Part 8
Narravit Haret Hammamita. Aderam precibus vespertinis in templo quodam Mauritaniae; cumque officio satisfecissem abundanter, a lege praescriptis addidissem spontanea, oculus incidit in societatem hominum, qui in partem seorsam recesserant, sincera se distinguentes amicitia, invicem sibi porrigentes poculum colloquii, percutientesque disputationis igniarium. Equidem cupidus lucrandi verbuli, acquirendaeve doctrinae, ad eos tetendi, ut qui imitaretur Tofailum (ideo celebrem, quod non invitatus accedere solebat) dixique: vuluisne excipere hospitem, qui frui gestit confabulationis fructu, non decerptis modo dactylis, quaeritque elegantias conversationis, non pingue tuber juvenci cameli. Solutis autem considendi vinculis responderunt, salve, salve! Sed non consederam quantum rapidi fulguris durat strictio, aut pavidae avis sorbitio, cum superveniret viator, cujus sub brachio erat pera, salutaretque duobus (solitis) verbis, templumque honoraret duobus genuflectionibus, tum inciperet: o vos praediti intellectu et sincera virtute! num ignoratis, optimum offerimentum esse, levare curas, funemque firmissimum salutis, consolari egentes? Ego vero, per eum, qui me deduxit in tractum vestrum et destinavit, ut a vobis peterem aquam! propulsus e domicilio longinquo sum, missus a liberis emaciatis; estne igitur in coetu vestro, qui nobis sedare velit famis febrem? Responderunt: o tu, quisquis es! post vesperam accedis, necnisi reliquiae supersunt coenae; quibus si contentus es, te non prohibere volumus. Dixit: angustiarum frater iis quoque contentus est, quae a mensis decutiuntur, quatiendove excidunt e reconditoriis. Iussit itaque unusquisque eorum servum suum, ut ei daret, quantum cibi haberet; quo beneficio laetus, gratiis actis, sedebat considerans, quae afferebantur. Nos vero reversi ad venandas elegantias doctrinae, earumque pretiosissimas, ac eliciendam aquam frigidam de fontibus suis, ad ea delati eramus, quae non sunt absurda, si invertuntur, ut si dicas SAKB KAS (effundens poculum)[1], invicemque nos provocaveramus, mentem ad novos incitare partus, cogitationumque ducere nondum praefloratas virgines, ea sub lege, ut incipiens tres margaritas necteret suo filo, post eum vero gradatim crescerent augmenta, et ad dextram sedens quatuor, ad sinistram sedens septem consereret, quamvis fastidiens. Dixit, qui retulit. Et jam conserueramus numerum manus digitorum, et sociaveramus, quot socii fugiebant in specum, cum, magnae afflictioni meae, ad dextram sedens meam dicere festinaret: LM ACHA ML (reprehende fratrem languescentem); exciperetque, qui ejus a dextra erat: KBBR RGA AGR RBBK (ampla tibi sit spes praemiorum domini); diceretque propinquus: MN IRB ASA BR INM (augens beneficium auget famam); continuaretque sequens: SKT KL MN NM LK TKS (tacere jubens calumniantem sapiens eris); vicesque meae venerant, ac incumbebat mihi, septuplum verborum ordinem connectendi officium. Nec desinebat cogitatio mea conflare et frangere, frugiferam se praestare et sterilem, et interea auxilium petere, quamquam non inveniebam adjutorem, donec quiescebat halitus (studium) apparebatque submissio. Hic dixi sociis: si Sarugensis hoc consessu adesset, insanabilem morbum certe sanaret. Responderunt: etiamsi Ajaso hoc imponeres, distineretur desperatione. Incepimusque latius evagari aestimando problematis difficultatem, portamque ejus reputando clausam, dum advena ille, qui nos oppresserat, oculo contemnentis nos adspiciebat, et margaritas conserebat nobis insciis. Et cum vidisset debilitatem nostram retectam, laticisque nostri paucitatem, dixit: o homines! magnus est labor, efficere, ut pariat sterilis, sanitatemve petere ab aegroto, et supra omnem doctorum scientiam. Tum ad me accessit inquiens: equidem vicem tuam sustinebo infortuniumque, quod in te incidit, dispellam, et, si vis spargere (prosa oratione uti), dic, alloquens eum, qui reprehendit avarum cumulatque vituperium: LS BKL MVML ASA LM VMLK BSL (confuge ad eum, a quo suspenduntur spes; qui, quando collegit et possidet, largitur); sin vero praefers nectere, dic ei, quem magni habes:
AS ARMLA ADA ARA VARA ADA ALMR ASA etc. etc.[2]
(Consolare egenum, qui supervenit; sed abstine, quando vir male egit;
Excipe fratrem nobilitatis; remove te a fratre spurcitiei;
Vita latus injuriam inferentis, calumniantis, quando considet;
Defende a te excitatam contentionem, eamque projice, si firma stat;
Tranquillus sis et fortis; fieri potest, ut juvet tempus iniquum!)
Dixit; et cum nos fascinasset versibus suis, et ingemere fecisset non attingendis metis, laudavimus eum, donec se immunem habere petebat, et donavimus, donec sat esse fatebatur; tum succincta veste peraque in dorsum sublata surrexit et cecinit:
O, divinum hominum coetum, quorum linguae adeo sunt veraces,
Qui superant omnes mortales virtutibus memoratu dignis et benemeritis!
Collocutus sum cum eis et inveni, Sachbanum apud eos esse Bakilam[3];
Diversatus sum ad eos mendicans, et repperi liberalitatem fluentem;
Iuravique, si liberales essent pluvia recreans, hi essent imber.
Tum processit spatium duarum hastarum; sed rediit, implorans Dei auxilium contra mortem, dixitque: o decus eorum, quibus sunt majores, et thesaurus eorum, qui privati sunt opibus! tenebrae jam ingruerunt, et viae facies jam velata est; inter me et nidum meum nox est nigerrima et via signis carens; nonne igitur facem dare potestis, qua evitem caespitationem? Dixit; cum vero advenisset quod rogaverat, et torris lux detegeret facies, repperi venationem inter nos exercuisse Abu Seidum nostrum, dixique sociis: hic est, quem retuli ferire, quando loquatur, et quando pluvia ab eo rogetur, non negare. Et extendebant versus eum colla, gyrabantque in eo oculos, rogabantque, ut nocte ista cum eis confabularetur, ea conditione, ut subveniremus paupertati ejus. Sed dixit: gaudium meum est, quod vobis gaudium creat; ipsique laetemini, qui me laetastis; praeterquam quod ego vos adii, dum liberi mei contorquebantur fame rogabantque, ut celeriter redirem; quod si igitur me diutius abesse sentirent, turbaret eos elusa spes, nec mihi vita esset jucunda. Permittite igitur, ut eam, eorumque famem obturem, et descendere faciam, quod suffocat; tum statim ad vos redibo, praeparatus ad nocturnam confabulationem, donec illuxerit aurora. Diximus igitur famulorum uni: sequere eum ad familiam suam, ut celerius revertatur. Ivit ergo cum eo, sub axilla portans ipsius peram, acceleraturus reditum. Moram autem traxit modum excedentem, tum rediit puer solus; quem cum interrogaremus, quid nobis fers nuntii de improbo? regessit: fatigantibus me duxit viis tramitibusque in ramos divisis, donec perveneramus ad domunculam vastatam. Ibi dixit: hic est locus quietis meae nidusque pullorum. Tum petiit ut aperiretur porta, mihi vero eripuit peram dicens: per vitam meam! onere me levasti, meritus es remunerationem; accipe igitur consilium, quod e praestantissimis est consiliis et commodorum hortis, et declamavit:
Quando dactylos habes recentes, ne differ eos comedere in annum proximum;
Quando incidisti in aream, sume de spicis ibi conspicuis;
Sed postquam collegisti, ne morare, donec tenearis reti venatoris;
Nec nimis penetra, quando natas, nam salus est in ripa;
Pete donum praesens, promitte futurum, et vende olim solvendum solvendo statim;
Neque vero nimis diu mane apud socium, nam nemo unquam (majori) fastidio fuit, quam adhaerens!
Adjecit: haec serva in reconditorio tuo et sequere in rebus tuis; festina autem ad socios, Domino custoditus, et cum perveneris, salutem meam perfer, admonitionem recita, et a me acceptam (regulam) trade: vigilias per confabulationes maxima afferre damna, me vero non supersedere corporis mei custodiendi cura, nec contrahere velle ariditatem capiti. Dixit qui retulit. Cum versuum ejus argumentum nobis patefecisset, improbantes versutiam ejus et astum invicem nos reprehendebamus, quod eum dimittentes mendacio nos decipi passi eramus. Tum discessimus austero vultu, manuum percussione affligente.
1. Palindroma intendit, idem sonantia, si singulae litterae a fine versus initium leguntur, ac si leguntur ordine recto, ut in vocibus: Anna, Otto, et versu: Signa te, signa, temere me tangis et angis. Arabes eas tantum respiciunt hic litteras, quae consonantium valorem habent. 2. Reliquos quatuor versus latinis litteris exprimere omittendum rati sumus. 3. Impeditissimae linguae vir.
XVII Cancrinus.
Narravit Haret Filius Hammami. Loco quodam, quo ex itinere deverteram, deprehendi, oculos tollens, juvenes quosdam physiognomia ingeniosorum praeditos et stellarum noctis pulchritudine, occupatos in vehementissima disputatione et praeter modum flammante controversia; quos ut adirem impulit cupido societatis et opinata fructus concertationis decerpendi jucunditas. Cum autem adhaesissem coetui eorum, istarumque margaritarum memet inseruissem filo, ac interrogantibus: tune probatus es in praeliorum fervore et inter alias tuam quoque demittere soles situlam? neutiquam — respondissem —, e belli spectatoribus sum, filiis confossionis et percussionis non annumeror, atque illi, desistentes me ultra sciscitari, aenigmatibus proponendis fluminis instar iterum sese immisissent, en! in medio circuli et corona sodalitii senex, quem extenuaverant curae ventusque emaciaverat venenatus, ut adeo calamo evasisset siccior et forfice macrior. At quoties respondebat, miranda prodebat, et Sachbani[1] memoriam obfuscabat, quando disserebat; laetitia perfundebar ob artem, qua praeditus erat, scopum percutiendi, quaque totam catervam supereminebat, excellentiam. Nec destitit omnia obscura exclarare, omnique collineare jactu, donec vacuae erant pharetrae et quaestio simul ac responsio quiescebat. Videns igitur homines alimentis carere et ad jejunium cogi, disputationem denuo instituendam implicitis verbis innuit, eamque ut aggrederentur admoniti cum regessissent, euge! quis vero materiam porrigit? num scitis, inquit, sermonem, cujus terra est coelum et aurora vespera, duobus textum jugis, duobus splendentem coloribus, sonantem in duas plagas, duabusque apparentem faciebus; qui, quando oritur ab Oriente, satis lucet, et, quando exsurgit ab Occidente, mirum in modum fulget? Dixit, et multitudo, quasi taciturnitas ei immissa, aut divinitus ut silerent mandatum esset[2], nullus eorum locutus, nullius lingua verbulum effata est. Hinc, quoniam eos conspiciebat mutos ut pecora et tacentes ut statuas, jam, inquit, longinquum vobis praefinio terminum prolongoque morae funem; tum vero hic locus sit congregationis et diremtionis statio; et, si ingenia vestra liberalia se praebuerint, laudabimus; sin ignitabulum frustra percussum fuerit, ipsi ignem eliciemus. Responderunt: per Deum! in talis maris profundo nobis non est, ubi natemus, nec pascuum nobis in ejus littore; relaxa cogitationes nostras a molestiis, proficiens fac donum paratam numerando pecuniam, et assume nos fratres, qui saliant, quando salis, et praemium solvant, quando postulas. Ad haec aliquantisper vultum demisit, dein vero, dictis, inquit, vestris audiens sum et obsequens: theses ergo meas excipite, et tenete, quae aliis tradere possitis:
1. Homo beneficiis mancipatur; 2. multum benefacere est generosi; 3. nota ingenui colligere laudes; 4. gratiam promereri idem est, ac felicitatis arborem sibi fructuosam facere; 5. indicia liberalitatis praenuntia laetitiae; 6. adhibere comitatem gignit amicitiam; 7. nexus amoris flagitat sinceritatem; 8. veritas sermonis ornat linguam; 9. sermo disertus fascinus cordium; 10. rete voluptatis pernicies animarum; 11. taedium creaturarum mali mores; 12. prava cupido fugat pietatem; 13. inhaerere prudentiae habena salutis; 14. vitiorum exagitatio vitium pessimum; 15. perstringere lapsus labefactat amicitias; 16. sincera mens donum nobilitat[3]; 17. salutiferum facere donum pretium precum[4]; 18. difficultates suscipere allevat sequentia[5]; 19. spes auxilii facilia reddit officia; 20. praestantia principis amplitudo pectoris[6]; 21. amicorum fidorum decus calumniatorum odium[7]; 22. praemium laudationum collatio donorum; 23. praemium donorum concessio votorum; 24. in errorem ducit egredi fines; 25. transgredi finem hebetat aciem; 26. mores negligere frustranea facit pietatis officia; 27. debitorum se oblitum simulare producit inobedientiam; 28. evitare suspiciones dignitates auget; 29. dignitates efferuntur adeundis periculis; 30. magnificae existimationes ope fatorum; 31. facta gloriosa exiguum sperando; 32. longa cogitatione emedullatur sapientia; 33. summum dominationis lenire[8] , imperium; 34. contumacia amittuntur expetita[9]; 35. in terroribus de excellentia certant viri; 36. animisque de excellentia contendentibus differentiae dignitatum; 37. affingente legato mendacia administratio deficit; 38. rebus collabentibus ingruunt terrores; 39. profert patientia victoriae fructum; 40. dignissimus laude industriosissimus quisque[10]; 41. observantia tua imponitur amico te curandi officium; 42. amicitiae servorum visitatione dominorum[11]; 43. ornamentum morum praestare fidem; 44. cognoscuntur fratres lenienda tristitia; 45. propelluntur inimici defendentibus amicis; 46. prudentes probantur societate stultorum; 47. respicere finem cavet exitia; 48. evitare dedecora extendit famam; 49. turpis injustitia dispellit fidem; 50. indoles ingenuorum in arcanis probatur.
Tum perrexit: haec verba ducenta eruditionem et adhortationem continent; quique ea isto ordine deduxerit, ille nec contra disputantem nec dissentientem habebit; at qui ordinem cupit invertere et in calce ea redire facere[*], Arcana, dicat, sunt penes ingenuos, et praestans fidei natura injustitiam dispellit, malaque fama dispergit dedecus. Atque hoc tractu ea retrahere continuet, nec vereatur, usque dum attigerit articulum extremum margaritarumque ultimam: et beneficia multa et plena praestare ipsum hominis beneficium est. Dixit relator: Postquam itaque sermonem suum elegantem non minus ac utilem in medium protulerat, et experientia edocti eramus, quantum alia prae alia excellat oratio, praestantiam autem in manu Dei esse, qui eam tribuat cuicunque velit, quisque nostrum se suspendit ab ejus lacinia, ultroque opum suarum particulam ei largitus est. Meum vero donum accipere noluit, non paupero, regerens, discipulos meos. Tum ego: esto Abu Seid, quamquam forma tua externa concidit et desedit genarum aqua. Et ille, ego is sane, utut extenuatus et exsiccatus et extremo marcore confectus sum. Ibi eum reprehendere coepi, quod modo versus Orientem, modo versus Occidentem, vagabundus tenderet. Sed dixit: non est vis, nec potestas, nisi in Deo! et: Dei sumus et ad Deum revertimur! tum dolente corde declamavit:
Fortuna gladium suum contra me strinxit aciemque acuit, ut me terreret;
Somnum extraxit palpebris meis succensens et fluere fecit oculorum venam,
Et circumegit me in climatibus, ut adeo peragrarem Orientem secaremque Occidentem,
Et in omni tractu quotidie mihi sit ortus et occasus;
Sic peregrinantis persona mutata est, scopusque ejus sunt longinqua.
His effatis abiit trahens axillas jactansque manus. Nos vero modo oculis eum persequebamur, modo ei incidere contendebamus. Tum vero non morati sumus, quominus solveremus considendi nexus, et dispergeremur ut deliciae Sabaeae[19].
*
Sententiis istis retrogrado ordine legendis partim idem, partim alius sensus, semper commodus, prodit. Non injucundum fuerit, verba arabica inversa quid latine exprimant, appositum videre. Habeas itaque. 1. Consilia sunt penes ingenuos; 2. fidei natura praestans dispellit injustitiam; 3. turpis fama extendit dedecus; 4. metus periculorum cavet malos exitus; 5. cernuntur stulti societate prudentium; 6. amici probantur propulsione inimicorum; 7. lenitur tristitia allevantibus eam fratribus; 8. fides cognoscitur dum boni mores servantur; 9. servorum decus visitatione dominorum[13]; 10. sincerum pacta servandi studium sufficit pro circumspectione; 11. oportet laborem exspectatae attemperare laudi; 12. victoriam mereri fructus est patientiae; 13. terroribus innotescunt rerum status; 14. deficiente prudente administratione inutilis fit legatus; 15. crescentibus pretiis apparent differentiae animorum; 16. quando de excellentia contendunt viri, ipsi terrores de excellentia videntur contendere; 17. necessitate urgente irrita est contumacia; 18. cum dominatu conjuncta castigatio regiminis; 19. summum sapientiae enucleare cogitationes; 20. multum sperare prohibet ab agendo; 21. magna dignitas comparatur officiis praestandis[14]; 22. honor animorum in adeundis periculis; 23. elatio gradus auget[15] suspiciones; 24. evitare inobsequentiam gignit officiorum exsecutionem; 25. pia officia oblivisci perdit mores; 26. migrare fines hebetat aciem; 27. transgredi extremum idem est, ac penitus sese in errorem immergere; 28. adducit petita largitio munerum; 29. merces munerum est profusio laudum; 30. praemium delatorum odium amicorum; 31. decus pectoris amplitudo ejus[16]; 32. commodus status praestans efficit auxilium; 33. certa notitia acquirendorum praemiorum officia leviora efficit; 34. rogatio pretium est beneficii; 35. munera proficientia facere prodit bonam mentem; 36. sincera amicitia lapsus abolet[17]; 37. exagitare male facta pessimum est flagitium; 38. quaerere salutem est habena prudentiae; 39. persistere abstinentem removet cupidinem; 40. mali mores dedecorant homines; 41. taedium animorum perniciem affert caritati; 42. rete cordium est incantatio loquelae; 43. diserta lingua ornamentum narrationum; 44. sincera adhortatio postulat amicitiam; 45. vinculum amicitiae flagitat comitatem; 46. hilaritate uti est signum liberalitatis; 47. initium felicitatis promereri gratiam; 48. acquirere laudes ingenuo, quod (avaro) recondere divitias; 49. mos prompti[18] egregia perpetrare; 50. multa et perfecta beneficia praestare ipsum hominis beneficium est.
1. Cfr. Cons. V. De se ipso Sachban dixisse fertur: Prima modo fecerim verba, Jamanenses intelligunt, me corum esse oratorem. 2. A. v. aut verficatum (impletum) esset super eis verbum silentii. 3. Vel: optima est doni pars. 4. D.S. Scholl. explicant: donum servare a reprobatione. 5. Vel: facilitat remunerationem. 6. Potest tamen etiam verti: amplitudo regni. 7. Vox, quam verti amicorum fidorum, notat quoquo pastores, principes; odium explicari potest subjective et objective; hinc variae dari possunt commatis hujus interpretationes. 8. Vel: castigare, parum et integrum facere. 9. Vel: litigando amittuntur necessaria. 10. Vel: meretur quisque laudem prouti laborat. 11. Vel: amicitiae dominorum visitatione servorum. E sententia Ibnu’lsakati haec explicanda sunt e more magnatum Orientalium, servos suos mittendi ad sui similes, ut eos salutent et de habitu interrogent, quae res ad amorem inter propinquos et remotos firmandum faciat. 12. D. S. Scholl. dicunt, sic Arabes compellare solere, ubi scire velint, sitne quis vere is, quem eum esse putant. 13. Vel: re versa. 14. A. v. consensu cum divinis decretis. Non minus recte explicatur ut supra: ope fatorum. 15. Vel: aufert. 16. Vel: liberalitas, simplicitas, ejus. 17. Vel: damnat, rejicit. 18. Vel: natura, character, generosi 19. *Dispergi at deliciae Sabaeae* significat: *plane dispergi*. Sabaei enim, postquam amplissima fortuna gavisi erant, raptis aggeribus hac privati et ex Arabia felice in varias regione pulsi sunt.
XVIII Singarensis.