Part 19
LVII. Hi autem ex Samiis qui Polycratem bello erant adgressi, quum in eo essent Lacedæmonii ut illos desererent, ipsi quoque abierunt et Siphnum navigarunt. Pecunia enim indigebant: et florentes per id tempus erant res Siphniorum, ut qui præ cæteris insulanis divitiis maxime valebant; quippe in eorum insula metalla erant auri argentique, ita quidem ut ex decima pecuniæ illius, quæ ibi conficitur, thesaurus Delphis sit dedicatus, qui nihil cedit opulentissimis: ipsi vero, quæ quotannis ex metallis redibant, ea inter se distribuebant. (2) Iidem, quo tempore thesaurum illum struendum curarunt, quæsiverunt ex oraculo, an præsentia bona per longum temporis spatium ipsis sint duratura. Quibus Pythia hæc respondit:
At quando in Siphno fuerint prytaneia cana, cana fori facies; tunc vir vafer adsit oportet, e ligno insidias caveatque rubrum præconem.
Erat autem tunc [_quum advenere Samii_] et forum et prytaneum Siphniorum Pario lapide excultum.
LVIII. Hoc oraculum Siphnii, nec tunc statim quum datum est, quo pertineret intellexerant, nec deinde, quum Samii advenerunt. Nam simul atque ad Siphnum Samii adpulerunt, navium unam in urbem cum legatis miserunt. (2) Erant autem olim naves omnes minio tinctæ: idque fuit quod Siphniis Pythia edixerat, quum cavere illos jussisset ligneas insidias et rubrum præconem. (3) Advenientes igitur Samiorum legati postularunt a Saphniis, ut decem talenta ipsis mutuo darent. Quod quum se facturos Siphnii negassent, agros eorum depopulati sunt Samii. (4) Ea re cognita, protinus Siphnii egressi sunt, rebus suis opem laturi: sed commisso prælio inferiores discesserunt, multique eorum urbe a Samiis sunt interclusi: quo facto, centum talenta ab illis Samii exegerunt.
LIX. Ab Hermionensibus vero, data pecunia, Hydream acceperunt insulam, Peloponneso obversam, eamque Trœzeniis in depositum dederunt; ipsi vero Cydoniam in Creta condiderunt coloniam, quum non hoc consilio navigassent, sed Zacynthios insula ejecturi. (2) Mansere autem ibi et opibus florere per quinquennium; ita quidem, ut, quæ nunc templa sunt Cydoniæ, ab his extructa sint, atque etiam Dictynnes fanum. (3) Sexto autem anno Æginetæ eosdem, Cretensibus juncti, prælio navali superatos, in servitutem redigerunt, resectasque navium proras, quibus apri pro insignibus erant, Æginæ in Minervæ templo dedicarunt. (4) Id fecerunt Æginetæ, quia infensi Samiis erant: hi enim priores, regnante Sami Amphicrate, bello Æginæ illato multis malis Æginetas adfecerant, sed et ipsi multa erant passi.
LX. Caussa quidem illius odii hæc est: verum ego longiorem de Samiis sermonem feci, quoniam ab his tria maxima opera, præ reliquis omnibus Græcis, effecta sunt. Primum, in monte ad centum et quinquaginta orgyias edito, in hoc fossa ab imo monte incipiens, et per totum ita acta, ut in oppositum montis latus pateat alterum fossæ orificium. (2) Longitudo fossæ septem stadiorum est: altitudo ac latitudo, octo pedum utraque. Per totam autem illius longitudinem excavata est alia fossa, viginti ulnas alta, tres pedes lata, per quam aqua, ex ingenti fonte derivata, per tubos in urbem deducitur. Architectus hujus fossæ Eupalinus fuit Megarensis, Naustrophi filius. (3) Hoc unum ex tribus illis. Alterum est opus, agger in mari ductus circa portum, in altitudinem viginti orgyiarum; longitudo autem aggeris, major duobus stadiis. (4) Tertio, templum habent exstructum maximum omnium, quæ nos novimus, templorum: cujus primus architectus fuit Rhœcus, Philæ filius, Samius. Horum caussa sermonem de Samiis paulo longiorem instituimus.
LXI. Jam adversus Cambysen, diutius in Ægypto morantem insanientemque, insurrexerunt duo fratres Magi, quorum alterum Cambyses procuratorem domus suæ reliquerat. (2) Hic igitur adversus illum insurrexit, quum intelligeret, occultari Smerdis cædem, paucosque esse Persarum ad quos notitia illius pervenisset, plerosque vero illum credere superesse: hæc ille reputans, regiam occupare hoc modo instituit. (3) Erat ei frater, quem simul cum eo insurrexisse dixi, corporis specie similis admodum Smerdi, Cyri filio, quem Cambyses, quum ipsius frater esset, interfecerat. Erat igitur hic et facie Smerdi similis, et ipsi nomen quoque idem Smerdis erat. (4) Hunc hominem Patizithes Magus, postquam ei persuaserat ut sibi omnia conficeret, regio in solio collocavit. Quo facto, præcones dimisit quum alias in partes, tum et in Ægyptum misit qui ediceret exercitui, Smerdi dehinc esse parendum, Cyri filio, non Cambysi.
LXII. Itaque quum cæteri præcones hoc edixerunt, tum qui in Ægyptum erat missus, ubi Cambysen cum exercitu Ecbatanis Syriæ invenerat, stans in medio proclamavit ea quæ a Mago mandata habebat. (2) Quæ ut a præcone edicta Cambyses cognovit, quum vera esse ea et proditum se a Prexaspe existimaret (hunc enim, ad interficiendum Smerdin missum, non exsecutum esse mandatum), respiciens Prexaspen, ait: «Prexaspes, ita igitur mandatum mihi es exsecutus, quod tibi injunxeram!» (3) Tum ille: «Non est hoc verum, domine, ut Smerdis frater tuus adversus te insurrexerit, aut ut ulla tibi a viro illo contentio, sive magna, sive parva existere possit. Nam ego ipse tuum mandatum exsecutus, mea manu eum sepelivi. (4) Itaque, si resurgunt mortui, exspecta ut etiam Astyages Medus adversus te sit insurrecturus: sin erit ut olim, nihil quidquam novarum rerum ab illo tibi nascetur. Quare mihi videtur, insequi nos debere præconem, et ex eo perquirere interrogando, a quonam missus edixerit, Smerdi regi esse parendum.»
LXIII. Hæc a Praxaspe dicta quum placuissent Cambysi, protinus missi sunt qui præconem insequerentur reducerentque. Qui ut rediit, his verbis eum interrogavit Prexaspes: «Tu, homo, quum dicas a Smerdi Cyri filio te nuncium venire, nunc, si mihi verum dixeris, salvus abito. Ipsumne Smerdin oculis tuis vidisti, qui tibi hoc mandatum dederit; an ab aliquo ex ejus ministris illud accepisti?» (2) Tum ille, «Ego, inquit, Smerdin Cyri filium, ex quo rex Cambyses cum exercitu in Ægyptum est profectus, nondum vidi: sed Magus, quem domus suæ procuratorem Cambyses constituit, hic mihi mandata hæc dedit, dicens Smerdin esse, Cyri filium, qui, ut ea ad vos perferrem, imperasset.» (3) Hæc illis homo iste dixit, a veritate nihil discedens. Tum Cambyses: «Tu quidem, Prexaspes, ait, ut vir bonus mandata mea exsecutus, culpam effugisti: at quis tandem ille fuerit Persarum, qui Smerdis nomen invadens, adversus me insurrexit?» (4) Cui ille, «Equidem, rex, mihi videor, inquit, intelligere quid hoc rei sit. Magi sunt qui tibi insurrexerunt, tum is quem tu procuratorem domus tuæ reliquisti, Patizithes, tum hujus frater Smerdis.»
LXIV. Ibi tunc, audito Smerdis nomine, veritas quum dictorum tum insomnii animum percutit Cambysis, cui per somnum visum erat nunciare aliquem sibi, Smerdin, regio in solio sedentem, capite cœlum tetigisse. (2) Itaque intelligens, frustra se perdidisse fratrem, deploravit Smerdin: et postquam universam suam calamitatem deplorarat lamentatusque erat, in equum insiliit; in animo habens quam celerrime posset, Susa adversus Magum ducere exercitum. (3) At, dum in equum insilit, de vagina gladii fungus (_extremæ vaginæ claustrum_) decidit; et nudatus gladius femur feriit. (4) Vulneratus igitur Cambyses eadem parte, qua ipse antea deum Ægyptiorum Apin percusserat, quum letale vulnus accepisse sibi videretur, quæsivit quodnam nomen esset oppido. Et illi Ecbatana dixerunt. (5) Erat ei autem superiori tempore oraculi responsum ex Buto urbe adlatum, Ecbatanis illum moriturum: unde sibi persuaserat, Ecbatanis Mediæ, ubi ei rerum omnium summa erat, senem sese vita functurum; at nimirum Ecbatana Syriæ dixerat oraculum. (6) Itaque, postquam tunc percunctatus oppidi nomen cognovit, consternatus calamitate quæ et ex Mago ei imminebat, et ex vulnere, resipuit; intelligensque oraculi responsum, ait: «Hic loci fatale est vitam finire Cambysen, Cyri filium.»
LXV. Neque tunc plura; sed deinde, interjectis fere viginti diebus, convocatis ad se spectatissimis qui aderant Persarum, hæc ad eos verba fecit: Eo redactus sum, o Persæ, ut rem vobis eam, quam omnium maxime occultavi, debeam aperire. (2) Quum in Ægypto essem, vidi nocturnam visionem, quam utinam numquam vidissem! Visum erat mihi, venientem domo nuncium renunciare, Smerdin, regio in solio sedentem, capite cœlum tetigisse. (3) Itaque veritus, ne imperium mihi a fratre raperetur, properantiora feci quam prudentiora: nec enim naturæ hominis datum est, avertere id quod sit eventurum: ego vero fatuus Prexaspen Susa mitto, qui Smerdin interficiat. (4) Quo tanto admisso facinore, securus vitam egi, nullo pacto cogitans fore, ut, sublato Smerdi, alius quisquam hominum mihi insurgat. Sed ab ejus quod futurum erat notione prorsus aberrans, præter jus et fas fratrem occidi, et nihilo minus regno sum privatus. Smerdis enim Magus fuit, quem contra me insurrecturum esse deus insomnii viso mihi significaverat. (5) Patratum igitur a me facinus est; vosque sic existimate, non amplius in vivis esse Smerdin, Cyri filium: sed Magi vobis regiam occuparunt, is quem ego procuratorem domus meæ reliqui, et frater eius Smerdis. (6) Jam, quem maxime oportuerat vicem meam, qui hæc indigna a Magis patior, ulcisci; is nefaria cæde, a proximis suis patrata, vitam finivit. Qui quum amplius non sit, secundo loco, id quod reliquum est, ut vos, Persæ, quæ nunc, quum vitam finio, mihi a vobis fieri volo, moneam summa me necessitas urget. (7) Nempe hoc vobis, deos regios obtestatus, injungo, quum in universum cunctis, tum maxime his qui ex Achæmenidum stirpe adestis, ne principatum ad Medos iterum redire patiamini; sed, sive illi dolo eum obtinuerunt, dolo eis eripiatis; sin vi quadam illum sibi pararunt, vi et armis recuperetis. (8) Atque, hoc quidem si feceritis, et terra vobis fructum ferat, et uxores et greges uberem edant prolem, et libertate in omne futurum tempus fruamini! Sin non recuperaveritis principatum nec conati fueritis recuperare, contraria horum vobis ut fiant precor, et hoc amplius, ut Persarum unicuique finis vitæ, qualis mihi, eveniat.» Simul hæc locutus Cambyses universam suam sortem deploravit.
LXVI. Tum Persæ, regem videntes edere ploratum, universi quidquid vestium habebant, discerpere, immensumque edere ejulatum cœperunt. (2) Et haud multo post, carie corroso osse, et in putredinem abeunte femore, e vivis ereptus est Cambyses, Cyri filius, postquam annos omnino septem et quinque menses regnaverat, nec ullam prolem, neque masculam, neque femineam, reliquerat. (3) At qui aderant Persæ persuadere sibi nullo pacto potuerunt, Magos rerum esse potitos; sed Cambysen existimarunt calumniæ caussa hæc dixisse quæ de morte Smerdis dixerat, quo Persicum omne genus ad bellum adversus illum concitaretur. (4) Hi igitur existimabant, Smerdin Cyri filium regnum occupasse: nam præfracte etiam negabat Pexaspes, a se interfectum esse Smerdin; nec enim tutum ei erat, mortuo Cambyse fateri, Cyri filium ipsius manu periisse.
LXVII. Magus igitur, mortuo Cambyse, secure regnavit, usurpans cognominis Cyri filii nomen Smerdis, per septem menses, qui Cambysi ad complendum octavum annum defuerunt: intra quod tempus cunctos imperio Persarum subjectos ingentibus adfecit beneficiis, ita ut eumdem mortuum desiderarent omnes Asiæ populi, ipsis Persis exceptis. Dimissis enim per omnes, quibus imperavit, populos præconibus Magus edixerat, per triennium immunes fore omnes, quum a milita, tum a tributo. Atque hoc edictum protinus promulgaverat, simulatque insurrectione facta iniit regnum.
LXVIII. At octavo mense, quisnam esset, tali modo compertum est. Fuit Otanes, Pharnaspis filius, genere et opibus par ei qui primus esset inter Persas. Hic Otanes primus suspectum habuit Magum; non esse Smerdin Cyri filium, sed eum qui erat, inde conjiciens, quod numquam ex arce egrederetur, nec ullum ex nobilibus Persis in conspectum suum vocaret. (2) Ea suspicione ductus, hocce instituit facere. Filiam ejus, cui Phædyma nomen erat, in uxoribus habuerat Cambyses: eamdemque perinde tunc Magus habebat, cum eaque pariter atque cum aliis Cambysis uxoribus consuetudinem habebat. (3) Ad hanc igitur filiam suam misit Otanes, quærens ex ea, quisnam homo esset cum quo concumberet: utrum Smerdis Cyri filius, an alius quispiam? Cui illa responsum remisit, nescire se; neque enim Cyri filium Smerdin umquam vidisse, nec scire quis sit cum quo concumbat. (4) Tum iterum ad eamdem mittens Otanes, ait: «Si Smerdin Cyri filium non nosti, at tu ab Atossa percunctare, quonam cum viro et illa concumbat et tu! nam illa utique fatrem novit suum.» (5) Respondit ad hæc filia: «Neque Atossæ ego possum in colloquium venire, neque alii ulli mulieri ex his quæ mecum hic una habitant: nam simulatque hic homo, quisquis est, occupavit regnum, disseminavit nos, alii aliam sedem adsignans.»
LXIX. Hæc audienti Otani magis etiam manifesta facta res est. Itaque tertio ad illam nuncium mittit, his verbis: «Oportet te, filia, quum bene nata sis, periculum suscipere quodcumque pater te jubet. Quodsi enim hic non est Cyri filius Smerdis, sed is quem ego esse existimo; non debet ille, quod tecum concumbat et Persarum teneat imperium, impune ferre, sed meritam luere pœnam. (2) Nunc igitur fac hocce: quando tecum cubuerit, tuque eum somno sopitum intellexeris, palpa ejus aures. Quodsi compertus fuerit aures habere, puta te cum Cyri Smerdi concumbere: sin aures eum non habere deprehendes, magus Smerdis est quicum concumbis.» (3) Ad hæc renunciari Phædyma jubet, ingens se adire periculum, si id faciat. Si forte enim aures ille non habeat, ipsa autem deprehendatur palpans, satis se scire, fore ut ab illo trucidetur: attamen imperata facturam. (4) Sic illa, hoc se effecturam, patri recepit. Mago autem huic Smerdi Cyrus, Cambysis filius, tum regnans, graviorem quamdam ob culpam præcidi aures jusserat. (5) Hæc igitur Phædyma, Otanis filia, cuncta exsequens quæ patri receperat, quum ad illam rediisset ordo intrandi ad Magum (per vices enim apud Persas uxores ad maritum intrant), cubiculum ingressa cum eo concubuit: et postquam gravi somno Magus sopitus erat, aures ejus palpavit. (6) Utque haud ægre, sed facillime, cognovit auribus carere hominem, simulatque dies adfuit, ad patrem misit, remque ei significavit.
LXX. Tum Otanes, adsumpto Aspathine et Gobrya, primariis inter Persas viris, maximeque idoneis quibus fidem haberet, totam rem his enarravit: atque hi etiam ipsi suspicati erant, ita se rem habere. Quibus quum deinde rationes suas exposuisset, adsentati sunt ambo. (2) Constitueruntque hi tres, ut ipsorum quisque unum virum Persam, cui maxime fidem haberet, sibi legeret socium. Adsciscit igitur Otanes pro sua parte Intaphernem; Gobryas, Magabazum; Aspathines, Hydarnen. Ita quum sex essent, advenit Susa Darius, Hystaspis filius, ex Perside veniens, cui regioni pater ipsius erat præfectus. Qui ubi advenit, placuit reliquis sex Persis Darium etiam socium sibi adsciscere.
LXXI. Hi septem igitur congressi, fidem sibi dant invicem, et sermones conferunt. Ubi ad Darium venit ordo sententiæ dicendæ, ait ille: «Ego hoc solus cognitum habere putabam, regnare Magum, et vita excessisse Smerdin, Cyri filium: atque ad hoc ipsum dedita opera huc me contuli, ut mortem Mago pararem. Quandoquidem vero accidit, ut et vos rem compertam habeatis, non ego solus; videtur mihi res e vestigio peragenda, neque differenda: nec enim hoc melius fuerit.» (2) Ad hæc Otanes: «O fili Hystaspis, ait, forti viro patre genitus es; et videris ostendere, te nihil esse patre inferiorem. Verumtamen hanc rem noli ita præpropere et inconsulto adgredi; sed consideratius illam capesse. Plures simus oportet, et sic demum rem adgredi.» (3) Tum Darius: «Viri qui hic adestis, inquit, si ea ratione utemini quæ ab Otane est proposita, scitote pessime vos esse perituros. Deferet enim aliquis rem ad Magum, privatim sibi lucrum quærens. (4) Debebatis quidem maxime vos soli, re inter vos deliberata, hæc conficere: quoniam vero ad alios plures eam referre placuit vobis et mecum quoque communicastis, aut hoc ipso die rem exsequamur, aut scitote, si hunc unum diem siveritis elabi, non alium accusatorem me præventurum esse, sed me ipsum nomina vestra ad Magum esse delaturum.»
LXXII. Ita ardentem Darium videns Otanes: «Quoniam igitur, inquit, adeo propere rem nos exsequi cogis, nec differre pateris; age dic nobis ipse, quonam pacto intrabimus regiam, illosque adgrediemur? Custodias enim esse dispositas tu etiam ipse (puto) nosti, si non visu, auditu certe: quas quo pacto superabimus?» (2) Cui Darius respondit: «Multa sunt, Otanes, quæ verbis non facile est demonstrare, sed re ipsa atque opere: sunt rursus alia, verbis quidem expeditu facilia, sed unde factum nullum præclarum exsistit. (3) Nostis autem vos, per dispositas illas custodias non ulla posse difficultate transiri. Quum enim simus hac dignitate viri, nemo non transire nos patietur, partim reverentia nostri ductus, partim forte etiam timore. Præterea vero ego ipse prætextum maxime speciosum habeo, quo intremus; dicens ex Perside me adesse, velleque quidpiam, quod a patre mihi mandatum sit, regi significare. (4) Etenim, ubi mendacium aliquod dicendum est, dicatur. Eodem enim tendimus, et mendaces, et veraces: hi falsum dicunt, quando falsa persuadendo commodum aliquod sunt percepturi; illi vera loquuntur, ut per veritatem lucrum quoddam faciant, utque majus aliquid illis dehinc committatur. (5) Ita, diversas vias sequentibus, idem nobis finis propositus est. Si nihil commodi exspectaretur; eadem ratione alter (_homo mendax_) qui verum loquitur (_lucri caussa_), mentiretur; alter (_verax_) qui mentitur (_commodi caussa_), verum dicturus erat. (6) Quisquis ergo ex portarum custodibus ultro nos admiserit, is posthac fructum facti percipiet; qui vero se nobis opponere conabitur, is eo ipso hostis declaratus esto, nosque deinde vi penetrabimus intus, et opus adgrediemur.»
LXXIII. Post hæc Gobryas, «Umquamne, inquit, viri amici, honestius possemus recuperare imperium, aut, si recipere illud non licuerit nobis, honestius mori, quam nunc, ubi nobis, viris Persis, Medus homo Magus imperat, isque mutilatus auribus? (2) Et quicumque vestrûm ægrotanti adfuistis Cambysi, utique meministis, puto, quæ ille, quum finiret vitam, injunxit Persis imprecatusque est non connitentibus recuperare imperium: quæ nos tunc quidem non admittebamus, sed per calumniam dici a Cambyse putabamus. (3) Nunc igitur censeo, Dario esse obtemperandum, neque ex hoc cœtu aliorsum discedendum, nisi recta adversus Magum.» Hæc[TR5] dicenti Gobryæ omnes sunt adsensi.
LXXIV. Dum hi ita deliberabant, per idem tempus accidit forte hocce. Placuerat deliberantibus Magis, amicum sibi conciliare Prexaspen, tum quoniam indigna ille erat passus a Cambyse, qui filium ejus sagitta transfixum interfecerat; tum quod unus idem mortem noverat Smerdis, Cyri filii, quippe qui sua manu eum occidisset; præterea quod summo in honore erat apud Persas. (2) His igitur rationibus inducti, vocatum ad se Prexaspen, operam dederunt ut amicum sibi adjungerent, fide data et juramentis eum obstringentes, apud se habiturum nec ulli homini aperturum malam fraudem qua illi adversus Persas uterentur; pollicentes ei, infinitis modis cumulate se eum remuneraturos. (3) Id quum se facturum Prexaspes recepisset, sicut ei persuadere conati erant Magi, secundo loco aliud ei proposuerunt: convocaturos se, aiebant, universos Persas sub regiæ muris, illumque jusserunt conscensa turri concionari, regi illos a Smerdi, Cyri filio, nec ab alio. (4) Hoc ei mandabant, ut qui summa fide esset apud Persas, quique sæpe professus esset vivere Smerdin, Cyri filium, cædemque illius pernegasset.
LXXV. Postquam et hoc se facturum Prexaspes dixit, Magi, convocatis Persis, jusserunt eum conscendere turrim, et concionari. (2) At ille quidem, quæ ab his rogatus erat, eorum ultro oblitus, exordio sumpto ab Achæmene, genus recensuit Cyri; et postquam ad hunc descendit oratio, ad extremum beneficia omnia a Cyro in Persas collata commemoravit. (3) Quibus expositis, aperuit veritatem, quam adhuc a se occultatam esse, ait, quum non tutum sibi fuisset, id quod factum sit edicere; in præsentia autem necessitate se cogi, ut verum declaret. Dixit igitur, se ipsum, coactum a Cambyse, Smerdin Cyri filium necasse, et Magos esse qui nunc regnum teneant. (4) Denique multa imprecatus Persis, ni regnum recuperarent, pœnasque a Magis sumerent, de turri se præcipitem dejecit. Hunc finem Prexaspes habuit, quum per totam vitam spectata fide vir fuisset.
LXXVI. Septem quos dixi Persæ, postquam decreverunt protinus adgredi Magos, neque rem differre, perrexerunt deos precati, prorsus ignari eorum quæ circa Prexaspen acta erant. Sed dimidium viæ progressi, rem illam comperiunt. (2) Itaque de via declinantes, quid faciendum sit iterum inter se deliberant: et Otanes quidem cum sociis, omnino differendum inceptum censuit, neque in hac rerum perturbatione adgrediendum: Darius vero cum suis, protinus eundum esse et exsequendum decretum sine dilatione ulla. (3) Qui dum inter se altercantur, adparent septem accipitrum paria, insectantium duo paria vulturum, vellicantiumque ea et fodicantium. Quibus conspectis, septemviri cuncti collaudant Darii sententiam et ad regiam pergunt, hoc augurio freti.
LXXVII. Qui ubi ad portas venerunt, accidit id quod Darius pro sententia dixerat: custodes reveriti primarios ex Persis viros, ac nihil ejusmodi ab eis factum iri suspicati, transire eos passi sunt, veluti divinitus missos; neque quisquam eos interrogavit. (2) Postquam vero in aulam progressi sunt, incidunt in eunuchos quorum munus est nuncios ad regem deferre: hique ex eis, quid velint, cujus rei caussa veniant, quærunt; simulque portæ custodibus, quod eos admiserint, minas intentant, denique progredi volentes septemviros prohibent. (3) At illi, sese invicem cohortati, strictis gladiis, hos qui illo ipsos loco prohibere conantur, e vestigio transfigunt, et cursu in virorum conclave contendunt.
LXXVIII. Erant forte tunc intus Magi ambo; et de his quæ a Prexaspe acta erant consultabant. Qui ubi eunuchos viderunt consternatos clamantesque, vicissim et ipsi exsiluerunt ambo; et, postquam cognoverunt quid rei esset, ad vim et impetum se convertêre. (2) Alter raptim arcum capit, hastam alter prehendit: committiturque ibi pugna. Et is quidem, qui arcum sumpserat, cominus instantibus hostibus, nihil in eo præsidii invenit: alter vero, hasta se defendens, primum Asphathinen percussit in femur, tum Intaphernem in oculum; et oculum quidem ex vulnere amisit Intaphernes, nec tamen mortuus est. (3) Dum alter ex Magis hos vulnerat, interim alter, quum ei arcus nihil prodesset, esset autem cubiculum conclavi contiguum, in hoc confugit, januam clausurus. Sed duo ex septemviris, Darius et Gobryas, simul irrumpunt, et Magum Gobryas medium corripit: quo facto colluctantibus adstans Darius, ferire cunctatur, quippe in tenebris res gerebatur, cavens ne Gobryam feriat. (4) Quem ille ita otiosum videns adstantem, «Quidni manu, inquit, uteris?» cui Darius, «Tibi, ait, consulens, ne te feriam.» Et Gobryas, «Etiam per ambo adige, inquit, ferrum!» Cui parens Darius ferrum adegit, et forte fortuna Magum transfixit.
LXXIX. Interfectis Magis, abscissisque eorum capitibus, duo vulnerati ex septemviris ibi relinquuntur, quum infirmitatis caussa, tum arcis custodiendæ: reliqui quinque, capita Magorum gestantes, foras currunt, ingentem clamorem strepitumque cientes; convocatisque Persis, quid gestum sit, exponunt, capitaque ostendunt; simul, quicumque eis obvius fit de Magorum genere, hunc interficiunt. (2) Tum Persæ, cognita Magorum fraude et re a septemviris gesta, æquum et ipsi censuere paria facere; strictisque gladiis, ubicumque Magum quemdam offenderent, hunc trucidabant: ac, nisi superveniens nox eos inhibuisset, nullum Magum reliquum erant facturi. (3) Hunc diem publice colunt Persæ maxime dierum omnium, eoque die ingens celebrant festum, quod Magophonia (_quasi dicas Magicidium_) a Persis vocatur; quo die nulli Mago licet in publicum prodire, sed intra domos suas Magi cuncti se continent illo die.