Herodoti Historiarum Libri IX

Part 35

Chapter 35 3,412 words Public domain Markdown

XLII. Miltiades vero ex Imbro Athenas pervenit. Atque eo anno nihil amplius hostile adversus Ionas a Persis susceptum est; immo vero hæc valde utilia Ionibus hoc anno contigere. (2) Artaphernes, Sardium præfectus, arcessitis legatis ex civitatibus, coegit Ionas, ut pactiones mutuas facerent de litibus ex juris formula dirimendis, nec porro vi et armis inter se agerent. (3) Et hoc eos facere coegit, et terras eorumdem dimensus per parasangas (sic Persæ mensuram vocant triginta stadiorum), tributa quibusque imposuit, quæ ab illo inde tempore constanter ad meam usque ætatem eadem manent, sicut ab Artapherne constituta sunt: constituta autem ab illo sunt fere eadem conditione atque prius fuerant.

XLIII. Et hæc quidem pacata illis contigerunt. Primo autem vere, reliquis imperatoribus domum dimissis a rege, Mardonius Gobryæ filius ad mare descendit, ingentem et pedestrem exercitum ducens, et navalem. Ætate juvenis is erat, et nuper regis Darii filiam Artozostram duxerat uxorem. (2) Huic igitur exercitui præfectus Mardonius, postquam in Ciliciam pervenit, navem ipse conscendit, et cum reliquis navibus est profectus; pedestrem vero exercitum alii duces ad Hellespontum duxerunt. (3) Quum vero Asiam præternavigans Mardonius ad Ioniam pervenisset, rem hic ego dicam maxime miram eis Græcis, qui sibi persuaderi non patiuntur, Otanen unum e septem illis Persis pro sententia dixisse, populare imperium apud Persas debere institui. Namque Mardonius, abrogato tyrannorum omnium inter Ionas imperio, popularem statum civitatibus instituit. (4) Eo facto in Hellespontum properavit. Ut vero coacta est magna vis navium, et collectus ingens pedestris exercitus, navibus superato Hellesponto, per Europam iter fecerunt: proficiscebantur autem adversus Eretriam et Athenas.

XLIV. Nempe, contra has dirigi expeditionem, verbis præ se ferebant. Cæterum, quum constitutum apud se haberent quam plurimas possent ex Græcis civitatibus subigere, primum Thasios classe adgressi, qui ne manus quidem contra illos sustulerant, sibi subjecerunt; tum pedestri exercitu Macedonas, post illos qui jam Persis serviebant, sub jugum miserunt: nam qui cis Macedoniam habitant populi, jam cuncti illis subjecti erant. (2) Dein navibus a Thaso continentem versus transvecti, secundum oram perrexerunt navigare usque Acanthum: tum Acantho profecti, Athon montem circumvehi instituerunt. Sed dum circumvehuntur, ingruens ventus boreas ingens, et contra quem eluctari nulla arte poterant, maximum navium numerum ad montem impulsas misere adflixit. (3) Aiunt enim ad trecentas ex navibus periisse, et hominum amplius viginti millia. Etenim quum belluis frequens admodum sit hoc circa Athon mare, alii a belluis rapti periere; alii vero ad petras adlisi; alii, quum natare non didicissent, hoc ipso periere; alii gelu. Hæc clades classem adflixit.

XLV. Mardonium vero et pedestrem exercitum, quum in Macedonia castra haberet, noctu adgressi Brygi Thraces, magnum militum numerum occiderunt, ipsumque vulnerarunt Mardonium. At ne hi quidem servitutem a Persis imminentem effugere: etenim non prius ex his regionibus discessit Mardonius, quam in potestatem illos redegisset. (2) Verumtamen, subactis his, retro duxit exercitum, quippe et terra clade a Brygis accepta, et mari maximam calamitatem ad Athon passus. Ita hæ copiæ, turpiter re gesta, in Asiam redierunt.

XLVI. Altero vero ab his rebus anno primum Thasios, a vicinis insimulatos quasi defectionem molirentur, misso nuncio jussit Darius diruere murum, et naves suas Abdera devehere. (2) Thasii enim, ex quo ab Histiæo Milesio fuerant[TR3] obsessi, quum magni illis essent reditus publici, pecuniis suis utebantur ad construendas naves longas, et ad validiorem murum urbi suæ circumducendum. Erant autem illis reditus et ex continente et ex metallis. (3) Certe ex his quæ in Scapte- Hyle metalla sunt, quæ sunt auri fodinæ, omnino octoginta redibant talenta; ex his vero quæ in ipsa Thaso, aliquanto quidem minus, sed tamen tantum, ut, quum Thasii essent vectigalium immunes fructuum nomine pendendorum, ex continente et ex metallis redirent iis omnino quotannis ducenta talenta, et, quando plurimum redibat, trecenta.

XLVII. Vidi etiam ipse hæc metalla: quorum maxime admiranda mihi visa sunt ea, quæ a Phœnicibus fuerant inventa, qui cum Thaso insulam hanc condiderunt, quæ nunc ab hoc Thaso Phœnice nomen traxit. (2) Sunt autem Phœnicia hæc metalla inter duo Thasi loca, quorum alteri Ænyra nomen est, alteri Cœnyra, adversus Samothraciam: ingens mons est, quærendis metalli venis susque deque versus.

XLVIII. Et hæc quidem hujusmodi sunt. Cæterum Thasii, regis imperio parentes, et murum suum diruerunt, et naves cunctas devexerunt Abdera. (2) Post hæc tentare Græcorum animos Darius instituit, cogniturus utrum secum bellum gesturi, an se ipsi tradituri essent. Igitur præcones per Græciam, alios alio, dimisit, qui regis nomine terram et aquam a Græciæ populis poscerent. (3) Dum vero hos in Græciam mittit, simul alios præcones per maritimas civitates sibi tributarias dimisit, qui eas juberent naves longas aliasque transvehendis equis comparare.

XLIX. Hæ igitur comparabant imperatas naves: qui vero in Græciam venerunt legati, his multi quidem in continente populi ea, quæ ipsis rex proposuerat postulaveratque, dedere; insulani vero omnes, ad quoscumque legati cum eisdem postulatis pervenerunt. Igitur quum cæteri insulani terram et aquam Dario dederunt, tum vero etiam Æginetæ. (2) Qui quum hoc fecissent, protinus eis imminebant Athenienses, rati adversus se tendere illud Æginetarum factum, ut simul cum rege Persarum bellum sibi inferrent. Itaque cupide arripientes hanc occasionem, Spartam misere legatos, qui accusarent Æginetas hujus facti caussa, quod ad proditionem pertineret Græciæ.

L. Qua audita accusatione, Cleomenes Anaxandridæ filius, rex Spartanorum, Æginam trajecit, comprehensurus hos ex Æginetis, qui ejus rei maxime fuissent auctores. Ut vero comprehendere eos est adgressus, quum alii Æginetarum ei restiterunt, tum in his maxime Crius, Polycriti filius; qui, non impune, ait, illum quemquam ex Æginetis esse abducturum: (2) non enim publico Spartanorum consilio eum hoc facere, sed pecunia corruptum ab Atheniensibus; alioqui simul cum altero rege venturum fuisse ad hos comprehendendos. Dixit autem hæc ex Demarati mandato. (3) Cleomenes igitur, Ægina abire coactus, ex Crio quæsivit, quodnam ei nomen esset. Qui quum verum respondisset, dixit ei Cleomenes: «Nunc igitur, Aries (_id significat Græcum nomen Krios_), cornua tua ære muni, quippe magnum in malum incursurus.»

LI. Cleomenem vero per id tempus Spartæ calumniabatur Demaratus, Aristonis filius, qui domi manserat, rex et ipse Spartanorum, sed ex familia inferiore; non quidem ob aliam caussam inferiore (nam ab eodem progenitore oriundi erant), nisi quod propter primogenituram magis in honore erat Eurysthenis prosapia.

LII. Etenim Lacedæmonii, contra quam a poetis omnibus memoratur, aiunt, non Aristodemi filios, sed ipsum Aristodemum, Aristomachi filium, Cleodæi nepotem, Hylli pronepotem, quum rex esset Lacedæmoniorum, duxisse illos in hanc regionem quam nunc ipsi obtinent. (2) Haud multo vero interjecto tempore uxorem Aristodemi, cui nomen fuisse Argiam; fuisse autem eamdem aiunt filiam Autesionis, neptin Tisameni, proneptin Thersandri, abneptin Polynicis; hanc, inquam, peperisse gemellos: et Aristodemum, postquam vidisset pueros, morbo decessisse. (3) Lacedæmonios autem, qui tunc fuissent, decrevisse regem ex legis præscripto nominandum ex pueris eum qui major esset natu. Quum vero nescirent, utrum ex illis eligerent, ut qui similes inter se et æquales essent; quumque nec nunc, nec ante cognovissent uter prior esset, interrogasse matrem. (4) At illam dixisse, ne se quidem ipsam internoscere: et scientem quidem egregie quæ res sit hoc dixisse, sed cupientem, ut uterque, si fieri forte posset, rex nominetur. Lacedæmonios itaque, incerti quum essent, Delphos misisse, quid facto opus esset consulentes: (5) Pythiamque eos jussisse, ut puerum utrumque regem haberent, sed magis honorarent natu majorem. Quo accepto responso, quum nihilo minus incerti fuissent Lacedæmonii, quo pacto reperirent, uter eorum major natu esset, consilium eis dedisse hominem Messenium, cui nomen fuisse Panitæ. Suasisse igitur Lacedæmoniis hunc Paniten, ut observarent matrem, viderentque utrum puerorum lavaret priorem, priorique cibum præberet. Quodsi illa deprehenderetur in hoc constanter eumdem servare tenorem, habituros illos totam rem quam quærant et reperire cupiant: sin fluctuet illa, et modo hunc, modo illum priorem curet, satis illos intelligere posse, ne ipsam quidem matrem exploratam rem habere; et tunc quidem aliam ineundam fore rationem. (6) Jam illos, juxta Messenii monitum observantes matrem filiorum Aristodemi, ignorantem ipsam cujus rei caussa observaretur, deprehendisse constanter eam et in cibo præbendo et in lavando præferentem puerorum priorem. (7) Sumpsisse igitur Lacedæmonios hunc a matre alteri prælatum, ut natu majorem, eumque in domo publica aluisse; nomenque ei impositum fuisse Eurysthenis, minori vero Proclis. Et hos ipsos fratres, postquam adolevissent, per omne vitæ tempus discordes inter se fuisse aiunt, et pari modo constanter animatos esse illorum posteros.

LIII. Hæc quidem soli ex Græcis Lacedæmonii narrant. Jam vero, quæ communi consensu a Græcis memorantur, hæc dicam: scilicet Doriensium hos reges usque ad Perseum, Danaæ filium, prætermisso dei nomine, recte recenseri a Græcis, et esse illos Hellenas (_sive_ Græcos) probari: jam tunc enim Hellenibus hi accensebantur. (2) Dixi autem usque ad Perseum, neque altius repetii eorum genus, hac caussa, quoniam Persei pater mortalis nullus nominatur, quemadmodum Herculis Amphitryo. Itaque recte et idonea de caussa dixi, usque ad Perseum. (3) Sin a Danae, Acrisii filia, per patres adscendendo repetere genus velimus, reperiemus Doriensium duces origine Ægyptios fuisse. Hæc igitur, ex Græcorum ratione, illorum genealogia est.

LIV. Ut vero Persarum fert traditio, ipse Perseus, Assyrius quum esset, Græcus est factus, non vero Persei majores: Acrisii vero progenitores generis propinquitate ad Perseum nihil pertinere, sed esse, quemadmodum Græci dicunt, Ægyptios.

LV. Et hæc quidem de his dicta sufficiant. Cur vero, et quibus rebus gestis, Ægyptii quum essent, Doriensium reges evaserint, omitto memorare, quum ab aliis hæc exposita sint. Quæ vero alii non occuparunt, eorum mentionem faciam.

LVI. Jam honores et privilegia, regibus Spartanis tributa, hæc sunt: sacerdotia duo, Jovis Lacedæmonii, et Jovis Cœlestis: tum belli inferendi potestas in quamcumque velint terram; cui potestati intercedere nemo Spartanus potest, quin piaculari se crimine obliget. Quum in bellum proficiscuntur, primi incedunt reges, postremi redeunt: (2) et centum delecti viri in exercitu eos custodiunt. Victimis utuntur in expeditionibus, quotcumque volunt; et omnium immolatarum pecudum et pelles et terga ipsi accipiunt. Hæc sunt quæ ad bellum pertinent.

LVII. In pace hi eisdem honores et præmia sunt concessa. Si quis publicum facit sacrificium, primi in cœna sedent reges, et ab his fit distribuendorum ciborum initium, ita quidem ut utrique regi de rebus omnibus duplex portio tribuatur, quam cæteris convivis: libamina etiam hi auspicantur, iidemque mactatarum pecudum pelles accipiunt. (2) Ad hæc, singulis noviluniis, et septimo cujusque mensis die, utrique regum ex publico datur perfecta victima in Apollinis templo mactanda, et farinæ medimnus, et vini quartarius Laconicus. In omnibus ludis publicis sedes primarias et præcipuas habent. (3) Proxenos civitatibus iidem nominant e civibus quoscumque voluerint; et uterque duos nominat Pythios: sunt autem Pythii, cives qui Delphos mittuntur ad consulendum oraculum, hique publice cum regibus aluntur. (4) Quando ad cœnam non veniunt reges, utrique domum mittuntur duo chœnices farinæ, et vini cotyla: præsentibus vero tribuitur de omnibus rebus duplex portio; idemque illis honos habetur, quoties a privato homine ad cœnam vocantur. (5) Edita vaticinia hi custodiunt, sed ita ut eorumdem conscii sint Pythii. Judicant soli reges de hisce solum rebus: de virgine paternorum omnium bonorum hærede, cui illa nubere debeat, nisi jam a patre fuerit desponsata; et de viis publicis. (6) Tum, si quis adoptare voluerit filium, is coram regibus id facere tenetur. Adsident reges deliberantibus senatoribus, qui sunt numero duodetriginta: quodsi in senatum non veniunt, hi ex senatoribus qui proxime illos cognatione attingunt, regum habent honores, et duo suffragia conferunt, prætereaque tertium, suum ipsorum.

LVIII. Ista igitur viventibus regibus Spartanis publice tribuuntur: mortuis vero, hæcce. Nunciant equites obitum regis per universam Laconicam; in urbe vero circumeuntes mulieres lebetem pulsant. Quo facto, necesse est ut ex quaque domo duo liberi homines, mas et femina, luctu squaleant; id ni faciunt, gravem mulctam incurrunt. (2) Est autem mos Lacedæmoniorum in regum obitu idem qui barbarorum in Asia: plerique enim barbari in obitu regum suorum eodem utuntur instituto. Mortuo enim rege Lacedæmoniorum, non Spartani solum, sed et ex tota Laconica circum habitantium certus quidam numerus ad prosequendum funus convenire tenetur. (3) Hi igitur, et Helotæ, et Spartani ipsi, postquam multa millia numero in unum convenere, promiscue cum mulieribus frontes gnaviter plangunt, immensaque edunt lamenta, postremum semper ex regibus, eum qui diem obiit, optimum fuisse dicentes. (4) Quodsi in bello mortuus rex est, ejus simulacrum effingunt, et pulcre strato lectulo impositum efferunt. Sepulto rege, per decem dies nec populi concio instituitur, nec magistratuum consessus, sed per hos dies continuos lugent.

LIX. Etiam in hoc Lacedæmoniis convenit cum Persis, quod defuncti regis successor in regni sui auspiciis ære alieno liberat quemlibet Spartanum, qui vel regi vel publico aliquid debuit. Similiter enim apud Persas recens constitutus rex civitatibus omnibus tributum, quod nondum persolverunt, remittit.

LX. Cum Ægyptiis vero hoc commune Lacedæmonii habent, quod apud illos præcones et tibicines et coqui in patrias artes succedunt; et tibicen filius est tibicinis, coquus coqui, præco præconis: neque præconis filium alius, ob vocis claritatem munus hoc ambiens, excludit; sed quilibet negotium suum patrio more exsequitur. Atque hæc quidem ita se habent.

LXI. Cleomenem igitur, Æginæ tunc versantem, et communi Græciæ bono navantem operam, quum accusasset Demaratus, non Æginetis ille studens, sed invidia et odio ductus; (2) tum vero Cleomenes, ex Ægina reversus, regiam dignitatem abrogandi Demarato consilium cepit; cujus exsequendi consilii hæc res ei ansam occasionemque præbuit. (3) Aristoni, Spartæ regi, quum duas deinceps uxores duxisset, liberi ex his nulli prognati erant. Cujus rei non suam esse culpam existimans, tertiam duxit uxorem. (4) Duxit autem hoc modo: erat illi amicus civis Spartanus, quo civium omnium familiarissime Ariston utebatur. Hic vir uxorem habuit longe formosissimam omnium quæ Spartæ erant mulierum: et ea quidem formosissima ex deformissima evaserat. (5) Etenim quum turpis fuisset adspectu, nutrix illius, puellam ita deformem videns esse hominum opulentorum filiam, vidensque parentes illius in magna calamitate ponere turpem filiolæ formam, hæc animadvertens nutrix, tale inivit consilium: (6) quotidie gestabat eam in Helenæ templum, quod est in loco qui Therapna vocatur, supra Phœbeum templum. Quoties autem puellam eo gestasset, statuebat illam ante deæ simulacrum, supplexque rogabat deam, ut deformitate liberare puellam vellet. (7) Jam die quodam, quum templo egrederetur nutrix, adparuisse ei dicitur mulier, quærens ex ea quid esset quod in ulna gestaret. Cui quum illa respondisset, puellam se gestare, rogasse mulierem, ut sibi monstraret puellam. Neganti nutrici, dicentique vetitum sibi a parentibus esse ne cuiquam eam monstraret, etiam atque etiam hanc institisse, ut sibi ostenderet. (8) Tum nutricem, ut vidit plurimum interesse mulieris videre puellam, ita denique illi ostendisse; et hanc, tacto puellæ capite, dixisse, formæ præstantia superaturam eam Spartanas omnes mulieres. (9) Atque inde ab illo die mutatam esse ejus formam. Hanc igitur, ubi nubilis facta est, in matrimonium duxit Agetus, Alcidæ filius, hic ipse quem dixi Aristonis amicus.

LXII. Cujus mulieris amore urens Ariston talem iniit rationem. Amico, cujus hæc uxor erat, recipit ipse, dono se daturum quamcumque rerum suarum omnium ille selegisset, jubetque amicum, ut parem sibi referat gratiam. Et ille, nihil de uxore sua veritus, quum videret esse etiam Aristoni uxorem, in conditionem consensit; atque in hoc ipsum mutuis se juramentis ambo obligarunt. (2) Deinde Ariston dedit illi pretiosissimum nescio quod cimeliorum suorum, quod selegerat Agetus: et ipse, par ab illo sibi referri postulans, ibi tunc uxorem amici conatus est secum abducere. (3) At ille, in omnia alia, hoc uno excepto, se consensisse, ait: verumtamen quum juramento esset obstrictus, doloque circumventus, abduci eam passus est.

LXIII. Ita igitur tertiam uxorem, repudiata secunda, Ariston duxit. Eique hæc eadem mulier intra tempus justo brevius, decimo nondum expleto mense, peperit hunc, de quo hic agitur, Demaratum: (2) et Aristoni tunc in consessu ephororum sedenti unus e famulis nunciavit, natum ei esse filium. At ille, memor temporis quo duxerat uxorem, et digitis numerum iniens mensium, interposito jurejurando ait, «Hic meus esse non potest.» (3) Idque audiverant ephori: nec tamen statim curæ admodum illis fuerat id verbum. Postquam vero adolevit puer, dicti pœnituit Aristonem; etenim quam maxime suum esse filium Demaratum existimabat: (4) et nomen Demaratum (_id est_, Votis populi expetitum) hac caussa ei imposuit, quod antea Spartani publice susceptis pro Aristone votis, ut viro omnium ante id tempus regum Spartanorum probatissimo, deos erant precati, ut filius ei nasceretur. Ob hoc igitur nomen ei est impositum Demaratus.

LXIV. Succedente tempore e vita discessit Ariston, et Demaratus regnum suscepit. Fuisse autem videtur in fatis, ut ista res, quum comperta fuisset, regno exueret Demaratum, eo quod magnum in odium incurrerat Cleomenis, primum, exercitu Eleusi abducto, deinde (ut dixi) tunc, quum Cleomenes in Æginam trajecerat adversus hos qui cum Medis sentiebant.

LXV. Itaque ulcisci eum cupiens Cleomenes paciscitur cum Leotychide, Menaris filio, Agidis nepoti, ex eadem domo, qua erat Demaratus, oriundo, in hanc conditionem, ut ille, sua opera rex creatus in locum Demarati, ipsum sequeretur adversus Æginetas. (2) Fuerat autem Leotychides inimicissimus Demarato, ejusmodi de caussa; quod, quum Percalum, Chilonis filiam, neptin Demarmeni, sibi desponsasset, Demaratus per insidias nuptiis illis frustratus erat Leotychidem, præreptamque illi Percalum ipse duxerat uxorem. (3) Hæc quum fuisset inimicitiarum Leotychidis adversus Demaratum origo, tunc a Cleomene sollicitatus Leotychides jurat contra Demaratum, dicens, non legitime illum regem esse Spartanorum, nec enim filium esse Aristonis. (4) Deinde, post interpositum hoc juramentum, judicio eum est persecutus, in memoriam revocans verbum istud, quod Aristoni tunc exciderat, quum ei famulus recens natum renunciasset filium; ubi numero inito mensium jurans dixerat, non esse illum filium suum. (5) Huic verbo insistens Leotychides declaravit Demaratum nec Aristone genitum, nec legitime regnantem Spartæ; testes advocans eosdem ephoros, qui tum cum illo sederant in consilio, et verbum istud ex ore Aristonis audierant.

LXVI. Postremo, quum ea de re exstitissent rixæ, placuit Spartanis ex Delphico oraculo quærere, an Aristonis filius esset Demaratus. (2) Quod quum de industria ita decernendum curasset Cleomenes, ut de ea re ad Pythiam referretur; tum vero idem Cleomenes Cobonem sibi conciliavit, Aristophanti filium, virum maxima apud Delphenses auctoritate; qui Periallæ prophetissæ persuasit, ut ea diceret, quæ Cleomenes dici volebat. (3) Ita igitur interrogantibus his, qui ad consulendum oraculum missi erant, respondit Pythia, non esse Aristonis filium Demaratum. Attamen postero tempore comperta ea fraus est, et Cobon Delphis profugit, prophetissæ vero Periallæ abrogatum est munus.

LXVII. Hoc igitur modo abrogata Demarato regia dignitas est. Deinde vero, relicta Sparta, ad Medos profugit Demaratus, ob contumeliam hujusmodi. Postquam regno fuit exutus, ad gerendum magistratum erat electus. (2) Quumque esset solenne ludicrum, quod Gymnopædias vocant, Leotychides, rex jam creatus in Demarati locum, risus et contumeliæ caussa misso famulo ad Demaratum, qui et ipse spectator aderat, quæsivit ex eo, qualenam illi videretur, hunc gerere magistratum post regiam dignitatem? (3) Cui illi, indignatus interrogatione, respondit, se quidem utrumque esse expertum, nec vero illum: cæterum interrogationem hanc Lacedæmoniis aut infinitæ calamitatis, aut infinitæ felicitatis fore initium. (4) His dictis, velata facie theatro egressus, domum suam abiit: ibique protinus, præparatis rebus necessariis, Jovi bovem immolavit, et eo mactato vocavit matrem.

LXVIII. Quæ postquam advenit, data in manus illius extorum parte victimæ, supplex eam Demaratus adlocutus est his verbis: «Mater, et alios omnes deos testatus, et hunc Herceum (_id est_, domus nostræ præsidem) Jovem, oro te atque obsecro, ut verum mihi dicas, quis ex rei veritate pater sit meus. (2) Leotychides enim in litis contentione dixit, gravidam te ex priori viro congressam esse cum Aristone: qui vero contumeliosiorem rumorem sequuntur, aiunt cum servo asinario te esse congressam, et illius me esse filium. (3) Quare te ego per deos obsecro, verum mihi dicas. Nam et, si quid tale, quale dicunt, fecisti, non sola tu fecisti, sed multis cum aliis mulieribus: et pervulgata quoque Spartæ fama est, prolificum semen non fuisse Aristoni; alioqui priores etiam uxores ejus parituras fuisse.» Talia igitur ille dixit.

LXIX. Cui mater his verbis respondit: «Fili, quoniam me supplex oras ut verum dicam, omnem tibi rem ex vero aperiam. Postquam me Ariston domum suam duxit, tertia nocte a prima venit ad me simulacrum simile Aristoni: quod quum mecum concubuisset, coronas mihi, quas habebat, imposuit. (2) Illud postquam abiit, venit deinde Ariston; qui me videns coronis ornatam, interrogavit quis illas mihi dedisset: et ego dixi, ipsum. Quod ubi abnuit ille, jurata equidem respondi, non recte eum facere qui rem perneget; paullo enim ante venisse ipsum, mecumque concubuisse, ac deinde has mihi coronas dedisse. (3) Tum me videns Ariston jurejurando rem confirmare, intellexit divinitus hæc accidisse. Nam et coronas illas adparebat esse ex heoris ædicula quæ est ad januam aulæ nostræ; Astrabaci ædem vocant: et, esse hunc ipsum heroem, pronunciarunt vates. (4) Ita igitur, fili, rem totam habes, quam scire cupis. Nam, aut ex hoc heroe genitus es, et pater tuus Astrabacus heros est, aut Ariston, ea ipsa enim nocte te concepi. (5) Cæterum, quo argumento te maxime adgrediuntur inimici, dicentes, ipsum Aristonem, quum ei te natum esse nunciaretur, audientibus multis negasse suum te esse filium, quoniam justum tempus decem mensium nondum esset completum; id verbum illi inscitia talium rerum exciderat. (6) Pariunt enim mulieres etiam novem mensium fœtus, atque etiam septem mensium, neque cunctæ decimum complent mensem: et ego te, fili, septimo mense peperi. Agnovitque etiam paullo post ipse Ariston, per inscitiam sibi verbum illud excidisse. (7) Alios autem de nativitate tua rumores procul habe: nam verissima omnia audivisti. Ex asiniariis vero Leotychidi ipsi et aliis, qui hoc narrant, liberos pariant uxores.» Hæc mater locuta est.