _Phthiolidis_ pervenit, in terram expositus, relictis ibi navibus, in Thessaliam ire perrexit: et in Tempe pervenit, ubi sunt fauces quæ ex inferiori Macedonia in Thessaliam ferunt secundum Peneum fluvium, qui inter Olympum montem et Ossam interfluit. (2) Ibi castra posuerunt collecta Græcorum circa decem millia gravis armaturæ: cum eisque Thessalorum erat equitatus. Imperator erat Lacedæmoniorum Euænetus, Careni filius, ex polemarchis electus, non quidem ex regia familia natus; Atheniensium vero, Themistocles Neoclis filius. (3) At nonnisi paucos dies hi ibi manserunt. Advenientes enim ab Alexandro Macedone, Amyntæ filio, legati suaserunt eis ut discederent, neu in his faucibus manentes conculcarentur ab invadente exercitu; quibus verbis illi multitudinem copiarum pedestrium nauticarumque significarunt. (4) His igitur ita suadentibus, quum salutare videretur consilium, satisque constaret bene adversus ipsos animatum esse Macedonem, paruerunt Græci. Mihi vero videtur metus fuisse, qui illis ut discederent suaserit, quum intellexissent aliam præter hanc esse viam qua in Thessaliam transire hostis posset, per superiorem Macedoniam et Perrhæborum fines juxta Gonnon urbem; qua etiam in Thessaliam transiit Xerxis exercitus. Græci igitur, naves suas repetentes, ad Isthmum retro sunt profecti.

CLXXIV. Hæc in Thessaliam expeditio suscepta est, quum rex in eo fuit ut in Europam ex Asia trajiceret, jamque Abydum pervenerat. Ita ergo Thessali, sociis destituti, studiose neque amplius dubitanter Medorum partes sunt amplexi, adeo et in ipsis rebus gerendis utilissimos sese regi præstiterint.

CLXXV. Græci postquam ad Isthmum pervenere, reputantes ea quæ ab Alexandro nunciata erant, deliberarunt qua ratione bellum administrarent, et quibus in locis sedes belli esset statuenda. (2) Vicit sententia, ut Thermopylarum fauces custodirentur: nam et angustiores has esse constabat quam illas per quas ex Macedonia in Thessaliam transitur, simulque propiores hæ erant ipsorum terræ; callem autem, per quem deinde factum est ut interciperentur Græci ad Thermopylas, ne esse quidem noverant, priusquam Thermopylas ingressi resciverunt a Trachiniis. (3) Decreverunt igitur, custoditis illis faucibus Barbarum introitu in Græciam prohibere, classem vero ad Artemisium terræ Histiæotidis mittere. Nam vicina inter se sunt ista loca, ut quid utrobique geratur facile cognosci possit; et locorum hæc ratio est.

CLXXVI. Artemisium ex aperto mari Thracico in angustum fretum coarctatur, quod est inter Sciathum insulam et continentem Magnesiæ: inde angustias illas excipit Artemisium littus Eubœæ, in quo est Artemidos (_Dianæ_) templum. (2) Fauces autem illæ, per quas ex Trachine in Græciam est introitus, ubi angustissimæ sunt, non ultra dimidiatum plethrum (_quinquaginta pedes_) patent. Nec vero ibi angustissimus locus universi hujus tractus est, sed ante et post Thermopylas: nam prope Alpenos, qui sunt post illas, nonnisi uni agendo vehiculo via patet; rursusque ante Thermopylas, ubi est Phœnix rivus, prope Anthelam oppidum, non nisi uni vehiculo patet iter. (3) Ab occidente vero Thermopylarum mons est præaltus, inaccessus præruptusque, ad Œtam tendens: ab oriente vero viæ, mare est et paludes. Sunt autem in his faucibus aquæ calidæ, quas Chytros (_id est_ Lebetes) incolæ vocant; supra quas ara erecta est Herculi. (4) In hisce faucibus constructus erat murus, in quo olim porta fuerat. Murum illum Phocenses exstruxerant metu Thessalorum, qui ex Thesprotia venerant, terram Æolidem habitaturi, quam nunc possident. (5) Quum enim id agerent Thessali, ut vi subigerent Phocenses, muro isto exstructo hi sibi præcaverunt; atque etiam in viam, qua transitur, calidam aquam derivarunt, quo voraginosus fieret locus; quidlibet machinantes, ne in terram suam irrumperent Thessali. (6) Murus igitur ille antiquitus erat ædificatus, tunc vero majori ex parte corruerat vetustate: Græci autem restituere eum decreverunt, et ibi Barbarum introitu Græciæ prohibere. Abest autem proxime a via vicus, nomine Alpine: ex quo rei frumentariæ Græci prospicere statuerunt.

CLXXII. Hæc itaque loca haud dubie opportuna illis visa erant: atque adeo, provisis rebus omnibus, reputantes nec multitudine hominum ibi uti posse Barbaros, nec equitatu, excipere ibidem impetum invadentis Græciam hostis decreverunt. (2) Quumque cognovissent in Pieria esse Persam, ex Isthmo discesserunt et pedibus alii profecti sunt ad Thermopylas, alii mari ad Artemisium.

CLXXVIII. Dum ita Græci, bifariam divisi, occurrere hosti maturant; interim Delphenses, et sibi et Græciæ timentes, deum consuluerunt. Redditumque his est responsum, precibus votisque placarent ventos; hos enim magnos Græciæ fore adjutores. (2) Id acceptum responsum protinus Delphenses Græcis omnibus, qui libertatem tueri cupiebant, renunciarunt, eoque nuncio apud hos, quippe ad Barbari adventum vehementer trepidantes, immortalem inierunt gratiam. (3) Deinde iidem Delphenses ventis aram dedicarunt in Thyia, ubi locus sacer est Thyiæ, Cephissi filiæ, cujus de nomine locus iste nomen invenit, sacrificiisque illos placarunt. Atque etiam nunc ex oraculi jussu ventos placant Delphenses.

CLXXIX. Nauticus Xerxis exercitus, Therma urbe profectus, navibus decem optime navigantibus (_quæ classem antecedebant_) recta Sciathum trajecit; ubi in statione erant speculatoriæ tres naves Græcorum, Trœzenia, Æginensis, et Attica. Prospicientes autem hi naves barbarorum, fugæ sese mandant.

CLXXX. Et Trœzeniam quidem navem, cui præerat Praxinus, protinus capiunt insequentes barbari. Quo facto, ex classiariis eum qui forma cæteris præstabat, in proram navis deductum, mactant, faustum omen sibi ducentes pulcerrimum Græcorum, quem primum omnium cepissent. (2) Erat autem mactato huic nomen Leo; qui fortasse aliquatenus ex ipso etiam hoc nomine istum fructum percepit.

CLXXXI. Æginensis vero triremis, cui Asonides erat præfectus, trepidationem etiam quamdam injecit hostibus. Militabat enim in ea Pytheas, Ischenoi filius, qui fortissimum virum illo die se præstitit; et, postquam capta est navis, eo usque pugnans restitit, donec totus veluti in frusta esset concisus. (2) Quem Persæ, qui in illis navibus militabant, quum cadens non esset mortuus, sed spiraret adhuc, propter ipsius virtutem in vita servare maximi facientes, myrrhis vulnera viri curarunt, et fasciis ex byssina sindone obligarunt: (3) eumdemque, ut ad castra sua redirent, universo exercitui summa cum admiratione ostenderunt, benigneque cum eo egerunt: reliquos autem, quos in eadem navi ceperant, mancipiorum loco habuere.

CLXXXII. Ita igitur duæ ex illis navibus ab hostibus captæ sunt: tertia vero triremis, cui Phormus præerat Atheniensis, dum fuga se recepit, ad terram impacta est in Penei ostiis: et navi quidem potiti sunt barbari, viris autem non item. Hi enim, simulatque ad littus navem ejecerant, exsilire et per Thessaliam iter facientes redierunt Athenas. (2) Hæc Græci ad Artemisium castra habentes, per ignes ex Sciatho editos cognoverunt; et cognitis, territi ab Artemisio ad Chalcidem cum classe se receperunt, Euripum custodituri, relictis quidem speculatoribus in editis Eubœæ locis.

CLXXXIII. Ex decem, quas dixi, navibus hostium tres ad scopulum accesserunt inter Sciathum et Magnesiam interjectum, qui Myrmex (_id est_ Formica) vocatur. (2) Super eo ubi barbari advectam lapideam columnam erexerunt, dein, ut jam nihil amplius navigationi obstabat, prætermissis ab regis ex Therma profectione undecim diebus, omnibus navibus Therma profecti, cursum versus Græciam continuarunt. (3) Scopulum autem illum, in medio fere freto situm, indicaverat eis Pammon Scyrius. Totum igitur diem navigantes barbari viam confecerunt usque ad Sepiadem terræ Magnesiæ et ad littus inter Casthanæam oppidum et Sepiadem oram interjectum.

CLXXXIV. Ad hunc usque locum, et usque Thermopylas, exsors malorum fuit Xerxis exercitus, et numerus quidem hominum, ut ego computando invenio, tunc adhuc hic fuit: quum naves ex Asia profectæ numero fuerint ducentæ et septem supra mille, veterem multitudinem ex singulis populis collectam reperio fuisse unum et ducenta quadraginta millia hominum cum quadringentis, ducenos in quaque navi viros supputando. (2) Erant autem in quaque illarum navium, præter indigenas classiarios, triceni viri Persæ, Medi, et Sacæ: quæ altera multitudo efficit homines tricies sexies mille, ducentos et decem. (3) Huic vero et superiori numero adjiciam etiam eos, qui in quinquaginta remorum navibus actuariis fuerunt; statuens in earum quaque, plus minus, fuisse octogenos. Collecta autem hujusmodi navigia fuerunt, ut jam ante demonstravi, ter mille: fuerint igitur in his ducenta quadraginta hominum millia. (4) Itaque navales hæ copiæ ex Asia transductæ numero fuere quingenta septemdecim hominum millia cum sexcentis et decem. (5) Jam peditatus fuit decies septies centenorum millium; equitatus vero millium octoginta. His adjiciam Arabes camelis vectos, et Afros agitantes currus; quorum summam statuo fuisse viginti millium. (6) Ita conficitur nauticarum et pedestrium copiarum numerus, in unam summam collatus, vicies ter centena et septemdecim hominum millia cum sexcentis et decem. (7) Hic est igitur copiarum numerus, quas ex Asia eductas diximus, non computato famulitio quod illas sequebatur, nec frumentariis navibus, et qui his vehebantur.

CLXXXV. Jam cum universo hoc, quem enumeravimus, exercitu simul computandus ille est, qui ex Europa est contractus: de cujus quidem numero non nisi ex mea opinione dicere possum. Ac naves quidem Græci Thraciam et vicinas Thraciæ insulas incolentes contulere centum et viginti: quibus ex navibus conficitur hominum numerus, viginti quattuor millia. (2) Pedestrium vero copiarum, quas contulere Thraces et Pæones et Eordi et Bottiæi et Chalcidicum genus et Brygi et Pieres et Macedones et Perrhæbi et Ænianes et Dolopes et Magnetes et Achæi _Phthiotæ_ et quotquot Thraciæ oram maritimam habitant: copiarum, inquam, ex his populis contractarum numerum fuisse æstimo, trecenta hominum millia. (3) Quo numero cum illorum numero, qui ex Asia transducti sunt, in unam summam collato, conficitur universus numerus armatorum, sexies et vicies centena et unum et quadraginta millia, sexcenti et decem.

CLXXXVI. Tantus quum fuerit armatorum numerus, jam famulorum, qui hos sequebantur, eorumque qui in frumentariis erant navibus, et in reliquis utique navigiis exercitum comitantibus; horum, inquam, numerum non minorem, sed majorem etiam, puto fuisse quam numerum armatorum: (2) attamen parem hunc pono illi, et nihilo majorem, nec vero etiam minorem. Exæquato igitur horum numero cum numero illorum, prodit duplus numerus superioris. (3) Itaque quinquagies bis centena et octoginta tria millia ducentosque et viginti viros duxerat Xerxes Darii filius usque ad Sepiadem et ad Thermopylas.

CLXXXVII. Hi igitur universi exercitus Xerxis numerus fuit. Mulierum vero panificium curantium, et pellicum, et eunuchorum, nemo certum edere numerum possit, non magis quam equorum cæterorumque jumentorum impedimenta portantium, et canum Indicorum, quorum omnium immanis numerus castra secutus est. (2) Quare minime mirandum mihi videtur, fluminum nonnullorum aquam defecisse: sed illud potius miror, quo pacto cibaria suffecerint tot myriadibus. (3) Etenim inito calculo reperio, si unum tritici chœnicem unusquisque in diem, nec amplius, accepit, singulis diebus consumpta esse centena et dena millia medimnorum, insuperque medimnos trecentos et quadraginta: (4) quo in calculo non computavi id, quod mulieribus et eunuchis et jumentis et canibus tribui debuit. Tot autem quum fuerint virorum myriades, formæ præstantia et magnitudine corporis nemo ex omni hoc numero quam Xerxes ipse, dignior fuit qui tanto præesset imperio.

CLXXXVIII. Jam classis, postquam solutis navibus, ut supra dixi, secundo cursu ad littus terræ Magnesiæ pervenit, quod inter Casthanæam oppidum et oram Sepiadem interjectum est; priores quidem naves ad ipsam terram adpulerunt, reliquæ vero, quoniam non adeo late patebat littus, post illas in ancoris stationem ceperunt, mare spectantes, et octo deinceps ordinibus in quincuncem locatæ. (2) Ita quidem eam noctem transegere. Sub lucem vero, quum serenum ad id tempus cœlum tranquillusque fuisset aer, subito effervescente mari ingens coorta est tempestas vehemensque ventus subsolanus, quem Hellespontiam vocant hujus regionis incolæ. (3) Quotquot igitur ex his augescentem animadverterant ventum, et quibus per stationis rationem licuit, hi subductis in terram navibus a tempestate sibi caverunt, salvique et ipsi et eorum naves evaserunt. Quas vero naves nactus est ventus tenentes altum, harum alias ad Ipnos (_id est_ Furnos) qui vocantur abripuit in Pelio monte, alias ad proximum littus adflixit: aliæ ad ipsam Sepiadem adlisæ sunt, aliæ ad Melibœam oppidum, aliæ ad Casthanæam ejectæ; eratque ineluctabilis vis tempestatis.

CLXXXIX. Fertur autem fama, Athenienses ex oraculi responso Boream invocasse, quum aliud illis adlatum fuisset responsum, jubens eos generum advocare auxilio. Boreas enim, ut Græci narrant, uxorem habuit Atticam, Orithyiam, Erechthei filiam. (2) Pro hac igitur adfinitate Athenienses, ut fama est, conjectantes Boream suum esse generum, quum Chalcide cum navibus insidiantes augescentem sensissent tempestatem, aut jam antea, sacrificiis placarunt invocaruntque Boream et Orithyiam, orantes ut auxilio sibi venirent, perderentque barbarorum naves, sicut antea ad Athon montem. (3) An igitur hanc ob caussam in barbaros stationem agentes ingruerit Boreas, non definiam: sed Athenienses quidem aiunt, et antea et tunc Boream ipsos juvisse, atque hæc effecisse: et, postquam domum sunt reversi, fanum statuerunt Boreæ ad Ilissum fluvium.

CXC. Hac calamitate, qui minimum numerum tradunt, naves periisse aiunt non minus quadringentas, homines autem innumerabiles, et rerum pretiosarum infinitam multitudinem; ita quidem, ut Aminocli Cretinæ filio, civi Magneti, qui circa Sepiadem prædia habuit, perquam utile fuerit hoc naufragium: is enim multa deinde aurea pocula, multaque argentea, in littus ejecta sustulit, arcasque etiam reperit cimeliis Persarum repletas, et infinita alia [aurea] pretiosa collegit. At idem vir, quamvis locuples repertis his rebus factus, felix tamen cæteroqui non fuit: quippe tristis etiam casus eum adflictabat, per filii necem.

CXCI. Onerariarum autem navium frumentum vehentium, reliquorumque minorum navigiorum, quæ interierunt, non constat numerus. Itaque duces classis, metuentes ne in se tanta calamitate adflictos Thessali impetum facerent, alto vallo ex naufragiis parato castra circumdedere. (2) Tres enim continuos dies tempestas duravit. Ad extremum vero Magi cæsis vento victimis, adhibitisque magicis incantationibus, ad hæc sacris Thetidi factis et Nereidibus, quarto die vim venti compescuerunt, sive is alioquin ipse sua sponte quievit. (3) Thetidi autem sacra fecerunt, quum ab Ionibus accepissent, ex hoc loco raptam illam fuisse a Peleo, et totam hanc oram Sepiadem eidem et reliquis Nereidibus sacram esse. Igitur ventus quidem quarto die quievit.

CXCII. Secundo vero die ab eo, quo primum coorta tempestas erat, speculatores ex Eubœæ promontoriis decurrentes Græcis de Persarum naufragio omnia significarunt. (2) Quibus rebus hi cognitis, Neptunum Servatorem precati, et votis libaminibusque factis, quanta celeritate poterant ad Artemisium redire maturarunt, sperantes nonnisi paucas naves sibi fore adversarias. (3) Hi igitur iterum ad Artemisium stationem ceperunt, hostem observantes: et Neptuni Servatoris cognomen ab illo tempore usque ad hunc diem apud Græcos in usu est.

CXCIII. Barbari, ut quievit ventus et compositi erant fluctus, deductis navibus, secundum continentem navigarunt: et Magnesiæ promontorium circumvecti, recta in sinum qui ad Pagasas fert tetenderunt. (2) Est in hoc sinu locus terræ Magnesiæ, ubi Herculem aiunt, postquam ex Argo navi aquatum missus fuisset, relictum esse ab Iasone ejusque sociis, quum Æam Colchicam ad auferendum aureum vellus navigarent. Illinc enim, aquati, soluturi erant in pelagus; qua de re nomen loco impositum est Aphetæ (_id est_ locus unde solvitur). Hoc igitur in loco stationem cepit Xerxis classis.