Herodoti Historiarum Libri IX

Part 36

Chapter 36 3,268 words Public domain Markdown

LXX. Demaratus vero, postquam quæ voluerat cognovit, sumpto viatico, Elidem profectus est; speciem præ se ferens tamquam Delphos petens, ubi consuleret oraculum. Lacedæmonii vero, suspicati fugam capessere Demaratum, persecuti sunt eum. (2) Sed, priusquam hi Elidem pervenerunt, Zacynthum ille trajecerat. Quo quum etiam Lacedæmonii trajecissent, et ipsi Demarato injecerunt manus, et famulos ei abstraxerunt. At ille, quum non dedidissent eum Zacynthii, in Asiam deinde ad regem Darium transgressus est: et rex eum munifice excepit, et terra et oppidis donavit. (3) Ista igitur ratione, et tali fortuna usus, in Asiam pervenit Demaratus, postquam et aliis multis factis pariter atque consiliis inter Lacedæmonios claruerat, et Olympica victoria, quam quadrigarum curriculo reportavit, civitatem ornaverat, unus ex omnibus Spartæ regibus cui id contigerit.

LXXI. Leotychides vero, Menaris filius, in regnum Demarato ea dignitate ejecto successit. Cujus filius erat Zeuxidemus, quem Spartanorum nonnulli Cyniscum nominabant. Hic regnum Spartæ non est adeptus: obierat enim ante Leotychidem, relicto filio Archidamo. (2) Mortuo autem Zeuxidemo, alteram uxorem duxit Leotychides Eurydamen, Menii sororem, Diactoridæ filiam: ex qua quidem nulla ei mascula proles nata est, sed filia, nomine Lampito; quam duxit Archidamus, Zeuxidemi filius, a Leotychide sibi elocatam.

LXXII. Nec vero Spartæ senectutem traduxit Leotychides, sed talem quamdam pœnam dedit Demarato. Quum dux esset copiarum Laconicarum in Thessalia, potuissetque omnia armis subigere, ingentibus pecuniis corrumpi se passus est. (2) Cujus criminis compertus, quum in ipsis castris insidens manicæ pecunia plenæ esset deprehensus, in judicium delatus exsilio multatus est, et ædes ejus in urbe dirutæ: itaque Tegeæ exsulavit, ibique vitam finivit. Sed hæc quidem postero tempore acta sunt.

LXXIII. Tunc vero, postquam Cleomeni ex sententia successerat res in Demaratum suscepta, protinus ille, adsumpto Leotychide, adversus Æginetas ire contendit, propter illatam sibi contumeliam vehementer illis iratus. (2) Jam igitur Æginetæ, quum ambo simul reges adversus illos venissent, non amplius repugnandum sibi esse existimarunt: et illi selectos ex Æginetis decem viros, divitiis et genere præ cæteris eminentes, abduxerunt, in his Crium Polycriti filium, et Casambum Aristocratis, qui plurimum potestate valebant. Hos igitur, in Atticam terram abductos, veluti depositum tradiderunt Atheniensibus, acerrimis hostibus Æginetarum.

LXXIV. Sed post hæc Cleomenes, quum compertæ interim fuissent malæ artes, quibus adversus Demaratum usus erat, metu Spartanorum in Thessaliam secessit. Inde vero in Arcadiam reversus, novas res moliens, Arcadas adversus Spartanos sollicitavit, quum aliis juramentis illos adstringens, ut se, quocumque duceret, sequerentur; tum etiam in animo habens proceres Arcadum, in Nonacrin oppidum ductos, jurejurando per Stygis aquam adigere. (2) Nam in hoc ipso oppido perhibent Arcades esse Stygis aquam. Est autem illa hujusmodi: exigua adparet aqua, ex petra stillans in locum concavum, quem maceria undique cingit. Nonacris autem, in qua hic fons conspicitur, Arcadiæ oppidum est prope Pheneum.

LXXV. Lacedæmonii vero, ubi cognoverunt quid moliretur Cleomenes, veriti rei exitum, Spartam eum revocarunt, et in pristinam restituerunt dignitatem. (2) At post reditum brevi interjecto tempore, quum jam antea haud sana admodum mente fuisset, furor morbus eum invasit; nam quoties Spartanus quispiam obviam ei veniret, huic sceptrum in faciem infligebat. (3) Quæ quum ille faceret, et alienata esset mente, vinxerunt illum propinqui, et ligno illigaverunt. At ille, ita vinctus, ubi vidit unum custodem, digressis aliis, solum relictum, cultrum sibi dari postulavit: quem quum ei statim dare nollet custos, minatus est homini quæ deinde illi facturus esset, quando foret solutus; donec territus ille minis (erat enim unus ex Helotis) cultrum ei porrexit. (4) Tum vero, sumpto ferro, Cleomenes, initio a cruribus facto, misere se ipse laceravit: carnem enim secundum longitudinem incidens, a cruribus ad femora perrexit, et a femoribus ad ilia et lumbos: postremo, ubi ad ventrem pervenit, hunc etiam minutatim dissecuit, donec animam efflavit. (5) Atque tali modo ille mortuus est, ut quidem plerique ex Græcis dicunt, quoniam Pythiæ persuaserat ista dicere quæ ad Demaratum spectabant; ut vero aiunt Athenienses, quoniam, quo tempore Eleusinem invasit, lucum excidit deabus sacrum; ut vero Argivi, quoniam Argivos, qui e pugna in lucum Argo sacrum confugerant, inde abductos trucidavit, ipsumque lucum spreta religione incendit.

LXXVI. Scilicet Cleomeni, Delphicum oraculum consulenti, redditum erat responsum, capturum illum Argos. Postquam vero cum Spartanorum exercitu ad fluvium pervenit Erasinum, quem aiunt ex Stymphalio lacu effluere: dicunt enim, hunc lacum, postquam in cæcam voraginem se infudit, rursus adparere in Argolide, et exinde Erasinum hanc aquam ab Argivis nominari: ad hunc igitur fluvium postquam Cleomenes pervenit, hostias flumini immolavit: (2) quumque minime bene ei cessurum transitum portenderent exta, laudare se, ait, Erasinum, quod cives non proderet suos; sed ne sic quidem salvos evasuros Argivos. (3) Post hæc retrogressus, Thyream duxit exercitum; et, tauro mari immolato, navibus eumdem duxit in Tirynthium et Nauplium agrum.

LXXVII. Ea re cognita, ad mare properant Argivi, opem suis laturi. Ut vero prope Tirynthem fuerunt, eo in loco cui nomen est Sepea, castra castris Lacedæmoniorum, haud magno spatio in medio relicto, opposuerunt. (2) Ibi nimirum pugnam ex aperto non verebantur Argivi, sed ne dolo caperentur. Etenim ad hanc rem spectabat oraculum illud, quod promiscue et his et Milesiis Pythia ediderat his verbis:

Verum, quando marem prævertet femina victrix, inter et Argivos referet prælustris honorem; tunc Argivarum reddet plerasque gementes, ut venturorum aiat quis quandoque virorum: «telo sævus obit sinuoso corpore serpens.»

Quæ quum tunc omnia concurrissent, metum Argivis incusserunt. (3) Proinde consilium ceperunt utendi hostium præcone: idque ita exsecuti sunt, ut, quoties Spartanus præco signum aliquod dedisset Lacedæmoniis, Argivi etiam id ipsum facerent.

LXXVIII. Quos ubi Cleomenes cognovit idem exsequi, quodcumque ipsius præco significasset; imperat suis, ut, quando prandii signum edidisset præco, tunc arma caperent, et Argivos adorirentur. (2) Et exsecuti sunt hoc Lacedæmonii. Nam, dum Argivi ex præconis imperio prandium capiebant, subito illos adorti, multos eorum interfecerunt, multo plures vero, qui in Argi lucum confugerant, circùm sedentes ibi custodiverunt.

LXXIX. Deinde hoc fecit Cleomenes: quum ex hominibus quibusdam, qui ad ipsum transfugerant, cognosset, quinam essent ex Argivis qui in sacro luco essent inclusi, misso præcone nominatim evocavit singulos; dicens, se pretium redemptionis illorum accepisse. Statutum autem apud Peloponnesios est pretium redemptionis, duo minæ pro singulis captivis pendendæ. (2) Igitur quinquaginta fere ex Argivis, ut quemque evocaverat, interfecit Cleomenes; et reliquos, qui in luco erant, latebat factum: quum enim densus esset lucus, qui intus erant, non videbant quid facerent hi qui extra essent. Postremo vero unus illorum conscensa arbore vidit quid gereretur: atque exinde non amplius egrediebantur vocati.

LXXX. Tum vero Cleomenes Helotas omnes jussit materiam circa lucum congerere: et, postquam hi imperata fecerunt, lucum incendit. Jamque ardebat lucus, quum ille ex transfugarum quopiam quæsivit, cui deo sacer lucus esset. Qui respondit, Argi lucum esse. (2) Hoc audito Cleomenes, ingentem edens gemitum, ait: «O fatidice Apollo, sane magnopere me decepisti, quum Argos me capturum diceres. Suspicor enim, exisse mihi id vaticinium.»

LXXXI. Post hæc, majore exercitus parte Spartam dimissa, ipse cum mille fortissimis ad Junonis templum se contulit, sacra facturus. Quum autem in eo esset ut super ara sacrificaret, vetuit eum sacerdos, nefas esse dicens peregrino sacra ibi facere. (2) At Cleomenes, jussis Helotis abductum ab ara sacerdotem flagris cædere, ipse sacra fecit; eoque facto Spartam abiit.

LXXXII. Quo ubi rediit, inimici eum apud ephoros reum egerunt; dicentes, pecunia corruptum Argos non cepisse, quum capere facile potuisset. (2) At ille respondit; verumne dicens, an mentiens, definire nequeo; respondit certe, postquam lucum Argo sacrum cepisset, visum sibi esse exisse effatum dei: quare non tentandam sibi existimasse urbem, quin prius sacris factis cognovisset, utrum traditurus sibi eam deus esset, an impedimento futurus. (3) Litanti autem sibi in Junonis templo, ex simulacri pectore effulsisse ignis flammam: unde liquido se intellexisse, non capturum se esse Argos: nam, si ex capite simulacri effulsisset flamma, capturum se urbem cum arce fuisse; quum vero e pectore effulserit, perfecta a se esse omnia quæ fieri deus voluit. (4) Hæc dicens, credibilia et consentanea dicere visus est Spartanis, et longe majore parte suffragiorum est absolutus.

LXXXIII. Urbs vero Argos ita viris viduata est, ut res illorum omnes penes servos essent, omnia gubernantes administrantesque, donec eorum filii, qui perierant, ad virilem pervenerunt ætatem. Tunc hi, Argos sibi rursus vindicantes, illos ejecerunt: et servi, urbe pulsi, prælio facto, Tirynthem tenuere. (2) Deinde aliquamdiu pacatæ inter utrosque res fuere: sed postea venit ad servos vir fatidicus, nomine Cleander, genere Phigalensis Arcas; qui illis, ut denuo arma inferrent dominis, persuasit. Inde bellum illis exortum est, quod diu duravit, donec tandem ægre servos debellarunt Argivi.

LXXXIV. Argivi igitur ista de caussa aiunt in furorem actum Cleomenem misere periisse. At ipsi Spartani contendunt, non a deo quopiam in furorem actum fuisse Cleomenem, sed ex consuetudine cum Scythis contraxisse merum bibendi morem, eaque de caussa in furorem incidisse. (2) Scythas enim Nomades, postquam terram ipsorum Darius bello invasisset, consilium deinde cepisse pœnas ab illo repetendi: itaque missis legatis societatem voluisse cum Spartanis contrahere, hac conditione, ut ipsi Scythæ juxta Phasin fluvium conarentur in Medicam terram irrumpere; Spartani vero, Epheso profecti, in superiorem Asiam contenderent, ac deinde utrique eodem in loco convenirent. (3) Cleomenem igitur, aiunt, quum Scythæ hanc ob caussam Spartam venissent, familiarius, quam par erat, cum illis conversantem, merum bibere ab eisdem didicisse; atque inde eum in furorem incidisse existimant Spartani. (4) Et ab illo tempore, aiunt, si quis meracius bibere cupit, dicere hunc famulo, «Scythico more infunde!» Hæc apud Spartanos de Cleomene fama est. Mihi vero Cleomenes videtur hanc pœnam Demarato dedisse.

LXXXV. Cognita Cleomenis morte, Æginetæ Spartam legatos miserunt, qui Leotychidem propter obsides Athenis retentos accusarent. Et Lacedæmonii, constituto judicio, pronunciarunt injuriose cum Æginetis Leotychidem egisse; eumque condemnarunt, ut illis dederetur, Æginam abducendus loco virorum Athenis detentorum. (2) Quum vero in eo essent Æginetæ ut abducerent Leotychidem, dixit eis Theasides, Laoprepis filius, vir Spartæ spectatus: «Quid facturi estis, viri Æginetæ? regem Spartanorum, vobis a civibus suis traditum, vultis abducere? Quodsi nunc iracunde cum illo agere decreverunt Spartani, videte ne iidem posthac, si hoc feceritis, exitiosum malum vestram in terram inferant.» (3) His auditis, abducere illum omiserunt Æginetæ, pactique cum eo sunt in hanc conditionem, ut una cum ipsis Athenas se conferret Leotychides, et Æginetis viros illos restitueret.

LXXXVI. Athenas postquam Leotychides pervenit, repetiitque depositum; tum vero tergiversari Athenienses, reddere nolentes; dicereque, a duobus regibus viros illos apud se depositos fuisse, nec sibi æquum videri, alteri eos reddere absque altero. (2) Ita quum se reddituros illos negarent Athenienses, hæc apud eos verba Leotychides fecit: «Facite, Athenienses, utrum volueritis ipsi: nam, si reddideritis, pie sancteque feceritis; si non reddideritis, contra. Verumtamen commemorare vobis volo, quale quid circa depositum acciderit Spartæ. (3) Dicimus nos Spartani, fuisse Lacedæmone, tertia ante me generatione, Glaucum Epicydis filium. Huic viro dicimus et omnia alia contigisse præcipua, et singulari justitiæ fama eumdem fuisse celebratum præ omnibus qui per id tempus Lacedæmonem habitabant. (4) Huic suo tempore hæc dicimus accidisse: virum Milesium venisse Spartam, illum convenire cupientem, et hæcce ei exponentem. Sum ego, inquit, civis Milesius, ad teque veni, Glauce, tua frui justitia cupiens. (5) Quandoquidem enim, ut per reliquam Græciam universam, ita et per Ioniam, eximia est fama tuæ justitiæ; reputavi mecum, in periculo semper versari Ioniam, Peloponnesum contra in tuto locatam, et numquam apud nos pecunias diu in ejusdem hominis possessione permanere. (6) Hæc apud me reputanti deliberantique visum est mihi, bonorum meorum dimidium, in pecuniam redactum, apud te deponere, bene gnaro apud te mihi salvum illud collocatum iri. Accipe igitur has pecunias meas, et has accipe servaque tesseras; quas qui secum ferens repetet pecunias, ei illas reddes. (II.) Hæc quum hospes dixisset Milesius, accepit Glaucus depositum prædicta conditione. (7) Multo vero interjecto tempore Spartam venere filii hujus hominis, qui illas deposuerat pecunias; qui quum convenissent Glaucum, exhibitis tesseris pecunias ab illo repetierunt. At ille recusans, hæc respondit: Non memini equidem hanc rem quam narratis, nec animum meum subit ulla ejus cogitatio. Volo autem, si quidem in memoriam revocavero, facere quod justum est: nam, si accepi, recte vobis restituam; si omnino non accepi, ex Græcorum legibus vobiscum agam. (8) Igitur in quartum ab hoc mensem vos rejicio, quo tempore hæc effecta vobis dabo. (III.) Lamentantes discedunt Milesii, tamquam defraudati pecuniis. Glaucus vero, Delphos profectus, consulit oraculum, (9) quæritque ex illo, an interposito jurejurando pecuniam prædaretur. Quem his verbis Pythia adgreditur:

Glauce Epicydide! sane expedit ad breve tempus jurando vicisse, intervertisseque nummos. Jura: jurandi memorem quoque mors quia tollit. At juramento quædam est sine nomine proles, trunca manus, et trunca pedes; tamen impete magno advenit, atque omnem vastat stirpemque domumque. Sancti vero hominis florebit sera propago.

His auditis, deum oravit Glaucus, ut veniam sibi eorum quæ dixisset daret. (10) At Pythia respondit, perinde esse, tentare deum, atque rem ipsam peragere. (IV.) Tunc igitur Glaucus quidem hospites arcessivit Milesios, et pecunias illis reddidit. Cujus vero rei caussa hunc ad vos, Athenienses, sermonem facere adgressus sim, dicam. (11) Glauci hujus nulla hodie propago superest, nec domus ulla quæ Glauci fuisse existimetur: a stirpe enim excisus e Sparta est. Adeo expedit, de deposito nihil aliud ne cogitare quidem, nisi ut repetentibus reddas.» His dictis Leotychides, quum ne sic quidem morem ei gererent Athenienses, discessit.

LXXXVII. Æginetæ, priusquam superiorum injuriarum, quas Thebanorum in gratiam intulerant Atheniensibus, pœnas darent, hoc etiam admiserant. (2) Succensentes Atheniensibus, a quibus injuria se adfectos arbitrabantur, ad ulciscendos eos se compararunt: et quum Athenienses sacra quinquennalia ad Sunium celebrarent, navi qua theori vehebantur insidiati sunt, et repletam viris primariis Atheniensium ceperunt, captosque in vincula conjecerunt.

LXXXVIII. Hæc ab Æginetis passi Athenienses non ultra differendum putarunt, quin adversos illos, quidquid possent, machinarentur. Erat tunc in Ægina vir spectatus, Nicodromus nomine, Cnœthi filius, infensus Æginetis quod ab illis olim insula pulsus fuisset: hic ubi intellexit Athenienses ad male faciendum Æginetis sese accingere, proditionem Æginæ cum illis paciscitur, certum diem constituens, quo et ipse rem adgressurus sit, et illos oporteat præsidio sibi adesse. His ita constitutis, Nicodromus, ut ei cum Atheniensibus convenerat, veterem quam vocant urbem occupat.

LXXXIX. Sed Athenienses ad constitutum diem non adfuerunt. Etenim navium numerus tunc maxime non ad manus illis fuerat idoneus ad pugnam cum Æginetis ineundam: et, dum a Corinthiis naves sibi commodandas petunt, interim perdita res est. (2) Corinthii, quum per id tempus quammaxime amici essent Atheniensium, rogantibus illis triginta dedere naves, dederunt autem quinis drachmis eas commodantes; nam gratis dare per legem non erat licitum. (3) His igitur acceptis navibus, adjectisque suis, septuaginta omnino navibus instructis, adversus Æginam navigarunt: sed postridie ejus diei, qui constitutus erat, advenerunt.

XC. Nicodromus, ut ad diem non adfuerunt Athenienses, conscensa navi ex Ægina profugit, eumque alii etiam ex Æginetis sunt secuti; quibus Athenienses Sunium habitandum dedere: unde illi impetum facientes, res Æginetarum, qui in insula erant, agebant ferebantque. Sed hoc quidem postero tempore factum.

XCI. Tunc vero, qui opibus inter Æginetas valebant, superata plebe quæ cum Nicodromo insurrexerat, hos qui in ipsorum venerant potestatem, ad sumendum de eis supplicium eduxerunt. Quo tempore etiam piaculum admisere, quod nulla ratione nullisque sacrificiis potuerunt expiare, sed prius insula exciderunt, quam propitia illis reddita dea est. (2) Nam, quum captos septingentos ex plebe ad supplicium educerent, unus eorum, e vinculis elapsus, ad vestibulum confugit Cereris Legiferæ, et prehensos annulos, quibus attrahitur porta, firmiter tenuit. Tum vero illi, quum abstrahere hominem non valerent, manus ei præciderunt, atque ita eduxerunt: et manus illæ annulis firmiter inhærebant.

XCII. Hæc in se invicem Æginetæ patrabant. Superati vero pugna navali ab Atheniensibus, qui cum septuaginta advenerant navibus, auxilium petierunt ab eisdem quos olim invocaverant, Argivis. At hi quidem jam auxilio non venerunt, quippe offensi eo quod naves Æginenses, vi quidem coactæ a Cleomene, ad Argolidem adpulerant terram, et Æginetæ una cum Lacedæmoniis exscensionem fecerant. (2) In eadem autem incursione simul etiam Sicyonii suis e navibus exscenderant. Quare ambobus Argivi mulctam irrogarunt, mille talenta, utrique populo quingenta. (3) Et Sicyonii quidem, agnoscentes injuste se fecisse, pacti sunt cum Argivis, ut, solutis centum talentis, reliqua summa ipsis remitteretur: Æginetæ vero culpam non agnoscentes, pertinaciter detrectaverunt mulctam. Quam ob caussam nunc illis, auxilia rogantibus, publico nomine nulla ab Argivis missa sunt, sed voluntarii eis suppetias venere mille admodum; quibus dux præfuit vir strenuus, nomine Eurybates, qui quinquertium exercuerat. (4) Eorum autem plerique non redierunt, sed ab Atheniensibus in Ægina sunt interfecti: in his dux Eurybates, postquam singulari certamine tres occidisset adversarios, ipse a quarto, Sophane Deceliensi, interfectus est.

XCIII. Æginetæ vero, suis navibus Athenienses incompositos adorti, superarunt illos, et quattuor naves eorum cum ipsis viris ceperunt. Ita factum est ut bellum gereretur Athenienses inter et Æginetas.

XCIV. Interim Persa suum persecutus est institutum. Nam et famulus eum semper admonebat, ut reminisceretur Atheniensium, et Pisistratidæ instabant et calumniabantur Athenienses: simul vero ipse Darius cupiebat, arrepta hac occasione, illos e Græcis subigere, qui terram et aquam ipsi non dedissent. (2) Itaque, Mardonio ab imperio remoto, qui cum classe male rem gesserat, alios nominavit imperatores, qui adversus Eretriam et Athenas proficiscerentur, Datin, Medum genere, et Artaphernem, Artaphernis fratris sui filium: quos misit dato mandato, ut Athenas Eretriamque sibi subjicerent, et capta inde mancipia in suum adducerent conspectum.

XCV. Hi nominati imperatores, quum a rege digressi in Aleium pervenissent campum Ciliciæ, exercitum pedestrem secum ducentes numerosum et bene instructum; ibi quum castra posuissent, accesserunt eis universæ copiæ navales, ut cuique populo imperatæ erant: accesseruntque etiam naves equis transvehendis, quas superiori anno Darius suis tributariis edixerat parandas. (2) Equis in hippagines impositis, et omni pedestri exercitu naves conscendere jusso, sexcentis triremibus in Ioniam navigarunt. Inde vero non littus legentes recta versus Hellespontum et Thraciam direxerunt classem; sed Samo profecti, per Icarium mare et secundum insulas cursum tenuere; (3) metuentes maxime, ut mihi videtur, montis Atho circuitum, in quo circumnavigando superiori anno ingentem passi erant calamitatem: insuper vero etiam, ut hac irent, Naxus insula eos cogebat, quæ superiori tempore non erat subacta.

XCVI. Ubi per mare Icarium transvecti contra Naxum venere (hanc enim primam omnium adoriri in animo habebant Persæ), memores eorum quæ prius acciderant, Naxii non sustinentes hostem, procul abeuntes in montes confugerunt. (2) Persæ vero, in servitutem redactis quotquot illorum comprehendissent, et templa et urbem incenderunt. Quo facto, adversus reliquas insulas navigare pergebant.

XVII. Qui dum id faciunt, Delii etiam, relicta insula, profugiunt Tenum. Datis autem, ubi in viciniam Deli cum exercitu pervenit, ipse navi sua prægressus, non passus est classem ad insulam adpellere, sed ad Rheneam ex adverso sitam: (2) et postquam cognovit quo se Delii recepissent, misso caduceatore, hæc eis edixit: «Quid fuga abitis, viri sancti, male de me, nec pro meo merito, judicantes? Ego enim et ipse in tantum certe sapio, et a rege hoc mihi mandatum est, ut, qua in terra hi duo dii nati sunt, eam nec ipsam lædam, nec ejus incolas. (3) Quare redite vestras ad sedes, et insulam habitate!» Hæc postquam per caduceatorem edixit, trecenta thuris talenta super aram congesta adolevit.

XCVIII. His rebus gestis, Datis cum exercitu primum adversus Eretriam navigavit, simul et Ionas et Æolenses secum ducens. Post illius autem ex hac regione digressum commota tremuit Delus; quod nec ante id tempus, ut aiunt Delii, nec post, ad meam usque ætatem, factum est. (2) Et hoc quidem prodigium edidit deus, quo imminentia hominibus mala significaret. Nam regnante Dario Hystaspis filio, et Xerxe Darii, et Artaxerxe Xerxis, per tres has continuas generationes plura mala adflixerunt Græciam, quam per viginti alias generationes quæ ante Darium exstiterunt; alia quidem, a Persis illi illata; alia vero, ab ipsorum Græcorum coryphæis de principatu inter se bellum gerentibus. (3) Itaque non præter caussam commota est Delus, quum ad illum diem immota fuisset. Et in vaticinio de illa ita scriptum est:

Et Delum, quamvis sit adhuc immota, movebo.

Valent autem secundum Græcum sermonem nomina ista hocce: Darius, coercitor; Xerxes, bellator; Artaxerxes, magnus bellator. Hos igitur reges Græci sua lingua recte ita, ut dixi, nominaverint.

XCIX. Barbari, Delo profecti, navibus ad insulas adpellebant, et exercitum inde adsumebant, et insulanorum filios secum obsides abducebant. (2) Postquam vero, præternavigatis insulis, Carysto quoque appulerunt; quum nec obsides dedissent Carystii, et contra vicinas urbes (Eretriam et Athenas dicebant) se militaturos negassent: ibi tunc hos oppugnarunt, agrumque illorum evastarunt, donec etiam Carystii in deditionem venere Persarum.