Herodoti Historiarum Libri IX

Part 20

Chapter 20 3,428 words Public domain Markdown

LXXX. Sedato tumultu, quum nondum quinque dies essent præterlapsi, hi qui Magos per seditionem invaserant, de summa rerum deliberarunt: habitique sunt sermones, incredibiles quidem Græcis nonnullis, habiti tamen utique. (2) Et Otanes quidem, imperium summum Persis in medio deponendum censens, hæc verba fecit: «Mihi videtur, inquit, non amplius debere unum e nobis summa imperii potiri: nec enim jucundum hoc fuerit, nec bonum. (3) Videtis enim, Cambysis contumelia quousque progressa sit, et Magi insolentiam estis experti. Et quo pacto bene composita res fuerit unius imperium? cui licet, nulli rationi reddendæ obnoxio, facere quidquid libuerit. Tale quidem imperium, si viro etiam omnium optimo committatur, extra consuetos animi sensus facile eum abripiet. (4) Nam præsentes opes insolentiam ei ingenerant; invidia autem principio innata est homini. Et hæc duo habens, omnem habet pravitatem: alia enim scelesta multa, insolentia repletus, faciet; alia, invidia. (5) Quamquam virum in regia dignitate constitutum oportebat utique invidia vacare, quippe bonis rebus omnibus abundantem. At contrarium hujus ei accidere adversus cives solet: invidet enim optimis quibusque, quod supersint vivantque; et gaudet pessimis, horumque adversus illos calumnias facillime admittit. (6) Quod vero maxime omnium incongruum est: si modice eum admiraris, ægre fert quod non summopere colatur; si quis eum summopere colit, offenditur, adulatorem esse existimans. Denique, ut dicam quæ sunt maxima: instituta mutat patria, vim adfert mulieribus, occidit injudicatos. (7) At populi imperium, primum, nomen habet omnium honestissimum, juris æqualitatem; deinde, eorum quæ patrat is qui unus imperat, nihil facit. Sorte gerit imperia et magistratus; potestatem habet ratio reddendæ obnoxiam; consilia omnia ad commune civium refert. (8) Quare sic ego censeo, misso facto unius imperio, multitudini imperium potestatemque esse permittendam: nam in multitudine insunt omnia.» Hanc Otanes sententiam dixit.

LXXXI. Tum Megabazus, censens paucorum imperio res esse permittendas, in hunc modum est locutus: «Quæ Otanes de abolenda regia potestate dixit, eadem mihi quoque dicta sunto: quod vero ad multitudinem deferri jussit imperium, ab optima sententia aberravit. Nam inutili turba nihil est insipientius, nihilque insolentius. (2) Atqui hoc neutiquam ferendum, ut, qui regis contumeliam effugere cupimus, iidem in plebis indomitæ incidamus contumeliam. Nam ille, si quid facit, intelligit tamen quid sit quod facit: at plebi ne hoc quidem inest, ut intelligat. Quo enim pacto intelligat, quum nec didicerit nec noverit honestum aut conveniens quidquam, et deproperet negotia, cum impetu sine mente irruens, torrenti flumini similis? (3) Populari igitur statu hi utantur, qui Persis male cupiunt: nos vero optimorum virorum seligamus societatem, et his imperium deferamus; quorum nempe in numero nos quoque erimus ipsi. Optimorum autem virorum consentaneum est optima etiam esse consilia.» Hæc est sententia a Megabazo in medium proposita.

LXXXII. Tertio loco Darius dixit sententiam, his usus verbis: «Mihi vero, quæ Megabazus dixit ad multitudinem spectantia, ea recte dixisse videtur; quæ vero ad oligarchiam spectant, non recte. (2) Nam si tria proposita sint, et quodque eorum, quæ dico, in suo genere optimum, optimus status popularis, optima oligarchia, et monarcha optimus; horum trium hoc postremum reliquis longe præferendum esse autumo. Etenim unius viri imperio qui sit optimus nihil profecto melius queat reperiri: optimo quippe consilio utens, inculpatus administrabit res multitudinis, et ea ratione consilia adversus male animatos capta, tacita maxime habebuntur. (3) In oligarchia vero, quum plures sint virtutem in commune exercentes, validæ privatim inimicitiæ exsistere amant: etenim, dum quisque cupit esse princeps, vultque ut sua sententia vincat, in magnas incidunt inimicitias: tum ex inimicitiis exsistunt seditiones, ex seditionibus cædes, et ex cædibus ad unius imperium res redit: atque ita adparet, quanto sit hic status melior. (4) Rursus, imperante plebe, fieri non potest quia pravitas se insinuet: pravitate vero in republica gliscente, inimicitiæ quidem inter pravos non exsistunt, sed validæ amicitiæ: nam, qui reipublicæ male faciunt, conspirantes agunt quod agunt: (5) atque hoc ita succedit, usque dum exsistat aliquis populi patronus, qui hisce finem imponat. Eo fit igitur, ut hunc talem miretur populus; et mox eidem, quem populus miratur, summa imperii defertur: atque ita rursus hic idem ostendit, unius imperium esse optimum. (6) Ut autem uno verbo omnia complectar, unde nobis libertas exstitit? quis nobis eam dedit? populusne, an oligarchia, an unus imperans? Est igitur mea hæc sententia, quum per unum virum in libertatem simus vindicati, ut hanc imperii formam tueamur, adhæc patria ne aboleamus instituta bene habentia nec enim hoc utile nobis fuerit.»

LXXXIII. Tres igitur istæ sententiæ fuerunt propositæ; et reliqui quattuor ex septemviris huic postremæ adhæserunt. Ut vero succumbere suam sententia vidit Otanes, qui juris æquitatem inter Persas studuerat stabilire, ita in collegarum medio locutus est: «Viri socii, adparet igitur necesse esse, ut unus aliquis e nobis rex creetur, sive is sorte lectus, sive Persarum populo permittamus arbitrium eligendi quem voluerit, sive qua alia ratione. (2) At equidem vobiscum in contentionem non descendam, nec enim imperare volo, nec parere imperio. Itaque hac conditione ego vobis cedo imperio, ut nullius vestrûm imperio sim subjectus, nec ego ipse, nec ex meis posteris quisquam.» (3) Quæ quum ille dixisset, reliqui sex postulatis ejus sunt adsensi; et ille cum his in contentionem non descendit, sed ex eorum medio secessit. Atque ad hunc diem familia hæc, una ex cunctis Persis, sui juris esse perseverat, neque paret imperio nisi quatenus vult ipsa, cæterum leges non transgrediens Persarum.

LXXXIV. Inde reliqui ex septemviris consultantes de rege æquissima conditione constituendo, decreverunt, ut Otanes, ejusque in omne futurum tempus posteri, si alia cuipiam ex septemviris regia obtingeret dignitas, eminenter præ cæteris Medica veste quotannis, omnibusque muneribus quæ apud Persas honorificentissima habentur, donaretur. (2) Hæc Otani extra ordinem conferenda decreverunt eo, quod is primus rem proposuerat, et ad deliberandum illos convocaverat. In commune vero hæc placuere: cuique ex septemviris, qui vellet, licitum fore intrare regiam sine internuncio, nisi forte cum uxore rex concumberet: præterea, non licere regi aliunde uxorem ducere nisi ex conjuratorum familia. (3) De ratione vero constituendi regis hoc decreverunt, ut, cujus equus oriente sole primus hinnitum edidisset in suburbio, ipsis insidentibus, is regnum obtineret.

LXXXV. Erat Dario equorum custos, callidus homo, cui nomen Œbares. Huic homini, postquam e concilio discesserunt, dixit Darius: «Œbares, quod ad regnum spectat, hoc facere decrevimus: cujus equus inter solis ortum, nobis insidentibus, primus hinnitum ediderit, illum regem fore. Tu igitur si quod nosti artificium, machinare ut nobis obtingat hæc dignitas, non alii cuipiam.» (2) Cui Œbares respondit: «Si in hoc situm est, here, ut tu rex sis aut non sis, confide hujus rei caussa, et bono animo esto: nec enim alius præ te rex erit; talia habeo medicamenta.» (3) Reponit Darius: «Quodsi ergo tale quoddam habes commentum, adest tempus quo illud pares, nec differas; in crastinum enim certamen nobis est propositum.» (4) Quibus auditis, hæc facit Œbares. Ut ingruit nox, ex equabus unam, quam præ cæteris amabat Darii equus, in suburbium ductam adligat; dein adductum Darii equum aliquamdiu circa illam circumducit, paulatim adpropinquans equæ; ad extremum, ut illam ineat, admittit.

LXXXVI. Simul atque dies illuxit, aderant sex viri equis insidentes, sicut inter eos convenerat. Qui dum per suburbium vehuntur, ubi ad eum locum venerunt quo proxima nocte adligata fuerat equa, ibi adcurrens Darii equus hinnitum edidit: et eodem temporis momento fulgur atque tonitru sereno de cœlo exstitit. (2) Atque hæc, Dario veluti ex composito quodam supervenientia, auspicium consummarunt: et reliqui quinque, ex equis desilientes, ut regem Darium adoraverunt.

LXXXVII. De Œbare duplex apud Persas fama fertur; aliis id eum, quod dixi, fecisse narrantibus; aliis hocce: genitalia equæ illius sua eum manu attrectasse, manumque in braccis occultasse; deinde, quum oriente sole in eo essent equi ut procederent, Œbarem hunc exsertam manum naribus equi Darii admovisse; moxque hunc, ad odoris sensum, infremuisse hinnitumque edidisse.

LXXXVIII. Darius igitur, Hystaspis filius, rex renunciatus est: omnesque Asiæ populi, Arabibus exceptis, imperio ejus paruerunt, a Cyro primo subacti, ac dein rursus a Cambyse. (2) Arabes vero nunquam a Persis in servitutem sunt redacti, sed hospites erant et amici, qui Cambysi transitum in Ægyptum præstiterunt; nam invitis Arabibus numquam in Ægyptum penetrare Persæ potuissent. (3) Matrimoniaque Darius iniit nobilissima inter Persas, cum duabus Cyri filiabus, Atossa et Artystone; quarum illa quidem ante Cambysis uxor fuerat, fratris sui, deinde rursus Magi; Artystone vero virgo erat: (4) præterea Smerdis filiam, Cyri filii, uxorem duxit, cui nomen erat Parmys: habuitque etiam Otanis filiam, quæ Magum prodiderat. Quumque jam omni ex parte stabilita esset ejus potentia, primum monumentum statuit lapideum, cui figura hæc insculpta erat, vir equo insidens, cum inscriptione hujusmodi: DARIUS HYSTASPIS FILIUS EQUI VIRTUTE (nomen equi hic erat adscriptum) ET OEBARIS EQUORUM CUSTODIS REGNUM PERSARUM OBTINUIT.

LXXXIX. His peractis, Persicum imperium in præfecturas distribuit, viginti numero, quas satrapias illi vocant. Quibus constitutis præfecturis, nominatisque singularum præfectis, tributa ordinavit, quæ ei singulis e populis redirent; ita quidem ut aliis populis finitimos populos adjungeret, nonnunquam finitimos hos prætermittens aliis rursus populis alios remotiores attribueret. (2) Præfecturas autem et annua tributa hoc modo constituit: quibus imperatum erat argentum adferre, his prædictum erat, ut Babylonico pondere talentum adferrent; quibus aurum imperatum, hi Euboicum adferrent talentum: valet autem Babylonium talentum Euboicas libras septuaginta. (3) Nam Cyro imperante, atque etiam deinde Cambyse, de tributo pendendo nihil erat constitutum, sed dona adferebant. Itaque propter hanc tributorum impositionem, et alia huic similia instituta, aiunt Persæ, institorem fuisse Darium; Cambysen vero, dominum; Cyrum, patrem fuisse. Darium enim, ut institorem administrasse regnum; Cambysen durum fuisse et superbum; Cyrum vero mitem et qui omne bonorum genus ipsis parasset.

XC. Ab Ionibus igitur, et Magnetibus Asiam incolentibus, et Æolensibus, et Caribus, et Lyciis, et Milyensibus, et Pamphylis (quibus in commune unum erat tributum impositum), quadringenta redibant argenti talenta: hæc prima erat præfectura. (2) A Mysis vero, et Lydis, et Lasoniis, et Cabaliis, et Hygennensibus, quingenta talenta: altera hæc præfectura. (3) Ab Hellespontiis ad dextram intro naviganti sitis, et Phrygibus, et Thracibus Asiam incolentibus, et Paphlagonibus, et Mariandynis, et Syriis, trecenta et sexaginta talenta tributi nomine redibant: tertia hæc præfectura. (4) A Cilicibus trecenti et sexaginta equi candidi, unus in diem, et quingenta argenti talenta; quorum talentorum centum et quadraginta in equitatum insumebantur, qui Ciliciam provinciam custodiebat, reliqua trecenta et sexaginta ad Darium mittebatur: quarta hæc præfectura.

XCI. A Posideo urbe, quam Amphilochus condidit, Amphiarai filius, in Cilicum et Syrorum confinibus, ab hac incipiendo usque ad Ægyptum (excepta Arabum ditione, quæ tributi erat immunis), tributum impositum erat trecentorum et quinquaginta talentorum. Est autem in hac præfectura Phœnice omnis, et Palæstina quæ vocatur Syria, et Cyprus: quinta hæc præfectura. (2) Ex Ægypto vero, et Afris Ægypti finitimis, et ex Cyrene et Barce (nam et hæ Ægyptiacæ præfecturæ erant attributæ) septingenta redibant talenta, præter pecuniam quæ ex Mœridis lacu redibat; fiebat autem ea ex piscibus, præter hanc, inquam, pecuniam, ac præter demensum frumentum, septingenta inde redibant talenta; nam frumenti duodecim myriadas _medimnorum_ admetiuntur Ægyptii Persarum iis qui in Alba arce Memphi habitant, horumque auxiliariis: sexta hæc præfectura. (3) Sattagydæ, Gandarii, Dadicæ et Aparytæ, in unam præfecturam, quæ septima est, contributi, centum et septuaginta conferebant talenta. (4) Ex Suis et reliqua Cissiorum regione, trecenta talenta redibant: octava hæc præfectura.

XCII. Ex Babylone reliquaque Assyria mille argenti talenta redibant Dario, et castrati pueri quingenti: nona hæc præfectura. (2) Ex Ecbatanis et reliqua Medica provincia, et Paricaniis et Orthocorybantiis, quadringenta et quinquaginta talenta: decima hæc præfectura. (3) Caspii et Pausi, tum Pantimathi et Daritæ, in unum conferentes, talenta contribuebant ducenta; undecima hæc præfectura. (4) A Bactrianis ad Æglos usque tributum pendebatur trecentorum et sexaginta talentorum: duodecima hæc præfectura.

XCIII. Ex Pactyica et ex Armeniis horumque finitimis usque ad Euxinum Pontum, quadringenta talenta: decima tertia hæc præfectura. (2) A Sagartiis, et Sarangis, et Thamanæis, et Utiis, et Mycis, et ex Rubri maris insularum incolis, in quas eos, qui abstracti sive relegati vocantur, rex habitatum mittit, ex his omnibus sexcenta talenta tributi nomine cogebantur: decima quarta hæc præfectura. (3) Sacæ et Caspii ducenta et quinquaginta conferebant talenta: præfectura hæc decima quinta. (4) Parthi vero et Chorasmii, et Sogdi et Arii, trecenta talenta: decima sexta præfectura.

XCIV. Paricanii et Æthiopes Asiam incolentes, quadringenta conferebant talenta: præfectura hæc decima septima. (2) Matienis, Saspiribus et Alarodiis ducenta imposita talenta erant: præfectura hæc decima octava. (3) Moschis, e Tibarenis, et Macronibus, et Mosynœcis et Maribus trecenta imperata erant talenta: præfectura hæc decima nona. (4) Indorum populus longe frequentissimus omnium quos novimus hominum est, et tributum hi pendebant præ reliquis omnibus trecenta et sexaginta talenta ramentorum auri: vicesima hæc præfectura.

XCV. Jam Babylonicum argentum si cum Euboico conferatur, fuerint talenta novies mille quingenta et quadraginta. Aurum vero si tredecuplum æstimetur, reperitur ramentum illud valere talenta Euboica quater mille sexcenta et octoginta. (2) Quibus cunctis in unam summam collectis, tributi nomine colligebantur Dario quotannis Euboicorum talentorum quattuordecim millia cum quingentis et sexaginta; ut minorem numerum mittam, qui hanc summam excedit.

XCVI. Hoc tributum Dario ex Asia redibat, et ex exigua Africæ parte. Sed procedente tempore etiam aliud ei tributum ex insulis rediit, ab his qui Europam incolunt usque ad Thessaliam. (2) Hoc tributum tali modo rex in thesauris recondit: liquefactum metallum in dolia fictilia infundit, et repleto vase frangit testam. Dein, quando pecunia indiget, tantumdem cudendum curat, quantum usus postulat.

XCVII. Hæ igitur sunt præfecturæ, et taxationes tributorum. Persidem vero regionem solam in tributariarum numero non nominavi; hanc enim a tributis immunem incolunt Persæ. (2) Porro impositum quidem tributum non pendebant, sed dona ferebant hi: Æthiopes Ægypto contermini, quos Cambyses, quum adversus Macrobios Æthiopas arma ferret, subegit; qui circa sacram Nysam habitant, et Baccho dies festos celebrant. (3) Hi Æthiopes, et horum finitimi, semine utuntur eodem quo Calatiæ Indi (_milio?_), domos autem habent subterraneas. (4) Hi simul ambo tertio quoque anno adferebant, adferuntque etiam ad meam usque ætatem, duo chœnices auri ignem non experti, et ducentos truncos ebeni, et quinque pueros Æthiopes, et viginti magnos dentes elephantorum. (5) Colchi vero pacti sunt de dono ferendo, et horum finitimi usque ad Caucasum montem: nam usque ad hunc montem pertinet Persarum imperium; qui vero ad septemtrionem sunt Caucasi, hi nil amplius curant Persas. (6) Hi igitur dona, de quibus pacti sunt, ad meam usque memoriam quinto quoque anno adferebant, centenos pueros, virginesque centenas. Arabes vero quotannis mille adferebant thuris talenta. Hæc igitur, præter tributum, dona hi regi ferebant.

XCVIII. Auri autem copiam illam, ex qua regi ramenta, quæ dixi, adferunt Indi, tali modo nanciscuntur: (2) quæ terra inde ab India versus orientem solem porrigitur, ea prorsus sabulosa est. Nam eorum, quos nos novimus, populorum, de quibus certi quidpiam traditur, primi versus orientem solem Indi sunt: post Indos enim orientem versus deserta terra est propter sabulum. (3) Sunt autem multi Indorum populi, diversis linguis utentes. Et eorum alii nomades sunt; alii non sunt. Nonnulli etiam in paludibus habitant fluminis, vescunturque crudis piscibus; quos capiunt, navigiis ex arundine confectis insectantes: quodlibet navigium ex uno genu sive internodio arundinis conficitur. (4) Hi Indi vestem gestant ex scirpo; quam, postquam scirpum e flumine demessuerunt tuderuntque, [sic] plectunt deinde in storæ modum, et tamquam thoracem induunt.

XCIX. Alii ex Indis, his ab oriente habitantes, nomades sunt; cruda carne vescentes, qui Padæi vocantur. Institutis hi utuntur hujusmodi: quando quis morbo laborat civium, sive mulier, sive vir, tunc virum viri maxime familiares occidunt, dicentes, si morbo consumeretur, carnem ipsis corruptum iri. At ille negat se ægrotare; hi, viro non adsentientes, interficiunt eum epulanturque. (2) Quando mulier ægrotat, similiter mulieres maxime necessariæ idem faciunt quod viris viri. Nam etiam qui ad senectutem pervenit, eum mactant, carneque ejus vescuntur: haud multi autem illorum ad eum numerum annorum perveniunt; nam antea quemcumque morbo quodam correptum interficiunt.

C. Aliorum Indorum alius mos est hujusmodi: nec occidunt animatum quidquam, nec sementem faciunt, nec domos solent possidere: herbis vescuntur; estque eis semen quoddam, milii fere magnitudine, folliculo inclusum, sponte e terra nascens, quod colligunt, et cum folliculo elixum comedunt. Si quis ex eis in morbum incidit, abit in desertum, ibique jacet; neque quisquam aut mortuum curat, aut ægrotum.

CI. Omnes hi, quos commemoravi, Indi feminis miscentur palam, veluti pecudes; et colorem habent similem maxime Æthiopibus. (2) Semen autem ipsorum genitale non, quemadmodum cæterorum hominum, album est, sed nigrum, sicut corporis color: tale vero etiam semen genitale Æthiopes edunt. (3) Hi Indi longius a Persis habitant, meridiem versus; neque umquam Darii paruerunt imperio.

CII. Alii vero Indi Caspatyro urbi et Pactyicæ regioni sunt finitimi, a septemtrione reliquorum Indorum habitantes, qui vitæ ratione utuntur Bactrianis simili. Hi sunt Indorum bellicosissimi, iidemque qui ad conquirendum aurum proficiscuntur: est enim ibi deserta regio propter sabulum. (2) In hoc nimirum deserto atque sabulo sunt formicæ, magnitudine non quidem tanta quanta canum, sed tamen majores vulpibus: quarum nonnullæ aluntur apud regem Persarum, in illa regione a venatoribus captæ. (3) Hæ igitur formicæ, sub terra habitacula sibi parantes, egerunt sabulum eodem modo sicut in Græcia formicæ; quibus etiam specie corporis simillimæ sunt. Sabulum autem, quod ab illis egeritur, auriferum est. (4) Ad hoc igitur colligendum sabulum profecturi Indi jungunt quisque tres camelos, funalem utrimque marem, qui a latere trahant; in medio feminam, dans operam ut a pullis quam recentissime natis abstractam jungat: hanc ipse conscendit. Sunt enim cameli equis velocitate non inferiores, insuper vero ad onera ferenda multo validiores.

CIII. Jam, species quidem qualis sit cameli, Græcis sat gnaris non describo quod vero de eo ignoratur vulgo, hoc dicam. Camelus in posterioribus cruribus quattuor habet femora (_ossa inter articulos vel genua_) et quattuor genua; veretrum vero inter posteriora crura caudam versus spectans.

CIV. Hoc igitur modo, talique utentes vectura, ad colligendum aurum proficiscuntur Indi, temporis rationem ita ineuntes, ut ea diei hora, qua ferventissimi sunt æstus, illud rapiant: fervente enim æstu sub terra conduntur formicæ. (2) Ardentissimus autem his hominibus sol est tempore matutino, non, ut cæteris hominibus, medio die; sed ab eo tempore quo ad aliquam altitudinem in cœlo pervenit, usque dum tempus est a foro discedendi [_quod fiebat medio fere die_]. Per id tempus multo magis ibi ardet sol, quam in Græcia medio ipso die; ita ut dicantur illi tunc aqua se aspergere. (3) Medio vero die similiter fere sol ardet cæteros homines atque Indos. Postquam de medio cœlo declinavit sol, talem ibi vim habet, qualem apud cæteros matutinus. Reliquum cœli spatium percurrens, magis magisque friget, donec, ubi ad occasum pervenit, admodum etiam friget.

CV. Postquam ad locum Indi pervenerunt, culeos, quos secum attulere, sabulo complent, et quam primum sese recipiunt. Protinus enim formicæ, odore, ut aiunt Persæ, illos sentientes, persequuntur. (2) Velocitate autem hanc bestiam alias omnes ita aiunt superare, ut nisi, dum congregantur formicæ, viam interim Indi præciperent, nullus eorum salvus esset evasurus. (3) Jam mares quidem camelos, quum sint ad currendum feminis inferiores, viribus aiunt deficere et segnius sequi utrumque; feminas vero, recordantes pullorum domi relictorum, nihil molliter de cursu remittere. (4) Majorem igitur auri partem hac ratione, ut quidem Persæ narrant, nanciscuntur Indi: aliud rarius est aurum, quod ex metallis effoditur.

CVI. Extremæ terrarum partes, nescio quo pacto, res præstantissimas sunt sortitæ, quemadmodum Græcia cœli temperiem longe præstantissimam sortita est. Est enim ab una parte, orientem versus, extrema regionum habitatarum Indica, ut paulo ante dixi. (2) In hac igitur, partim, animantes quadrupedes atque volucres insunt longe quam in reliquis regionibus grandiores, equis exceptis; nam magnitudine superantur Indorum equi a Medicis, qui Nisæi vocantur. Partim vero, auri immensa ibi copia est; aliud effossum terra, aliud per flumina devectum, aliud ita ut memoravi subreptum. (3) Ibidem porro arbores agrestes pro fructu lanam edunt, pulcritudine et reliqua virtute ovinam lanam superantem: et vestimentis Indi ex his arboribus utuntur.

CVII. Rursus, meridiem versus, extrema habitatarum regionum Arabia est. In hac vero una regionum omnium thus nascitur, et myrrha, et casia, et cinnamomum, et ladanum. Hæc quidem omnia, myrrham si excipias, non sine labore nanciscuntur Arabes. (2) Thus quidem colligunt, styracem adolentes, quæ in Græciam a Phœnicibus importatur. Styrace, inquam, incensa thus nanciscuntur: arbores enim thuriferas custodiunt alati serpentes, exiguo corpore, variegata specie, ingenti numero arborem quamque circumsedentes; iidem qui Ægyptum veluti hostile agmen invadunt. Nulla vero alia re, nisi styracis fumo, hi ab arboribus illis abiguntur.

CVIII. Aiunt vero etiam Arabes, universam terram his serpentibus oppletum iri, nisi illis accideret id quod compertum habeo viperis accidere. Et recte puto dixerim: numinis providentia, ut est consentaneum, quum sit sapiens, quæcumque et timidæ indolis sunt animalia, et quæ esculenta, ea omnia fœcunda admodum fecit, ne adsiduo esu genus eorum intereat; quæ vero prava et malefica, parum fœcunda. (2) Sic, ut hoc utar, lepus, quem venatur fera omnis et avis et homo, ita fœcundus est, ut leporis femina una sit ex omnibus animantibus quæ superfœtet, et alium fœtum jam pilis vestitum in utero gerat, alium nudum, alium eodem tempore in matrice formet, et alium concipiat. (3) Et hæc quidem hujus natura est. E contrario leæna, quum sit animalium validissimum, idemque ferocissimum, non nisi semel parit in vita: nam, dum partum edit, simul uterum ejicit. Cujus rei hæc caussa est: quando catulus in utero sese incipit movere, tum vero, quoniam ungues habet longe omnium acutissimos, fodicat matricem, augescensque multo etiam magis penetrat lacerando; ad extremum, quando partus instat, nihil amplius sani in utero superest.