Part 4
Morborum quoque te causas et signa docebo. Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber altius ad vivum persedit et horrida cano bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres. Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri perfundunt, udisque aries in gurgite villis mersatur missusque secundo defluit amni; aut tonsum tristi contingunt corpus amurca et spumas miscent argenti et sulfura viva Idaeasque pices et pinguis unguine ceras scillamque elleborosque gravis nigrumque bitumen. Non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est, quam si quis ferro potuit rescindere summum ulceris os: alitur vitium vivitque tegendo, dum medicas adhibere manus ad volnera pastor abnegat et meliora deos sedet omnia poscens. Quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa cum furit atque artus depascitur arida febris, profuit incensos aestus avertere et inter ima ferire pedis salientem sanguine venam, Bisaltae quo more solent acerque Gelonus; cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarum et lac concretum cum sanguine potat equino. Quam procul aut molli succedere saepius umbrae videris aut summas carpentem ignavius herbas extremamque sequi aut medio procumbere campo pascentem et serae solam decedere nocti: continuo culpam ferro compesce, prius quam dira per incautum serpant contagia volgus. Non tam creber agens hiemem ruit aequore turbo, quam multae pecudum pestes. Nec singula morbi corpora corripiunt, sed tota aestiva repente, spemque gregemque simul cunctamque ab origine gentem. Tum sciat, aerias Alpis et Norica si quis castella in tumulis et Iapydis arva Timavi nunc quoque post tanto videat desertaque regna pastorum et longe saltus lateque vacantis.
Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est tempestas totoque autumni incanduit aestu et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum, corrupitque lacus, infecit pabula tabo. Nec via mortis erat simplex, sed ubi ignea venis omnibus acta sitis miseros adduxerat artus, rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se ossa minutatim morbo collapsa trahebat. Saepe in honore deum medio stans hostia ad aram lanea dum nivea circumdatur infula vitta, inter cunctantis cecidit moribunda ministros. Aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos inde neque impositis ardent altaria fibris nec responsa potest consultus reddere vates, ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri summaque ieiuna sanie infuscatur harena. Hinc laetis vituli volgo moriuntur in herbis et dulcis animas plena ad praesepia reddunt; hinc canibus blandis rabies venit et quatit aegros tussis anhela sues ac faucibus angit obesis. Labitur infelix studiorum atque immemor herbae victor equus fontisque avertitur et pede terram crebra ferit; demissae aures, incertus ibidem sudor et ille quidem morituris frigidus, aret pellis et ad tactum tractanti dura resistit. Haec ante exitium primis dant signa diebus; sin in processu coepit crudescere morbus, tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo ilia singultu tendunt, it naribus ater sanguis et obsessas fauces premit aspera lingua. Profuit inserto latices infundere cornu Lenaeos; ea visa salus morientibus una; mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti ardebant ipsique suos iam morte sub aegra, di meliora piis erroremque hostibus illum, discissos nudis laniabant dentibus artus. Ecce autem duro fumans sub vomere taurus concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem extremosque ciet gemitus. It tristis arator maerentem abiungens fraterna morte iuvencum, atque opere in medio defixa relinquit aratra. Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt prata movere animum, non qui per saxa volutus purior electro campum petit amnis; at ima solvuntur latera atque oculos stupor urguet inertis ad terramque fluit devexo pondere cervix. Quid labor aut benefacta iuvant? Quid vomere terras invertisse gravis? Atqui non Massica Bacchi munera, non illis epulae nocuere repostae: frondibus et victu pascuntur simplicis herbae, pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu flumina, nec somnos abrumpit cura salubris. Tempore non alio dicunt regionibus illis quaesitas ad sacra boves Iunonis et uris imparibus ductos alta ad donaria currus. Ergo aegre rastris terram rimantur et ipsis unguibus infodiunt fruges montisque per altos contenta cervice trahunt stridentia plaustra. Non lupus insidias explorat ovilia circum nec gregibus nocturnus obambulat; acrior illum cura domat; timidi dammae cervique fugaces nunc interque canes et circum tecta vagantur. Iam maris immensi prolem et genus omne natantum litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae. Interit et curvis frustra defensa latebris vipera et attoniti squamis adstantibus hydri. Ipsis est aer avibus non aequus et illae praecipites alta vitam sub nube relinquunt. Praeterea iam nec mutari pabula refert artes nocent quaesitaeque; cessere magistri Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus. Saevit et in lucem Stygiis emissa tenebris pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque, inque dies avidum surgens caput altius effert: Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes arentesque sonant ripae collesque supini: Iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo donec humo tegere ac foveis abscondere discunt. Nam neque erat coriis usus nec viscera quisquam aut undis abolere potest aut vincere flamma; ne tondere quidem morbo inluvieque peresa vellera nec telas possunt attingere putris; verum etiam invisos si quis temptarat amictus, ardentes papulae atque immundus olentia sudor membra sequebatur nec longo deinde moranti tempore contactos artus sacer ignis edebat.
PUBLI VERGILI MARONIS
GEORGICON
LIBER IV
Protinus aerii mellis caelestia dona exsequar: hanc etiam, Maecenas, adspice partem. Admiranda tibi levium spectacula rerum magnanimosque duces totiusque ordine gentis mores et studia et populos et proelia dicam. In tenui labor; at tenuis non gloria, si quem numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.
Principio sedes apibus statioque petenda, quo neque sit ventis aditus---nam pabula venti ferre domum prohibent---neque oves haedique petulci floribus insultent aut errans bucula campo decutiat rorem et surgentes atterat herbas. Absint et picti squalentia terga lacerti pinguibus a stabulis meropesque aliaeque volucres et manibus Procne pectus signata cruentis; omnia nam late vastant ipsasque volantes ore ferunt dulcem nidis immitibus escam. At liquidi fontes et stagna virentia musco adsint et tenuis fugiens per gramina rivus, palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret, ut, cum prima novi ducent examina reges vere suo ludetque favis emissa iuventus, vicina invitet decedere ripa calori, obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos. In medium, seu stabit iners seu profluet umor, transversas salices et grandia conice saxa, pontibus ut crebris possint consistere et alas pandere ad aestivum solem, si forte morantes sparserit aut praeceps Neptuno immerserit Eurus. Haec circum casiae virides et olentia late serpylla et graviter spirantis copia thymbrae floreat inriguumque bibant violaria fontem. Ipsa autem, seu corticibus tibi suta cavatis, seu lento fuerint alvaria vimine texta, angustos habeant aditus: nam frigore mella cogit hiems, eademque calor liquefacta remittit. Utraque vis apibus pariter metuenda; neque illae nequiquam in tectis certatim tenuia cera spiramenta linunt fucoque et floribus oras explent collectumque haec ipsa ad munera gluten et visco et Phrygiae servant pice lentius Idae. Saepe etiam effossis, si vera est fama, latebris sub terra fovere larem, penitusque repertae pumicibusque cavis exesaeque arboris antro. Tu tamen et levi rimosa cubilia limo ungue fovens circum et raras superinice frondes. Neu propius tectis taxum sine, neve rubentes ure foco cancros, altae neu crede paludi, aut ubi odor caeni gravis aut ubi concava pulsu saxa sonant vocisque offensa resultat imago.
Quod superest, ubi pulsam hiemem sol aureus egit sub terras caelumque aestiva luce reclusit, illae continuo saltus silvasque peragrant purpureosque metunt flores et flumina libant summa leves. Hinc nescio qua dulcedine laetae progeniem nidosque fovent, hinc arte recentes excudunt ceras et mella tenacia fingunt. Hinc ubi iam emissum caveis ad sidera caeli nare per aestatem liquidam suspexeris agmen obscuramque trahi vento mirabere nubem, contemplator: aquas dulces et frondea semper tecta petunt. Huc tu iussos adsperge sapores, trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen, tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum. ipsae consident medicatis sedibus, ipsae intima more suo sese in cunabula condent.
Sin autem ad pugnam exierint, nam saepe duobus regibus incessit magno discordia motu, continuoque animos vulgi et trepidantia bello corda licet longe praesciscere; namque morantes Martius ille aeris rauci canor increpat et vox auditur fractos sonitus imitata tubarum; tum trepidae inter se coeunt pennisque coruscant spiculaque exacuunt rostris aptantque lacertos et circa regem atque ipsa ad praetoria densae miscentur magnisque vocant clamoribus hostem. Ergo ubi ver nactae sudum camposque patentes, erumpunt portis; concurritur, aethere in alto fit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbem praecipitesque cadunt; non densior aere grando, nec de concussa tantum pluit ilice glandis. ipsi per medias acies insignibus alis ingentes animos angusto in pectore versant, usque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hos aut hos versa fuga victor dare terga subegit. Hi motus animorum atque haec certamina tanta pulveris exigui iactu compressa quiescent. Verum ubi ductores acie revocaveris ambo, deterior qui visus, eum, ne prodigus obsit, dede neci; melior vacua sine regnet in aula. Alter erit maculis auro squalentibus ardens; nam duo sunt genera: hic melior, insignis et ore et rutilis clarus squamis, ille horridus alter desidia latamque trahens inglorius alvum.
Ut binae regum facies, ita corpora plebis. Namque aliae turpes horrent, ceu pulvere ab alto cum venit et sicco terram spuit ore viator aridus; elucent aliae et fulgore coruscant ardentes auro et paribus lita corpora guttis. Haec potior suboles, hinc caeli tempore certo dulcia mella premes, nec tantum dulcia, quantum et liquida et durum Bacchi domitura saporem.
At cum incerta volant caeloque examina ludunt contemnuntque favos et frigida tecta relinquunt, instabiles animos ludo prohibebis inani. Nec magnus prohibere labor: tu regibus alas eripe; non illis quisquam cunctantibus altum ire iter aut castris audebit vellere signa. Invitent croceis halantes floribus horti et custos furum atque avium cum falce saligna Hellespontiaci servet tutela Priapi. Ipse thymum pinosque ferens de montibus altis tecta serat late circum, cui talia curae; ipse labore manum duro terat, ipse feraces figat humo plantas et amicos inriget imbres.
Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum vela traham et terris festinem advertere proram, forsitan et, pingues hortos quae cura colendi ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti, quoque modo potis gauderent intiba rivis et virides apio ripae, tortusque per herbam cresceret in ventrem cucumis; nec sera comantem narcissum aut flexi tacuissem vimen acanthi pallentesque hederas et amantes litora myrtos. Namque sub Oebaliae memini me turribus arcis, qua niger umectat flaventia culta Galaesus, Corycium vidisse senem, cui pauca relicti iugera ruris erant, nec fertilis illa iuvencis nec pecori opportuna seges nec commoda Baccho. Hic rarum tamen in dumis olus albaque circum lilia verbenasque premens vescumque papaver regum aequabat opes animis seraque revertens nocte domum dapibus mensas onerabat inemptis. Primus vere rosam atque autumno carpere poma, et cum tristis hiems etiamnum frigore saxa rumperet et glacie cursus frenaret aquarum, ille comam mollis iam tondebat hyacinthi aestatem increpitans seram Zephyrosque morantes. Ergo apibus fetis idem atque examine multo primus abundare et spumantia cogere pressis mella favis; illi tiliae atque uberrima pinus, quotque in flore novo pomis se fertilis arbos induerat, totidem autumno matura tenebat. Ille etiam seras in versum distulit ulmos eduramque pirum et spinos iam pruna ferentes iamque ministrantem platanum potantibus umbras. Verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis praetereo atque aliis post me memoranda relinquo.
Nunc age, naturas apibus quas Iuppiter ipse addidit, expediam, pro qua mercede canoros Curetum sonitus crepitantiaque aera secutae Dictaeo caeli regem pavere sub antro. Solae communes natos, consortia tecta urbis habent magnisque agitant sub legibus aevum, et patriam solae et certos novere penates, venturaeque hiemis memores aestate laborem experiuntur et in medium quaesita reponunt. Namque aliae victu invigilant et foedere pacto exercentur agris; pars intra saepta domorum Narcissi lacrimam et lentum de cortice gluten prima favis ponunt fundamina, deinde tenaces suspendunt ceras: aliae spem gentis adultos educunt fetus, aliae purissima mella stipant et liquido distendunt nectare cellas. Sunt quibus ad portas cecidit custodia sorti, inque vicem speculantur aquas et nubila caeli aut onera accipiunt venientum aut agmine facto ignavum fucos pecus a praesepibus arcent. Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella. ac veluti lentis Cyclopes fulmina massis cum properant, alii taurinis follibus auras accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt aera lacu; gemit impositis incudibus Aetna; illi inter sese magna vi bracchia tollunt in numerum versantque tenaci forcipe ferrum: non aliter, si parva licet componere magnis, Cecropias innatus apes amor urget habendi, munere quamque suo. Grandaevis oppida curae et munire favos et daedala fingere tecta. At fessae multa referunt se nocte minores, crura thymo plenae; pascuntur et arbuta passim et glaucas salices casiamque crocumque rubentem et pinguem tiliam et ferrugineos hyacinthos. Omnibus una quies operum, labor omnibus unus: mane ruunt portis; nusquam mora; rursus easdem vesper ubi e pastu tandem decedere campis admonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant; fit sonitus, mussantque oras et limina circum. Post, ubi iam thalamis se composuere, siletur in noctem fessosque sopor suus occupat artus. Nec vero a stabulis pluvia impendente recedunt longius aut credunt caelo adventantibus Euris, sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur, excursusque breves temptant et saepe lapillos, ut cumbae instabiles fluctu iactante saburram, tollunt, his sese per inania nubila librant. Illum adeo placuisse apibus mirabere morem, quod neque concubitu indulgent nec corpora segnes in Venerem solvunt aut fetus nixibus edunt: verum ipsae e foliis natos, e suavibus herbis ore legunt, ipsae regem parvosque Quirites sufficiunt aulasque et cerea regna refigunt. *Saepe etiam duris errando in cotibus alas attrivere ultroque animam sub fasce dedere: tantus amor florum et generandi gloria mellis. Ergo ipsas quamvis angusti terminus aevi excipiat, neque enim plus septima ducitur aestas, at genus immortale manet multosque per annos stat fortuna domus et avi numerantur avorum. Praeterea regem non sic Aegyptus et ingens Lydia nec populi Parthorum aut Medus Hydaspes observant. Rege incolumi mens omnibus una est; amisso rupere fidem constructaque mella diripuere ipsae et crates solvere favorum. Ille operum custos, illum admiruntur et omnes circumstant fremitu denso stipantque frequentes et saepe attollunt umeris et corpora bello obiectant pulchramque petunt per vulnera mortem.
His quidam signis atque haec exempla secuti esse apibus partem divinae mentis et haustus aetherios dixere; deum namque ire per omnes terrasque tractusque maris caelumque profundum. Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum, quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas; scilicet huc reddi deinde ac resoluta referri omnia nec morti esse locum, sed viva volare sideris in numerum atque alto succedere caelo.
Siquando sedem angustam servataque mella thesauris relines, prius haustu sparsus aquarum ora fove fumosque manu praetende sequaces. Bis gravidos cogunt fetus, duo tempora messis, Taygete simul os terris ostendit honestum Pleas et Oceani spretos pede reppulit amnes, aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquosi tristior hibernas caelo descendit in undas. Illis ira modum supra est, laesaeque venenum morsibus inspirant et spicula caeca relinquunt adfixae venis animasque in vulnere ponunt. Sin duram metues hiemem parcesque futuro contunsosque animos et res miserabere fractas, at suffire thymo cerasque recidere inanes quis dubitet? nam saepe favos ignotus adedit stellio et lucifugis congesta cubilia blattis immunisque sedens aliena ad pabula fucus aut asper crabro imparibus se immiscuit armis, aut dirum tiniae genus, aut invisa Minervae laxos in foribus suspendit aranea casses. Quo magis exhaustae fuerint, hoc acrius omnes incumbent generis lapsi sarcire ruinas complebuntque foros et floribus horrea texent.
Si vero, quoniam casus apibus quoque nostros vita tulit, tristi languebunt corpora morbo--- quod iam non dubiis poteris cognoscere signis: continuo est aegris alius color, horrida vultum deformat macies, tum corpora luce carentum exportant tectis et tristia funera ducunt; aut illae pedibus conexae ad limina pendent, aut intus clausis cunctantur in aedibus, omnes ignavaeque fame et contracto frigore pigrae. Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant, frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster, ut mare sollicitum stridit refluentibus undis, aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis: hic iam galbaneos suadebo incendere odores mellaque harundineis inferre canalibus, ultro hortantem et fessas ad pabula nota vocantem. Proderit et tunsum gallae admiscere saporem Arentesque rosas aut igni pinguia multo defruta vel psithia passos de vite racemos Cecropiumque thymum et grave olentia centaurea. Est etiam flos in pratis, cui nomen amello fecere agricolae, facilis quaerentibus herba; namque uno ingentem tollit de caespite silvam, aureus ipse, sed in foliis, quae plurima circum funduntur, violae sublucet purpura nigrae; [saepe deum nexis ornatae torquibus arae;] asper in ore sapor; tonsis in vallibus illum pastores et curva legunt prope flumina Mellae. Huius odorato radices incoque Baccho pabulaque in foribus plenis adpone canistris.
Sed siquem proles subito defecerit omnis, nec genus unde novae stirpis revocetur habebit, tempus et Arcadii memoranda inventa magistri pandere, quoque modo caesis iam saepe iuvencis insincerus apes tulerit cruor. Altius omnem expediam prima repetens ab origine famam. Nam qua Pellaei gens fortunata Canopi accolit effuso stagnantem flumine Nilum et circum pictis vehitur sua rura phaselis, quaque pharetratae vicinia Persidis urget, [et viridem Aegyptum nigra fecundat harena, et diversa ruens septem discurrit in ora usque coloratis amnis devexus ab Indis] omnis in hac certam regio iacit arte salutem. Exiguus primum atque ipsos contractus in usus eligitur locus; hunc angustique imbrice tecti parietibusque premunt artis et quattuor addunt, quattuor a ventis obliqua luce fenestras. Tum vitulus bima curvans iam cornua fronte quaeritur; huic geminae nares et spiritus oris multa reluctanti obstruitur, plagisque perempto tunsa per integram solvuntur viscera pellem. Sic positum in clauso linquunt et ramea costis subiciunt fragmenta, thymum casiasque recentes. Hoc geritur Zephyris primum impellentibus undas, ante novis rubeant quam prata coloribus, ante garrula quam tignis nidum suspendat hirundo. Interea teneris tepefactus in ossibus umor aestuat et visenda modis animalia miris, trunca pedum primo, mox et stridentia pennis, miscentur tenuemque magis magis aera carpunt, donec, ut aestivis effusus nubibus imber, erupere aut ut nervo pulsante sagittae, prima leves ineunt si quando proelia Parthi.
Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem? Unde nova ingressus hominum experientia cepit? Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe, amissis, ut fama, apibus morboque fameque, tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis multa querens atque hac adfatus voce parentem: `Mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum, si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo, invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri pulsus amor? quid me caelum sperare iubebas? En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem, quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers omnia temptanti extuderat, te matre relinquo. Quin age et ipsa manu felices erue silvas, fer stabulis inimicum ignem atque interfice messes, ure sata et validam in vites molire bipennem, tanta meae si te ceperunt taedia laudis.' At mater sonitum thalamo sub fluminis alti sensit. Eam circum Milesia vellera Nymphae carpebant hyali saturo fucata colore, drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque, caesariem effusae nitidam per candida colla, Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque, Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo, altera tum primos Lucinae experta labores, Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae, ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae, atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopea et tandem positis velox Arethusa sagittis. Inter quas curam Clymene narrabat inanem Vulcani Martisque dolos et dulcia furta, aque Chao densos divum numerabat amores carmine quo captae dum fusis mollia pensa devolvunt, iterum maternas impulit aures luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes obstipuere; sed ante alias Arethusa sorores prospiciens summa flavum caput extulit unda et procul: `O gemitu non frustra exterrita tanto, Cyrene soror, ipse tibi, tua maxima cura, tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam stat lacrimans et te crudelem nomine dicit.' Huic percussa nova mentem formidine mater, `duc, age, duc ad nos; fas illi limina divum tangere,' ait. Simul alta iubet discedere late flumina, qua iuvenis gressus inferret. At illum curvata in montis faciem circumstetit unda accepitque sinu vasto misitque sub amnem. Iamque domum mirans genetricis et umida regna speluncisque lacus clausos lucosque sonantes ibat et ingenti motu stupefactus aquarum omnia sub magna labentia flumina terra spectabat diversa locis, Phasimque Lycumque et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus unde pater Tiberinus et unde Aniena fluenta saxosusque sonans Hypanis Mysusque Caicus, et gemina auratus taurino cornua vultu Eridanus, quo non alius per pinguia culta in mare purpureum violentior effluit amnis. Postquam est in thalami pendentia pumice tecta perventum et nati fletus cognovit inanes Cyrene, manibus liquidos dant ordine fontes germanae tonsisque ferunt mantelia villis; pars epulis onerant mensas et plena reponunt pocula, Panchaeis adolescunt ignibus arae; et mater, `Cape Maeonii carchesia Bacchi: Oceano libemus,' ait. Simul ipsa precatur Oceanumque patrem rerum Nymphasque sorores centum quae silvas, centum quae flumina servant. Ter liquido ardentem perfundit nectare Vestam, ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit. Omine quo firmans animum sic incipit ipsa: